Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ctum 1 mobili, dc spatio quod decurritur. Quatenus igitur sol continuo, & successive

plura in coelo loca occupat, idque a nobis cognoscitur, &ad durationes rerum meistiendas appl icatur, id tempus nominamus. Uno verbo tempus nihil est ni si motus numeratus : nec proprie partes habet physi-

eas, sed ab intellectu apprehensas di abstractas; aut si quae sunt illius partes physicae, non sunt 1 spatii quod decurritur , partibus

secretae.

p. a. Si tempus nullas revera habeat partes actu existentes , numquam ex i stit:& tamen nihil est praeteritum , quod non totum per praesens transierit, nihil suturum, quod aliquando non sit praesens. Quid vero praesens esse potest, aut existere, nisi pars aliqua temporis 'Resp. Potest tempus ut motum existere, quatenus mobile sic diversa loca occupat, ut nullibi quiescat .Ac si aliqua sit pars temporis, erit instans physicum , ut continuum expunctis physicis conflatur. Sed quia,& motum, & tempus mathematicἡ,leu modo ab- stacto solemus intellisere, hinc fit ut liceat nobis, quemadmodum in motu, sic in tempore, aut indivisibilia mathematici,aut pa

tes in infinitum divisibiles concipere: idque ut nobis libitum fuerit: sed frustra partes physicas in re quae physicis non est composi

ta, quaerimus.

Contra inquies o, si tempus nihil sit praeter motum, tot erunt tempora, quot sunt m tus : sed tempus unum est, non multiplex , idque semper est aequabile, non item m

tuS : imo, & motum ipsum tempus dis

142쪽

TRACTATUS I. 139

metitur et nulla autem res est sui ipsius

mensura .

I Kp. His omnibus non aliud probari , quam id quod volumus, tempus esse aliud formaliter a motu, quamvis si t idem realiter & physice . Nam tempus motui addit

rationem mensurae. iunde uno dumtaxat

motu in hanc rem utimur, eo scilicet, qui maximo aequabilis est, & constans , & notissimus , motu videlRet diurno, qui eum nonnihil habeat inaequalitatis, ut sortis suo loco dicemus , est enim anter revolutiones solis diurnas aliqua inaequalitas , hinc sit ut ad tempus imaginarium motum maximo aequabilem, qualem esse fingimus primi mobilis motum, coniugiamus: ut loci immobilitatem spatio quodam imaginario definimus, quod nihil aliud sit penitius immobile.

Meunda Coaelusio. Duratio cujusque rei nihil est praeter rei ipsius continuatam existentiam, ut tempus aliquod extrinsech Connotat. Probatu Conclusio. Posita rei existentia, non praesenti modo tempore, sed etiam immediath praeterito , secretis omnibus aliis , res ipsa durare intelligitur , & sublata rei existentia , aut tempore cui r spondet , duratio ipsa tollitur : ergo in his duobus tota durationis natura posita est . Nam ea est forma quae rem denominat, Cum ea posita , aut sublata , simul ponitur , a at tollitur denominatio . Sed ubi res acta exssiit, & tempori alicui res-

143쪽

r o META PHYSICIEpondet , hoc ipso durare , aut duram

dicitur : ergo haec duo naturam dura.

nis essiciunt ; actualis nimirum existentia, quae est durationi intrinseca , indivisibilis & permanens , quaeque nullas habet partes successivas , sed est tota simul; ac tempus ipsum quod durationi est extrinsecum, & penes quod longior diciatur, aut brevior duratio. Sicque existentia rei, aut res actu existens, est intrinseca rei duratio, tempus vero , aut reale aut imaginarium est duratio extrinseca. Satis r objectionibus.

. - .

