Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Interdum determinatis, cum rebus creatissaut ad agendum se accommodali, aut eas deinterminat. De singulis agendum, ac primum de creatione & conservatione differemus.

Creatio definiri solet productis rei ex nia suo : vel ut loqui solent, productio eae nu is sui , ex nibilo subjecti. Sic anima r tionalis creatur, quia fit a Deo indepei denter a subjecto : materia ipsa creata fuit, eum ex nullo subjecto neri potuerit: est enim primum omnium subjectum. Cum autem subjectum ad alicujus se mae productionem Conspirat , quocum que id fiat modo , tum forma illa educia

tur, non creatur.

Certum est creationem ad unum Deum pertinere. Nam ut ars subjectum a natura praeparatum exigit, quod scilicet jam existit simpliciter, ut lapides , ex quibus d mus componitur : sic natura in subjecto iam praeexistente, nempe in materia ope ratur: cum ex ni hilo viribus naturae nihil fieri possit. At Deus qui naturam longe magis superat , quam natura ipsa artem. ne materia quidem eget: sed ex nihilo cumcta procreat. Iam quaeritur, an creatura ipsa Deo ita volente, aliam ex nihilo procreare possit. Quae utique controversia ut dirimatur , distinctione quadam Opus videtur. Sit itaque - Τ

Hima Conclusio. Creatura ut instrumento Deus uti potest ad creandum. Prob. eo, ex iis quae diximus de te

302쪽

tia obedientiali cuique rei essentiali, qua

Deus uti potest ad eas actiones exercendas , quae vim omnem naturae superant : ut aqua baptismi ad gratiam conferendam,quae tit multis videtur , tum creatur , cum a Deo infunditur: nec ulla repugnantia asse

ri potest, quae obstet quominus Deus Angelo uti possit, ut alium Angelum pro

creet.

Quod enim S. August. & alii PP. negant

ab Angelis ullam omnino creari naturam, id verum est . Angelum propria vi id noci posse, nec sorti ut causam principem: sed quominus id efficiat ut instrumentum, quid obstare possit, non Video. Sed, inquiunt, omne instrumentum habet actionem sibi propriam, qua disponit subjectum ad actionem causae principis excipiendam . Securis vim habet secanisi: u de in hunc usum ab artifice adhiberi potest ut artificiose secet Sed Angelo nulla est actio propria qua disponat ipsum nihilum , quod est subjectum creationis : Ergo A geluS nequidem ut causa instrumentalis

creare potest.

Resp. actionem illam instrumento non esse necessariam, cum id proprie non agat sed fatis est ut vim causae principis quasi transmittat, aut quodammodo determianet: major itaque remanet quaestio, an creat rura ut causa principalis crgare possit. Semnia Conclusio.

probabilius videtur substantiam I recreata, ut a causa Principe creari non posse,

303쪽

TRACTATUS III. 3or

tametsi id de accidente penitus impossibiIenon videtur.

Cum de rebus quae fieri possunt agimus, sententiam nostram timidius proponimus: quis enim possit de iis rebus quid certi decernere ς partem igitur conclusionis priorem ut verisimiliorem probamus. Primo , haec est velut nota, hic character , quo Deum a creaturis sejungimus, quod Deus ex nihilo substantiam aut materiam solus eduxerit. Hoc argumento, ut in concussis SS. PP. adversus Arianos semper usi sunt, ut Verbi aeterni divinitatem probarent, qu6d Verbo cuncta facta sint, ct creata , ac sine Verbo nihil factumst ;Ergo creare substantiam ita Deo convenit, ut nulli creaturae communicari possit. S cus enim facito excepissent Ariani Deum solum esse Creatorem, hancque a seipso b

bere praerogativam, quam tamen etiam no

bilissimae creaturae impertiri potest. Coinrm. Qub causa est sublimior, & Iatius patet , hoc subjectum minus. determinatum postulat. Sic ars omnis subjectum definitum , quodque jam existit simpliciter exigit: natura in materiam quae est communior, & omnibus formis substernitur, vim suam exerit . . At solius est Dei ex nihilo res i psas extrahere , di materiam ipsam , vel subjectum omnibus formis substratum procreare: idque adeo vires naturae iis perat, ue antiqui Philosophi materiam Deo coaevam statuerint: quod animo consequi non possent, qua virtute ea posset eae

304쪽

& majore quam eonei pi possit, ut ex nul Iosubjecto res procreentur. Cum itaque potentia infinita Deo uni convenire possit, palam est unam ereaturam , ut Causam principem etiam per miraculum creare posse. Pars altera conclusionis hinc suaderi potest. Primo, quod accidens sit potius modus entis, seu quid entis quam ens ipsum, aut res . Secundo, quod ex subjecto tamquam ex materia non constet. Produci quidem debet in subjecto, tum ut in eo suis stentetur , tum ut determinetur , .sed mirumque Deus supplere potest : ergo nihil obstat quominus Deo ita volente, ca se secunda ut sol calorem, vel lumen Citra subjectum procreet, tumque illa princi uctio non erit eductio, vel generatio, sed

creatio. Soluuntur oberiιon F.

