장음표시 사용
211쪽
rumque non existit , nec antecedit effectum suum physicis; sed objective tantum , & in ipsa intentione , neque adeo dat esse effeta ui per phy sicum influxum , cum id non habeat, sed per influxum objectivum, & quodammodo moralem. EQuae autem alii opponunt ut probent finem esse causam physicam, ea facilis dilues , si homonymiam vocis sustuleris . Nam Hcausae physicae nomine eam intelligas, quae procreat verum & realem effectum, fatendum est finem esse causam physicam . Conistra , si ea dicenda non sit causa physica , quae physico & realiter non influit in effectum, sed objective tantum aut moraliter: tum enim causa finalis inter physicas mi-xari non debet.' Secunda Conclusio. Finis movet causam effectricem per suam bonitatem cognitam, non per cognitionem formaliter sumptam, eaque motio dicitur metaphorica Haec conclusio ex iis quae dicta sunt, fa- cili colligitur. Primum enim actus primus causae finalis est bonitas illius cognita, sive sitavera, sive speciem tantum habeat bonitatis: per hanc enim, vim habet influondi in effectum. a. Cognitio est velut applicatio hujus causae, & conditio ad agendum requisita. Iden im expeti non potest, quod penitus ignin
3. Finis non movet ratione cognitionis , Rique, ut loquaentur, per suum esse inri
212쪽
tentionale: sed per suum esse reale & obj clivum. Dum enim quaeritur cur aliquid sat , cognitio finis non affertur , sed res ipsa , quae ut finis expetitur . Non cognitio sanitatis sed sanitas ipsa nos movet: haec desiderium excitat, cum abest; gaudium,cumpo ssidetur . Cognitio vero , ut diximus, est tantum conditio sine qua finis non illiceret Voluntatem . Atque eodem modo
de fine , ac de exemplari philosophandum est , ut ex iis quae superiore quaestione diximus , satis liquet. Postremo influxus causae finalis , seu
causalitas , ut loquuntur, &actus secundus, est motio quaedam objectiva: haec enim praestat ut finis influat in effectum: sed motio illa dicitur metaphorica& impropria, cum solius causae effectricis sit proprie ag re & movere. Quamobrem idem est influxus triplicis causae eκ ternae,actio nimirum:
quae ut ab age te proficiscitur,& physica est, influxus est agentis ; ut fit intuitu alicujus bonitatis, quae voluntatem illicit, est influxus causae finalis ; ut ad alicujus imit
tionem dirigitur, ad causam exemplarem pertinet : est tamen eadem ubi qua actio, di formaliter tantum diversa. p. I. Cognitio finis movet causam effectricem ad agendum: ergo finis movet tantum per cognitionem.
Resp. diu. conseq. Movet finis per cognitionem obiectivam , C. per cognitionem formalem, N. Contra, inquies, saep8 finis non habet esse reale , nec ullam bonitatem , sed tantum esse intentionale, ergo non moVet Peresse
213쪽
TRACTATUS II. 2Iresse reale & objectivum , sed per esse intentionale .
Resp. dist. ant. Finis saepe non habet ullam bonitatem veram, C. apparentem, N. Nec habet esse reale, quatenus reale opponitur objectivo : sed reale hoc loco intelligimus , quod intentionali , seu formali cognitioni opponitur . Finis vero semper aliquam habet bonitatem realem, seu objectivam : non enim cognitio finis , ut sanitatis , sed sanitas ipsa quaeritur. Quod autem superiore quaestione de cauissa exemplari physica diximus,id multo potiore jure ad finem physicum rerum natu ralium accommodari potest. Nam res Omnes etiam cognitionis expertes agunt prOpter finem , quem ex usu cognoscimus tantum . Atque hunc finem maxime in rerum indagatione persequimur: ut cum structuram partium animalis indagamus , ut suo loco fusus dicetur . Cum res finem suum consequi non possunt, tum frustra videntur existere . Finis vero ille cuique rei est ab Authore naturae inditus . Ac plures
ejusdem rei possimi esse fines a Creatore ipso praestituti, adeo ut uno deficiente alter non desit. Quin & finis ille est quodammodo causa physica : nam primam naturae institutionem consequitur : unde est prior in intentione, nec habet esse objectivum:
non enim cognoscitur a creatura . Si reseratur ad naturae Conditorem, tum ea ra
tione quodammodo movet objectivo.
