Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

N. Unio itaque praeter corpus, & animam ea includit, quae a nobis sunt observata, dis positiones videlicet corporis Organici, comis penetrationem utriusque , & decretum Contra, in munt, si unio decretum divinum in suo conceptu includit et ergo est ali-:d extrinsecum. . neg. conses. Uti nec vis activa est rei extrinseca, licEt compleri non possit citra divinum concursum. p. 2. Homo Cium generat hominem, nihil essicit, non materiam, non formam, non unionem quae nihil est. Resp. Generantem enicere compositum,

imb & unionem , licet non sit distincta a partibus , dum essicit ut materia sit apta

formae excipiendae. p. 3. Materia, & forma non possunt ex non unitis fieri unitae citra mutationem intrinsecam: ergo unio quae illam a Lfert mutationem, est aliquid distinctum ,

materia, &forma. Resp. dis. antee. Et mutatio illa ex forma oritur , C. ex sola unione , N. materia enim mutatur, & ex non unita fit unita per formam quam excipit, quaeque non minus materiam mutat , quam unio ipsa mutare posset.

DE causa exemplari multa diximus in

Logica, cum de id eis ageremus: nam Dei.

De causa exemplari .

202쪽

exemplar & idea formae rei essiciendae promiscue solent usurpari; estque id omne ad cujus imitationem , aut similitudinem fit

aliquid . Cum enim causa effectrix, ac prae sertim dianoetica si indifferens ut unum potius essiciat quam alterum , non aliud magis eam determinat quam id ea rei faciendae , ad quam tum respicit, cum Operatur. Est enim velut regula quam imitatur artifex ne aberret: est sorma ipsa objectiva, seu cognita, quae operantem dirigit: hinc effectus omninb pendet , cum sine exemplari nullus esse possit. Itaque hujus causae innu-xus est directio ipsa per sui imitationem; nam in eo operis persectio posita est , ut ideam suam imitetur . Quod etiam vera causa si exemplaris, hinc liquet, quod ea sit prior natura effectu qui ab ea proficiscis tur : nam idea fine ipso opere quod efficitur, esse potest, non vicissim. Quocirca satis apte definiri potest, causa

quae dirigit proxime, ω objectipe potentiam asaliquid agendum. Nam potentia quae beno,

ct male potest operari, & a vero aberrare, dirigitur ab exemplari, quod menti artificis obversatur . Si quod vero sit exemplar exterius positum , id utique non proxime

artificem dirigit , sed illud ipsum quod

mens sibi exhibet, quod percipit, cujus similitudinem opus imitatur: id vero nihil est praeter objectum ipsum cognitum. Est itaque duplex idea, formalis una,quae est rei faciendae cognitio objectiva altera,

quae est objectum cognitum. Hoc autem

loco quaeri solet an idea formalis, an objectiva sit causa exemplaris . . Sit igitur

Unica

203쪽

Exemplar , seu idea rationem habet causae ut quid objectivum est, aut cognitum, non ut est ipsa cognitio formaliter sun

Prob. conec Artifex cogitat de suo exemplari ; in illud intendit animum , tamquam inmensuram sui operis, ad cujus imitatis nem quidquid molitur , exigit ac de cognitione sum formali ne cogitat quidem , neque eam imitatur, sed objectum ipsum cognitum: ergo non formalis idea, seu cognitio ipsa, sed idea objectiva, seu res intellecta , ut per imitationem in Opere exprimenda, est causa exemplaris. Con . Cognitio est intuitus , seu aspectus ipse, non id quo Lintuetur artifex dum

operatur: quemadmodum externum exemplar est objectum cognitum. Ergo id quod imitatur artifex, quod eum dirigit in agendo , non est cognitio, seu idea formalis, sed objectiva . Nam si rogetur arti sex quid agat, statim respondebit se id agere , aut moliri quod in mente gerit: ergo objectum ipsum quatenus cognoscitur , artificem in agendo dirigit, & causa exemplaris nihil

est praeter opus ipsum ut cognitum , non cognitio. Quo autem facilius iis occurramus, quae solent opponere , quaedam sunt ante breviter adnotanda . I. Id eam formalem , seu cognitionem esse conditionem , ut VO-cant, sine qua exemplar opus non dirigeret.

Non enim exemplar dirigit ni si cognitum:

204쪽

am META PHYSICAE

sc finis movere non potest voluntatem , nis1 applicetur quodammodo per cognitionem . Non dissimili ratione exemplar ut cognitum regit potentiam in agendo, & intellectus in exemplar intentus, quasi facem praeseri potentiae motrici, ut id ipsum quod est in mente, efficiat. 2. Haec non consendi , sed aptδ distingui debent, ars , artificium , d artefactum. Ars est cognitio artificii ,ε eaque effective Operatur: nam est habitus vera cum ratione effectivus: cognitio verb est causa Physica, non objectiva. Artificium est objectum artis , seu recta ratio operis faciendi : unde Causa exemplaris, aut est artificium ipsum,

aut ill ud complectitur. Nam si proprie, &accurate loqui volumus, exemplar totum

est opus ut cognitum, cui inest recta dispositio , seu artificium , ut serma. Artefactum verb est opus artis, seu effectus causae exemplaris. 3. In fluxus hujus causae spectari potest, vel in actu I & est vis directiva:cum scilicet objectum ita in mente exprimitur, ut si velut imago operis faciendi . vel in actu a. dc est ipsa virectio potentiae, aut imitatio operis faciendi: potentia enim operatrix dirigitur ab exemplari. Sed illa directio in ipsum opus terminatur, & exemplaris quasi lineamenta per vim opera tricem in Opus ipsum velut traducuntur : adeo ut causa ipsa exemplaris, ut est in statu objectivo, si causa sui ipsius, quatenus est in actu , ut junt, entitativo seu quatenus eXtra mentem existit.

Solis

205쪽

Soliuntur objectiones.

p. I. Nihil seipsum imitari, nihil a seipso dirigi: sed artefactum est res ipsa cognita , ut diximus: ergo causa exemplaris non est idea objectiva, sed formalis, seu ipsa cognitio : cum nihil sit causa sui ipsius. Resp. dist. maior. Nihil seipsum imitari, aut sui ipsius e e causam secundum eumdem statum , C. juxta diversos existendi status. N. Quare ut diximus, caula exemplaris in statu objectivo est causa fuit psius,& seipsam dirigit in statu, ut ajunt entitativo, & physico : sic domus extruitur ad imitationem illius, quam in mente expressam habet artifex. At res potest fieri ad imitationem sui ipsius, quatenus est in actu objectivo; ut finis in intentione est causa sui ipsius in executione : pendet enim a seipso tamquam ab aliquo priori objective quidem

non physice . Contra, inquies , causa exemplaris pertinet ad causam effectricem: cum ideae divinae sint causae effectrices rerum, ut docet S. Dionysus lib. de Divinis Nomin. Cap. . cumque forma qua agens Operatur, ad causam effectricem revoceturiergo causa exemplaris non est objectiva, sed physica; non est objectum cognitum , sed objecti cognitiosu'. neg. antec. Et ad ejus probationem dico ideas divinas esse rerum effectrices s si, pro cognitione divinat sumantur, C. si pro essentia divina ut est participabilis a creaturis, N. Sic etiam forma a qua aliquis effe-' I 6 ctus

206쪽

ctus proficiscitur , ad causam effectricem revocatur : at forma ad cujus similitudinem effectus procreatur , non essicientis , sed exemplaris habet rationem. Urgent. Quod dirigit artificem, id peptianet ad causam incientem . nam ars ipsa definitur habitus vera cum ratione effectivus ssed id ea dirigit artificem reo ad causam es

scientem, & physeam referri debet, nOR ad causam objectivam tant lim; &est ipsa

vo. disi. most. Quod dirigit effective operantem, ad causam essicientem pertinet, G. quod dirigit objective, & ut exemplar , N. p. a. Ideae divinar non sunt objecta cognita , sed cognitio divina. Atqui ideae divinae sunt causae rerum, exemplares : ergis causa exemplaris est formalis cognitio , noctobjectiva. sp. maj. Nam Deus cum aIiquod opus molitur , juxta aeternum exemplZs Operatur, seu juxta objectum quod mente , complectitur. Hine S. Tholmas r. p. quaest.

I s. art. a. Ivmanrὐm, inquit, Deus cognoscis Ufentiam suam ut sit imitabilem a tali creatura , cognosa it eam propriam rationem, S idem bujus

Instant. Peritus artifex effectum ideae suae quim potest simillimum ericit: sed creaturae nullam fere habent similitudinem cura essentia divin a: ergo divina exemplaria non sunt effent i a divina. Resp. dis. min. Creaturas non multum esse divinae essentiae similes , s entitatem spectemus, C. s rationem imitationis , & quatenus edintia divina est principabilis, N. p. S.

207쪽

Opp. 3. Idea ex Aristotele est forma rei sa-ciendae sicque ab A ugustino definitur: unde& speciem determinat extrinsece, ut ser-ma rem constituit intrinsece . Nam ut ii

mo habet ab anima rationali intfinsece quod sit homo, ita id ipsum habet extrinsece ab idea divina; nec artifex formam,d

terminatam in materia procreat, nisi propter exemplax quod intuetur. Sed cognitio est forma, non objectum: ergo idea formalis, non objectiva est causa exemplaris. D. Ideam esse formam directricem, ut diximus, non effectricem, cujusmodi est cognitio. Hinc Aristoteles ipse 7. Metaph. do