- p. I. Duratis cujusque rei creatae est successiva, nec tota simul esse potest, cum habeat ante & post, prius & posterius. θ. dist. r. Duratio extrinseca est successiva, C. tempus enim aut reale, aut imaginarium, idque successivum connotat: duratio intrinseca, & maximε rei permanentis, N. haee enim est indivisibilis per se, & tota simul, licet per accidens fit divisibilis, ct tempori coextensa. Insani. Etiam si nullus esset motus, tamen rei creatae duratio esset successiva: imb& tempus ipsum durationem metitur. Ac licet motus solis esset multo velocior aut

tardior, tamen eadem rerum duratio permaneret : ergo duratio cujusque rei a tempore distincta est. 'sp. Quod si nullus esset motus, nec vicissitudo ulla mutationum, nihil esset in

Terum natura, ex quo durationem rei metiri possemus. Quare ut locum spatio ima

144쪽

TRACTATUS I. I Iginario, sic durationem tempore etiam imaginario metiremur. Sed haec non probant, aut durationem rei intrinsecam esse successivam, aut tempus non esse illius mensuram extrinsecam.

p. 2. Res per suam entitatem durare

non potest, cum ex se sit indifferens ut hodii potius existat , quam crastino die, cumque possit esse & non durare t ut si eodem instanti quo producta est, destrueretur: ergo res non durat formaliter per suam entitatem. Rev. dist. ant. Res non durat per suamentitatem absolute sumptam, C. ut tempuSConnotat, N. Et sane cum rem existere ,& aliquando existere unum snt & idem, palam est durationem intrinsecam non esse quid a re ipsa ut actu existente distin

ctum .

Ex iis sequitur velocitatem motus aut tarditatem , illius quidem esse quantitates aut modos potius, non absolutos, sed relativos; non physicos, sed metaphysicos . Motus enim dicitur velox cum tardiore Comparatus : cum scilicet aequali tempore majus spatium decurritur. Nec quicquam velocitas motui addit, nisi comparationem aut relationem cum tempore; nec demum est entitas quaedam physica quae motui superveniat . Deinde motus ipse non estentitas physica a mobili sejuncta : multo igitur minus illius velocitas quiddam erit a motu , aut mobili sejunctum . Postremo cui parti motus imprimetur hic

modus, an praeteritae, aut futurae, quae

non existunt ' an sorte instanti motus praesenti λ

145쪽

senti e Ergo nihil ad partes motus attin bit. Multa hujus generis afferri possunt , quibus eae entitates, aut modi refellantur.

, De loco.

ARistoteles i. . Phys postquam de ria tura loci multum diuque disputavit,

illius tandem hanc affert definitionem 2 Lo mi, inquit , es superficies prima immobilis corporis ambientis. Simul docet locum esse velut vas immobile, ut vas ipsum est quasi locus mobilis. Duo itaque ad rationens loci pertinent, aequalitas cum Corpore locato, & immobilitas. Quomodo autem locus sit immobilis, explicatu est diu scite: tametsi id maxime loci naturam

constituit. Quamdiu enim res non move tur , tum in eodem loco manere concipitur: ut rupes in medio mari, quantumvis alia subinde aqua proluatur. Cum res mOV tur, jam locum mutat. Sic ubi vas aqua

plenum desertur, non vas modo , sed etiam aqua mutat locum, lices eadem sit sum ficies corporis ambientis. Hinc in omnes partes se versant Philos phi , ut eam loci immobilitatem tueantur. 1 Alii ad partes quasdam hujus universi immobiles, ut ad polos mundi, circa quos coelum vertitur , alii ad terram ipsam quae est immobilis , aut ad alia puncta penitus

immota confugiunt. Enimvero cum res mutat locum, aut movetur, ad ea puncta minime animum convertimus , sed ad vicina

