장음표시 사용
291쪽
numquam adaequatus respectu divinae potentiae.
Quo quidem modo innumeris peno arguis mentis, quae circa infinitum fieri possunt, occurritur, eaque fient clariora ex iis quas mox dicturi sumus. m
Non potest dari aut multitudo, aut magnitudo, aut qualitas actu infinita. Haec omnia eadem conclusione complectimur: cum una & eadem sit omnium probatio: qu bd videlicet non possit dari aut multitudo, aut extensio, aut qualitatis intesio maxima:sed infinita aut multitudo,aut extensio, aut intensio, eadem ess t maxima: ergo,&C. Major est manifesta. Quod si enim essent infiniti homines, plures eruentioculi, aut capilli, quam homines. Nam ut duo se habent ad unum,sic tota collectio oculorum in numero sive finito, sive infinito se habet ad numerum hominum: cum totum sit majus sua parte. Quare in magnitudine ipsa, si tot essent hexapedae, quot supponimus homines , tum magnitudo essὸt quidem infinita: sed minor ea magnitudine quae tot hexapedas Contineret, quot supponimus capillos esse in illa multitudine hominu infinita. Illud igitur planum est, nullum dari posse numerum omnium maximum, aut ex tensionem maxi mam: eadem enim est utriusque ratio. Nam si esset magnitudo infinite extensa, ut maxima ea utique infinitum, imo & maximum pedem, aut alterius mea- sursu contineret numerum. PHI. Burg. Tom.III. N Qua-
292쪽
Quamobrem in eo dissicultas omnis posita est, an numerus infinitus idem emet maximus . Id vero ita se habere multis rationibus evinci potest, sed una aut altera su Lficiet. Si numerus esset actu infinitus infinities infinitas unitates , infinitos itidem binstrios, infinitos ternarios, & ita in infinitum contineret . Sed eo numero major dari, aut concipi nullus potest: ergo infinita multitudo actu esse nequit, nisi eademst maxima. Simili rationee vincemus infinitam extensionem, aut intensionem esse non posse. In illa quippe esset infinitus numerus cujuslibet determinatae magnitudinis, ut pedis aut palmi in qualitate infinite intensa numerus graduum esset infinitus. nonnulli unum infinitum non esse majus alio, aut aequale: nulla enim est inter infinita proportio: ergo lic/t numerus esset actu infinitus, non ideo esset omnium maximus: unde haec praedicata aequale, Minaequale infinito in potentia non conve
Contra: Si essent infiniti homines, numerus corporum aequalis esset numero animarum , ct numerus manuum duplus
esset numeri capitum , ut jam ostentum est . Alia vero est ratio infinitio potentia , cum secundum se totum accipi non
possit. 'Sed, inquiunt, iisdem rationibus probari posset vel in Deo non esse numerum infiniis tum persectionum, vel eum non esse immensum: cum numerus actu infinitus, aut extensio actu infinita dari non possit. lup. persectiones divinas non esse numero di
293쪽
TRACTATUS III. 291 distinctas, sed unam ct eamdem simplicissi-
mamentitatem, quae partes, aut succes sonem , aut extensionem non habet. Sic immensitas illius nec numerum, nec modum agnoscit, neque ulla creatura extensione sua potest eam exaequare: unde non est
divisibilis, ne quidem potentia: &sic reia pondet infinitis palmis potentia, ut ab iis
Quae contra sententiam nostram opponi solent, ex eo ducuntur, quod infinitum actu cum infinito in potentia confundant ecum tamen infinitum actu vel totum simul existat, vel possit actu existere, vel totum jam extiterit; ac nullum ex iis infinito inpotentia conveniat. Quod enim infinitum est potentia, numquam totum ,& collectiave sumi potest. Unde hae voces plus, aut minus, aequale, aut inaequale de infinito inpotentia dici non possunt: quae de infinito actu omnino praedicantur:cum totum,quid-- quid est, supponatur actu existere . Est enim infinitum potentia, medium quiddam inter finitum actu, & infinitum et ut finitum est actu, ultimum habet, & maximum ut infinitum in potentia, neutrum ei competit , sed ulterius semper extendi potest. Hinc quae solent opponere, sunt, ut Vul
gQ dicitur. a subjecto non supponente. Supponunt enim aliquid quod hypothesim destruit, ut infinitum potentia totum & col- Iective sumi posse: quod quidem repugnat ipsi notioni hujus infiniti, cujus datur ulti
294쪽
mum actu,non potentia & dato quoeunque numero, semper major dari potest : idque satis apte indefinitum diceretur , dummodo omnis homonymia vitaretur . Cum itaque
p. I. Quae possibilia sunt, eadem ut existentia fingere possumus: nam possibili. in actum redacto, nullum sequitur absumdum : sed tum daretur actu infinitum, &numero, & magnitudine: ergo infinitum actu esse potest: neque id negare possumus, quin Deus possit dicere, producatur quida
auid est possibile. Rεο. Haec & alia hujus generis plurima fieri non posse , quia numquam tot existent,. quin plura esse possint; nec infinitum in potentia collective accipi potest. Ruare hujusmodi propositiones sunt a sub-jo sto non supponente. Inst. Deus videt simul & uno conspectu omnia possibilia. Quae autem videt , aussunt finita, quod nemo dixerit, aut infinita . sic videt omnes cogitationes Angelorum per totam aeternitatem futuraS, quae profecto non sunt finitae . mo. di .am. Deus videt uno intuitu omnia possibila, ut distributive actu esse posta sunt , C. ut collective & simul produci possunt, N. Sunt quidem possibilia ratione divinae potentiae, i qua habent quod sint possibilia: sed implicat ut simul existant .
