Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

TRACTATUS III. 269

nus , rei cujusque persectiones eminenti quadam ratione complectitur. Veiam hic major nos manet quaestio, an

idea quaedam distincta, & clara Dei ipsiussi mentibus nostris insculpta . Ita enim rem se habere existimat Cartesius, atque hinc novam, ut putat, demonstrationem eruit, qua Dei exi stentia comprobetur .

Ea vero se contrahi potest . Habemus mentibus nostris insculptam, dc congenitam ideam entis summi persecti : atqui illa idea aliunde proficisci non potest , iquam ab ente summὰ persecto dc infinito:

illud ergo ens undequaque Perfectum exia istere necesse est. Propositionem variis probat argumentis,

quorum illud praecipuum videtur. Quis mihi, aut omnibus qnae video , aliqua. deesse intelligam, id in causa est quod alia

cujus rei perfectioris ideam mente complectar, ad quam, & me & quae mihi desunt,

comparem. Huc accedit, quod Dei nomine intelligam substantiam quamdam, infinitam, independentem, summo ponentem et quae san8 sunt ejusmodi, ut quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse videantur. His objicit Gassendus, eorum quidem intelligentiam neminem a se, sed a parentibus , aut a magistris habere: has utique per fectiones aut ex aliis hominibus, aut exat iis rebus esse collectas, & a mente humana amplifieatas; nullam porro in nobis esse ideam rei infinitae, nisi nomine tenus equatenus mens jam aliquo usque progressa , cetera quae non potest comprehendere,

272쪽

xso MSTA PHYSICAE I

eonfusa infiniti notione involvit. Sicanti. qui Philosophi mundum infinitum,

finitos mundos finxere. Cum autem 1 Carteso responsum suisseae aliud esse mente attingere infinitum, aliud. comprehendere, qui enim novit triangu- .lum esse figuram tribus lineis contentam, is videam habet trianguli licet nondum o nes ejus proprietates comprehendat.

Instat Gassendus , nullam nos laesian tias ideam nisi confusam & obscuram mente complecti, ne Dei quidem, ipsius

νui possit tenebras laribulum suum s lucem.

,obitat Maeres bilem, claram ct distinctam. ideam nos habere, aut infinitum indellia gere. Sed quia finem rei alicujus nota videmus, eam dicimus esse infinitam tatque hac voce non significamus id quod intelligimus, sed potius id quod non intelligimus. Vox enim illa negativa seae infiniti nobis imponit, quasi ipse infinitudo a nobis percipiaturia . Ego quidem crediderim utrumque V Cis homonymia laborare. Cum enim Cartinus

asserit in nobis ideam esse veram & germ nam entis summo perfecti , non potest deae nomine intelligere Dei notionem adaequatam , quae illum exhibeat qualis di quantus est. Id enim manifeste est fal- sum: sed ea idea repraesentat aliquid veri, quod sit aeternus, infinitus eri. ex quibuς utique Dei existentiam facile colligimus . Neque id negare possumus esse in nobiς quamdiu infiniti ideam. Sic infinitas novimus esse triangulorum species, quae eam

dein ἀ

273쪽

TRACTATUS II I. 27 I

esem basim habere possunt.Quin etiam prius quodammodo. infinitum quam finitum

mente attingimus . Cum enim rem finitam comprehendimus, tum ex illa entis genera-

. Ii,&ut ita dicam, infiniti notione quiddam decerpimus. Sic bonum infinitum expeti mus; adeo ut communis, infiniti ct illimitati entis notio distinctam rerum finita.

