Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

doquidem existentia est maxima rei persectio. Imo nihil potest a nobis distincto percipi , nisi id existentiam saltem possibilem

habere intelligatur. Unde& montem valle destitutum distincte non concipimus cum is non sit possibilis. Ergo ubi ens summε perfectum attentiori animo contemplamur, illi existentiam saltem possibilem triabuimus et ubi vero illud ens a nobis omnipotens cogitatur, statim agnoscimus id sua vi posse existere; atque adeo revera esse, &semper extitisse. Nam id lumine naturali

notum est, quod propria vi potest es se, illud

semper existereia Ex quibus satis aptδ concludere videt uc Cartesus , non magis posse existentiam abessentia Dei separari, quam abessentia trianguli magnitudinem trium eius angulorum aequalium duobus rectis I sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non minus repugnet Deum cogitari utens summe perfectum , cui desit existen tia, hoc est, cui desit aliqua perfectio , quam cogitare montem cui defit valliS..

objecerat Gassendus prim ὁ , non satis

iustam esse comparationem. Nam ut proprietas trianguli cum eius essentia, ita pro-Pvetas DeI, V. g. Omnipotentia cum eius

essentia debuit comparari ; aut existentiam trianguli exempli loco sumi oportuit 2 atqui existentia non est rei alicujus proprietas, imo nec persectio, sed id sine quo res nec persecta esset , nec imperfecta et nulla est enim , ubi non existit; cumque proprietates trianguli enumerantur, illius existentia numerari non debet. Cur igitur exi- . stentiam

262쪽

stentiam in Deo ut perfectionem ipsius asseri Cartesius ' Quod vero ait tam existen. tiam , quam perlectiones ceteras in idea entis summe persecti comprehendi ; videtur conclusionem pro principio assiimere. Cum autem responderet Cartesius existentiam Dei tam esse illius proprietatem, quam omnipotentiam , aut aequalitatem angulorum duobus rectis in triangulo, cum adessentiam divinam pertineat: quod nec de triangulo, nec de ulla re praeter Deum,

qui est suum esse, d ici potest. 'Urgebat Gassendus primo, qu6dnt enumerando proprietates, & perfectiones tri anguli, nulla facta est a Cartesio existentiae mentio , ita enumerando Dei persectiones, eum non debuisse in iis ponere existentiam, ut probaret Deum existere, nisi principium

petere vellet.

Secundo, illud principium , quod claro, dc distincte intelligimus pertinere ad ali

cujus rei essentiam , id potest de ea re cum veritate assirmari, verum essedere , ut a nobis concipitur , aut est in id ea nostra, non de natura quam habet extra intellectum . Cum autem ex eo quod est in intellectu nostro , gradum facimus ad rem ipsam ut in se est, tum in paralogismum manifestum incurrimus. Nam ex statu ideali in statum realem ; ex ergastulo, ut ita dicam , intellectus in theatrum naturae egredimur. Sic enim tam verum est montem aureum ex auro constare, quam animal rationale esse praeditum ratione, si ideas nostras consulam us, aut in statu ideati maneamus: utrum vero talis idea sit conformis

263쪽

TRACTATUS III. 2ςr

rei extra intellectum existenti, expectandum est quousque in statu reali experientia ipsa criterium fiat, & certum judicium. Quare investigatio illa quid Deus sit . Est divinae naturae, non ut est in seipsa, sedia testini dea nostra , qualis nempe a nobis Concipitur . Iam is quicum disputaS, expectat ut probes talem in se existere, qualem in ea idea existentem describis . Quod si naturae divinae existentiam in idea tua Expressam accipiendam velis pro existent ianaturae divinar in seipsa , jam eodem modo probabis existere montem aureum, quia intuendo in illius ideam , distincte intelligimus eum ex auro constare . Sic quaeritur an Deus existat , tu vero assumis id pertinere ad ejus naturam uia existat , &haec ipsa est quaestio : inter perfectiones Dei ponis existentiam , ut eum probes existere sicque idem per idem probas. Sed, inquies, non potest ens summe perfectit in sine existentia intelligi . Verum haec ipsa controversia est , an detur ens summo perfectum : quod utique alia ratio nu probatum oportuit , quam ex idea entis illius summe persecti. Sed quod in id ea rei continetur , de ea re assirmari potest: Existentia in id ea Dei, aut entis summe perfecti continetur. Res potes dis. mast. Quod continetur i i id ea rei alicujus , assirmari de ea re potest, in ita tu ideali , C. in statu reali , N. NeCvalet consecutio astatui deali ad realem nisi in iis quae ad essentiam rei pertinent , non vero in iis quae ad existentiam spectant . Deinde illud quoque dici potest

264쪽

exissentiam non contineri in idea Dei, nisi Deus persecte cognoscatur , uti a beatis

cognoscitur ..

Addunt alii ea ratione probari Dei existentiam esse necessariam , non contingentem , nec quaestionem in eo esse positam quomodo Deus existat : Haec fere sunt quae probationem Cartesii videntur infringere edi sane si ea probatio non aliunde muni tur , vix stare Poterit . .

Quo igitur vim habeat demonstrationis illa Cartesio , aut potius a SP Augustino usurpata ratio , id prius est probandum , illam Dei notionem esse realem, non fictitiam, scilicet possibilis , nomi ossibi lis . Id utique hinc persuadetur, quod sit clara,&distincta cognitio': quod autem est impossibile , aut contradictionem involvit, ut mons sine valle , obscure admodum, reconfuse percipitur. Deinde entis summe perfecti, aut necffssarii , & independentis idea existratiam suo conceptu includit: absurdum enim est concipere ens necessarium , &a seipso , iquod non existat: sed nulla res impossibilisntellectu suo existentiam complectitur :- Ergo idea entis necessarii,aut summis perfecti non est fictilia , aut impossibilis Postremo , ideam rei fictitiae possumus in partes secare , aut quidvis illi adjicere: sed huic ideae entis summὰ perfecti nihil possit mus detrahere, nihil adjicere , quin idea ipsa destruatur : si quid enimdetraxeis Tis, ut existentiam , aut sapientiam, jam non erit ens sutnmε perfectum. Ex quibus liquet notionem illam entis

265쪽

summe persecti esse realem, non chimaeriis cam, non rei impossibilis. Id si datur, necesse est ut fateamur rem illam existere . Quod si enim non existit , omnino estim possibilis : cum nihil ei dare possit existentiam, Ecquanto ea res est major, hoc erit magis impossibilis : atque illud luminenaturali notum est id quod sua vi potest em, semper existere Quod si pertendas eam rem esse impossibilem. Primu repugnantiam; si quae sit, tibs Probare incumbit . D einde id jam , nobiconsectum fuit & domostratum, in omni collectione entium esse quoddam ens a se, dc necessario existens , de cujus essentia sit quod existat ; quod neque esse incoeperit , neque umquam possit desinere, ali quin esset contingens, non necessarium.

Dari vero hujusmodiens a se , jam hine

ostendimus , quod quae creata sunt , aut genita,' omnia sint contingentia, cum alia quando 'non fuerint : Ergo sunt ab alio quod est necessarium . Deinde si aggregatum ex rebus omnibus nulla re excepta esset contingens, & possibile, ex hypothesi quod non esset, tum res omnis ex possibilibus fierent impossibiles ,cum nulla res relicta sit unde habere possit existentiam .Quod utique implicat s &eb maxime quod posis bilitas , aut impossibilitas rei variari non possit , sique ei essentialis. Quare fatendum est dari aliquod ens a se;& necessarium , ct independens : illud vero esse persectum statim intelligimus ,