Opp. r. Si quae sit ratio quae probet causam secundam creare non poste materiam

ipsam, ea est maximo quod infinita sit Δ- istantia inter ens, & nihil , infinita adebui opus sit ut aliquid ex nihilo eruatur: sed ea ratio nulla est : si quid enim habet roboris , eadem conficiet accidens creari non posse 1 causa secunda: Ergo tam substantia substantiam creare potest, quam qua

litatem

R. h. Eam quae vulgo affertur rationem, non satis idoneam nobis viderit cum idemst effectus , sue is producatur In subjecto, sive extra subjectum. Cum igitur effectus

305쪽

TRACTATUS III. 3 3

in virtute suae causae totus contineatur, is poterit a causa secunda procreari, in subjecto quidem cum agit naturaliter g extra

subjectum , si Deo ita placuerit . Subjectum quippo actionem dumtaxat determinat ; sed materia ipsa in nullius causae naturalis virtute continetur , nec potest ab alia quam a prima procreari. Quod autem vulgo dici solet, interens,& non ens infinitam este distantiam, locutio est metaphorica, non propria: alioqui nihil umquam a causa secunda effet posset. Impetus, lumen, si accidens est , calor fiunt ex nihilo sui; & nihil erant actu, antequam fierent s atque in omni generatione ens 'succedit non enti. Quod si itaque esset infinita distantia in ter ens, & non ens, nihil novi, aut gigni, aut educi posset; nihil luminis actu erat in aere, antequam sol illucesceret, an forti infinita virtute opus est , ut repente appareat λ p. z. Inter ens , & non ens nulla est proportio : Ergo est infinita quoque di

stantia.

Reo. neg. conseq. Nam interea quae sunt diversi generis, nulla est proportio , ut i ter quantitatem, & qualitatem , inter calorem, &sonum I imo interdum interea quae sunt ejusdem naturae , ut inter latus quadrati, dc illius diagonalem. Nec tamen ruisquam dixerit inter eas res infinitam eiae distantiam, nisi forte negativam , quod ea definiri & determinari non possit. His intellectis facilis erit conservationis explicatio , cum ea non sit aliud quam con- inuata , & non interrupta creatio ; n

306쪽

minus res creatae continuo Dei indigent auxilio ut conserventur, quam ab eo pendent ut fiant : quemadmodum lux 4 sole non solum quoad fieri , sed etiam quoadesse dependet. Sic creaturae 1 Deo jugiter influente, & existentiam iis largiente pendent , ut sexcentis ex locis tum Scripturae, tum SS. Pal. probari posset I In ipso: inquit a post. vivimus, movemur sumus:& alibi loquens de Filio Dei, Portans , inquit , omnia verbo virtutis suae ; verum dissicultas , si quae si, in eo est posita, an conservatio indirecta , ut vocant , qua Deus non solum indirecte, & per accidens causas nostrae destructionis inhibet , sed propria, qua res jugi , & continuata productione conservat, ratione naturali probari queat. Sit igitur . o Tortia Concluso. Conservatio rerum omnium naturali x

tione potest demonstrari. Prob. Conci. Q nod essentialiter pendet ab aliquo, ab eodem directo, di per se conservatur : ut actus vitalis a principio vitali imago quae in speculo refulget , ab objecto pendet essentialiter. Sed creaturas pende re a Deo lumine naturali constat: cum sintentia per participationem,quae ut incipiunt esse, ita & possunt desinere; nec major conincipi potest dependentia quam creaturae a suo creatore. Ergo jugi influxu creaturas ab eo conservari naturali lumine convin

citur.

Cρη m. Quod nunc existam, non idcir-

307쪽

co ius habeo, aut vim, qua possim post ho-xam existere, nisi actualem existentram ab eo ipso , quod est per essentiam, accipiam . Neque enim existentia qua nunc fruor, minus est dependens, & qua si procaria , quam ea quae fuit in quolibet instanti praeterito, aut quae vel primo instanti creationis mihi fuit Concessa, neque illa potest lassicere ut nunc , di deinceps existam , nisi eadem causa hanc andesinenter mihi largiatur: adeo ut non solum quantum ad fieri, sed etiam quantum ad esse a prima causa effectrice deis Pendeam . . Quae quidem causa postquam dedit esse, seriari non potest, sed jugi influxu Iargitur quod primum dedit, ut Christus Dominum ruri Pater meus, inquit,

Msque modo operatur , ego opero .

