Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tione ducitur. Hinc Aug. LII. civit. Dei. c. . Mundus ipse ordinati massa mutabilitari se , mobilitate , o vi bilium omnium puticherrima specie quodammodo tacitus oe factum se esse, se non nisi a Deo in Usabiliter atque invisibilitoν magno, Θ ineffabiliter atque ἐnviis biliter pulchro fieri se pomisso proclamat . Id ipsum fuso demonstrat Tertul. l. r. Contra

Mamionem c. I . Habet enim Deus tesimonia

suum bor quod'mus oe in quo sumus. Et C. I 3. minima quaeque sigillatim persequens, ut is aedi eia,formicae sta la, aranei retia, bom bcis famina, Conditoris sapient tam defendere ostendit. Id ipsum praeter ceteros Lactantiust.2. Inst. c. 8. eleganter demonstrat mundum tam artificioso apteque esse dispositum , ut major cogitari industria non possit. Natura , inquit , si consilium non habet , efficero nibii potes e si autem e ciendi , aut generandi potens os, babet ergo consilium , ae propterea mus sit necesse es , me alio nomina appella I potes vis , in qua imos , ω providentia exeogitandi , solertia potes que oriendi.

Consem. Nihil stultius fingi potest, quam

omnia casu & fortuna, non certa ratione facta arbitrari; aut coelum , terram , homines concursu atomorum repente proditia

se . Cum enim, ut loquitur apud Tullium Balbus, moveri aliquid videmus, ut obaerom, in binas , ut alia permulra , non dubitamur quin opera illa sint rationis ; A mauram impertim caeli admirabili eum celeritate moveri vertique videamur, constanti is com eientem visi rudines anniversarias cumsumisma saluto emservatisne rerum omnium ,

242쪽

dubitamus quin ea non solism ratione sane , sed etiam excellenti quadam divinaque ratio

ne et aut vero alia quaedam natura mentis .

er rapionis expers baec incere potuis , quin . non modὸ ut fierent , ratione eguerun , se intelligi qualia sint, sine summa ratione non possunt. ' , Ex his itaque velut naturae quodam In- fstinctu Deum esse colligimus. Nemo enim non statim per picit aut se, aut alios sui similes, aut quae sunt in conspectu nostro. posita, non id habere a seipsis quod sint, nee sibi lassicere ut existant: ab alio pendere principio tum ut sint, tum ut Conserventur: ac quisque statim, & citra longas ratiocinationum ambages colligit . illud principium & timeri, dc religioso coli oportere. Hinc si se aliquando scelere etiam occulto contaminaverit , hujus sceleris vindicem timet, & conscientiae iii mulis agitatur: quia se supplicio dignum agnoscit: adeo ut velut naturae voce Deum elletestem& vindicem criminum doceamur. 2. Deum existere ex causae exemplaris conditione, multis rationibus demonstrant Platonici. Ex iis unam, aut alter m intellectu faciliorem, & quasi moralem seligemus. Duplex autem est primae causae , ut exemplaris munus: cuncta enim artificiose Procreat, rei cuique modum , Ordinem & speciem, seu mensuram , pondus& numerum praescribit. Nam uti jam alias diximus, omnis artifex nisi temere &fo tuito agat,formam habet mente conceptam ejus operis quod molitur. Alterum hujus, Cyusae munus est, ut sui imaginem mentibus

243쪽

TRACTAT Us III. 2 r

nostris imprimat, easque illustret, quo rerum certam & stabilem cognitionem habeamus. Unde ex imagine Dei nostris animis impressa , imo ex omni veritatis liquida cogitatione Deum existere Platonici solent demonstrare . Verum hoc argumentum paulo subtilii s infra prosequemur : nunCenim ea tantum attingimuS quae non tam acrem mentis intentionem exigunt.

Quocirca nemo est qui ex artificiosa rerum omnium dispositione, quae nihil habet quod reprehendi possit, non agnoscat cuncta arte mirabili & sapientia condita fuisse . Hinc Platonici dc Stoici cum ex operibus magnificis atque praeclaris ipsum mundum&ejus membra, ut loquitur Tullius, coelum, terras, maria, & horum insignia solem, lunam , stellasque vidissent ; cumque temporum mutationes , maturitates, vicissitudinesque cognovissent, merito suspicati sunt aliquam excellentem ella praeuantemque naturam , quae haec fecisset , moveret , regeret , gubernaret.

