Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ipsa voluntate ut nova entitas ei succre scens concipi debet . Tum enim voluntas

sese determinat, cum bono proposito quasi se permittit, & ab eo illecta ultro se dedit.

Cόm autem illud bonum minus videtur , aut non satis cognoscitur ut bonum , tum voluntas in id ferri non potest . Cum bonum ex omni parte conveniens sine ulla mali admixtione proponitur , tum voluntas in id necessario ruit, nec seipsam determinat : nam ab ipsius objecti bonitate abripitur. Itaque ut seipsam voluntas determinet, nec objectum ut ingratum &inlassiciens :neque ut undequaqRe bonum proponi, sed medio quodam loco esse debet, quo voluntas seipsam ei libero permittat . Quamvis enim sit majoris boni capax , suam tamen vim quasi contrahit,quo sese bonoallicienti accommodet; eaque sibi ipsi quasi terminos imponit, nec majus quiddam expetit . Quod utique fieri potest, licit nulla entitas nova voluntati superveniat: non enim illa determinatio est quid distinctum a voluntate , & bono illiciente: maximi si concuris sum Dei exigat & antecedat. Quod si enim esset quaedam entitas , haec sine concursu divino foret producta: cum supponatur Dei

concursum exigere.

Hinc Deus voluntati exigenti concursum suum potest eum denegare : sed eum non exigit volunt nisi cum est determinata . Neque enim causa libera instar causae necessariς concursum Dei postulat,eum est in actu primo completa: nam positis Omnibus ad agendum praerequisitis potest adhuc ἔ. Ο non

Diuitig

322쪽

non agere . Quare necesse est ut jam sit determinata, Cum divinum Concursum exigit . Ergo determinatio ipsa voluntatis d i vinum concursum antevertit; neque adeo est entitas quςdam physica voluntati super veniens, quae citra Dei concursum esse non

posset. Est igitur velut actus secundi intiatium , cujus Complementum ex Dei concursu accedit. 3. Cum bonum propositum omnem voluntatis capacitatem , omne desderium explet, objectiam ipsum citra novam entitatem eam determinat. Sic ubi minus est bouum , quam ut necessario ad se rapiat vo .luntatem , sed eo tamen contenta est, & se ei bono quodammodo exaequat, ac sibi te minos praefigit : nihil quoque necesse est

novam entitatem comminisci, ut voluntasse aptet minori bono, aut seipsam determianet. Formalis enim determinatio in ho posita erit, ut affectet hujus boni conjunctionem ; ut Dei concursum exigat,quo res amata cum Voluntate conjungitur, re ei sive per speciem aut imaginem , sive reipsa ,&possidendo adhaereat. Nisus verb ille , aut exigentia a reipsa quae nititur, & con junctio a rebus conjunctis formaliter tantum differt: nec concursus ad ipsam dete

minationem voluntatis requiritur : cum

prior sit determinatio quam concursus; VO-luntas vero concursum postulat, ut id obtineat ad quod se se determinavit. . Illud meminisse oportet, neque detem minationem , neque actionem ullam per se fieri : clim non sit entitas nova , sed ratio

qua aliquid fit. Itaque praecise ut actio est, Dei

323쪽

TRACTATUS III. 32

Dei concursum non exigit,nisi sorti quat nus effectus sine actione esse non potess. In effectu porro aut formam solam spectare possumus, aut concretum ipsum . Forma

abstracta, ut ambulatio propriε non fit, sed

homo ambulans . Sic ubi argentum ina ratur, aut paries dealbatur, inauratio aut dealbatio, ut loquuntur, propriὰ non essicitur : sed aurum argento, calx parieti indu citur, dc ex utroque fit concretum quoddam inauratum. Non dissimili ratione non fit motus,aut ambulatio,sed ens tale, ut homo deambulans, homo appetens: nam e dem est ratio motuum qui dicuntur intentionales, & eorum qui sunt naturales. AC nescio an aliquid in abstracto essiciatur: sed

