장음표시 사용
191쪽
solet, ut rotundum, album . Aut certe si nomen substantivum adhibeamus, vim habet adjectivi: ut globus idem est ac corpus globosum, quod scilicet figuram habet ro
Haec de notatione nominis formae su stantialis: ex qua utique diversa quibus signari solet nomina , facile intelliguntur. Primum enim forma dicitur , quod formet
& perficiat materiam. 2.Terminus ob eamdem rationem nominatur : quod vagam &illimitatam materiam certis finibus coerceat . 3. Character quoque dici solet: quod eam speciem , ac velut notam composito
imprimat,quς illud ab omnibus aliis di lcriminat. Postremo ab Aristotele& veteribus Peripateticis,imo a S. Thon satis esinitio, quod quid es, Decies denique identidem appellatur : quod scilicet sit ratio cur res sit potius haec,quam illa,cur sit serrum,non i gnum: quod sit ratio rei constitutiva , nempe aut is r rei, aut ratio formalis ipsius esse: ud albedo est ratio qua album est : forma ignis ratio qua est ignis, unde & in definitione primas obtinet. Hactenus, ut puto, omnes conveniunt: tametsi ex hac generali, nec multum involuta formae notione dirimi facile possint
omnes controversae, quae circa formarum existentiam, naturam ct originem excitantur,quaeque Peripateticos non inter se modo , sed etiam cum aliis Philosophis collidunt . Verum eae commodios in PhysicaeXcutientur LSatis hoc loco fuerit forma rum existentiam demonstrasse. Sit igitur .
192쪽
Prob. concl. I. Datur generatio, seu mutatio totius sensibilis, ut mutatio ligni in ignem I sed generatio nulla esse potest, nisi
serma substantialis acquiratur: quae est illius terminus,quem materia respicit ut suuactum . In generatione enim fit mutatio a non esse ad esse : id vero esse aut est serma, aut ab ea profluit. Ergo ut ex generatione materia , ita & serma optime concluditur: illa ut mutationis substantialis commune subjectum, haec ut terminus illius
- . Si nulla esset forma substanti iis , nihil esset discriminis inter generati nem & alterationem; numquam enim nova substantia gigneretur: sed quae jam erat , accidentariam dumtaxat mutationem subiret quod omnino. absurdum , di experientiae contrarium videtur: Probatur 2. Datur corpus naturale , ut
serrum: sed ratio quae ferro dat esse ferri, quaeque illi speciem & talem naturam tribuit , dicitur forma substantialis: nam so ma accidentalis speciem subjecti non mutat : ut cum ferrum ex frigido fit calidum , idem est specie quod antea: per formam v xo substantialem est ferrum e eaque speciem illi & characterem tribuit. Consem. Nullum accidens essentialem differentiam inducit: sed ea omnino remistitur ii serma: ergo non ea est quid accidentarium. Hinc Aristoteles docet l. I. PhysiC.
193쪽
Substantiam non constare ex non substantiis Corpus autem naturale substantia est, de constat ex materia & forma, quaecumque
illa sit: ergo forma est substantiale quid
Con . iterum . Anima rationalis est forma substantialis , ut definitum est in Concilio Viennensi et ergo eadem quoque est ratio de formis animalium : quae majorem cum materia habent cognationem . Nec sand tam apta corporis organici structura & conformatio , tanta inter illius corporis partes consensio , tot vires , tot proprietates adeb fixae & stabiles aliunde oriri possunt, nisi ex una dc eadem serma ,
quae sensus quidem fugit,sed ex effectibus se prodit, &ipsi rationi est manifesta : neque
enim tanta vis est in Mementis, quae vitae functiones ex se fundere dc exerere queant. Quae contra objici solent, commodius in Pissea, ubi de natura formarum & origine dicemus, afferentur, ne eadem saepius repetere cogamur.
Ex iis nonnu l la velut corollaria ducuntur, quae ab omnibus peno ut per se manifesta conceduntur. Primb formam mel ius dici substantialem, quam substantiam rquod seorsum non existat. Nulla enim per se subsistit, aut existit , s animam rationalem exceperis. 2. Omnis forma est corporea, quia pendet a materia , sed non est corpus. i. In viventibus ac praesertim in animantibus, plures sunt formae partiales, ossis v. gr. nervi, carnis, quae omnes uniis mae principi subjiciuntur. Nam caro in b, ve non est tantum caro, sed caro vivens: id
194쪽
vere habet a forma animalis. Cumque Omnes illae formae ad idem esse animalis pertineant, unum per se , non unum per accidens, ut lapides in domo essiciunt .Quam vis enim lapides domus esse & formam constituant, id tamen accidit lapidibus,neque ille ordo 1 natura proficiscitur. Cum itaque Opp. quod ad venit enti jam per se existenti , cum eo essicit unum per accidens, ut de forma domus , quae advenit lapidibus jam seorsum existentibus dictum fuit sed anima supervenit corpori, cujus par tes jam habent esse per formas partiales ergo unum per accidens un1 cum corpore essicit.