cum ex eo omnis persectio rerum , quae

sunt ab alio, proficiscatur . Itaque omnes

266쪽

persectiones quae dicuntur simpliciter simplices, quae scilicet meliores sunt ipsae, ut vita, bonitas, sapientia ei Conveniunt. Illud quoque ad notionem primi entis ,& necessarii pertinet, ut sit immateriale,& intellectuale : cum omnis intelligentia ab eo profluat . Necesse etiam est ut sit infinitum, aeternum, Optimum , ct omnes perfectiones ita in eo reperiantur , ut sint unum quiddam non divisse s omnes denique omnium rerum dotes emicenti quadam ratione complectatur . Atque in hoc

nullaeis repugnantia , nulla contradictio: imo persectio illa in omni genere entis primo enti, quod est a seipso, maxime co venit: est enim radix propriae existentiae,& omnium persectiomum; atque ab eo sunt omnia quaecumque sunt, ipsum vero a nullo . Quod si nulla sit contradictio nulla

repugnantia ut eiusmodi ens existat summo

perfectum, id utique jam demostratum fuit

illud ens existere. Hinc concludimus existentiam esse de ratione entis summe perfecti , ut de ratione circuli est quod sit rotundus; nec qui Cis quam aliud habet hanc praerogativam: unde non est de essentia trianguli quod ex stat . Sed id unum quod est se , ex essentiae suae necessitate existit. 3. Ut cognitio entis universi mentin strae velut insculpta est ab Authore naturae, sic impressio ad ultimum finem , dc propensiones omnes voluntatis a natura inditae , ut amor beatitudiniS, suae conservationis , integritatis, & omnium quae ad perfectionem nostram videntur conseris, uti & mo-

tuum,

267쪽

tuum,aut naturae leges certae & constanteς, quae a fine suo non deflectunt: haec ,41nquam , omnia non aliunde manare possunt, quam a primo ente, cujus possessionem naturae instinctu expetimus: cumque ejusmodi appetitus a natura impressi non sint vani di irriti, ii manifesto demonstrant Deum tuli imum finem existere co- Ρ εQuamobrem ex triplici causarum genere varia hausimus argumenta, quibus existentia Dei, & providentia neque enim sepa- . rari debent omnino demonstrantur et ex connexione nimirum effectuum cum causa - primaria ρ ex illius praesentia in mente no stra per notionem , & ideamiquam de Deo anticipatam habemus ac demum ex ejus essentia & natura . Quo quidem modo nullius rei creatae existentia ostendi potest. Quae in contrarium objici possunt, magna ex parte soluta sunt; quae reliqua sun t,proximo capi te commodius d iluentur. II.

Ilumodo Deus a nobis cognoscatu .

CIrca Dei cognitionem vulgδ quaeritur, primo in Deumerustere sit per: se n

Respooderi . solet , per se notam esseha ei propositionem, Deus existit, quoad . , Π Π item quoad nos. Res enim dici tur .Per se uota , cuius attributum est deessentia aut conceptu subjecti, sed existentia est de conceptu Dei , 'ue jam ostendimust ne que ea per aliquid prius potest demon- ia P. i. v. .m. M str

268쪽

strari: Ergo illa propositio,' Deus est, per

se est nota. a .

Non autem est per se nota quoad nos rtum enim propositio dicitur per se nota , cum terminis intellectis statim connexio attributi cum subjecto citra ullum discursum percipitur sed rem non ita se habere in illius propositionis perceptione manifestum videtur experientia, cum athei iterminos intelligant, nec tamen Deum existere sibi persuadeant. φIllud tamen statui potest, innatam omnibus esse Dei notionem, sed non ita evo, tutam, εχ explicatam, ut attentione alia qua non indigeat. Quae ab Atheis incontroversiam vocantur, ea minime probant insormatam animis nostris a natura non esse quamdam divinitatis notitiam. Unde P tres pene omnes , ct Anselmus imprimis contendunt per se notum esse, Deum existere, cum Dei nomine intelligamus id quo nihil melius excogitari potest. Id φω nexistat, non erit id quo nihil persectius ani

mo concipitur .