cet a sanitate quae es in mente, rieri sanitatem in corpore, hoc est sanitatem illam quam modieris concipit animo , esse causam exemplarem illius quam aegro impertitur. Utrum vero causa exemplaris ad formalem sit revocaenda, qu bd speciem rei constituat, ex dictis utcumque colligere postumus. Iam enim supra ostendimus magnam esse inter utramque causam cognationem, di ideam esse velut formam rei extrinse-cam. Sed tamen differre a causa sormali via

detur, quod illa sit objectiva, & influxus formae sit physicus : unde non specie solum , sed& genere quodammodo inter se discrepant. Causa enim physica pli 3 sice, &secundum suam entitatem y objectiva ut cognita operatur . Quamquam & exemplaris in naturali generatione quodammo do physica dici possit, quatenus agens om

ne sibi similem effectum procreat , qua se ad aliquod exemplar respiceret. Nam quae cognitionis sunt expertia , tam perfecto

208쪽

agunt, ac si cognitionem praeviam sequerentur: unde &opus naturae dicitur opus intelligentias. Se constans ille ordo ab Authore naturae est constitu tus, atque ab arte omnipotentis artificis descendit.

DE fine satis sust in Philosophia morali

diximus, nunc de eodem ut causae habet rationem , pauca dicenda sunt. Primum itaque an sit vera causa , deinde quis sit illius influxus, seu causalitas, & qua ratione moveat effectricem causam; postremo qui sint illius effectus, quam brevissime eXponemus. Sit itaque Prima Conclusio.

Finis est vera causa , non physica , non moralis, sed objectiva. Tres sunt hujus conclusionis partes , quae seorsum probandae sunt & explicandae , ac prima quidem pars facile probatum cum finis sit prima causarum , quae effectricem ad agendum movet, allicit & determinat, &qua sublata cessant omnia . Tolle enim fi nem, causa effectrix nihil molietur,nec materia formam excipiet; est igitur finis causa rum princeps, quae reliquas vi sua contiisnet, per eas quodammodo se diffundit , &movet immota. Est denique id unde aliquid est, tamquam a priori: ergo est vera causa , ex definitione causae quam attulimus

209쪽

Secunda pars conec itidem prob. Finis non est

causa physica nec physicum habet influxum sed objectum tantummodb . Nam causa physica existit per se, vel per aliquam virtutem superstitem: cujusmodi est vis illa quae

in glande remanet,etiam cum quercus combusta est . Sed finis plerumque non existit nisi in mente nostra, seu obiectivo: ergo non est causa physica quae per suam entitatem influit in effectum.

Tertia denique pars conet oris patet. N

que enim finis, si proprie loqui volumus, est

causa moralis, sed tantum objectiva . Nam causa moralis movet aut suadendo, aut jubendo , aut impellendo, & in aliud semper nititur; contra finis ad seipsum trahit, &illicit. Moralis antecedit executionem rei: ut cum herus servo imperat . Finalis causa est in executione postrema, & semper rationem habet boni, sive id verum sit, sive apparens: non item causa moralis, quae plerumque & mala est , & ita videtur . Cum estectus producitur, jam non est causa moralis, sed fuit , ut cum orator aliquid faciendum persuasit. At finis nondum existit, cum fit effectus, sed erit: ut sanitate nondum fruor, cum medicamentum sumo. Ergo finis non est causa moralis, nisi eo nomine omnem causam intelligas, quae phy sice non influit in effectum : sed est causa objeGiva , quae scilicet objectivum habet

an fluxum, quaeque per cognitionem appli-Catur ,& movet eo modo quo infra dicturi

sumus.

210쪽

p. I. Deus est finis suarum actionum: sed Dees non est causa suorum actuum: e go finis non est vera causa. Q . aliam esse rationem finis, aliam causae'finalis: nam finis potest esse sui ipsus causa autem finalis est semper alterius: cum scilicet ex uno volito,ut ajunt, aliud volumus , ut ex eo quod sanitatem appetimus, medicamentum sumere volumus. Itaque ad mnem intentio , ad causam finalem pertinet electio ; finis in creaturis dici potest causa puro objectiva , qualem supra exposuimus; quae scilicet solam cognitionem postulat: sed ut causae finalis habeat rationem, non satis est ut finis sit cognitus: nam praeterea requiritur ut ex ejus volitione aliud quiddam velimus, media scilicet eligamus. Hinc eausa omnis finalis est finis, sed non vicissim; finis ad seipsum movet, causa finalis ad media . Contr1 , inquies , Deus est objectum sui amoris : ergo est causa objectiva suo

rum actuum.

D. neg. conse . Aliud est enim esse objectum, aliud esse causam objectivam. p. a. Uera causa est prior effectu, & ve re debet existere, &dare effectui suo esse: sed finis saeph non antecedit effectum, DCc existit, nec dare potest esse, cum id non ba-heat : ergo finis non est vera causa .

o. di'. mast. Causa debet existere & e fectum antecedere , vel physice, vel objecti e, C. physice di realiter, N. Finis pi

' rum

SEARCH

MENU NAVIGATION