Si id quod jam existit per se,
ex naturae instituto non ordinetur ad nobiliorem formam. C. Si per se,& ex naturς insti tuto praestantiori formae subjiciatur, N. Idque jam satis est explicatum. Insani. Generatio unius est corruptio alterius , & vicissim : atqui si partes corporis organici jam quςque habent suam formam,& suum esse ; cum animal destruitur, nihil
novi in corpore generatur: nam pars quae-ique manet cum sua sorina . Ergo id falsum est formam principem materiae jam aliis formis instructae supervenire. o. In corruptione animalis partes singulas manere , sed jam esse sui juris , quaeque habebant esse per sormam animalis , jam in se existunt : nec amplius est caro animalis , sed mera caro, sic corpus mixtum ex elementis.Nec video quid aliud generari possit novi in corpore ani lis, cum id metritur , Sed haec alibi : ne
195쪽
siue enim omnia simul tradi possunt . Postrem 6 minime necessaria videtur forma quae corporeitatis vulgb dicitur, quae- , que dat esse corporis. Nam forma quae dat esse ferri, dat itidem esse corporis . Non enim potest esse corpus quin fit in aliqua specie determinata , & quae Lorma corpus efficit, eadem hoc corpus & certum constituit. Alia est ratio formae viventis , quae ut operetur aliis formis superstruitur. Nam partes organicas exigit; sed forma elementi una & eadem est, quae corpus efficit, & tale corpus. Nisi forte quis velit formam quoque agnoscere , quae gradum tribuat substantiae : quod utique omnino absurdumesihi. Itaque satis fuerit unicuique elemento suam formam tribuere: nec neces saria est forma simplicior, quae corporei tatis dicitur. De utri quae ratis materialis , et for
Ompositum, & partium unio , ut loquuntur, sunt causae materialis, &formalis effectus: de iis adeo sigillatim di
Quaeritur primδ an inter partes Compo sti materiam, & formam realis intercedat distinctio. Resp. Materiam,& sormam realiter inter Pbii. Burg. Tom III. I sedi-
196쪽
sedistingui.Cum enim formalest absoluta, ut anima rationalis, tum palam est eam a corpore , ut rem a re sejungi, & separatim poste existere. Cum autem forma habet sis respectivum, id quoque planum est unam ab altera realiter quodammodo, nec sola cogitatione secerni: cum nulla sit forma sen fibilis, quae a materia separari non possit: cumque unius idea positive excludat ideam alterius: una qucippe est potentia ad es, altera est actus, leu ratio formalis ipsius esse: quae scilicet dat hoc sis illa est inde te minata & vaga, haec ad certam naturam subjectum ipsum determinat. Sed, inquier , forma absoluta viventis nihil est nisi materia quaedam subtilissima, &maxime actuosa, ut in Phylica ostendemus: ergo ea non distinguitur a materia. Donae Nos materiam intelligere quod crastum est, & sensibile, quodque ab alio perficitur; formam vero id quod dominatur, regit, continet elementa , seu mat
riam ipsam, communi omnium sensu, &voce appellari. Sic forma dicitur in viventibus substantia quaedam tenuis & vegeta, quae partes omnes velut in sui obsequio continet , quaeque functionum est causa primaria : nec forma tamen dici potest, nisi ut est in corpora organico, cui vitam, &s sum largitur . Tum enim certis legibus corpus movet, &vegetat, &sese multiplicat sere instar flammae, aut per sui divisonem, ut suo loco dicemus; eaque habet rationem sormae quatenus. una Cum
corpore est principium integrum, &ad ar
197쪽
quatum earum iunctionum quas vivens
Quaeritur secundb an compositum sit quiddam distinctum a partibus simul unitis .
Resp. Compositum non aliud esse quam partes simul unitas: ut par numerus, v. g. lenarius, nihil est nisi unus, & alter nu- , merus, leu ternarius simul sumpti; neque ullam aliam habet entitatem. At si spe ctemus compositum ut habet esse respectivum tum aliud videtur esse compositi. aliud materiae, aut formae. Non enim si totius est esse sormae : cum illud generetur, hoc non item. Deinde esse formae inest composito, non item esse compositi , cum nihil sit in seipso. Sed eadem est entitas absoluta totius , quae partium , cum simul dc conjunctim accipiuntur. Est enim una essentia quae ex materia, & forma constkt, eaque ab iis ne cogitatione quidem separata concipi potest. p. r. Aliud est esse hominis , aliud esse corporis, & animae: illud enim generatur, cum esse corporiS audammae per generationem non fiat.