fit concretum, cum res quae ante erant dc di stinctae, una conjunguntur: ut cum corpus in diversis locis applicatur , fit homo

ambulans aut volens, ubi Deus cum voluntate concurrit, quae exigit cum suo bono conjunctionem. Haec nescio an vera sint, mihi tamen Vi

dentur esse ejusmodi, ut iis bene intellectis omnes penἡ dissicultates , quae circa motionem divinam excitari solent, elidantur . Sic enim planum fiet Deum in actibus qui

non sunt supra naturae vires , voluntatem non antevertere ejus determinationem sequi potius, quam praeire: adeo ut verum s t Deum concurrere cum creatura. Deus quippe concurrere censetur cum homine ,

qui ad curre tim , seu ad agendum jam est de ter natus . Cum enim voluntas sit actuum suorum domina, non est alia causa quae eam determinet: praesertim cum ejus Q s natu

324쪽

natura in eo posita sit, v t seipsam determinet, ut eligat i atque in hoc a causa necessaria omnino sejungatur, quod sit sui juris ,

neque a causa extrinseca determinetur . Unde homo concursu eget suae naturae aC-

commodato, qui sit indifferens , &quem voluntas ipsa huc illuc inflectat , non vice versa : quamvis in Deo nulla sit necessitas

concurrendi.

Sic Deus ad actus malos etiam materialiter sumptos voluntatem non determinat , dc movet: cum determinatio ipsa sita sola voluntate. Verum haec omnia cum magnas quaestiones secent, non erit alienum paulo distinctius ea expendere , quidve Dei motioni si tribuendum, exutis omnibus praejudiciis enucleatim proponere. Atque ut ab iis quae certiora sunt, ordiamur, si

Prima Concluso

Deus causas omnes movet, & praemovet, sed praemotione generali. Haec conclusio multis argumentis a S. Thoma demonstratur, quae breviter decumrimus . I. Quod Deus sit primum agens, &ultimus finis : atque ut nihil concluditur nisi virtute primi principii, sic nihil move tur nisi impulsu primi moventis . a. ordo effectuum, causarum ordini sic respondet, ut causa determinata, & particularis effectum sub ratione itidem determinata procreet ut ignis ignem, homo hominem: Ergo nullum eps sub ratione entis, quae est universalissima , essici potest nisi a prima & maxime universali causa. 3 LOm-

325쪽

TRACTATUS III. 323

3. omne agens in finem ultimum tendit: inclinatio autem illa ad finem ultimum , quae est generalis praemotio,non ab alia qua a prima effectrice causa proficiscitur.Hunc vero influxum primς causae aliter excipiat causae naturales,aliter liber illae non deficiunt in agendo, nisi praecesserit desectus in naturarunde integram Dei motionem excipiunt,no truncatam & mutilam: sed recit-berae influxum Dei saepi imperfectum, &quas dimidiatum recipiunt. Cum voluntas perfecto Deo subjicitur,influxum divinum, qui a Deo prosectus in eum tendit, integra accipit:sed quod s*pε fit,cum eam motione velut dimidiatam excipimus,lum quidquid est persectionis, Deo resertur acceptum,de se ius vero omnis ad creaturam pertinet . Sic arbor non profert fructus nisi vi luminis solaris: tametsi eadem vera est & proxima fructuum causa: si qui sint defectus in fructibus, arbori, non loti tribuuntur. Qua quidem ratione moti recentiores Theologi inculcare solent quidquid est in actu voluntatis vel entis, vel persectionis a Deo proficisci:tametsi is non influat in pec cati deformitatem, aut malitiam. Nam, ut jam diximus, praemotio illa universalis ni-

hil est aliud quam impressio quς ab Autho-

re naturae profluit, qua voluntas nostra in bonum universale nititur: ac nisi hanc impressionem alio deflecteret, & in alios fines detorqueret, semper recti essent voluntatis motus:sed in nobis quasi in via sistimus, nec ulterius progredimur : unde deficimus, aut peccamus. Hujus utique prς motionis passim meminit S. Thomas , non illius physicaeo si prae