214쪽
De effectricis causae notione et exi entia. ID unum restat ut de causa effectrice paulo uberius disseramus: haec enim sola, fi proprie loqui volumus, causae physicae nomen & rationem sibi vindicat. Nam exemplaris & finalis objectivae tantum, non phy-scae sunt causae s materia & serma magis partes compositi, aut principia videntur esse quam causae : cum nil, ita se diversi procreent: quamvis latiore significatu acceptae inter causas etiam physicas numerentur . Sed causa effectrix proprie agit, & physicis rinfluit in effectum . Quare hujus contemplatio ad primam Philosophiam maximis pertinet . Hinc enim naturalis scientiae Principia potissimum manant. Quo minus Mirandum si in ea pertractanda paulo diutius immoremur. Primum itaque de notione & existentia clusae effectricis, tum de
illius influxu dicendum est ; postea illius
Id omne a quo effectus proficiscitur,causae effectricis nomine designamus, Definitur ab Aristotele lib. 2. Phys. id unde es priamum principium mutationis, aut quietis. Est enim effectrix causa id a quo omnis actio ,& actionis terminus , nempe effectus di- manat : atque haec particula, unde, seu, a quo , est quasi character causae efficien-.tis : ut propter quod , finalis ; ad quod , exemplaris, uti jam identidem monuimus Effectrix vero causa primum principi ndici
215쪽
dicitur mutationis : quod intelligendum est de executione. Nam si intentionem sp ciemus , finis primum principium est motus . Porio haec definitio convenit tantum causae physicae , quae agit immutando materiam .
Iam vero illa mutatio ex Aristotele, vel est ad locum, eaque latio, aut motus localis dicitur ; vel est ad quantitatem, quῖ ut multis videtur, est rarefactio , aut accretio, ut aliis placet; vel ad qualitatem, cum res fit quodammodo altera : unde&alteratio nominatur : ut si aqua ex calida fiat frigida ; vel ad substantiam, quae proprie est generatio. Sed magna hic occurrit dissicultas, an res aliqua seipsam movere possit : quod negat Aristoteles; alii contra asserunt. Uerum quaestio illa vix dirimi ante potest , quam multa de motu & aliis quae ad Physicam pertinent, sint explicata : interim tamen pauca praemittemu S. Actiones vitales in suis principiis excipiuntur : unde animalia videntur in se fui motus habere principia : nec verisimile est Angelum seipsum movere non posse . Quin & gravia forsitan a seipsis moventur,& motum suum in descensu accelerant . Unde plerique Peripatetici distinctionena formalem inter movens & rem quae movetur , susscere contendunt: cum mobile sit prius natu ra & tempore quam motus ipse. His breviter de notione & natura causae effectricis delibatis , nunc de illius exi- sentia agendum videtur . Nam plerique Arabes in ea fuere seu tentia, ut nullam esse
216쪽
eausam effectricem crediderint, si primam
exceperis : adeo ut globus in alium impactus motum suum non communicet alte-τi globo, in quem incurrit, sed illius dumtaxat occasione motus a prima causa procreetur . Quod si verum est de motu, multo id probabilius de generatione ipsa, aut alteratione futurum est, cum ad primana dumtaxat causam pertineat novum ens procreare . Quae utique sententia Cartesio,& multis recentioribus non displicet: cum Omnis actio motu contineatur, quem a prima dumtaxat causa effici , & conservari existimant . Nobis quidem aliter videtur. Sit itaque Gnica Conclusis is Causae secundae vere agunt, & aliarum rerum sunt effectrices. Probari solet conclusio multis Scripturae locis, in quibus actio causis secundis tribuitur: cujusmodi est illud Genes. I. Germinet terra herbam virentem faeientem semen ratque infinita prope occurrunt, ut in re omnium notissima: cum & ignem calefacere, & solem illuminare, & arbores fructus csfundere, & animalia ex similibus procreari , & corpora ab aliis moveri nemo inficiari possit, nisi omnem experientiam &sensuum testimonia aspernetur a Coninm. Nihil mihi notius esse potest, quam me cognoscere, dubitare, amare &aliOSis actus vitales exercere, qui aliunde oriri non possunt quam a principio vitali.
Erg0 non solum causa prima , sed re se
217쪽
TRACTAT Us. II. raseundae vere agunt. Nec tantam rerum varietatem Deus produxit, ut otiosae essent,& omnino cessarent , cum hujus universi persectio mutua rerum actione contineatur : atque ut Deus rebus creat is id tribuit, ut divinae essentiae similitudinem accis perent, illud quoque iis benigne impertiit, ut esus vim activam pro suo quaeque modulo participarent. Quin illud potuerit, nullus est dubitandi locus: quod autem voluerit, infinita illius, & in res omnes diffusa
bonitas omnino persuadet. Conrem. iterum. Quorsum in viventibus tantus organorum apparatus, si nihil agunt;
si. nihil visu, si nihil auditu percipiunt; si ingestos cibos non digerunt , si .sul similia noni procreant λ Nihil profecto inter res vitae compotes, & eas quae sunt in animatae, erit.discriminis, si Deus solus ad certos rei prae sientiam operetur; si cuncta essiciat, nihil creaturae agendum relinquat: quae profecto nec communis omnium sensus , ne institutus naturae ordo , nec experientia ipsa' comprobant. Multa, s cio, opponi solent non ita solutufaciliae. Cum enim ex applicatione alicujus causae aliquis semper consequitur effectus, merito huic causae effectus tribuitur, licEt forte ea non sit niti ex occasione causa . Unde etsi causarum omnium influxus lup pleret Deus, tamen omnes quos cernimus effectus, ad eas causas perinde referri possent, ac nunc reseruntur, si scientiarum,
limo & sensuum habeatur ratio. Quod si enim corpus in aliud sibi obvium motus sui impresIionem non transseri , sed ex lege
218쪽
si Authore naturae constituta obvium corpus agitatur, sic tamen mOVetur corpus ,
ac si motum ab alio translatum accepisset :atque id nobis perinde est, ac sensuum testimonio quasi convicti corpus ab alio moveri , idque juxta certas leges contendimus. Verumtamen illud fere manifestum est actus saltem vitales a Deo non suppleri, sed a causis secundis proficisci,quae igitur contra afferunt , videamuS.
