Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

TRACTATUS II. ars

aeeepta: ut sensus ille qui calor nomin tur, & voluptas quae hunc sensum comit tur . Sic spiritales actiones sunt intellectus, aut voluntatis: nihil vero intellectus per cipit saltem spiritale, nisi primae veritatis luce illustretur; in ea rerum rationes, aut ideas conspicit. Voluntas ex impressione summi boni movetur; hanc utique impressionem determinare potest voluntas , cum in creaturis sistit : verum id non tam est agere quam deficere; ac tanto magis voluntas agit , quanto magis impressioni summi

honi obsequitur.

Atque ut natura spiritalis veritatem cognoscat , & bonum amore Prosequatur , id utique manifestum est nihil extrinsecus ex se essicere, neque eam verae & genuina causae titulo ullum corpus movere posse, aut procreare. Est enim inter varam ca fam, & effectum necessaria connexio: sed ea , ut diximus , nulla esse potest inter voluntatem Angeli , v. gr. ct cujusque corporis motum .. Vult quidem Deus ut ad nutum Angeli corpus aliquod move tur e cum igitur volente Angelo corpus illud movetur , utri hic motus tribuendus est, Dei, an ipsius Angeli voluntati λCum inter Dei voluntatem, Ec effictum sit

necessaria connexio , palam est motus illius veram causam esse, non Angeli , sed Dei voluntatem.

Ressponsum jam suit ex iis omnibus non aliud essici, quam id ipsum quod ultro concedimus , praecipuas Deo in omni actione partes esse tribuendas: cum juxta illius imges & voluntatem cuncta moveantur . Κ a V

222쪽

Verum id negari non potest,hominem eam videt, cum intelligit,cum vult aliquid, ve re & propriε agere, ut demonstratum a nobis fuit . Nec quicquam est quod animus magis respuat, quam omnem illi actionem eripere, cum cognoscit, cum discurrit , cum bene, aut male operatur: quod certe ii ipsi qui contrariam opinionem Videntur defendere, omnino fatentur, ac fortὰ ve bis magis quam reipsa ab aliis Philosophis dissentiunt . Sed de his cum in tertio tractatu, tum in Phy sica passim & uberius dicendum est.

. QUAESTIO VII.

CAusa effectrix considerari potest vel in

actu I. quatenus potest agere L seu vim habet iis omnibus instructam , quae ad agendum exiguntur; vel in actu a.quatenus revera agit: de potentia, seu de facultate agendi prius dicendum est , tum ad acti nem ipsam veniemus. Iam ut certo ordine progrediamur, quae ita certa sunt ut principiorum loco ab omnibus usurpentur , ab iis quae sunt controversa separemus. I. Illud certum videtur , potentiam agendi quamdam habitudinem ad id , quod produci potest , seu intellectu com prehendere : vis v. gr. calefaciendi in igne , praeter ignem , relationem essenistialem ad id quod calefieri potest sic involvit , ut unum sne altero concipi nequeat : unde potentia activa est causis ip-

223쪽

si intrinseca, & realis: nam posse agere est quid reale. - 2. Hinc erui possunt multa axiomata , quae ab aliis fusius explicantur, quaeque in Physicis , & in omnibus pene disciplinis magni sunt usus.

Axiama primum.

mod agit aut potest agere, saltem immediatὸ, id omnino existit.

8 Nam agere, aut posse agere, est proprietas realis, quae non-enti convenire non po- test: unde non ex cogitatione solum , sed etiam ex omni nostra actione recto concludimus nos existere. N Axioma fecundum.

. . . .

Quidquid existit in effectu, prius existit in sua causa, aut aeque perfecto, si sit causa uni voca & totalis; aut persectius, si sit causa aequivoca. Hinc illa regula proponi solet,ut ne cui cause effectum tribuamus,qui ejus vim aut potentiam excedat : ex quo quidem principio multa deducuntur.

haec enim quod habet, largitur effectui.Imo cum causa agit quantum potest , semperactus secundus exaequat actum primum :undo nulla causa naturalis effectum suis viribus superiorem,aut inferiorem,sed aequa. lem, & sibi proportionatum attingit. a. Hinc etiam fit ut eadem causa aequali tempore aequalem, duplo tempore duplum quoque procreet effectum: atque effectus

224쪽

ab eadem causa profecti , eandem inter se habeant proportionem,quam tempora cum scilicet diversis fiunt temporibus. Et con-re1 , effectuum qui aequali fiunt tempore, eadem est proportio quae causarum. Nam , ut jam diximus , effectus omnis vim suae causae naturalis adaequat, & in ea ratione crescit actus secundus,qua primus. Quanta sit hujus principii tacunditas tum liqumbit , cum de motu tractabimus: huic enim velut fundamento motuum scientia , imb& Mechanice serὰ omnis innititur: sed alrem nostraria redeamuS.

