Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

eamdem , ut est terminus vel effectus . Idem dicendum de actibus voluntatis &intellectus, ut spectantur in fieri, seu in si xu quodam ad esse: actiones vero, ut ter mini, aut effectus seu in facta esse, actus nominantur . verum in hoc quaestio vertitur an ceterae actiones , & eae maxime quae transeuntes dicuntur,quod in suo pri Cipio non maneant, quaeque in aliud subj ctum diffunduntur, ut illuminatio, impulsio , & aliae hujus generis, a causa &terminis simul sumptis non formaliter tantum, aut virtualiter, sed reipsa distinguantur. Sit itaque

Actio non est entitas ab agente & termi

tio distincta. ' - ..

Prob.concc I. Actio omnis duo, ut dictum est, suo intellectu complectitur, influxum agentis & effectus dependentiam : sed agens immediate, re per seipsum influit ' uic lor non calefacit per aliquam sibi superadditam entitatem , & effectus per seipsum, immediate pendet 1 causa ; ac frustra n vum quiddam ei adderetur, per quod a sua causa penderet Ergo non est entitas qumdam a termino, & a causa sejuncta. Confirm. Tam effectus potest per se, &immediate, & citra entitatem aliquam supervenientem ab agente pendere, quam illa entitas, seu actio ab ipso agente pendet immediate: Ergo entitas succrescens ab effectu distincta omnino est inutilis: cum . idcirco eam admittant, ut illius ope & quasi interjectu effectus ab effectrice causa

232쪽

t Coin . iterum. Actio ab adversariis finis gitur entitas nova, quae causam effectricem alioqui indifferentem, ut hunc vel iIlum procreet effectum , determinet ; ac vicissim essectum qui ex se est indifferens , ut ab una vel ab alia causa profluat, itidem determinet. Sed hoc ipso quod ponitur effectus, detracta omni forma, vel ,entitate superaddita, omnino causa effectrix est determinata , ac vicissim posito hoc agente effectus est itidem determinatus :Ergo illa forma , vel entitas est omnino inutilis . Praesertim cum agens naturalentillo modo sit indifferens, & positis omnibus ad agendum praerequisitis non possit

non agere.

Prob. 2. Creatio est aes io r sed ea non essens quoddam Icreante, dca re creata distinctum': neque enim hujus novae entit tis subjectum assignarr potest , non creator, cui nihil novi accidit non creatura ipsa , cum creatio sit ratione prior quIm res creata , neque adeo possit ea entitas , si quae sit, creaturae adhaerere atque ut Id fieri posset, omnino ea foret inutilis : cum res creata ab authore suo sit omnino definita , & per seipsam pendeat a Creatore .

b faciIius occurramus infinitis prore i quae fieri possis ni objectionibus , cum ex Physica, tum etiam ex intima Theologia repetitis , non erit alienum quaedam praemittere ad ea quae de concursu postea dictu, iri sumus, imo ad rectam philosophandi r

233쪽

TRACTATUS II agr

tionem, quae res non multiplicat citra necessitatem, permagni uas futura. Primum itaque id adnotamus, omnem actionem esse aut Corpoream, aut spirita- Iem: corporea aut motu locali continetur, aut sine motu neque intelisgi, neque

explicari potest: ut in Physca ostendemus.1 Actio spiritalis, intellectus nempe & voluntatis, fatis apte a scholasticis motionis

intentionalis nomine exprimitur. Est enim quidam motus, seu, ut a junt, tendentia in objectum. Motus localis vix aliud quH-dam concipilux praeter mobile ips- , ut unum terminum deserit, & alterum a quiri is atque hoc ipso intellecto citra novam entitatem physicam recte concipitur: non enim mobrie, non spatium, non termmiuus ipse de novo producitur.

Non dissimiIi modo actio voluntatis nihiIest sortε praeter voluntatem , bonum ipsum quo allicitur; ct utriusque conjunctionem. Neque est uIta entitas phy sicavoIuntati succrescens, ut multis videtur.

Quamquam hac de re nihil decernimus :potest enim fieri ut actio vitalis stentitas quaedam physca , non ut actio quaedam est, sed ut eis terminus De effectus non ut est in fieri, sed at concipitur in facto esse. Α t utcumque ea res sit, id merito negamus calefactionem esse entitatem quamdam ab ipso calore distinctam: cum nihil' praeterquam calor ipse, ut est in fieri, seu quatenus d manat ab igne, concipi queat Secundo id 'adnotandum videtur, de actione non aliter ac de reIatione nos philosophari posse: cum actio nihil sit nisi qua

234쪽

dam relatio . Quare ut relatio non adaequarit 8 & omnibus modis eadem est cum fuciclamento & termino quocumq modo sumptis: sed per aliquam sermalitatem ab iis distin- . suitur. Ut similitudo formaliter est conve-

intentia 'duorum ratione unius. qualitatis ἰ,

neque est absoluti res ipsae quo inter Ie Conveniunt. Sic propria aritonis formalitas, 1euentitas est influxus agetis in enectum CC a pendentia effectus ab agente,non vero agens, absolutε sumptum , aut effectus solus . - Quare actio voluntatis potest esse supern turalis praeciso ut actio est , non autem ut sumitur identice & materialiter , atque ut

. vera eadem est cum voluntate. His intellectis, quae contra afferuntur, videamus . - p. I . Nulla causa prς ter Deu est sua actio.