Diluuntur objectiones. pp. I. Omnis actio saltem corporea motu continetur, ex ipsa quam attulimus causae effectricis definitione: idque in physicis fiet manifestum : sed motus non aliunde potest quam a causa prima proficisci , ut
multis argumentis probatur. I. enim corpus ex se iners dc otiosum motum ex se sundere non potest : neque enim ullum corpus quantum vis magnum concipiatur , aut parvum , seipium movere potest .' nec qui C- quam ad naturam corporis accedit, ain de
ea detrahitur, sive id moveatur, sive quiescat . Quare motus ad id eam corporis nullo modo pertinet, nec de rebus ipsis aliter judicare possumus quam ex ideis quas habemus animis nostris insormatas : restat igitur ut vera causa motus non sit natura Corporea , sed spiritalis.
2. Sed neque spiritalis naturaeaque finita, motus causa praecipua esse potest: cum nulla sit necessaria conaexio inter voluntatem Angeli v. gr. & motum corporis; eaque connexio inter unius Dei voluntatem, quae
219쪽
quae lex est universalis naturae, & motum corporum esse possit . Sic Angelo volente corpus movetur : quod eam legem Deus constituerit inter voluntatem Angeli , ct
corporis motum . Sic manum movemus ,
Cum volumus non quod anima si causa princeps hujus motus : quo enim modo is fiat,penitus ignorat: est tamen causa ex Occasione: quod Deus eam legem naturae posuerit, ut ad nutum animae manus, aut pes moveatur. Sic globus qui in alium impingitur , est causa naturalis motus in aliud corpus translati: non qu bdin eo sit vis motrix aut quam habet impressionem, alteri communicet: sed quia Authorem naturςqu' damodo determinat, ut in ea occasione mo. tum certa ratione essiciat . Motu quidem cuncta procreantur, quaeque majori motu agitantur,eadem magis sunt actuosa: sed vi illa motrix non aliud quiddam videtur esse, quam voluntas Dei, seu lex ipsae naturς. Leges vero illae motuum, quas Deus sancivit, sunt enicaces: dixit enim effacta sunt phae solae si proprie & ad legem veritatis io,
qui volumus, agunt, non corpora; quaeque a nobis in corporibus activae qualitates, aucvires finguntur, sunt ingenii nostri istus , nec quicquam corpus ex se iners moliri
Resp. diu. min. Motus ournis non aliunde quam a Deo profici scitur, ut a causa prima omnium principe C. ut a causa proxima nam turali , N. Quaeque in contrarium afferuntur , non aliud evincunt,quam corpora non
habere in seipsis primum sui motus Principium , eaque certis legibus ab Authore
220쪽
naturae constitutis moveri: quae ultro fatemur. Sed ex iisnon essicitur causas naturales agi dumtaxat, non agere. nec vim ullam motus effectricem ab Authore naturae accepisse et quasi Deus non potuerit vina
quamdam effectricem dc actuosam , velut suae potestatis radium iis impertiri:ad eis ut non lotum sint, sed & operentur , dependenter tamen a prima omnium causa. It que, ut insili fusus dicturi sumus, res quae que primos motus a Deo accipiunt, sed secundos motus ab aliis corporibus mutuantur, idque in Physica fiet apertius. p.2. Deus est causa omnium quae fiunt; ergo frustra aliae causae admittuntur quae divinam potentiam , di quod uni Deo proprium est , ut rebus omnibus det esse, quas ex aequo dividant . Nam ut ait Apostolus , is ipso vivimus , n Pemur, ει
Resp. Deum esse causam omnium qua sunt. I.Quod in prima mundi origine cuncta produxerit.a . quod concurrat cum omnibus rebus creatis. 3. Quod solus ea essiciat quibus desunt causae secundae : adde illud quod eum cuncta conservare & tueri. Sed multa etiam causis secundis relinquit facienda, ut de vitalibus actionibus dubitari non potest. Contra, ἐπωλον, actus vitales, aut sunt corporei, aut spiritales: sed in utrisque vix quicquam causae secundae relinquitur . Nam qui sunt corporei, nihil sunt praeter motus locales organis impressos ,& certam animae modificationem, quae ab ipsis obj ctis oriri non potest, sed Deo uni refertur