Quaestionem vero sic resolvit Ludovicus Thomastinus . Propositionis per se notae quoad nos duplex est sensus, primo ut indigeat sola terminorum explicatione , in statim intellectum rapiat fui assensum. Quo quidem modo ea propositio videtur per se nota, Non enim minus perspicuum estens summum, & cui nihil deest, existere, quam binarium esse numerum parem. N que nos morari debet fluctuans & incerta Atheorum contradictio. Qubd si enim MN

quis brachio aut pede minutus, nascit - ε

269쪽

an continuo non est nuturale homini duobus brachiis aut pedibus donari 'Quod si propositio per se nota quoad nos habeatur, cum rei essentia per se cernitur. Hoc quidem modo illa propositio non: Per se nota quoad nos. Quid enim Deus sit essentialiter, id nobis ignotum est. Quod autem quaeri etiam solet secundo , an demonstrari possit Dei ex, stentia, id prorsus nunc inutile videtur, cum superiori quaestione tot argumentis fuerit comprobata , gu non aliud Putem clarius & distinctius demonstrari pose . se. Rusmodi autem demonstrationes a posteriori, ut arunt , non a priori ductae sunt, ex connexione nimirum quae est inter efffetus qui essentialiter a causa pendent, dc ipsam causam, sero ut existentia animae ex illius functionibus demonstratus. Quod autem vulgo opponitur Dei existentiam ad fidem pertinere, nec demo

i strari posse.

p. r. nihil obstare quominus fides, α. scientia de re eadem simul esse possint. 2.. quod ei qui vim demonstrationis non capit,4 est fidei articulus, alteri potest esse demonstrabile. 3. Deum esse ut Authorem gratiae, di gloriae, est articulus fidei, non ut Au

thorem naturae.

Contra, inquiunt, existentia Dei est ejus . essen tia Dei quae elaris & evidenter non m gnoscitur a nobis et Ergo neque illius existentia.

Resp. dist. maj. Existentia Dei est eius ensentia realiter, C. formaliter, ut a nobis cognoscitur. N. Existentia vero a nobis claro

270쪽

cognoscitur, in actu exercito, cum quae ritur an sit Deus, non in actu signato, cum quaeritur quid sit. His itaque praemissis quomodo Deus a nobis cognoscatur, paulo diligentius intueamur. Duae sunt viae quae nos ad cognitionem Dei ducunt, negationis una, cum quidquid imperfectionis est in creaturis, a Deo si jungimus p altera huic opposita ex perfectionibus quae rebus ipsis insunt , ad supremi opificis notitiam nos perducit. Remo. vemus omnia quae a Dei puritate sust ali

na, seque obscuram & involutam , sed magis nostrae infirmitati attemperatam divinae simplicitatis imaginem caeitatione depingimus, quae nominibus pene negati vis exprimi solet: ut cum dicitur Deus infinitus, immensus, invisibilis. Sed cum ex analogia, & similitudine quadam creaturarum dotes Deo tribuimus, tum magis distinctam divinae majestatis imaginem se

mare nobis videmur : ut cum cogitamus quamdam subsantiam vivam, 'Neruam 3 om nipatamem , ubique praesentem , ubique roram ,

ut ait Aug. i

Hinc Plato Deum unius, aut boni nomine eleganter exprimit. Unus est , aut potius unitas, cum sit unicε omnia; cumque si omnis compositionis, ae divisonis expers. Ipsum est bonum, quatenus prima est, oc maximε universalis causa, quaeliberaliter se diffundit, & ab omnibus expetitur . Sic remotionis via Deum, ut unum per analogiam vero, & similitudinem cum creaturis, ut bonum ipsum concipimu& : ut unus est, a cunctis Iecernitur: ut bos

SEARCH

MENU NAVIGATION