Resp. Dis. ant. Nulla causa est sua jactio adaequale & totaliter, C. inadsequare &partialiter, N. Nullo enim Deus indiget

ad agendum, nec concursu, nec objecto , nec causae externae auxilio: quod de nullare creata dici potest. Sed id non impedit quominus actio ab agente sit indistincta,

non sit entitas nova agenti , vel effectui succrescens, uti nec modus fortis omnis ,

neque enim digitus est sua inflexio: cum tamen inflexio ipsa Mn sit entitas quaedam distincta a digito. Sic voluntas, &intel lectus sunt actus, & persectiones animaerquamvis non sint quid distinctum ab anima.

u. Cum homo ex non intelligente , aut non volente fit intelligens, aut volensiffit aliqua in eo realis mutatio . Ergo actio intellectus aut voluntatis est quid di lim-ctum ab anima: non enim fit mutatio xea'. li ci

235쪽

Iis citra accessum novae entitatis. Quod si autem nihil novi accesserit, tum propotatio ex vera fiet falsa, licEt objectum nullo

modo mutetur . Prius enim verum erat diacere Socrates non intelligit: nec amplius id verum est tum cum intelligit: ipsa verb i

tellectio cum nihil sit distinctum ab intelligente, citra ullam mutationem ei advenit .

θ. I. Hoc loco id a nobis non decernian actus vitales, quatenus sunt effectus quidam, aut termini actionum, sint qualitates distinctae a suo principio: sed utrum actio sit quaedam entitas modalis ab agente, ct termino distincta. Resp. 2. Propositionem mutari posse ex vera in falsam , ut Petrus vult , Petrus

non vult, quamvis nulla entitas nova rei accedat, aut detrahatur. Causa enim lacti

ctatur in propositione secundum suum esse formale , quatenus influit; effectus ut pe

det , & dimanat a causa quod vocant reduplicativo, non specificativδ tantum,

ut est quoddam ens. Atque ut mutetur propositio, satis est ut mutetur formalitas realis, aut causae ut influentis, aut effectus ut emanantis a causa, voluntatis scilicet ut se determinantis, & objecti ut amati. Veritas taetrini propositionis est illius con-sirmitas cum objecto , non materialiter sumpto secundum suum esse reale, sed ut, formaliter consideratur. Unde cum possint causa, & effectus novo modo se habere, fiunt novae, ut ajunt, formalitates, quae praecipue attendi solent. Urgent acrius. Causa non potest esse suus effectus : ergo neque est suum agere et cum

236쪽

cum agere, & fieri sint unum & idem. D inde posse agere est priusquam agere: sed causa non est prior seipso: ergo causa non est sua actio, & ab ea distinguitur. Responsum jam fuit, actionem non esse causam solam , sed ut con notat effectum; i eludit enim & influxum causae, & dependentiam effectus. Ut motus localis non est solum mobile, sed mobile quatenus unum relinquit Iocum , & novum acquirit: qubdserto fit citra mutationem intrinse-

eam mobilis . Sic agens, cum agit non mutatur intrinsecε, sed mutatur tantum extrinsecε- Opp. a. Saepi mutatur adi io 3 non muta to termino: Ergo actio distinguitur a teremino. Antecedens probant exemplo projecti lapidis . Manet enim idem motus , vel potius impetus a vi motrice impressus, nec tamen illius dependentia a vi motrice, quae propriὁ est actio,amplius remanet: E go actio & terminus saepe inter se dia

stinguunturo .'

IED. non manere eumdem effectum , sed novum subinde produci , quaecumque sit causa motus continuati in projectis, de quo in Phy sica erit disserendum; sive impetus, seu qualitas imprimatur, quae motum exigit; sive ex lege naturae motus, ut quilibet alius motus tamdiu perseveret, quam diu a contrario non destruitur; seu potias sublata applicatione causae motricis , impetus non amplius ab ea pendeat, Utcumque sit, ex re adeo obscura & incerta comeludi non potest actionem esse entitatem a

causa & effectu distinctam.

237쪽

τRACTATUS M.

p. Actus voluntatis saepe est supernaturalis, saepo itidem est malus: sed voluntas neque est maIa, neque est ordinis supernaturalis: Ergo actus voluntatis est quid a voluntate, seu a causa distinctum . Resp. Actionem voIuntatis dici & esse

supernaturalem, quia ex natura voluntatis,

ct propriis viribus non profluit, cum VO-luntas ad eam eliciendam indiget auxilio , seu actuali, seu habituali altioris ordinis . Non enim actio id habet ex voluntate praeciso, ut facuItas est naturalis, sed ut est evecta ad nobiliorem statum . Quemadmodum eadem est vitalis & libera, praeci- so ut a voIuntate proficiscit . Itaque actio est supernaturaIis, ut est ab auxi Iio Dei quod naturae nostrae non debeturr ut libera est, quatenus a voIuntate manat : adeo

ut solae sermalitates, reales quidem, sed

non entitates quaedam actionem naturalema supernaturali secernantoa, Ins. Actio divini auxilii est diversa ab

actione voluntatis: illa enim est superna turalis, haec tota est naturalis: Ergo actio voluntatis non potest attingere objectum

supernaturato.

