Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

r 18 META PHYSIC E

ex quo fit aliquis, cum insit , ω non per ac ridens. Ubi m teriam inesse subjecto innuit, sicque a privatione distinguitur. Ex materia autem & forma substantiali fit unum per se, hoc est, corpus unius essentiae, nonens per accidens, ut ex materia secunda &forma accidentali . Non minus autem accurata definitio futura est , si reliquis circumscriptis definiatur, primum uniuscu

Haec quippe est tota materiae natura, ut subjecti habeat rationem o Est enim materia id ex quo inexsente sit aliquid . A qua in fonte, vel in vase corpus est completum , in planta, materia est & principium. Sic elementa in seipsis spectata non sunt principia , sed res completae; ubi mixti

compositionem subeunt, jam materiae aut primae, ut multis videtur , aut remotae saltem habent rationem.

Cum jam publici receptum sit &persuasum , materiam commmem & inde- terminatam omnibus formis substerni, inter se acerrimo digradiantur Philosophi , an materia ita sit pura potentia, ut nullum habeat actum , aut Physicum, aut meta- physicum , ac sola citra ullam sermam non possit existere: ita enim videtur Thomistis: an potius materia suam habeat existentiam, licet incompletam, eaque sit expers omnis actus phyfici, non item metaphysici, quae sententia communior est . Nos satis apte dirimi controversiam posse arbitramur, si materiam primam cum P- Honorato Fabri duplici modo consideremus , vel physice , quatenus ea est coaeporis

182쪽

ΤR ACTATUS II.

poris sensibilis pars, , quae potentiae habet rationem, & formam, ut actum suum essentialiter respicit: vel metaphysita quodammodo & absoluto, quatenus materiae primae nomine intelligimus prima rerum initia, quae omnibus fundamenti loco substernuntur , nec sub sensus veniunt: adeo ut ea ratione magis ad Metaphysicam, quam

ad Physicam pertineant. His positis, si

Prima Conclusio .

Materia prima ut materia est, seu respectivὸ considerata , est pura potentia quae Propriam non habet existentiam & separata ab omni forma non potest existere. Haec conclusio quae a schola D.Thomae defenditur, explicatione magis, quam pro batione eget: nam bene intellecta vix uulam patitur difficultatem . Materia enim ex se vaga est A: indifferens nullo certo genere comprehensa atque omnis determinatio illius a forma ducitur:

sed ens hujusmodi vagum existere nullo modo potest. Quidquid enim existit, est certum & definitum . Nullum animal in genere, seu in uni versum existit, sed quod

certa specie continetur. Forma autem hanc

speciem tribuit , per eam vaga illa potentia determinatur , & est actu , aut serrum, aut lignum, aut aliquid hujusm di. Materia autem nihil est nisi merum . subjectum, aut potentia, neque est quid,

neque quantum : nullo modo est hoc alia quid : nec demonstrari aut designari poxest. Ergo vel mutandae sunt omnes, quas Phlia

183쪽

sed materia actu existit, licet non propria , sed totius existentia. Contrabsurdum est rem exta flere per alienam existentiam: existit enim unumquodque per id quod est , non 'peresse alterius : ergo materia existit per propriam, non per formae, aut totiusexistentiam a

Rasip. dis. may. Absurdu in est rem absolute spectatam, &secundum se existere per

alienam existentiam, C. absurdum est rem quae in composito est potentia , non actu , ct relativo tantum spectatur , ab alio actum & existentiam accipere , N. Itaque nec materia , nec forma separatim sp existunt sed compositum , quod existit quidem per formam : ea quippe dat tale esse: tametsi nec compositum, nec materia existunt per formae existentiam : ut paries est albus per albedinem : sed album non existit per existentiam albedinis. Sic ferrum est ferrum per formam serri per propriam , non per formae existentiam pro prie existit . Quod si materiai. nomine intelligamus prima rerum elementa , si quae sint omnino simplicia , ea quidem habet propriam

existentiam: tum vero, ut diximus , elementa materiae munus non obeunt , sed quatenus varias induunt formas. Materiam

quippe id dicimus, quod in corpore potentiae habet rationem; quod actui seu sormae opponitur ; quod denique in omni generatione, di corruptione manet, licet aliud , ct aliud esse subeat , nec proprium ea ratione actum habet, ut cera quae Varias;