Solium. objectiones .

oppon. I. Opus arte factum sne artifice Ρermanet: Ergo , & opus naturale stare potest citra influxum sui aut horis. Quodsi enim id suo operi conferre potest artifex, ut permaneat, multo id magis summus rerum opifex potest essicere , quanto illius Opera sunt magis absoluta, & firma, quam quae ab artifice proficiscuntur. neg. comess. Atque in hoc longe diu parieti ratio , quod operis artificialis , ut domus , partes jam habeant esse simplici-j ter , antequam in formam domus compin-r gantur. Unde non mirum est, si ubi in hanc formam coaluere , in eo statu citra artificem Permaneant . Sed res omnes a Deo esse '

308쪽

esse simpliciter, non tale esse acceperunt, ct ab eo essentialiter pendent : unde jugi Dei influxu egent : quod non modo qua tum ad fieri , ut domus ab artifice , sed etiam quantum ad esse , a suo conditore

Contra inquiunt , Multae sunt res quae a causis secundis quantum ad esse pendent , ut motus, ut lumen, species quae dici s lent intentionales , actus vitales , & aliae si quae sint hujusmodi : Ergo eae saltem non a Deo , sed a causis secundis conse

Resp. Res hujus generis , si sint res proinprie dictae, non modi quidam, aut ad sumismum accidentia, sic k causs secundis con .servari , ut a prima quoque essentialitarpendeant. Quod enim sol illuminet, quisu

corpus aliud loco moveat, quod viventia actus vitales exerant , hoc habent a Deo, qui cum iis causis aut concurrit , aut eas prae movet. Ac nescio an ulla res dari pose ut quae a causa secunda conservetur. Non enim idem calor, aut eadem lux a sole proficiscitur , non magis utique quam eadem aqua ex sente dimanat. p. a. Sunt quaedam res natura sua incorruptibiles , ut Angelus, & anima rati natis: Ergo ea non egent jugi Dei influxu

ut permaneant.

1 Resp. dist. ant. Sunt eae res incorruptibiles,. aut indissolubiles intrinseco, C. quia in se non habent principium dissblutionis , cum sint smplicissimae : sunt incorruptibiles extri uisce, hoc est, non egent jugi Dei nnuxu, N. Hoc enim influxu subductq

309쪽

In nihilum abirent, cum a suo Authore essentialiter pendeant: quod utique eleganter Plato in Timaeo exprimit , ubi Deus coelestes Deos , seu sidera sic alloquitur. Dii , inquit, orti eae Diis, quorum opifex ego sp ter fum Lee attendite. Luae a me facta sunt, me ita volente indissolubilia sint, omne squidem quod Oinctum νη , solvi potest; sed is es quod pulcbo compo rum es , seque babet benὸ , rariis di spare . suaproprer quia generatἐesis . immortaus quidem invissolubiles nos

ossis , nee tamen umquam di Memini, nec mo sis fartim sitibibitis . Nam voluntas mea majus praefanti que est vinculum ad vitae cusodiam , quam nexus illi, quibus ossis tum cum gigneb min. , colligari.

Osp. 3. Vel conservatio est actio eadem cum creatione, vel ab eadem distincta: hoe utique dici non potest , cum eadem sit eausa, re idem effectus, nec actio sit ab utroque sejuncta : sed neque eadem esse potest

cum creatione, cum creatio sit ex nihilo, conservatio rem jam esse praesupponat ; creatio sit momentanea , conservatio diu

perseveret.

R θ. Eamdem esse actionem re, sed vi tute, & cogitatione multiplicem: dive sa enim ut riusque est defini tio, & diversae

sunt , ut loquuntur connotationes. Nam creatio rem ante non fuisse conservatio remiuisse jam productam indicat : sed idem est utriusqueterminus, idem principium, quod interdum in prima productione alias

- causas non excludit, tumque magis gene rantis quam creantis habet rationem : cum AEnim ex nihilo Deus rem procreat , tum solus.

310쪽

368 META PHYSIC E

Iolus operatur. Est igitur conservatio continuata , & non interrupta rei creatio, quae una est , non multiplex actio , neque id concedimus actionem omnem esse instan

taneam.

uomodo Deus concurrat cum causis secundis ,

. ., et necessariis .

HActenus huic quaestioni, qua nulla est

in Philosophia major, aut magi S conintroversa , quasi praelusimus : nunc quam poterimus enucleate , eam tractabimus :ac primum ne vaga sit & tumultuaria , ut plerumque evenit, disputatio , quid certum sit, & ab omnibus fere concessum, bre

viter , & distincte est explicandum . Sit

itaque Prima Conclusio. Deus immediate concurrit cum causis secundis. Prob. Cones. Non solum posse agere , lea etiam actu operari est persectio quaedam: sed omnis perfectio a Deo, ut a prima causa proficiscitur : Ergo creatura sic pendet a Deo, cum operatur, ut illius concursu ,&auxilio omnino indigeat. . 2. Cum causa secunda agit, & quiddamessicit , illud utique ut tale enS, Ver. gr. ut est ignis , non ut est simplicitqr , procreat: non enim ignis fit ex nihilo, seu ex non ente simpliciter, sed ex non ente secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION