Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ΥRACTATUS III. 2 s

turum , nequeeas in me vires experior, quibus vel in futuri temporis momentum me- . metipsum tueri, aut conservare possim.

Deinde omnis motus initium a Deo profi- . Cisci ostendimus: adeo ut ratio ab Aristot te toties usurpata huc quoque afferri possit, omne quod.movetur, ab alio moveri; idque rursum si moveatur , ab alio motum suum accipere, donec ad illud perveniamus, quod cuntia movet & regit : tametsi id omnino est immotum. 3. Deum esse non modo hujus universi opificem & motorem, sed etiam artificem, qui cuncta summa ratione, & sapientia creat , di tuetur , multis argumentis probari potest , quae ex causae exemplaris ratione ducuntur. Quae quidem est quasi via Regia quam omnes Philosophi insistunt, ut ex hujus universi magnitudine, distinctione, varietate, pulchritudine , constantia , Dei non existentiam modo, sed etiam illius attributa demonstrent. Nam ubicumque est

ordo, ratio, & proportio, nullus ibi est sor

tunae, aut temeritati locus. Atqui in hoc universo incredibilis est ordo , varietas , dispositio: ergo hoc universum opus est sapientissimi artificis , cujus infinita pol tia, &immensitas ex illius magnitudine, sapientia ex ordine, fecunditas inexhausta ex tam multiplici varietate , pulchritudo

ex ornatu & splendore corporum coelestium, unitas denique ex mutua rerum consensione facild colligitur.. Confirm. 1: Natura principium est innumerabilium propε rerum, quae sine summa,

ct incomprehinsibili ratione perfici non L s posi

252쪽

possunt. Neque illud principium, aut i I la ratio aliud quiddam est quam ars omnipotentis artificis. Ergo vis illa qua res omnes primum sunt conditae, deinde cum perere, reparantur, quae tam artificiosd progreditur, est summa ratio, seu ars divina, juxta quam omnia sunt ordinatissima, uti jam in morali Philosophia fuso ostendimus ..

Confirm. iterum. Summum naturae artificium quod in plantarum, & animalium conformatione, ortu & structura elucescita naturae ipsius , & mundi administratio nec intelligi potest, nec perfici citra divinum artificem ia, Atque hoe genus argumenti scriptura identidem adhibet, ut Psal. I 8. Caeli enarranx gloriam Dei. Iob. I a. terroga jumenta , oei dicabunt tibi : loquere terrae, et respondebit ri-bi , ω narrabunt pisces maris . Ruis ignorat quod haec omnia manias Domini feerit ' sic Sap. II . Vani autem fiunt omnes homines , in

quibus non subes s eientia Dei , Θ de iis quae videntur bona, non potuerunt scilicet affectuu in aestu, ct curis inutilibus dis tacti ὶ

intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis est artifex , Tum concludit, a magnitudine speciei, oe erratur cognoscibilire Graece analogico poterit crea νιν eorum Bideris hoc est, per analogiam &Comparationem effectuum cum causa; dc puIchritudine, & specie rerum creatarum , pulchritudinem , sapientiam , &potentiam Conditoris colligere, poterunt, qui animum attenderint 2 unde nullus iis 'relinquitur excusationi locus.

Hinc & Sapiens mox subjicit, rura

253쪽

atis nec his debet ignosci: F enim tantῖm potuerunt scire , ut saeculum aestimarent, choc est, ut rerum naturas & proprietates in telligerentu quomodo hujus domuum non facilliss

invenerunt ζ

Ex quibus planum fit non solum exissenistiam Dei demonstrari posse , quod solent In quaestionem revocare: sed etiam hoc genus demonstrationisd mundi ordine, dc arti siciosa rerum dispositione esse escacissimum, & hominum mentibus aptissimum . Hi ne Apostolus id mei to Philosophis exprobrat , quod cum ex rebus creatis Deum

agnoverint , non eum, ut par erat, co-Iuerint . Luod enim , inquit Rom. r. nois

tim es Dei, hoc est naturaliter de eo cogiaosci potest , ) manifestu in os in illis :Deus enim illis manifestavis , per lumen scilicet naturaIe , quod omnibus praesens adest invisibilia enim ipsius attributa