Nam si Deus omnes ignes possibiles procrearet, an forte tum lignum accendi non posset, aut novus ignis prodire q Cum itaque Deus videt omnia possibilia, videt actu finitae sed infinita potentia. Nam potentia
295쪽
tia illa non est ad actum infinitum. Me
cogitationes Angelorum numquam erunt actu infinitae, & numquam erunt omnes, uti nec dies aeternitatis, qui numquam Omnes collective sumpti effluent. Deinde infinita multitudo cogitationum in potentia quidem Dei, ct aeternitate ejus continetur, quae sunt infinitae: sed eae non possime exhauriri, & extra Dei potentiam nulla multitudo infinita esse potest. Munt . Deus potest essicere quidquid cognoscit practica cognitione v sed res omnes possibiles Ra novit: ergo & eas potest essicere. Resp. δω. min. Novit eo modo quo sunt
possibiles, C. sectis, &quasi simul produci queant, N. 2. Deus potest operari ubicumque est : sed Deus est ubique : ergo ubique P
test aliquid creare, quod profecto infinitum
R p. dist. mast. Ubi Deus existri, operari potest in adsequate . C. adaequati, N. Nam ut ita dicam, Dei est illius immensitas omnino indivisibilis, cui respondet quidquid a Deo producitur , sed in adaequatitantum. Iam si creatura effet ubique, non ponet ab ea immensitas divina magis partica pari: unde nihil immensum, aut infinitum praeter Deum esse potest . Accedit etiam quod si corpus esset immentum, aut infinite extensum , ut Veteres hoc universum esse credidere, duae lianeae concipi possent in unum angulum eo untes, quae in infinitum productae spatium comprehenderent infinitum. Quo enim lon-
296쪽
gius protrahuntur, eo magis inter se distant: in infinitum productae concipiuntur: ergo spatium inter eas interceptum erit tandem infinitum: quod absurdum est, cum spatium utrimque clausum infinitum esse non possit. n. 3. Non repugnat dari corpus infiniatum 1 nec ex parte Dei, cujus potentia est infinita, nec ex parte quantitatis, quae in ipfinitum augeri potest. D. id repugnare ex parte quantitatis , quae est infinita quidem potentia, atque, ut ajunt, syncategorematicε, non actu. De illius autem infiniti essentia est, ut ejus potentia exhauriri numquam possit, neC r duci ad actum; deinde quantitas omnis Ggura terminatur, quae in corpore infinito nulla esse potest. p. ultimo. Si quid demonstraret infici, Ium actu non posse, idem probaret Deum nec infinitum esse , nec immensum, nec
Resp. neg. anue. Quia in Deo nullae sunt
partes, nec actu, nec potentia; nullus est numerus, nec motus: quae omnia essiciunt, ut citra contradictionem manifestam infiniatum creatum nullum esse possit. Tertia Concluso.
Nee duratio successiva actu infinita, nec
mundus, nec motus, nec ulla res creata,aut pexmanens , aut successiva aeterna , aut ininfinita esse potest . .
Haec conclusio ex iis q e sunt demonstrata, manifeste colligitur. Nam si tempus
297쪽
pus infinitum, aut durationem successivam, ct aeternam concipiamus : erit multitudo actu infinita: dies quippe infiniti jam es. luxare.Deinde si unoquoque die unum Angelum Deus procreasset, jam infiniti essent Angeli. simili ratione nec motus ab aeterno esse posset: prius enim est rem creari alicubi, quam ea locum mutet; ac nihil primo instanti quo est, locum potest mutare. Ex quibqs emitur contra Aristoteleui mundum aeternum esse non posse . Idque maximo cum ipse Aristoteles neget infinitum actu esse possibile, aut illud percurri ulla ratione polle, aut terminis comprehendi.