326쪽

META PHYSIC E

praedeterminationis , quam vix ante - - . tum annos recentiores Thom istae excogitaverunt . Und8 cum S.Thomas sibi objectialit: quod si voluntas hominis a Deo soIomoveretur , numquam is malum actum committeret. Respondet: quod Deus movervioluntatem hominis , sicut universalis motor , ad universale obiectum volunratis, quod es honum , et sine bar universali motione non po- i. si aliquid velle et sed bomo per rationem δε- terminat se ad volendum hoc vel illud, qtio es verum bonum , vel apparens bonum 1 sed ramen interdum specialiter Deus movet talistios ad aliqωid determinatὸ volendum , quod es Dianum, sicut in bis quos moves per gratiam. I. x q. 9. a. 6. I.Sic eodem in loco, quaest. Ita. idem S. Doctor praemotionem quamdam videtur 3gnoscere, quantum ad primos voluntatis

motus, qui dicuntur indeliberati. Omnem enim deliberationem voluntatis praecedi valiqua cognitio, & consultatio quaedam , quae conlultatio rursus aut a voluntate ip-1a proficiscitur, aut aliundὰ advenit. Quod si 1 nostra voluntate ut libere agente exit , adeo ut dicat, volo deliberare, aut consuutare, rursus hunc actum liberum praecedet prior consultatio, cumque non liceat progredi in infinitum, necesse est ut fateamur deliberationem omnem voluntatis,aut electionem aliunde inchoari, ab actu nimirum in deliberato, & primo qui non est in nostra

potestate.

Unde Aristoteles li. 7. Moral.ad Eudem. hinc probat voluntatem nostram a primo mo tore quodammodo determinari ad

327쪽

TRACTATUS III. 3 as

primos actus cognitionis & voluntatis . Quamvis enim occasione objectorum, aut temperamenti actus illi primi saepissimo oriantur , improprie tamen & indirecto hi voluntatem humanam movent; eaque 1 Deo tantum & a seipsa proprie moveri potest. Sic ubi evigilamus, si mentem subeat

'pia quaedam cogitatio cum affectione conjuncta , quae nos ad Deum orandum inclunet: haec non a voluntate ut libero agente

proficiscitur, sed actus in deliberatus, cui si voluntas obsequatur, seque ad orandum Deum determinet, i um aget libero & determinati.

Non dissimili ratione Arist. I 8. Phys ex

motu corporum primu movens demonstrat: corpus enim quod movetur,ab alio movetur hoc rursum ab alio, donec ad prima causam immotam perveniamus, exi qua prodeunt motus omnium primi. Sed ubi corpus jam motum ex aIterius corporis Occur1u reflectitur, tum motus ille secundus, non prima, sed a causa secunda determinatur. Qui enim a Deo solo motus determinatur . ut ex illius tantum voluntate oriuntur , hia nobis cerib praevideri non possunt. Nam ut exemplo viri doctissimi utar, si viderimus pilam in medio aere pensilem, inter duos parietes sibi parallelos divinare non possumus inquam partem, aut in utrumex. parietibus ea psta sit projicienda :cum autem in alterum parietem impii μgetur, tum in quam ea reflectatur p.

tem, praevidere facile quis poteri t: quod haec reflexio a dispositione parietis pen deat. Sic actus voluntatis indeliberati iri

328쪽

META PHYSICAE .

primae cogitationes & affectiones forto a Deo solo pendent , qui aut immediato, an tmediate per alias causas, quas ipse Cexta ratione disposuit, operatur . Neque enim ut ait Aug. in nostra est potessare quid ven istin mentem nostram At motus deliberati quos libere exerimus, non a prima causa , sed a voluntate nostra determinantur, ut mox demonstraturi sumus. Sit igitur Seeunda Conelusio. Concursus divinus voluntatem non de

terminat quoad actus deliberatos , quique

naturae vires non superant.

Prob. Comi. triplici potissimum ratione . Primo, quod illa praedeterminatio omnino sit inutilis. Secundo, quδd libertatem nostram perimere, aut saltem vim aliquam ei in serre videatur . Tertio , quod cum

Dei sanctitate & justitia conciliari vix pol-

sit. Singula breviter perstringamus. Primum duplici tantum ratione praede terminatio 1 Thomistis recentioribus admittitur: nempe ut causae primae dominium, & secundarum maneat subjectio, vel subordinatio : quae in hoc maxime con sistit, ut in seriores non agant nisi a superio'ribus moveantur , & ad actionem applicentur: deinde ut voluntas quae ex se est velut in sequi librio posita, & omnino indifferens, ad unum potius, quam ad alterum sese determinet. Sed praemotio physscae ad utrumque omnino est inutilis, cum

id sit de ratione, & natura si causae liberae ut seipsam determinet, & ad agendum ap-

329쪽

plicet: subordinatio vero illius, ct subjectio hoc ipso integra est & salva, quhd vim

agendi a prima causa acceperit s quod praemotione generali & simultaneo concursu ad singulos actus indigeat : qubd denique primos motus, cogitationes , primas denique affectiones easque indeliberatas Deus aut immediate, aut causarum secundarum interjectu imprimat. Ergo praedeterminatio illa physica, qua Deus voluntatem ad singulos actus applicat ad agendum, est penitus inutilis. Quemadmodum ostendiamus in rebus naturalibus primos motus a prima causa proficisci, secundos vero motus a cautis secundis determinari: quod incausis liberis multo potiori jure obtinet. Coninm. Causae secundae subjectio , aut subordinatio in illius dependentia essentialia prima causa consistit: sed ad illam d

pendentiam physica praedeterminatio minime requiritur. Satis enim est quod causa prima causae secundae, & esse, & vim agendi continenter largiatur; quodque unive

salis causae titulo cum ea concurrat. Hinc saepe S. Thomas primam causam comparat cum primo mobili, quod ut putat ornutum motuum causa est. Sed nemo dixerit primum mobile esse causam quae

motus omnes corporum determinet: Ergo nec Deus primae causae titulo motus omnes

voluntatis applicat. Quod utique pulchree Nicat quaist. 3. de malo art. a. Cum Deus inquit , M principium motionis omnium , quaedam sic moventur ab 'se , quod etiam seipsa moreant. Sicut qxae babent liberum ambirrium e quae F fuerint in distra dispositio-

330쪽

META PHYSICAE

ne , Θ ordine debito ad recipiendam motio nem qua moventur a Deo , sequuntur bonis aditones quae totaliter reducuntur in Deum, cui in causam . Si autem de eiam a d bito ordine , sequetur actio inordinata , quae samo peccati. Ubi S. Doctor ut causae secundae subjiciantur primat, generalem dumtaxat motionem exigit, qua si qt causa secunda pendeat a prima, tum ut sit, tum ut operetur: atque ut creatura est ens quod, dam per participationem, non per ementiam, sic effectui, aut actioni suae non tribuit nisi esse participatum & dependens causa enim prima ens absolutum essicit , causa secunda tale ens. Nam ut ait idem Poctor l. a. contra Gentes, cap. 3. Co sopropria essendi simplicirra est agens primum oeuniversale, quia Deus es ' alia veia agentia non sunt causa essendi simpliciter , sed causa essendi hoc, ut hominem , vel album . Atque in hoc maxime consistit causae primae in s

cundas dominium, quod illae suis effectibus non aliud esse simpliciter & absolutum dare possint quam id ipsum quod jam a Deo

effectum est. μProbat. a. praedeterminationem physicam

Iibertati nostrae obesis , idque multiplici nomine , primo quod potentiam nova agendi proximam tollat: cum ad agendum, &antecedenter, & physco, oc ineluctabiliter nos determinet: sed non est in pote tia . nostra aliquid agere, nisi & possimus

a. Id tollit indifferentiam, quod indeinpendenter a nobis, & a nostra electione ponitur, dc connexionem habet in vincibilem

SEARCH

MENU NAVIGATION