n Imirum divina, ) a crearina mundi, Graece a mundi creatione, per ea quae fa suis intellecta conspiciuntur, ut artifex ex operibus 9 se verna quoque ejus virtur , ω Δω,οinitas quod videlicet sit omnipotens , ens summi perfectum , quo nihil me- Iius , nihil majus concipi possit . Quae utique est notio Dei mentibus nostris insculpta os . Huc etiam pertinet alsa demonstratiot' ex usu & fine cujusque rei desumpta. Neque enim credibile est omnIa tam apto ad suos quaeque fines disponi potuisse sine provido, &sapiente artifico. Neque Epicureis assentiendum puto, qui a Phi Iosophi- . ca consideratione rejiciunt usu in causarum

254쪽

finalium: ac merito Cartesium reprehen ut G assendus, quod negaret nostrum esse, quo fine Deus quidquid secerit, divinare. Non enim effectorem facile cognoscimus , nisi ex fine quem sibi proposuit. Unde ex nuda universi inspectione facile quis aut factum id non fuisse , aut casu regi sibi persuad bit, nisi sapientiam qua administratur, &quo res quaeque fine condita sit, acriori animo attenderit. Fatemur quosdam esse fines rerum, & usus nobis incompertos: sed infiniti sunt alii astris velut oculis subj cti, quales in corporis humani fabrica ce nimus, quique nihil temere , nihil casa, 1ed certa ratione re consilio fieri cuncta d

monstrant. Quamobrem minus considerath, ut nobis videtur, Cartesius negat posse aliquos fines magis in propatulo esse quam alios , quod omnes in imperscrutabili sapientiae abysso sint eodem modo reconditi. Id ut que falsum omnino videtur. Quid enim , an non id perspicuum est, cum os hominis Armatum est, Deum eo respexiste, ut per

id cibum in nutrimentum assumeret, aut duceret aerem inspirando , reduceret e pirando cum ossa dura formavit, arsic lationesque distinxit , an non attendit ad 'firmitudinem corporis , ad varios flexus, motusque obeundo e Sed, inquium Epicurei, res non propter

uius, & certos fines sunt dispostae a provi. do conditore, sed ita casu dispositis, fines

quadam forinna sunt adinventi. Hinc ne gant oculos ad videndum , aut pedes ad

ambulandum eta factos : kd ex sortuita

quadam

255쪽

TRACTATUS III. an

quadam atomorum concursione, & mat riae necessitate cum prodierint, earum o eia , & usus postea accessseruat, ut saepe Lucretius innuit: Nil ideo quoniam natum es in corpore ,

ut uti is

Possemus et sed quod norum es, id proin

creat usum.

Omnia scilicet, si iis credimus, necessi- 'tate quadam oriuntur , ex iis usus postea queritur. Iupiter pluit, inquiebant vete-- res quidam Philosophi, non ut augeat frumentum , id enim ex accidenti est ; sed quia sublati vapores, di frigore densati decidunt. Sic dentes non ut secent , & t rant cibum, sed ex materiae siccioris copia facti sunt , usus postea accessit. Spina dorsi , ajebat Empedocles , propter contorsionem varie diffracta est oesophagus, ventriculus, intestina ex humore praeterfluente , ut in torrentibus accidit, sunt

excavata.

Uerum nihil magis artem incredibilem, solertiam mirabilem , di providentiam Conditoris demonstrat , quam idipsum , quod in opinionis suae patrocinium afferunt. Nihil est enim quod minus probari possit , quam partium corporis usus casu quodam contigisse : cum id effectum sit, quod essici potuit optimum . Atque id summae inscitiae est tam praeclari operis, tam sapienter dispositi causam nullam nisi caecam & expertem consilii adducere. Non , inquium , oculus ad videndum , non lingua ad loquendum , non mammae lactandis infantibus sunt destinatae . .