θ. Dimant. Actio voluntatis est naturalis sola, C. auxilio Dei roborata, & ev cta, N. Deinde quamvis utraque actio Dei ct voluntatis non sit una, & eadem physi-cῆ, cum a causis distinctis dimanet, est tamen eadem morali ter, hoc est , iuxta hominum existimationem , cum idem sit utri u sque effectus o Sed de his jam nimis , nec illae subtilitates elimatae nos a rectae philosophandi ratione deterrere debent ,

238쪽

quae in hoe maxime posita est, ut supere caneas distinctiones effugiamus, & nihil hcommuni sensu abhorrens statuamus./ TRACTATUS TERTIUS . tmias quae sunt ab omni materia separata , seu

de Theologia naturaii.

REliquum est ut partem Metaphysicae

tertiam , quae Theologia naturalis dicitur, quam brevissime, accurate tamen ut Philosophos decet, pertractemus, ac de 'rebus ab omni materia , non cogitatione tantum, sed etiam reipsa secretis, de Deo nimirum, Angelis & anima separata disse- ramus. Hujus tractatus triplex erit disputatio, prima de Deo absolute considerato, nempe de illius existentia , cognitione & attributis. Secunda de Deo ut prima omnium causa, & primo motore erit. Te tia de animae rationalis separatim spectatae . natura futura est . Perpauca de Angelis, quasi appendicis loco subjiciemus.

De Deo fecundum se spectato.QVae ad Dei existentiam & naturam

pertinent, ut naturali lumine perspicia nobis possunt, hoc loco tantum prosequemur, Primo itaque existentia illius est demonstranda: deinde quomodo illius nari. tura a nobis cognoscatur, explicare conabimur. Postremo praecipua ejus attributa,

239쪽

Ex quibus reliqua manare intelliguntur , strictim attingemus : reliqua quae aut a reo velatione divina, aut a ratione ipsa per fidem illustrata pendent , Theologis in te

gra reservamus.

Ludus potissimi m rationibus exi ent; a Dei demonseretur .

EX infinitis pene rationibus quibus exi

stentia Dei potest demonstrari, per Paucas seligemus , quas in tres velut classes digeremus. Prima Morales, secunda Physicas tertia Metaphysicas complectetur. Morales demons tiones asseruntur. Morales hoc loco probationes intelligiis' mus , quae a doctis juxta & indoctis per- Cipiuntur, eo quidem validiores, quod in communem sensum magis incurrant,neque ab homine qui sua utitur ratione, indu . bium revocari possint. Quod .enim minus acrem postulent attentionem, neque reconditam scientiam exigant, sed omnibus sint obviae, atque oculis peni sint subjectae non ideo minus certae sunt, aut inconcus Lae. Rationes quippe ex saetorum evidentia, ex communi hominum sensu, aut moribus, aut experientia ipsa desumptae non minus. sunt firmae , quam quae ex intima Philosophia depromuntur. Hae utiq; magna ex par- 'te sunt subtiliores, quam ut a vulgo homi num capiantur. In iis veri, quae moralem habent certitudinem, pene tota vita con-

240쪽

sstite nec minoris esset dementiae de his

dubitare quae falsa esse non possunt, quams quis geometricas demonstrationes in dubium revocaret. Hujusmodi itaque rati nes minimo sunt contemnendae, cum aut existentia Dei, aut immortalitas animae , aut Christianae religionis veritas est demonstranda. Quae autem adhibebimus argumenta, non Dei modo existentiam, sed eum esse mundi Conditorem , atque ejus p videntia cuncta gubernari plane conficient. Iam ulcerto ordine progrediamur: cum Deus si effectrix , exemplaris & finalis rerum omnium causa, ex triplici illo velut

fonte multae rationes duci possimi, quibus illius existentia demonstretur Primum enim id omnibus in proclivi est ex opere opificem , ac summam Dei potentiam , quae ex nihilo cuncta produxit sapientiam , quae tam apte suis quaeque locis disposuit ;& bonitatem quae omnia tuetur , &conservat, agnoscere . stuos st mundum , inquit M. Tullius de Nat. Deor. efficere potes

concursus atomorum s cur porsicum , cur rem

pium , cur domum , cur urbem non potest quarsum minis1 operos , Θ multism quidem facia nora ς Ex quibus id licet nobis concludere:

Non sine aliquo custode tamum opus flare, neque oune erum certum discursum fortuiti impetus esse . Nam quae caseus inritar, saepὸ rorbantur,

cito arietant: haec verὸ inctensa velocitas procedit aeternae legis imperio .

Hoc itaque firmissimum est, lic8t usitatissimum argumentum divinitatis , quod hujus universi aspectu, ex ejus partium ς iptione, ex consta iti 'illius administra

SEARCH

MENU NAVIGATION