Multa obiiciunt, quae partim jam sunt soluta, partim infra. solvuntur in hac ipsi. quaestione, nec necesse est hoc loco fusius expendere cavillos Aristotelis, & Averrois, quibus aeternitatem mundi non possibilem modo, sed actualem & realem demonstrari sibi persuadent. 1. Quod mobrie, inquiunt, fieri non possit nisi per motum : ergo si m bile incoepit, motus prior fuit mobili: quod
omnino est absurdum.'θ. - mam Quod enim fit per creationem , id sine motu essicitur. Sod inquiunt: Si tempus incoepit, prius non erat tempus: cum tamen illud prius, vel aliquando , siue tempore concipi RO
vo. In ipsa aeternitate nihil esse prius aut posterius, nisi virtualiter , ut ajund, N qua'
298쪽
quatenus aeternitas Omne tempus comis
Verum incredibile iis videtur Deum tam immenso spatio cessavisse, & nihil egisse. Resp. tam facile esse intellectu, qui Deus liberrimus cum sit, mundum in tempore, Com voluit, condiderit, quim quod nunc res singulas procreet . Neque enim nunC seriatur, aut omnino cessat. Qiod si agens esset naturale, & necessarium, id utique concipi nullo modo posset: sed agit cum vult , & quomodo vult . Nec dubium est, quin Angelum, si velit, nunc creare queat . Quid est ergo cur omnes A gelos , di mundum ipsum in tempore condere non potuerit λ His ergo discussis, jam videamus quibus argumentis probent mundum ab aeterno condi potuisse. p. i. Nullum est instans in quo Deus mundum creare non potuerit, & omni instanti quo est, is potest operari : ergo ab
Resp. aeternitatem esse unum Dei instans infinitis persectum, atque in instanti quo est, operari posse, inadsequate , C. adsequato, N. Nam ut Dei immensitati, sic aeternitati nihil. adaequato coextendi postest et sed utraque magis participari, idque in infinitum , sic tamen ut numquam ex
p. a. tempus fictilium re infinitum concipi posse , cui aeternitas Dei respondeat, ut immensitas spatio imaginario. Sed hujus temporis infinitae partes fluxerunt zα nihil obstat quominus toto illo tempsi mundus extiterit. Cum id non repugne
299쪽
ex parte Dei, qui semper potuit agere, nec ex parte mundi ipsius, qui semper fuit producibilis: nec demum ex parte creationis, quae est instantanea. Atque ut sol eo instan ii quo est , lucem procreat: sic Deus ab omni aeternitate potuit mundum, ut suae bonitatis radium essicere. sp. tempus illud fictilium esse impossit ile; unde non mirum est si hoc abis sardes ponto, reliqua consequantur. Repugnat vero mundum esse ab aeterno, quia duratio illius cum esset successiva, saltem po-rintla,infinitae i litus partes jam emuxissent: idque omnino absurdum est. a. Quod fit
ex nihilo, prius nihil. fuit. , qua in esset , quod de re ς terna dici non potest. 3. Huc adde motum aeternum esse non posse: cum mutatio OmniS, aut motus supponat aliquid prius nec quicquam eo instanti quo est, moveri possit. Quare homo ante fuisset per totam aeternitatem, quam pedem movere potuisset: non potuit enim ab se temno moveri : sic generatio aeterna esse
p. 3. Deus in tota aeternitate quam vocant a parte post, semper poterit agere: ergo & ab omni aeternitate a parte ante po
O. dis. am. Deus poterit agere in aeternum, potentia, C. actu, N. Nullum enim est instans actu designabile , in quo Deus non possit agere. Utraque, ut ita d cam, aeternitas est infinita potentia, non actu:potuit enim prius hi infinitum mundus creari , sed non ab infinito tempore et adeo ut verum id numquam esse, possit ,
300쪽
rem creatam infinito tempore durasse. Est enim, ut saepe diximus, de ratione infinitipotentia, ut numquam eXhauriat ur. Atque in iis omnibus imaginationis evagatio coercenda est. Nam ubi de infinito , aut de aeterno agitur, nullus imaginationi lacus relinquitur. Hinc aeternitatem quasi in duas partes secamus, & tempus qnasi centrum, quod aeternitatem bifariam secat , fingimus animo : adeo ut tot aeternitatis partes fluxerint, quot fluxurae sunt: cum tamen aeternitas sit tota simul, nec in partes distribuatur , nec de illa tot , aut tot partes decerpi queant, cum partes non habeat , uti nec Dei immensitas : quae utique si animo comprehendere liceret, vis ipsius animi esset infinitas.
Do Deo in prima causa. SEquitur ut de Deo ut prima omnium retirum causa dicamus . Primum itaque de eo ut Creatore & conservatore, tum de itilius concursu & praemotione agendum.
De Deo ut crearo, ω conservaro, -
Q Hadruplex Deo ut primae &summae
rerum omnium effectrici causae actio tribuitur, creatio quae rebus omnibus exilla nitiam imperiit , conservatio quae est Vul ut continuria creatio , concursus, &