184쪽

rga ΜΕΤ A PHYSICAE

figuras excipit, omnium expers. Unde ab Aristotele interdum materia non enS aP-pellatur : quia seorsum spectata nulla entis specie continetur. Nec tamen est nihil, ut diximus: quia nihil ens omne actu & potentia excludit. Ut actum suum acquirit aut deperdit, generari quodammodo dicitur aut corrumpi: ut manet eadem potentia, eadem est in generabilis, & incorruptibilis , hum sit primum subjectum , quod in

aliud revolvi non potest. p. z. Quae per diversas actiones producuntur, divertam itidem habent existentiam : sed materia & forma sunt ejusmodi: nam illa creata est , haec educta. Deinde

quidquid creatur, aut conservatur, id existit: utraque enim actio terminatur ad existentiam: sed materia conservatur: idque maxime quod in nostris principiis existentia non distinguatur abessentia . Cum itaque alia sit materiae, alia formae essentia, palam est utriusque existentiam esse distinctam, nec materiam omnis actus metaphysici esse expertem. Huc adde quod forma essentialiter differat a materia : ergo saltem sua differentia quae est actus quidam meta- physicus,non destituitur. Quae utique conglobatim , ut aiunt, congessimus, quod eorum una sit & eadem solutio. O. Materiam absoluto sumptam per se creatam fuisse , & sua existentia donari , C. Materiam respecti vh spectatam , ut a Physico considerari debet , N. tum enim ut pura potentia spectanda est : haec est illius differentia & natura; nec creatur per se, aut conservatur, uti nec existit nisi per

totum r

185쪽

totum, seu compositum. Quemadmodum materia secunda ut omnis figurae capax , nulli addicta concipitur: nee artifex aliud in materia suae arti subjecta intuetur π nisi capacitatem formas excipiendae et quamvis si Physicum agat , non artificem , tum aes ipsum quod est statuae materia..ut metallum ductile &fusile coptemplari possit . Simili ratione Physicus in m teria prima illud unum attendit , quod

possit esse sub hac, vel illa forma . Quod

autem diximus essentiam ab existentia non distingui, id verum est de eo quod existit : at materia propriὶ non existit , sed totum. Inst. Res non pendet ab alia quae non exussit: sed forma pendet a materia : ergo materia non existit per existentiam sermae, sed per propriam , quam habet indepenudenter a forma. Sectis corpus humanum existentiam haberet spiritalem, non sui o dinis , aut generis: cumque moritur homo, illius materia prima corrumperetur , &existentiam suam amitteret : quae Omnia videntur absurda.

Resp.ῶν. mast. Res non pendet ab alia quae non existit , sive per propriam , sive ver totius existentiam , C. Quae non existit per propriam existentiam , N. Distingui etiam potest minor e forma pendet a materia , cum educitur , C. cum educta est, N. Nisi sorte ut relatum a suo correlato : sed mutuo : sed mutua est illa dependentia . Deinde non dicimus

materiam existere per existentiam sormae , sed per existentiam totius . Sic esse c*rPo

186쪽

ris humani non est spiritale . Nam anima

non dat homini esse spiritale, sed esse sensibile; sive id largiatur immediate, siVe me- diatis, de quo alibi. Ex iis facile intelligitur frustra quaeri,

primo an potentia ad formas excipiendas sit materiae primae essentialis aut accidentavilis, cum ea si tota illius essentia. - Σ. An materia prima ab alia possit differre, cum nullum habeat actum, per quem ab

alia discrepet . Quod si aliquod sit corpus

penitus incorruptibile, id proprie ex mate ,ria non constat: cum ea si potentia ad aliud esse, neque aliunde cognosci queat quam ex generatione & corruptione . Tolle enim mutationem substantialem, nullus erit amplius materiae primae usuS. 3. Quaeri solet an materia formas appetat, quasi sua forma nost ad-votum satietur:

ista quidem a recta .philosophandi ratione, ut puerilia & nullius utilitatis sunt rejicienda . Appetitus enim ille materiae nihil est aliud quim ordo ab Authore naturae in stitutus, quo materia fit apta formae excipiendae. Unde & turpis ab Aristotele iam minatur : quod sit informis,& omnis illius decor a forma oriatur. Vana itaque est intexΑvicennam &Averroem de illo appetituta controversia , ac merito negat Avicennas materiam novae formae quasi desiderio languere : quod fieri non posset citra odium &fastidium ejus formae qua potitur. Sed Arabes Philosophiam Peripateticam his naeniis

deformarunt . Hos itaque dimittamys, ac materiam ut i id absolutum intueamur . Sit igitur

187쪽

TRACTAT Us II. ris

Prima rerum materia absolute & meta- physice spectata non est pura potentia, sed propriam habet existentiam : verum ea ratione nullo modo est sensibilis , nec proprie ad physicam considerationem pertinet. o Prob. cones. Materia ea ratione spectata nihil aliud coneipi potest praeter prima re rum elementa, non ea quae sensibus objiciuntur , sed corpora quaedam minima insectilia, simplicia, quae a Deo creata sunt , quaeque forti generari & corrumpi ne queunt : cum in minora, aut simplicia abire non possint . Sic etiam materiam veteres Philosophi sunt contemplati, quam merito ut alienam a Phusica rejicit Aristoteles :quod ea solo intellectu, non sensu percipi

tur . Hinc lib. 8. Metaph. cap. q. triplicem materiae acceptionem affert, cum docet, ex eodem iseri omnia primo: haec est en im materia generalissime accepta, substantia nimirum extensa, ut a Cartesio, & a nonnullis recentioribus usurpatur. Tum addit, aut ex iisdem tamquam primis ; haec suot prima rorum elementa, de quibus nunc agimus. Est

omen, inquit, quaedam materia cujustue propria et Physicae nimirum de qua superiore conclusione egimus quae nihil est nisi potentia , quaeque actum suum a forma excipit, & ad corpus sensibile pertinet: sed prima elementa absoluto spectata suam h bent existentiam : imbsunt entia in suo genere completa : Ergo materia hoc sensu accepta suam habet existentiam.