Idem quoque Philosophi passim demonstrant Deum existere ex anticipata illius notione, quae Omnem rationis usum praevertit, quamque divinitatis contactum , ac divinum praesagium vocitant: atque hanc Dei id eam mentibus nostris infigam esse agnovit Epicurus. Solus , inquit Veli ejus apud Tullium, vidit primum esse Deos, quod

in omnium animis, eorum notionem impressisset ipsa natu a . es enim gens, aut quod genus hominum , quod non habeat sine doriirina anticipationem quamdam Deorum , quiam

appellat Epicurus , id est anter Fbic Burg. Tom. III. L ptam

244쪽

et a META PHYSICAE

ptam animo rei quamdam informationem, sininqua nec intelligi quicquam, nec quaeri, nec dispmtari Mois. Hinc itaque concludit, de quo omnium natura consentit, id verum ego nectis

est . Ceim enim omnibus Dei non sola opinio, sed cognitio, & idea sit innata ; nec Hia , ut ait Seneca, gens umquam sit adeo en a leges moresque projecta , ut non aliquos Deos credar Deum esse omnino fatendum est. Quods enim nulla soret mentibus nostris ingenita Dei notio, numquam in bunc fur em, ut loquitur idem Stoicus, homines consensissent. Sed de illa Dei insita animis nostris idea infra fusius disseremus. Interim illud non est praetereundum, non aliud apud M. PP. magis usitatum argumentum occurrere. Innatam enim hanc Dei notitiam testari voces illas docent quae vel Gentibus exeidebant, Deus videt, Deus-dicabit et Deo commendo, &alias hujusmodi, ut praeter ceteros probat Tertuli. l. I. contra Marc. & l. de testim. animae. Ac voces

illae accersuntur de faece vulgi, quae quo rudiorest, eb fingendi imperitior,& ejus ignorantiae tantb plus fidei habendum. In has

voces maximό tum erumpebant , cum re pentino aliquo infortunio perculsis non erat fingendi tempus . In eamdem sententiam pulchrὸ Lactantius leg. a. Inst. Niam cum jurant, o eum optam, oe cismgratias agunν , non 'ovem aut Deos multos, sed Deum nominant: adeo ipsa veritas cogenta natura etiam ab invitis pia oribus erumpit . 2μρd quidem non faetant in prosperis rebus: nam tum maximὸ Deus ex memoria hominum elabirur .

Urm. Quisquis deliberat, is quod me-- lius

245쪽

TRACTATUS ILI. 2 3.

I ius est, inquirite melius vero dicitur quod optimo vicinus, aut similius videtur . Ergo necesse est ut qui deliberat, quamdam sum ismi boni notionem habeat impressam. Neque enim fieri potest ut aliquis Regis facie similis esse mihi videatur,nisi Regem ipsum

utcumque noverim. Hinc Aug. Non dico . remus aliud alio melius , cum Deia judicamus, nisi

esset impressa notio ipsitis boni secundum quam , probaremus aliquid , oe aliud alii praepo

Nec voluntas quicquam amat aut expetit , nisi summum bonum, aut quod illius vestigium prae se fert. Est igitur mentisostrae impressa notio summi boni: atque ut prima veritas in omni cogitatione noli ra intellectum vocat ad se & allicit: sic primum re summum bonum voluntatem nostram semper ad se convertit . Itaque si Platonicis credimus, omnia quodammodo in Deo, ut colores in lumine conspicimus: tametsi colores melius quam . lumen ipsum distinguimus : sic creaturas diastinctiusquam aeternae veritatis lucem perincipimus. Hinc formae visibiles nos ut plurimum ab aeternae. illius lucis conspectu, avocant, quas idcirco Plato eleganter ArbeasV0cat, quia nos a Deo sebarant, & illius

imaginem mentibus nostris incisami obdu- εcunt: ut colores lumen quo videntur quodammodo obscurant. Deus ergo, inquit Aug. lib. de vera relig. Fquaeris, nosi foras. ire, iis ire ipsum redi, in interiore bomine habitat ver tas illuc ergo tende unde Usitim lumen rationis accenditur. Quoeirca anticipatae illae Dei. notiones , quae Omne ratiocinium antever--. O La tunt,

246쪽

tunt , quaeque omnibus hominibus sunt communes, non alibi quam ab ipsa natura haustae videntur; neque adeo falsae, aut inutiles esse possunt . Hinc optimo Aug.

Hae est virtus terae divinitatis , ut areaturae rationali iam ratione utenti non omnino ac penia

tus abscondi possiς. Quapropter ex intestino & tacito animae testimonio Dei existentia comprobatur. omni uis enim gentium suffragium , doctorum juxt1 & imperitorum consensus e praesertim in tanta circa res omnes alias dissentiendi licentia, est naturae ipsius oraculum.

Quod autem nonnullis Barbaris licet perpaucis divinitas penitus incognita videatur, id non essicit ideam deitatis non omnibus 1 natura esse impressam, id unum evincit ali tua attentione animi & reflexione opus etiae, ut hanc divinitatis ideam advertamus . Quae evolvi debet, ut infinitae prope aliae notiones quas in principiis per se notisquOtidie detegimus . Sed deitatis impressio longis minus est recondita , quam noti , nes illae quae ad scientias pertinent, cum iis qui aliarum pene omnium sunt ignari perspecta sit; ac nemo fere est, qui res alias noverit, cur aliqua divinitatis idea

non effulgeat. 3. Deum existere ut finem rerum Omnium , cum ex iis quae mox diximus de summi boni appetitu , tum ex ipsius universi regimine facilis demonstratur. Clim enim omnia in eumdem conspirent finem, necesse est ut in eum scopum ab aliqua causa dirig ntur, quaecum lit principium unde

omnia

247쪽

TRACTATUS III. a s

omnia fluxere , est item ultimus finis in

quem refluunt universia.

Urm. Quae hic mundus complectitur, sunt composta & dissolubilia: ergo necesse

est ea ab aliqua simplici & indissolubili na.

tura conservari, & in certum digeri ordinem : qui quidem ordo in hoc maxime positus est, ut inferiora superioribus subdantur, atque unum ad aliud referatur. Ne ergo. detur processius in infinitum, neve omnis intentio naturae sit irrita , s stendum est in ultimo fine, ad quem omnia revocantur. Quod utique argumentum multo erit luculentius, cum artificium naturae, & fines . in partium corporis usu paulo diligentius fuerimus contemplati. Et sane qui eo stultitiae divenerunt, ut dieant in corde suo, non est Deus, si attenderent illud non esse hominis prudentis id agere, aut Omittere, aut cogitare , quod detracta omni spe emolumenti, ingentis in Commodi affert periculum: cujusmodi est sacrilega impietas hominis Deum negantiS , ut ejus obsequium&cultum abjiciat; illi, inquam, in tam absurdam stoliditatem non incurrerent. Quis enim non videt quantum ei periculum immineat , qui Deum esse negaverit, quam nulla sit emolumenti spes o Sed magno, inquit atheus, me errore lis

beraverim .

Primum qua tandem demonstratione id evinceS, omnes penε homi ias in errore versari P Deinde an forte indecorum tibi esset cum omnibus quotquot extiterunt , sapientibus errare quoniam eum erro

248쪽

a 6 META PHYSICAE

rem putas λ cum tamen natura ipsa, Momnium hominum consensus authorem suum demonstrent. Nulla es enim , ut ait Cicero, gens tam fera quae non, etiamsi ignoret qualem Deum habere obeat, tamen babendum, sciat Hinc scite Aug. in Ps. I I Nec is sacrilegi,'aetinandi PMosopbi quidam, qui ste versa et falsa de Deo sentiunx , ausi sunt di- ore , non est Deus Ideo dixit in corde suo , euia hoc nemo audet dicere , etiamsi ausus se rit cogitare. Scitd quidem Petavius hujus opinionis naturae hominum insitae tum vetustas, tum perpetuitas & constantia veritatis fidem facit. Neque falsa suspicio tam esse communis omnium potuit, nullo in ea miscedere & pacto, sed solo naturae instincta