νίρ. dist. ant. Aliud est esse respectivum hominis, & partium. C. abiblutum, N. Nam esse hominis respectivum generatur, quatenus est tolum quiddam, cujus esse neque est corporis, neque an imae . Sed esse absolutum hominis non aliud concipitur , quam partium simul junctarum, idque potissimum ad animam pertinet : haec enim dat esse homini . IV. Partes compostii sunt incompleta
198쪽
compositum vero est quid completum: e go aliud est compositum quam parteS. Unde Aristoteles triplicem distinguit iubstantiam , materiam , formam , & composi
o. dis. ant. Partes composti sunt incompletae seorsum sumptae, C. simul sumptae , N. Unde& tria distinguit Aristoteles , quod compositum nec sit materia , nec forma, sed utraque simul unita .
p. 2. Compositum est unum, non item partes : ergo compositum est quid distinctum a partibus. Resp. dist .ant. Est unum unitate compo-stionis , cum non sit multiplex essentia, C. unitate simplicitatis quasi omnem mul-xitudinem excludat . N. Nam ex multis coalescit : nihil tamen est in composito,
quod non sit in partibus simul unitis.
Cirea unionem , seu materiae, & formae conjunctionem , multa solent disputare , quae plus habent subtilitatis, quam utilitatis. Quaerunt primo quid illa sit, an quaedam entitas materiae , & formae succrescens , quae modus absolutus nominetur, quaeque compositi partes intime assiciat. Resp. Nihil eam esse praeter modum respectivum : illius enim effectus est praedicatum relativum , quo partes compositi unitae, ac totum ex iis conflatum dicitur, quod ex materia, & forma uuum quiddam essentiale, &substantiale emergat. Itaque duplex est effectus unionis, alter respectu partium a
199쪽
tium, quae sunt unitae I alter ratione potius, quod fit unum : uterque effestus est respectivus: ergo ipsa unio, nihil est nisi reis latio , cujus scilicet effectus formalis est praedicatum respectivum. Et quidem formae quae nihil habent absoluti, quaeque a materia non sunt separa biles , per interjectum modum absolutum conjungi non possunt. Nam hoc ipsoquba educuntur, seu fiunt actu, hoc ipso uniuntur, omni alia entitate detracta: non possunt enim esse actu nisi in materia. Non quod eductio formae sit unio: illa enim transit , haec permanet: sed posita eductione ipsa unio resultat, ut posito termino relatio emergit: atque ubi utraque materia, &forma simul sunt, statim emergit unio: neque ea potest esse sine materia, & forma simul sumptis ; neque adeo ulla est inter eas distinctionis nota: ad eo ut materia, AI forma per se ipsas uniantur. Deinde forma actu esse non potest quin uniatur: sed res potest esse sine modo absoluto : ergo unio non est modus absolutus: sublata quippo unione nulla est amplius forma: non igitur unio est modus absolutus , nedum entitas quaedam superaddita .
Sed , inquies , nec materia , nec forma
est modus resipectivus: ergo distinguitur ab
Φ. Idem argumentum de omni relatione jam in Logica solutum esse: ut alb do non est similitudo, nisi quid aliud con notet ; tametsi per seipsam est alteri similis. Sic materia sola absolute spectata non est ' I 3 unio,
200쪽
unio , aut unita, sed ut comparatur cum
nrma quae simul ex illit. Jam ubi forma est absoluta ut in viventibus , major est difficultas. Ubique tamen
unio est relatio tantum, quae emergit, cum corpus organicum est dispositum , M se ma est actu. Addunt nonnulli decretum Dei quo Deus paratus est concurrere. Nam sentire est agere; nec agere anima potest in actu secundo nisi Deus concurrat: ergo nec si potens ad agendum, nisi Deus paratus sit in actu primo ad concurrendum. His vero positis statim forma animalis per seipsam , citra ullam entitatem superadditam
De anima rationali non major est difficultas: eadem enim exigit, &per seipsam unitur corpori , cui intime praesens est, dummodo Deus per decretum suum par tus sit concurrere cum anima, ut fiat unum principium integrum animae cum corpore. His enim positis unio necessario resultat , detracta omni entitate . Quod u aliquid desit , auit corpus non si apto dispositum, aut decretum Dei non adsit, nulla, inquiunt, unio futura est . Comautem duplex si relatio, una corporis ad animam, altera animae ad corpus, duplex qu9que erit unio : nam unio nihil est praeter relationem. p. I. Corpus, & anima existere possunt separatim : ergo per se non uniuntur. Resp. dis. eo . Per se non uniuntur , ut absolute spectantur, C. ut smul & respective, quatenus anima est, praesenS corpori,