Cona

188쪽

Confirm. In simplici elemento ut a nobis concipitur, nihil est aliud quod potentiae , nihil quod sermae habeat rationem , nisi

forto substantiam extensam materiae nomine desgnemus: quae utique erit mentis Praecisio, non naturae: ut cam mens aliam substantiae, aliam corporis, aliam . animalis notionem essingit: cum una& hidivisa his vocibus res subjiciatur . Sic ubi mens in elemento simplicissimo duo distinguit , aenum quoddam commune quod perficitur,

alterum quod perficit; illud materiae, hoc formae nomine designat; non idcirco distinctio quam ipsa facit, rebus est assingenda: quandoquidem simplex illud elementum in partes, nisi sortὶ homogeneas & sui similes dividi non potest . Hinc docet Philosophus lib. r. Physic. in

generatione non manere idem stibinum in actu,

sensibili nimirum & physico : sed idem

manet quoad entitatem absolutam& i sens bilem. Alibi vero substantiam quatuor modis usurpari nos admonet: nimirum s cundum materiam, formam, compositum, oe seeundum subjectum quoddam universale quod omnibus su es. Quod quidem non est aliud quam commune omnium generati num sundamentum. Nam materia physicast forma cum sint entia quaedam respectiva, potentia nimirum &actus, in aliquo a soluto sundantur, quod numquam perit aut gignitur. Sic Aristoteles optime sibi constat, nec pugnantia loquitur: ut cum docet materiam primam corrumpi, & non corra-pi esse quodammodo non-ens ; esse renon esse, non habere propriam existentiam,

189쪽

TRACTATUS II. I 87 sed esse per speciem, id est, per sermam .

Est enim pura potentia secundum esse physicum & respectivum : cum modo est ignis,modb aer , secundum suum esse ab sol tum necesse est eam existere . p. Si materia prima suam habet existentiam, imo si sit aliquid completum , forma huic superven iens eficit cum mat Tia unum per accidens, non unum per se, nec tribuit illi esse simpliciter, sed esse s cundum quid : ut albedo quae advenit parieti: illud vero absurdum: ergo illud quoque abstardum est, maveriam per se exi stere. Iris. Ex materia & forma fieri unum Perse, non unum per accidens, quod totumex utraque conflatum sit unius essen. tiae; ad unius ideae praescriptum formatur; ac demum si unum agendi principium . Nam elementa quantumvis separatim sumpta sint actu, rationem subeunt materiar, cum nobiliori formae subjiciuntur , quae dat esse simpliciter, respectivum tamen , ut esse ferri, esse ligni, seu tale esse: licet ea non det materiae esse absolutum , quod ab ipsa creatione accipit.

, De causa formosi.CAusa formalis dicitur, quae dat tale

esse composito. Unde & ab Aristot te definitur ratio ejus quod dat esse rei: seu ratio essentiae constitutiva. Sic calor dat esse formale calido: non enim dat esse ligni,

190쪽

m M ET A PHYSICIE aut ferri, sed calidi. Undh ad causam sormalem revocantur ea omnia quae effectum

ad talem speciem, vel esse determinant: ut objecta respectu facultatum & habituum ;exemplar , vel idea , definitio ipsa , actus

etiam metaphysici: ut differentia cum g nere comparata; ordo &-compositio partium in arte factis: abstractum denique omne respectu concreti. Sic calor in abstracto est causa formalis sui ipsas in concreto . .

Veram de forma substantiali hoc loco piktissimum agendum est. Ex iis quae de materia prima diximus , quid formae substantialis nomine intelliga mus, obscurum esse non potest. Nam ut materia prima nihil est praeter subjectum, ex quo inexistente fit aliquid .adeo ut potentis tantum hamni rationem: sic illud quod potentiam vagam & indifferentem ad certum genus determinat, forma substantialis nominatur . Unde & ab Aristotele definitur

rariosubstantiae; seu ratio propter quam res aliqua certa est & determinata substantia, ferrum v. g. aut lignum: ut figura status est illius forma, propter quam dicitur aut Caesaris, aut alterius . Quare ut cera eadem manens variis subinde figuris imprimitur: sic eadem materia varias formas substanti tes excipit. Atque ut ex cera, aut ex alia materia si

cunda, re ex figura itidem fit compositum accidentale: sic ex materia prima, & serma substantiali fit compos tum substantiale , quod plerumque voce substantiva exprimitur,ut homo, equus,&c. Quemadmodum &totum accidentale voce ad lectiva designari solet,

SEARCH

MENU NAVIGATION