coni pirantium . Communes vero notiones eaA

use, dicit Sallustius Philosophus l. de Diis,

de quibus intermogati mortales omnes , eadem . eommuni voce respondent. Velut est Deum omnem,

bonum esse , pati nibiIpse, neque murari iaSed, inquiunt , gravi Onere premimur , cum Deum timere & colere teneamur ..Haec scit icet est summa rationum, quibu&ut Deum abjiciant, adducuntur, quo hibet rius suis libidinibus serviant: quasi non mul- tb gravius sit supplicium saeva conscientia, - aut natura ipsa id oneris non imposuerit , quod Deum timentison grave non a spe rum, sed leve & suave futurum est. Ac de moralibus argumentis tantum , quae hoc

sunt validiora quo faciliora munc ad physicae

transeamus.

249쪽

Demonstrationes Ph uae .c sequitur ut rationibus physicis, hoc est. ex rerum natura, & ex mundo aspectabili desumptis existentiam Dei, imo & providentiam demonstremus. Ac primum ne a constituto ordine recedamus, Deum .esse rerum omnium effectricem causam ostenda- .mus . Quod utique hoc argumento S. Da- masceni paucis consci potest . . Quidquid existit, id vel est causa , vel ensecths: sed nihil est sui ipsius causa:esserenim antequam esset, ac seipso prius seret & posterius:ergo ne detur progressus in infinitum, sistendum est in prima omnium cauia' non producta , quae Dei notione comprehenditur . . ' ..

Consim quaers merito potest ab eo qui negat Deum existere, unde is ipse habeat quod si 1 parentibus, inquit, at illi unde suam habent exi stentiam λ Nec licet in causarum serie in infinitum progredi , quod omnino decurri non posset. Nam si nulla est prima causa, non utique erit aut secunda, aut tertia, aut ultima: nihil adeo procreari potest. Et fano in infinita serie gignentium fingi nemo potest, qui ex aeterno genuerit. Nam prius fuit quam gigneret: nulla adeo est ab aeterno generatio. Quare sistendum est in prima causa quae producta non fuit, quamque Dei nomine designa

mus.

Sed, sequiant, quidni progressum in Ins-nitum admittamus: cum Aristoteles ipse,&plerique Philosophi mundum aeternum

L esse

250쪽

2 δ VI ET A PHYSIC

esse crediderint ,&infinitum jam tempus, aut infinitas hominum generationes esse de

Contra, vel primus ab infinito tempore conditus est, xel nullus fuit, qui primus dici possit. Si nullus fuit omnium primus : Praeterquam qubd id nullo modo concipi potest, invorti opinionem, qui omnia casu & necessistate quadam materiae formata esse putant, . Omnino revolvemur: quae utique opinio jam superius depulsa fuit, ct infra uberius re felletur. Quod si primus homo creatus est, quaero a quo conditus fuerit, an ab alia creatura , & haec rursum ab alia, & ita in infinitum . . Deinde utrum ab infinito tempore infinitus numerus hominum jam extiterit Z Sed infinitus numerus dici non potest qui ex utraque parte terminatur. Quod si finiatus tantummodo hominum numerus effluxit, ne illud quidem concipi potest ab infinito tempore finitam dumtaxat hominum seriem pertransisse. Quanto id intellecta facilius est quod fides, quod ratio ipsa docet, Deum esse hujus universi opificem, qui id

regit, tuetur dc conservat. i Huc enim pertinent rationes omnes quas postea afferemus, quibus conficiemus Pr mo, Deum solum creare posse, auteXn hilo aliquid essicere: huic rerum omnium Lonservationem acceptam referri . Cum enim conservatio sit continuata rei productio, nec quicquam se iterum atque it Tum valeat producere, nihil seipsum conservare potest. Partes quippe temporis sunt

inter se distinctae: ac si nunc existo, binc Minime sequitur me post horam adhuc fu-

SEARCH

MENU NAVIGATION