Hinc nata est iIla in Phy sicis adeo jactata

activitatis sphaera, quod effectus tribui non debeat cauta, cujus virtutem superat. Undi illud toties ab Aristotele usurpatum zquae aut a natura, aut ab arte fiunt , ab eo quod actu est, essiciuntur: non entis enim nulla est actio

3. Quin & illo axiomate utitur sarpo

Philosophus ut probet corpus a seipso moveri non posse . Nam quod ex se non habet motum, hunc ab alio mutuetur necesse est. Quod tamen,ut supra innuimus,dissiculi te non caret , & dubitari meri id potest an quaedam corpora vim sui motricem nota acceperint:quamvis id certum sit Corpus ex se ad motum , ut ad quietem esse indifferenS,& vim motricem, ut corpus est, ex seipso non habere. Sed series axiomatum r sumenda.

Axisma tertium .

Vis activa, seu potentia agere non potest nisi is determinata.

225쪽

quamdiu enim est indeterminata , vel ouia deest subject um in quod agat, vel quia

deest illi appIicatio, vel demum quia oppositς sunt determinationes,ut cum globulus utrimque in partes oppositas impelIitur , tum nulla actio,nullus motus subsequitur: quod nulla sit ratio cur hic potius agat , quam alibi; aut cur corpus in unam potius Partem, quam in aliam moveatur . Undo causa necessaria suo subjecto rite applicata agi t quantum potest; agit enim necessario, neque usta est ratio cur unam potius Par tem effectus producat, quIm aliam. Ex his aliquot solvuntur quaestiones , quas suo loco proponemus. Nunc quaeri solet,an tanta esse ponit essectricis caulae vis, ut etiam in distans possit agere . Quod ut melius in tel ligatur, id subindε obiervandum , causam naturaIem percontactum quemdam in subiectum vim suam exere re , duplicem vero esse hujusmodi coni ctum, suppositi nimirum,cum res quς agit, per seipsam tangit rem, in quam agit : ut ignis lignum.Contactus virtutis is dicitur, quo agens per virtutem diffusam subjectum attingit : sic sol terram collustrat . Quaestio itaque est utrum fieri naturaliter possit, ut agens in rem distantem vim suaua sic exerat, ut per interjectum medium ea vis non diffundatur.

Non potest dari actio saltem naturaliter in rem distantem, ita ut vis agendi per interjectum medium non diffundatur. K Pro.

226쪽

ssi META PHYSICAE

Probatur conch omnis causa ut agat , deinbet esse determinata, sive a seipsa , sive ab alio: imo , actio nihil est aliud quam causae effectricis determinatio . Atqui si agens possit agere in distans, vis illius, aut action ullo modo erit determinata , ac nulla illius erit activitatis sphaera . Neque enim vis illius per interjetium medium minuetur; eaque servari poterit integra ad quamlibet distantiam ; neque ulla erit ratio, cur potius in certa distantia agere incipiat , quam in alia; cur ab uno potius milliari , quam a duobus virtutem suam diffundere incipiat: quae omnia non modo cum experientia pugnant, sed omnino videntur absurda, aut certe naturae viribus fieri non

possunt.

A n vero Deo volente id fieri possit, non crediderim id nostrum esse decernere quid fieri a Deo possit. Tutius est non praecipi. tare sententiam, & quousque manifesta appareat contradictio, in eam potius propendere , quae rem non esse penitus impossibilem defendit: praesertim clim agens eo tantum nomine non possit vim suam in distans diffundere, quod subjecto indigeaticui actio applicari possit. Nam subjectum actionem agentis determinat, quae alioqui esset

indifferens , & in determinata . Sed illa subjecti applicatio est conditio quam Deus supplere potest: cum Deus ipse possit causam determinare ut agat in tali subjecto.Quhd si enim id essicere possit, ut calor sisne subjecto, poterit id quoque essicere ut

Calor producatur a causa line subjecto , aut in quovis licet remotissimo . Idem est enim

227쪽

TRACTATUS II. aas enim effectus sive sit in subjecto, sive extra

ubjectum. Id quidem vires naturae superat; nam causa non agit nisi determinata , quod ex subjecti applicatione consequitur: sed Deus hanc supplet applicationem: nam impedimentorum remotio, & subjecti applicatio sunt conditiones ad agendum reis qui sitae, sed conditiones tantum , quibus Deus non illigatur.

Solpuntur objectionos.

Qui vim agentis in distans exeri posse contenῖunt,multa solent objicere quς ad Physicam videntur pertinere Oaque sunt magna ex parte salso credita. Ut quod ajunt de basilisco, qui aspectu oculorum occidit; de emora,quae naveS remoratur; de vetuls f scinationes de occultis siderum influxibus, quibus metalla vel in terrae visceribus procreantur; de pulvere sympathetico, de quo prς ter ceteros vir alioqui doctus & illustris Eques Digbaeus Anglus tam multa conscripsi: cujus sano pulveris aut nulli sunt effectus , aut ii sunt naturales. Sic etactus plerique qui sympathiae tribui solent nihil sunt, ut vir pereruditus Dbservat, praeter aniles caecutientis philosophiae fabulas . quibus nimis credula antiquitas fidem' fecit: sed de iis suo loco dicendum. Alia afferunt veriora , sed ex aliis causis ducta, quae quidem causae ut plurimum nihil sunt praeter substantiales effluxus, qui ex certis corporibus jugiter manat. Sic torpedo brachio piscatoris stuporem injicit :quod nuperae observationes Fr. Redi con-Κ s firmant.