256쪽

Ergone oculus suis humoribus , & mem Manis tam aptε constitutis , &visioni necessarius, non ut videat, sed casu quodam instructus estὸ Quid, an serto aures non arissificio divino , sed casu quodam extrI eminent , & multis flexibus iunt tortuosae,noant sonos melius excipiant 3 an qui equam sapientius essici potuit quam corporis nostri fabrica λ ubi tanta est partium varietas ν. quae tam apte inter se cohaerent, & mutuas operas in sese conferunt, ubi singulis sic partita sunt ossicia, ut nihil sit supervacaneum

nihil desit, nihil suo loco moveri , nihil

mutari possit: omnia denique non modoad usum , verum etiam ad venustatem lanuconformata. Haec sane qui acri animo perpenderit, dubitare non poterit quin admirabilis haec machina sapientissimo artifice

aptata fuerit. Scite igitur Seneca . Cogita- vir, inquit, nos antὸ natura quam fecit: nec tam leve opus sumus, m illi potuer us excider . Seias non esse hominem tum tuarium j. ω incog tarum opus. Inter maxima rerum Dais rum natura nihil baser quo magis glorietur , aut

raria Ocn gloriatur. suantus tuo furor est con- rope iam mis muneris sui facere 2 Demoninationes Metaphsar o, Deum exissere ut causam rerum omnium

- effectricem ratione ex intima Metaphysica deprompta, non probari modo, sed &de- . monstrari solat hoc modo . Dei nomine in-- telligimus ens absolute necessarium , inde

. Pendens, non factum: atqui hujusmodiens s non

257쪽

TRACTATUS PII.

si non existeret, nihil omnino esset: idquUprobatu facile est. ει Primum quidem, nulla res esset contin gens, si non existeret ens aliquod necessa-xium & per se r neque enim res quaevis sibrcausa esse potuit , ut existeret I ergo aliunde habet sui originem . Quod etiam de iis causis unde ortum habet, fatendum est , do,

nec tandem ad aliquam causam perveni se . tur , quae nunquam esse coeperit, quaeque sit non contingenter , sed necessarib- Deinde vel omnia sunt contingentia, vesest aliquid necessarium absolute , quod: Dei nomine intelligimus : sed illud dicinori potest, omnia omnino entia esse contini gentia, posse esse, vel non esse. Fingamusi

enim nihil esse: id utique, ut volunt, fieri: potest, & posito possibili in actu nihil sequitur absurdi: tum sane omnia erunt possibilia ex hypothesi: sunt enim contingenetia; & tamen erunt impossibilia, quia nihil relictum est , quod iis ipsum esse possidi tribuere: non enim sibi ipsis dare pollunt ψοῦ neque ab alio accipere: Ergo necesse est ut comnia. entia non sint contingentiae , sea suum ex iis stabsolute necessarium, independens, a seipso , non factum, ex quo reli-- qua pendene Omnia .. - ' Hoc utique vulgatum est argumentum,

& meo quidem judicio invictissimum: quid enim respondere possunt ψ an forte quod . t. paxtibus ad totum , atque , upiajunis, lenis: distributivo ad collectivum nul-- la se consequentia : undo licet singulae creaturae sigillatim sumptae sine contin- sentes , hinc, inquiunt, non sequitur om-

258쪽

nivm collectionem esse quid contingens. 'Contra, Nullum attributum potest convenire toti collectivo, quod nec singulis, nec ullis hujus totius partibus Convenit , nisi sortis de ipsa collectione , seu totalitate agatur: sed esse absolute necessarium, nulli, ut volunt, rei competit, neque est ipsa metcollectio. Ergo si omnes creaturae seorsum suiuptae sunt continentes , ipsa collectio non erit absoluto necessaria , sed conti

Sed, inquiunt, m ipsa Aristotelis hyp

thesi de mundi aeternitate primus effectus demonstrari non posset es neque adeo prima omnium causa, cum in serie infinita nullumst primum; tumque daretur progressus in

infinitum.