146쪽

Clm loca , quae rem ipsam ambiunt . Deinde si universus orbis moveretur, & nulla illius pars esset penitus immota, res tamen quaeque suis locis continerentur. Plerique recentiores, ut loci immobilitatem tutantur, ad partes immensitatis di- vanae coniugiunt: adeo ut res sit in certo Ioco, quia parti divinae immensitatis vi tuali respondet, quae ab alia diversa est . I 'et .de tempore aut reali, aut imagina-TIo dicendum putant. Sunt enim partes temporis diversae, quae diversis itidem aeternitatis partibus, non re, sed virtualiter distinctis respondent. Verum ea sententia nobis multiplici nomine displicet . Primo , quod rem satis peripicuam per obscuriorem explicet. Quis enam rem non facilius concipiat esse in loco,

quam eam Certae immensitatis parti re-

1 pondere λ Deinde quidquid in Deo est, id

omnino est simplex, nec in partes sc tribui potest, ut quae pars est Lutetiae, eadem non sit Romae

Denique illud virtuale, quidquid sit, est aliquid reale, neque ab intellectu pendet: ergo si hic, seu Lutetiae si, quidquid est

reale an divina immensitate, praesens ero

omnibus partibus immensitatis divinae . ticque ero ubique, Multa adversus hanc sententiam afferri pollunt, quae omittimus, quod explicata nostra sen tentia nihil necesse sit ad eas partes virtualesdiums immensitatis confuge g /ine inducitur animus ut in re S ma paries id mittat, quaeque rem

piam de qua quaestio est, nihilo magis ex

147쪽

pediunt. Nam in iis rebus quae ab omnibus eodem modo concipiuntur,& in sensum comunem incurrunt,non quae ex intima, aut Theologia, aut Metaphysica repetuntur , consulere debemus. Cumque rem in suo loco manere, aut locum mutare dicimus,

nihil de immensitate divina, multo mimis de iis partibus quae virtuales nominantur , de quibus scilicet propositiones contradi, ictoriae fieri possimi, & distinctis partibus sequivalent, cogitamus. Huc accedit quod cum movemur, loca realia, & vera, monvirtualia dumtaxat acquirimus, .Quae igitur sunt faciliora, non exquisitas& sorte inutiles subtilitates in re adeo facili &ob

via persequamur. Sit itaque . . - Prima Conclusio.

Praeter locum ab Aristotele definitum, datur alius locus rei intrinsecus & immobilis, spatium nimirum, quod reS unaquaeque occupat. Prob. I. para conec Coelum empyreum est

in loco. Nam impossibile est rem esse & nul- tibi existere: ut non potest esse, quin aliquando existat. Idque postea si opus sit, accuratius demonstrabitur . Sed coelum il- llud ultimum non est in loco, ut ab Aristo- ltele definitur,cum nuIta sit superficies quae illud ambiat. Ergo est alius locus praeter eum qui ab Aristotele definitur, quique extrinsecus tantummodo est, nec revera immobilis. Nam circumfusus aer in quo su muS, continenter muta ter, neque adeo est immobilis, nisi, utriunt, aequivalenter.

148쪽

TRACTATUS I. r I

Deinde res in vacuo posita, est in loc o, neque est nullibi, sed nulla ibi est supeLJ-

Cies corporis,proxime ambientis. Ergo &c. Pars altera conclusionis facile probatur , simul & explicatur. Concipimus enim totum locum quem universum occupat tamquam spatium per omnia diffusum & extensum, permanens & immobile, in quo tamen Omnes motus perficiuntur . In eo quippe rerum distantias, dc motuum quantitates dimetimur: idque spatium imagi-

marium vocamuS. Hoc corpora omnia contineri omnino

concipimus r non quod illud spatium sit quid reale; sed rem esse in loco, aut moveri , aliter concipere non possumus. Neque aliunde immobilitas loci reperitur, quam ab eo recipiendi modo abstracto & pene

mathematico, quemadmodum ut numero. rum, aut figurarum proprietates mente intelligamus, nihil necesse est aut figuris in charta delineatis, aut calculis: sed abstractus cognoscendi modus omnino sussicit rres enim tota in mente perficitur, quae figurarum aut nul nerorum quantitates sola dimetitur.

