Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Luid sit eauo. DRincip:um & causa saepe confundi so- A lent , tametsi latius patet principii nomen quam causae. Nam ad rationem causas duo requiruntur. T. . quod sit realis, di positiva: sic privatio licet principium genera- tionis vulgo habeatur, causae tamen rati nem non habet; deinde effectus omnis naturam i causa saltem numero distinctam

necesse est. Hinc Pater aeternus est principium Filii, non causa et est enim ea-

α natura in Patre, & Filio.

Quare omnis causa est principium , sed non vicissim : ac principium satis apte definitur, unde aliquid est. Sed quid sit causa non ita est explicatu facile. Et quidem nusquam definitur ab Aristotele, cum quae sunt manifesta per se, & notissima definitionibus magis obscurari soleant , quam eX-plicari. Cumque Philosophi veteres prin- , Cipium cum causa confunderent, utriusque discrimen nullum attulerunt. Idque magis

ad Theologum pertinet propter loquendi modum ab Ecclesia receptum , quim ad Philosophum, subtilius exponere quid inter has voces sit discriminis. Causae nomine vulgo intelligimus rationem cur res sit. Definiri solet causa, principium per θ -- suens in alitid , vel ut definit S. Thomas ex cujus essesequitur aliud. Quae definitiones sere eodem recidunt. Principium, ut diximus, locum habet generis; additur , per se in ens,

162쪽

ut causa per accidens , quaeque proprie non est causa, nis nomine tenus; occasio quoque, & conditio sine qua non fit effectus , excludantur . Quhd enim musicus aedificet, est per accidens. Sic conditio est quid praerequisitum ut causa agat, sed non est causa ipsa ', ut admotio ignis ad comburendum . Sic remotio obicis est conditio sine qua non fieret effectus 9 simili ratione occasio utcumque ad agendum inducit , cum nisi oblata esset , effectus non fuisset consecutus : ut servus aurum non sustulisset , si arcam reclusam non inve nisset. Haec, inquam , omnia per se non influunt in effectum , nec veram habent

causae rationem.

Quod demum in definitione haec verba

adjiciuntur, in aliud, rationem jam attulimus, quod causa omnis influat in effectum a se diversum , seu alterius naturae. Nam Pater aeternus est quidem principium Filii, non causa . Est quippe, ut jam diximus, alia

Persona, non alterius naturae, est alius a Filio, non aliud, ut loquuntur, substanti vE. Non enim alia est substantia, vel essentia in Patre, & Filio, ac si proprie loqui volumus, Pater aeternus influit in alium adjective, non in aliud ; estque originis principium , non causa.

Cum autem , ut multis videtur, & infra diligentius expendemus, id uni causae effectrici proprium esse videatur, ut physicum,& realem habeat influxum, haec licet usita ta in Scholis definitio ab iis non immerito rejicitur. Unde sunt qui causam ita definiant, id a quo aliud dependet.

163쪽

Effectus a causa tamquam ab eo quod est prius natura, pendet : ac proprie illud est Natura prius, quod esse potest sine illo, quod ab eo est . Proprius e m character causae in eo est constitutus, ut si prior natura suo estectu . Hinc Aristoteles cum explicat modos prioris, & posterioris, quod es camsa, inquit, quovis modo ut alterum At , pristr

natura non incongrue dici potes. ,

Quare prioritas naturae jn hoc consistit, quod effectus pendeat a causa jam existente; sed non vicissim . Sic mundus penderet

a Deo jam existente & persecto , etiamsi

poneretur aeternuS.

Ex dictis liquet caulam spectari posse,

Vel in actu I. quatenus vim habet effectus procreatricem , & potest influere in effectum . Quamquam non satis est ut causa sit in actu primo , quod vim habeat agendi, nisi haec vis sit expedita, & completa, atque omnia ad agendum habeat requisita. Sic homo cum dormit, nondum est in actu primo ad ambulandum nisi evigilaverit, &sese determinaverit, imb, & motum imperaverit; tum enim nihil ex parte cauis deest , quominus exeat effectus . Vel spectari potest in actu secundo ut influit in effectum : qui quidem influxus causalitas vulgo vocitatur. Sic actio est actus secun- .dus , seu Causalitas causae effectricis, seu ratio sor malis quid agere dicitur. Itaque vis illa quae est in causa , qua potest in es .fectum influere, causam constituit in actu primo . Sed actualis influxus eam in actu secundo constituit. Hinc sequitur omnes causas simul rn ei sectum

164쪽

fectum infuere: una quippe sine altera n I-hil procreat: unde sunt sibi mutub causae, ut ajunt. formaliter; hoc est, non . influunt in effectum, nisi simul conspirent: adeo ut eadem sit causalitas omnium. Idem est in fluxus, sientitatem spectes, quae virtu vetantum, ut nonnulli putant, &cogitatiO- , ne est multiplex. Iam quaeritur an causae

materialiter sumptae sibi mutuo causae esse possint. Sit itaque

Gnica Conclusio.