Contra, hanc hypothesim esse impossibilem jam supra ostendimus, eaque data, non Concessa in serie causarum quae univocae diacuntur, illud maneret inconcussum, in paussaequivocis progredi in infinitum non licere. Nam ut nullus sit primus homo, qui alios genuerit . semper erit prima causa aequi voca, nimirum Deus: siquidem causae univocae per accidens sibi invscem sunt sis jectae, & posteriores agunt independenter a primis. Sed in serie causarum quae aequivo

cae dicuntur, posteriores sunt velut instrumenta, quae non agunt nisi mota a prioriabus. Sic itaque corpora Melestia vel funt 1 seipsis, vel ab aliqua causa, neque hic locus esse potest progrenui in infinitum: sic con-fformatio partium in plantis, & animantihus, aliundδ oriri non potest quam a causiaequivoca, ct suprema intelligentia. Verum,

259쪽

. - TRACTATUS III. as

Verum, inquies, non potamus ponere Omnia contingentia non existere o uti ponere noni licet omnia possibilia existere Contra . Longe dispar est ratio . Nam omnia possibilia sunt infinita potestate: un-- de omnia simul sumi nequeunt , aut in actum reduci. Sed contingentia licet forte sint infinita , tamen ut sunt actu, accipiuntur. Quare omnia simul sumi possunt, ut simul existunt. 2. Ex causae exemplaris conditione Dei existentia hoc vulgari, sed valido demonstrari solet argumento. Est aliqua exemplaris, & velut archetypa causa, quae res omnes ad certum numerum, dc speciem d terminet : sed ea causa alia non potest essa quam id ipsum quod Dei nomine intelligimus: cur enim certus sit stellarum numerum, cur sol unus, una terra, unus adeo

mundus , ex sola Dei voluntate , & Ω-pientia id definiri potest . Non enim res

omnes ex se contingentes, & indifferentes ad hunc. potius, quam ad alium numerum, aut magnitudinem a seipss . vel a propria cujusque natura determinari queunt. Non item a casu, aut fortuna, ut multis argumentis jam demonstratum est : quae enim sunt fortuita , raro accidunt , nec semper eodem modo contingunt Siderum autem conversiones , animalium ortus , partium consormatio, & quidquid in natura cernimus, certa fit & constanti ratio- ne, neque ullus est fortunae locus et Ergo non aliud nobis relinquitur, quam ut a Deo tamquam ab exemplari causa suis numeris' definita esse fateamur. Addunt

260쪽

Addunt Platonici Deum ut exemplaremeauiam esse omnis Veritatis, & cogitationis sontem . Atque ex hoc quoque principio Dei existentiam probare contendunt , hac potissimum ratione subnixi , quam alibi identidem attingimus . Quod ut sensum communem externis superiorem , quique de iis judicet, & rationem sensu commuis ni praestantiorem admittimus s ita supra

rationem , aut mentem . nostram regulas

quasdam immutabiles , & veritatem primam , in qua mens quid veri sit , intueatur, quaeuue mentem irradiet, nec aliud sit quam Deus , agnosci oportere pertendunt: cum veritas illa immensa, aeterna , . spiritalis, ubique sit tota, qualem omnino

Deum mente concipimus.

Huc etiam pertinet illa Cartesii ratio ψquae ut ipsi videtur, vera est demonstratio :cumque 1 Gassendo, & aliis muItum fuerit exagitata , non erit alienum quid nobis de hac probatione videatur, paulo Gerius exinplicare, & experiri an serto quae ei defunt ad veram demonstrationem, suppleri pose

sint in

Id argumenti in hanc pene formam contrahi potest. Quod clare , & distincte io-telligimus pertinere ad alicujus rei veram ν& immutabilem naturam, vel essentiam νid potest de ea re, & vere, & certo affirmari: sed postquam acriori animo investiga tum a nobis fuit, quid sit Deus, clare, α distincte intelligimus ad eius naturam pertinere ut existat. Cum enim Deum ut rem summo perseuam mente concipimus, tum eum existere omnino intelligimus .f.quam M. doqui,

SEARCH

MENU NAVIGATION