Non dissimili quidem ratione cum imm bilitas locorum eo tantum 1 nobis concipiatus, quo mens rerum distantias & mo tus dimetiatur, qubd utique fieri non posset, nisi certis oc fixis terminis contentas intelligeremus:) immobilitas est de conceptu & ratione loci, hoc est, locus a nobis concipi non potest, nisi motus ab eo mente praecidatur . Sive revera sit immobilis , sive. non dummodo eum ut . immobilem

149쪽

et 6 META PHYSIC AE.

concipiamus, id omnino satis est, ut loci habeat rationem : quae omnia hoc syllogii mo comprehendi possisnt. Illud naturam loci constituit, quod a nobis ut aequale rei locatae, & immobile concipitur; sed spatium imaginarium est ejusmodi : ergo lo cus non est aliud piae ter spatiuin illud a

corpore Occupatum.

Confirm. Immobilitas ad rationem loci idcirco pertinet, ut motuum quantitates, rerum distantias ct alias quae a loco pendent , affectiones perspectas habeamus , quaeque nullo modo a nobis aut cognosci, vivi definiri, aut determinari possunt nisi fixos & immobiles terminos praestituamus, in quibus res ipsis constituis concipiantur. Atqui eos terminos imaginamur in spatio

quod unumquodque corpus occupat, dum res ipsas ad certam mensuram mens exigit.

Ea quippe sola hos terminos praefigit , &abstractam velut mensuram applicate ergo nihil necesse est quiddam in rebus ipsis immobile , aut fixum & physicum praesupponere . Illa immobilitas per spatium im- maginarium , non a vulgo tantum , sed etiam ab ipsis Philosophis qui contrarium

sentiunt, omnino concipietur; nec neceD se est ad polos mundi, aut ad coelum empyxeum, aut ad immensitatem Dei confugere: cum de iis nullo modo cogitemus, ubi rem loco moveri, aut quiescere, aut alteri proximam esse decernimus. Confirm. iterum ex loci dc temporis comparatione : eadem est enim utriusque ratio, re utrumque ex abstracto concipiendi modo plurimum pendet. Nam ut tempus, lic locum

150쪽

TRACTATUS I. I 7. locum ut quid infinitum , aut si malis, ut quid indefinitum concipimus atque ut res quaeque est alicubi ratione loci , hoc est, in certo spatii illius velut infiniti puncto ς sic aliquando, id est, in certa tem poris parte consistit . Ut unumquodque temporis momentum idem ubique est : sic idem loci punctum in omni temporis successone permanet . Suas habet dimensiones locus, sed fixas & permanentes: suas itidem habet dimensiones tempus,quaS non

ulna aut pede , sed horologii fluxu , aut

certo solis motu dimetimur'. Quamvis idem esset tempus, etiamsi sol tardius aut celerius moveretur . Idem est locus , seu vacuus sit, seu repleatur corpore'; idem quoque tempus a nobis concipitur, sive res

moveatur , sive quiescat liveres aliqua existat, sive nihil omnino esse fingamus. Ut loci continuitatem, aut immobilitatem nulla vis potest perrumpere s sic nec jugis temporis fluxus ulla vi sisti potest. Est igitur

tempus aut locus, ut numerus , non positivum quiddam a rebus ipsis discretum. Nam fluxus ille temporis imaginatione quidem

concipitur, sed nusquam est in rerum natura. Sic spatium illud inane non substantia est, aut accidens, sed spatium, seu capacitas, aut possibilixas corporis recipiendi, fero

ut diximus de modis,qui non sunt entitates quaedam,sed entis determinationes. Et sanicum rem certo esse constitutam, aut loco motam concipimus, quiddam ab aere aut aqua diversum intelligimus, ac ne superficies quidem corporis ambientis communi

SEARCH

MENU NAVIGATION