Tum notionem antevertere Videatur . De hoc itaque omne certamen est,utrum. Idea quam de re infinite perfecta habemus informatam , sit nobis congenita , nec aliunde quam ab ente infinito di manet Ruod ut demonstret Cartesius, observat in idea vel in imagine duo esse consideranda, quorum unum ab intellectu, alterum habet ab objecto . Primum enim est acci dens quoddam menti inhaerens, 1eu modus sit, aut cognitio ipsa formalis, perinde est. Alterum ab objecto ipso mutuatur: quod . scilicet unam rem potiuSquam alteram ex hibeat. Ut idea ad mentem refertur, Pe

ceptio dici solet idea, quatenus objectum ipsum respicit, Sic igitur ille ratiocinatur; persectio objectiva ideae aliquam habeat causam necesse est, quae actu contineat , seu formaliter , seu eminenter quidquidi dea ipsa repraesentat. Nam omnis persectio quae est in effectu , continetur in sua caiisa; atqui idea , quam habemus, reprae sentat & exprimit rem sumine perfectam . Ergo non aliunde quam tab ente summo persecto proficiscitur. Consi . Illam ideam non hausimus Iliensibus ; nec etiam a nobis effeta est : nam

nihil illi detrahere, nihil superaddere plar Μ ne

274쪽

nε possumus; ac proinde superest ut no- his sit innata: quemadmodum etiam mihi i est ingenita idea mei ipsius. Confirm. iurum. Si quis habeat ideam ali- icujus machinae, quae omne artificium excogitabile in se contineat: quae sit hujus ideae causa, merito rogare possim; ana Ira machina prius visa, an persecta mechanices periti aut summa ingenii subtilitas λ quaecumque ea fit causa, id videtur certum , omne artificium quod idea illa complectitur , in causa aliqua contineri, aut form liter , aut eminenter. Ergo idea Dei quam mente conceptam gero, quaeque omnem

persectionem excogitabilem mihi exhibet ;non potest aliunde quam ab ente infinito, quod omnes eas perfectiones complectitur, proficiscit maxime cum omnis cognitio n

stra eo principio innitatur. Culis igitur claram habeam & distinctam rei infinitae notionem , quae a nulla re finita oriri potest , rem illam infinitam existere neces

Sed, isqvtant, hae ratIone probare quis posset mundum esse infinitum, ut veteres Philosophi crediderunt. 'θ. Id omne non existere cujus ideam

e fingimus: sed nihil 1 nobis clata & distincta percipi, quod non existar , aut non possit existere. Deinde numquam Philosopbi infinitum mundum finxissent, nisi mens eorum attigisset infinitum. os Uerum, instaπε , nullo modo percipis infinitum. ti QO. infinitudinem a nobis non percipi, sed rem aliquam esse infinitam nos perci

275쪽

pere & demonstrare. Sic in Geometria, &Λrithmetica multae de infinito fiunt domon strationes .Uno verbo infinitum non comprehendimus , sed cogitatione atti

Ins. Deum non nisi confuse, obscuro , in aenigmate cognoscimus: quomodo igiatur claram &distinctam illius ideam for- .mare possumus, qui ne guttulam quidem illius Oceani, aut punctum illius infiniti percipimuS. essentiam Dei ut in se est, obseu re admodum , & analogice tantum a nobis percipi: sed distincte& clare percipimus rem esse infinitam, independentem, v dequaque perfectam . Itaque persectiones Dei, & attributa possunt semper nova d tegi, & distinctius percipi, atque idea quam de Deo habemus, explicari . Ut trianElum qui novit esse figuram tribus lineis comprehensam , illius postea affectiones paulatim potest percipere: sic acarus, vulgo uncison, nudis oculis ut punctum albicans videtur: sed adhibito microscopio ebPlures partes deteguntur, quo vitrum est

magis exquisitum . . st

. Multa objicit Gassendus, quae huc plano

redeunt, tria esse idearum genera: quaedam enim sunt innatae, aliae adventi diae , plures a nobis finguntur. Itaque nihil obstare quominus idea de qua loquimur, i ter eas numeretur, quas intellectus fabricat:ut cum infinitum munda fingimus aut certe notio entis summe persecti erit adventitia; aut quia ex aliis audivi rem ejusmodi existere s aut quia ex variis persectio-