228쪽

firmant. Sic naphtha quae est bituminis genus subtilissimum, ignem concipit, priusquam fax admoveatur : eamdem ob rati nem succinum paleas, magnes ferrum trahit. Haec, inquam, omnia per tenui si ima

corpusculorum profluvia , aut si maIis per qualitates occultas perficiuntur et sed pecinterjectum medium diffunduntur : licet in eo nullum effectum sensibilem procreenti. quod id non sit subjectum idoneum,. in quod vires suas expromant : ista vero Ecalia hujus generis plurima in alium locum

reservamusis

Qui negant agens etiam per miraculm , in rem distantem agere posse , opponunt νquod causa non possit agere ubi Mon eu, nec per seipsam,nec per virtutem suam: atqui si causa ageret in distans, ibi ageret, ubi non esset , nec per se, nec per suam virtutem: Ergo, dc

Resp. Causam ibi esse per suam virtutem, ubi est quidpiam effectura; tum enim vim tutem illius causae quae est indifferens ut agat in hoc potius quam in illud subjectunx, Deus determinabit ad tale subjectum: cum Deus in id agere possit per eam actionem,

Per quam cum creatura concurrit r& licἡt

nulla sit vis in causa secunda ut subjecto distanti applicetur, ea tamen applicatio nota exigitur risi ut causa quae alloqui est indisserens , determinetur , eaque citra applicationem potest a Deo determinari . Sed , inquiunt, conditiones physicas Deus supplere nequit: non enim v. g. potest sup-Plere praesentiam materiae & formae : sed contactus est conditio physica , quae rei

229쪽

naturam consequitur : ergo is suppleri a

Deo non potest.

o. Multas esse conditiones physicas , quae a Deo suppIeri possimi: sic potest se

mam ignis inducere in materiam non disipositam Isimili ratione remotio impedimentorum est conditio sine qua non; ut remotio corporis opaci, quo lux trajiciatur: subjectum, ut diximus in quod causa effectrix agit, est itidem conditio sine qua non :quae omnia suppleri a Deo possunt. Nec verum est quod nonnulli afferunt , tam necessariam esse applicationem causae ad effectum procreandum, quIm illius ex iis stentiam . Res enim antequam existat, nihil est, & non entis nullae sunt proprietates reales sed causae applicatio eo tantum est necessaria,ut causa determinetur; jam vero, fatentur adversarii conditiones determinantes a Deo supplari posse.

SEquitur ut de influxu causae efficientis

seu de actu secundo, atque, ut loquuntur,de illius causalitate dicamus. Haec utique est ipsa actio, qua agenς formaliter denominatur, ut ab illuminatione sol dicit uilluminans; adeo ut id certum sit, & extromnem dubitationem positum actionem esse influxum physicum, actum secundum, aut causalitatem effectricis causae. Est id quo causa effectrix actu agit,seu illius exe

citium,& determinatio ; est item fieri , Κ 6 vel

230쪽

,- ΜΕΤ A PHYSICAE .

vel dependentia actualis ipsius affectus : est quasi motus, aut via ad terminum: atque, ut definit Aristoteles, nactus hujus ab hoc Dein

actus, & perfectio subjecti ab agente pro

secta .

Itaque actio duo in suo intellectu complectitur, influxum agentis in effectum , & dependentiam effectus ab agente adeo ut agens simul &effectum includat . Sive sit relatio quaedam essentialis, non caleg rica: est enim potius fundamentum rela tionis , quam relatio ipsa praedicamenta lis; sive sit complexio quaedam agentis , &termini cum illius influxu, & hujus dependentia ; id merito inquiritur, an actio sit quaedam entitas ab agente & termino distincta. UCertum est primb actionem non esse a cidens quoddam absolutum , sed modum dumtaxat : cum sine termino neque esse , neque concipi possit; sed utrum modus ille sit entitas quaedam physica ex natura, rera re ipsa,cujus eli modus, distincta, multum ambigitur . Certum est a. actionem distingui a causa, ut actum secundum 1 primo. Nam & causa, & actus primus sine actu secundo vel actione esse possunt; licet vicissim actuss cundus sine primo , aut actio sne agente

concipi nequeat. -

Certum est tertio actionem vitalem non distingui a suo termino ; sic visio est actio ,& terminus actionis : est enim formaliter repraesentatio sui objecti , idque essentialiter : ergo nulla est nota distinctionis intex visionem , ut actio quaedam est , &

SEARCH

MENU NAVIGATION