Causae non sunt sibi invicem causse, nec sibi mutuo existentiam possunt tribuere. Probatur Concis . Si causae sibi mutuo. essent causae , res eadem es set sui ipsius causa. Nam daret esse causae, aqua id ipμfum acciperet ; sicque 1 seipsa penderet, quod omnino absurdum est. Quae tamen diversum habent existendi modum , possunt eme sibi mutuo causae in diverso genere. Sic finis objectivam dumtaxat existentiam , essiciens physicam exigit . Hinc saepi sunt sibi mutub causae . Nam deambulatio fit propter sanitatem, & sanitatem ipsam essicit aut tuetur . Multa opponi 1olent quae facile diluuntur. Duas v. g. manus sese mutuo calefacere , aut duos globos sese mutuo impellere. Ergo causae ejusdem ordinis sunt sibi mutuo causae. libra

165쪽

libra sese mutub sustinent in aequilibrio: verum .nulla est in his essicientis causae ratio:de qua proprie quςstio est cum quaeritur an causae sint sibi mutub causae, quod fieri non potestinam idem esset sui ipsius causa.

- Illud tamen non inficiamur, quin duae causae ex mututi determinatione in se mutuo accidens possint producere: ut cum duo ligna in se invicem inclinantur ,' tum enim unum ab alio sustinetur; nec una sustentatio est prior altera, nisi forio juxta nostrum concipiendi modum , cum unum ab alio separatim concipimus. Eadem est ratio in mutuis contractibus, do ut des emam fi osmdideris . Quo quidem modo multae dissicul, tales solvi possunt, ut quando agitur de

mutua Dei, & creaturarata determinatione, de qua inferius Sed, inquies , cum ventus fenestram aperit k tum venti ingressus est causa cur aperitur fenestra; ut vicissim apertio fenestrae in causa est cur ventus subeat: ergo causae etiam quae realem exigunt existentiam,sunt sibi mutuo caulae., Resp. neg. ant. Non enim venti ingressius

est causa cur aperiatiar senestra : at impulsus, quem fenestrae apertio non essicit , sed subsequitur. Instant. Ex vapore sublato pluvia concrescit; ex pluvia rursus vapor in sublime attollitur : ergo vapor & pluvia sunt sibi

mutub causae materiales.

Responderi solet, haec non uno & eodem tempore fieri . Addi etiam illud pote st,

PluViam, & vaporem non natura , sed statu dumtaxat inter se differre: cam vapor

166쪽

TRACTATUS II. I 63 nihil sit praeter aquam, cujus p tes, arat guttulae sunt inter se disjunctae.

De causearum divi one .

DE causarum numero non inter se consentiunt Philosophi.

Sant qui unam dumtaxat, nimirum es-fectricem , proprio causam dici posse contendant. Alii materiam , & sormam ex albo causarum expungunt 2 quod sint potius partes compositi, qu1m causae. Peripatetici quatuor ex Aristotele causas en merant , Platonici quintam , nimirum exemplarem adjungunt . Nec dubito quinde voce ipsa magis quam de re sit contentio cum ex diversis fantum causae notionibuε oriatur.

Quod si enim id causae habeat rationem, quod Verum , & realem in effectum habet influxum , vix alia causa praeter effectricem agnosci potest. Nam ea sola vere , &physico influit: finalis & exemplaris idealem dumtaxat, & objectivam habent existentiam. Finis autem est id cujus gratia fit aliquid r res autem quaeque ab agente fit ,&gignitur; neque alius est finis, & agentis influxus: ut eadem actio ab idea artisicis directa, ad exemplarem revocatur. Ergo si propriε & ad legem veritatis loqui velimus, triplicis hujus causae unus est, & idem realis influxus, actio videlicet, quae etiam

ut materiam immutat, generatio nominatur: materialis vero & sormalis causae nihil a se

167쪽

fM META PHYSIC E

ade diversum procreant , ac principia potius dicenda sunt, quam causae. Haec forte ut vera sint, ad usum tamen& praxini satis est acci,nimodat, quadripartita illa causarum divisio . Sit igitur

Gnisa Conclusio.

Quatuor salte causae sunt admittendae. Prob. concI. Ex Al L .il. 2. Phys. c. Causa inquit, uno modo id dicitur, ex quo cum in x, aliquid M: haec enim est causa materialis,' ut cum statua fit ex aere, quod ipsi statuar inest . Tum pergit Aristoteles : Alia sforma , is exemplar , quae essentiae quidem estrario , bores , idea , aur conceptus rei quae r ; exemplum affert illius consonantiae ἡquae in musica Diapason , seu octava vO- Citatur, quaeque in ratione dupla consistit, cum scilicet tonus est altero acutior: quare idea, vel exemplar,vel species hujus hammoniae est proportio dupla. Ubi Aristoteles Mon alterius videtur causae sormalis meminisse, quam exemplaris: quod forma intrinseca sit potius ipsum esse compositi, quam causa , ac principii ad summum habeatra tionem, non causae. Utcumque ea res sit, exemplarem manifeste commemorat, ad. quam forma ipsa exprimitur. Praeterea quit, id unde mutationis, aut quietis primum es principium Qualis es is qui consulitύω pater vise u io nomino id quod e pis,eius quod β;ω quas immutat, ejus quod immutatur . Ubi causam effectricem , tum moralem, tum physicam com memorat. Insuper, inquit, ut ii, bies rem es id cujus causa set deambulandisanitas:

168쪽

TRACTATUS II. ICs

cur enim deambulat, ut valeat, dicimus, quo Iecm dicimus , causam reddidi e arbitramur. Idem cap. 7. eadem quatuor causarum geneia recenset, ac subinde tradit quaedam

reduci ad formam, vel ideam, vel definitionem, cujusmodi sunt Mathematica, alia ad causam moventem, & ita de reliquis.

Hunc quadripartitum causarum numerum hac ratione colligunt Peripatetici . Tot sunt omnino causae, quot illae modis

influere possunt in effectum: sed modus ille est quadruplex. Vel enim ut id in cujus graritiam, tumque causa finalis: vel ut id a quo, & est effectrix; vel ut id ex quo, estque materialis; vel ut quo, estque formalis: sive ea sit intrinseca, sive extrinseca, quae &exemplaris nominatur . Utraque verba didem genus caussae formalis referri potest :nam per utramque effectus constituitur in

sua specie, & ab omnibus aliis distinguitur. Coninem. Nihil fit a seipso: unde causa effectrix ad effectus procreationem primo requiritur, sed agens omne , ut in Morali ostendimus, agit propter finem , deinde ex nihilo non fit quicquam, sed ex aliqua materia : ergo& finali materiali causa opus est ac demum quiddam in materiam inducitur, forma scilicet: ergo saltem quadruplex erit causa. Diximus quatuor saltem causas agnosci oportere. Nam id satis est verisimile exemplarem in causarum censu habendam esse, ut visum est Platonicis . Hinc satis apte Proclus causas omnes his notis discriminat . F seactrix , inquζt, causa est id a quo exemplaris, id ad good es sinatis propter ρ V od

169쪽

frema , id quo ψ materia , in quo, vel ex quo res aliqua M.

- Quod autem exemplaris ab efficiente, &snali sit distincta , nonnulli hac ratione colligunt; ubi causarum influxus , qui&causal itates dici solent, sunt saltem vir dualiter diversi, ibi &causae distinctae; sed effectrix causa, exemplaris & finalis diversis

modis influunt in effectum : nam ad efficientem executio, ad exemplarem directio, ad finalem pertinet intentio ς efficiens permotum, eXemplar per cognitionem, finalisper amorem Operatur . Tria haec, motus,

cognitio & amor inter se differunt ἱ ergo &eae causae discrimine aliquo inter se distinguuntur . Solvuntur ob ectiones.

p. I. Peripatetici , causam exemplarem ad formalem referri oportere : cum utraque effectum determinet, & in certa specie constituat.

Resp. Utramque causam aliter influere in effectum : cum forma, ut diximus, sit id quo res constituitur exemplar sit velut norma , ad quam dirigitur , & formatur effectus forma est rei intima , exemplar est forma extrinseca, quae habet esse objectivum, ut postea dicemus; forma est pars compositi, non item exemplar. p. a. Causa finalis, & effectrix saepὁ non distinguuntur. Sic Deus est ultimus fi . nis, & prima rerum omnium effectrix causa: imo in Physicis forma ipsa est finis,quem causa effectrix sbi praestituit : ergo finis

170쪽

ΥRACTATUS II. I 67

non est causa ab aliis distincta . mp. dis. anter. Causa finalis materialiter sumpta , seu res quae est causa finalis, saepe cum effectrici causa, aut forma etiam confunditur , C. causa finalis. formaliter sumpta, seu quatenus Affectricem ad agen dum impellit ,& movet, N.

p. 3. Multae sunt causas praeter enuis meratas. Nam terminus est causa relationis, objecta sunt causae habituum, & actuum; dispositiones, & conditiones ad agendum requisitae inter causas numerari pos Sunt: ergo praeter causas quas attulimus, sunt aliae complureS. Resp. Eas quae afferuntur, vel nullo modo causas dici posse, quod non influant in effectum : sic terminus non est causa rei tionis,uti nec occasiones causae dici possunt, nisi per accidens ; vel ad alias causaS revOcari solent, ut objectum est velut formalis causa cognitionis conditiones verb ad agendum requisitae, aut in remotione impedimentorum, aut in applicatione agentis ad materiam positae sunt, ut ex iis quae mox

dicturi sumus, manifestum fiet.

AESTIO III.

De causarum affectionibus . Ρ Raecipuas causarum proprietates mox attulimus . Iam ut alias quoque affectiones decurramus, non erit alienum in Varia causarum genera paulo diligentius inquirere,id enim permagni usus videtur ad ea intelligenda quae in physicis tradituri su

SEARCH

MENU NAVIGATION