276쪽

nibus, quae in hoc Bniverso, vel in nobiω sunt diversae , hanc conseci imaginem rea ex omni parte Perse ae . issesponderi potest illam ideam non elle fictitiam, quia omnibus hominibus qui animum attendunt communis est: nam si complicatam Dei notionem, ut loquitur Cicero , velint evolvere, omnes Dei nominerem ex omni parte persectam intelligent . Quippe Deum ut corpus sibi fingunt, ideas inter se pugnantes una conjungunt, rei omnino perfectae, & corporis : cum corpus divisibile sit in partes , neque adeo simplex, aut unum esse possit. In ideis fictitiis non,

omnes Plane conveniunt et nam ut cuique

libitum est, ita effnguntur. Deinde a tes habent quae divelli a se invicem possunt Sic ubi id eam effngo equi alati, possum

alas ab eo cogitatione secernere, & equum

solum distincth percipere: sed exi deae rei summe persectae nihil possum, detrahere rimo, ut diximus , haec existentiam necessariti includit, quod de nulla idea mitti

dici potest . . . sed neque haec idea inter adventitias haberi potest. Quomodo enim ex diversis dotibus quae variis rebus insunt, unum quoddam summe persectum potui componere an sertε ampliando& velut extendendo illas imagines ' sed unde mihi illa vis sic ampliandi omnes. persectiones creatas , ut quiddam lonso persemus i quam revera stimente concipiam 8 Deinde summa Dei persectio in hoc consstit, ut omnes, illius 3 dotes sint inter se eum summa simplicitate conjunctae : alioquin enim non erit res

277쪽

ΤRACTATUS III. 27s

summe perfecta: sed nihil ejusmodi in re

bus creatis deprehendimus.

Postremo nec ideam habeo rei summi perfectae, quod ab aliis rem ejusmodi esse

audiverim: tametsi enim ejusmodi ideae exincitari debent , alioqui velut sopitae jacerent i tamen id merito quaerimus, unde illi ex quibus audivi, hanc notionem hauserint, & eadem semper recurret dissicul-,tas. Deinde cum aliquid ab aliis accipimus, idque probamus, hoc certe fieri non potest- quin illius rei implicitam saltem notiolnem habeamus. Unde si quis mihi dixeri- obsidione solutam esse Uiennam, non statim huic fidem adhibeo, nisi id eam aliunde acceperim; aut de veracitate hujus hominis mihi constet. Sic rite interrogando multa docemur, ut in libro de magistro

ostendit S. August. ut probet nos omnia doceri ab eo Doctore, qui Cathedram habet in cinis, quique intus nos docet . Nolite, inquit Christus , voeari magistri : unus enim magister vester es. Hinc Aug. Admonere , inquit , possumus per repitum vocis nourae nonsit intus qui doceat, inanis est strepuus nouer .

. Quare licδt id Cartesio assentiamur, Omnibus communem esse Dei notionem,idque Patres pene omnes passim admoneant, ut

facilis esset demonstrare , nisi rationibus magis, quam locis, &authoritatum pondere agendum nobis foret: illud tamen non concedimus ideam Dei absolutam, seu entis summε perfecti nobis esse congenitam, aut mentibus nostris insculptam ; neque enim idea, vel imago quae finita est, Deum aut ens infinitum , quod tamen mente

278쪽

x76. META PHYSIC E

attingamus , potest exprimere . Quaro Deum ipsum non in quadam imagine creata , aut specie impressa intuemur , sed quia is ipse menti nostrae intimὸ adest, cum ea conjungitur, hanc illuminat ', utcumque eum forte cernimus, & velut in publico . lumine, quod illuminat omnem hominem contuemur , eo quidem perfectius, quo

mens nostra a terrenis affectibus magis est expurgata. Idque ut Aug. lib. Retractati num docet: xsa natura intestigibilis est , oei cannectitur non soliam eum inredigibilibus, τεν-

etiam imminabilibus rebus. . t

Quamobrem Dei cognit Io licet admodum impersecta, ea tamen clara &distin- icta dici potest: quia ut eodem loco August.

explicat , menribus minis Ipraesens est, quo '. thm id ea re possunt lumen rationis aeternae, ubibaeo immutabilia vota conspiciunt. Nec neceΩ ,

se est ut ad species animis nostris congenitas confugiamus, ut alio loco jam ostendimus. . Hactenus igitur omnes in motione Dei con-oveniunt,ut primum & summum ens Deum appellent, quantumvis errent in Deorum Dumero, aut in tribuenda divinitate variis rebus quae ab ea longo absunt. Quod,si igitur abiiciamus ea quae singulae opiniones sbi peculiare habent, & quod omnibus

commune est accipiamus, palam est, omnes in notione supremi eatis omni ex parte perfecti convenire . Hinc Aug. l. de doct. Christ. cap. r. No quisnam in nisi potest

ponunt. Sic Cicero l. I. dς Natur. Deor.

279쪽

TRACTATUS III. 277

Talom esse Deum certa animi notione nos praesentire ait, in in omni narura nihil sit eo praestantius.

Hoc utique psimurn ens & summum

bonum cui ut rei cognatae mens coaptatur ,

fi Platonicos audimus , magis praesagit , quam intelligit ; eique arcano quodam contactu copulat s. Ex dignitate enam summi entis fuit , ut suae majestatis lymbolum aliquod rebus omnibus insereret decuit etiam non ab alio , quam a Deo , hanc notionem animis nostris imprimi. Est enim in ipso ment is apice quidam 1ensus , & velut tactus , quo tangImus Pomtius, quam intelligamus quid Deus sit .

Sentimus, inquit vir doctissimus , aliquid inaestimabile esse, & assirmamus qubd sit. Nam idea illa innata entis undequaque persecti , aut illius , quo nihil melius , aut majus esse, vel cogitari potest, ct aliae ejusmodi nihil explicate de Deo docent , sed inaestimabilem quamdam Dei magnitudinem magis aestimari faciunt, quam intelligi ; sentiri magis quam cognosci. Innata boni appetitio augurium quoddam in

mente areteisse demonstrat , sed augurium magis , & velut obscurum olf ctum , quam intellectum aut cognIlIO-nem explicatam . Hinc Iustinus Martyr in Apol. a. Dei, inquit, appellatio nomen nones, sed rei inenarabilii insita natura bominum

opinio.

280쪽

s1ν Μ ET A PHYSICAE '

p. r. Adversus Dei existentiam: si foreth quoddam ens infinitum k omne aliud ens fi

ni tum excluderct. - ,

Ro* dis. ant. Si it 'ud ens corpus sit ex omni parte infinitum , asi sit ens intellectuale, & immateriale in omni genere pela fectionis infinitum , N. Nam ut sortἡ ha, beas longὸ praestantius ingenium quam quisquis alius, non idcirco ceteri nihil cingenii suns habituri: atque ut crescat in i finitum vis ingenii tui , non idcirco aliorum quantulacumque perspicacitas minuetur. Sic licEt Deus si infinitus , nota ideo cetera excludit; secas nulla essee illius potentia , si nihil posset essicere r. imo ex persectionibus quae in creaturis sunt spa sae, rectδ colligimus Deum existere. Nam si unum est altero meIiusau Iersectius,hoc utique non est nisi per accessuis ad unum quoddam optimum ac pulcherrimum c Ne que enim, ut scito M. Tullius, diei ros in un

' Opp.x. Adversus Dei existentiam,& pro videntiam hoc argumentum ab Epicureis

usurpatum: Deus, inquiunt, aut vult tolle

re mala , dc non potest: aut potest , de non vult. Si vult, de non potest, imbecillis est; . quod in Deum non cadit : si potest de non vult,invidus; quod aeque alienum a Deo Unde ergo sunt mala Resp. Nihil absurdi esse si Deus res finitas, quaeque possint deficere,condid rit,ac mul-

SEARCH

MENU NAVIGATION