Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

TRACTATUS III. 3oy

Cundum quid, seu ex non igne . Ergo ubi aliqv id essicitur, necesse est ut prima omni- iam causa effectui id praestet , quod causassecuricla dare non potest , nimirum esse simpliciter , aut communem entis rati . nem : Omne quippe ens per participati nem ab eo quod est per essentiam, ducitur. Quare omnes peno Philosophi immediatum Dei concursum adversus Durandum tuentiar : adeo ut non solum permissi vi, ut illi visum est, sed etiam effectiv8 concurrat Cum causis secundis nec tantum Deus agere Cum creatura , aut influere in effectum censendus sit , quia causam secundam Conservat, aut eam virtute agendi ininstruxit : sed quia actu in effectum saltem, si minus in actionem, influit . Hinc rerum omnium procreatio passim in Scriptur tribuitur Deo , ut Isaiae 26. Omnia operanos a sperarus es in nobis Domine. Et Apostolus T. Cor. I 2. Omnia operariar in omnibus s& Ioan . r. Omnia per ipsum facta sunt, no ipso clium es nihil. Sic Iob I 6. Manus tuae

fecerunt me ' ut infinita prope loca omittam quibus effcitur Deum numquam cessare, cuncta re ere, conservare, eique causaS omnes , cum necessarias, tum liberas

subesse

Quae contra opponi solent, commodius infra diluentur , unum tantum vel alterum hoc loco afferemus. p. I. Causa secunda ut ignis, vim habet agendi completam & integram: Ergo non indiget concursu Dei ut operetur. O. Causam secundam tum in actu primo , tum in actu secundo a prima causa

312쪽

pendere eget enim concursu Dei in actu primo, ut possit operari : Verum concurissus ille nihil est aliud quam voluntas Dei, qua statuit fore ut cum causa secunda concurreret.

Sed, inquiun, vis illa creata est intrinsech completa et Ergo non eget concursu Dei extrinseco. Resp. Uim illam ita esse completam inistrinsecε , ut non agat , nisi vis exterior, seu concursus divinus accesserit : ab eo enim pendet necessario. Clim autem circa divinum concursum. graves sint dissicultates , vix satis comm de eae possunt expediri, nisi rem ab altiori repetamus exordio , & in quo maxime postus sit concursus divinus , aut quomodo Deus cum rebus corporeis, quo itidem modo cum rebus liberis concurrat , paulo uberius excutiamus . Sit igitur Secunda Conclusis Concursus divinus , & actio Creaturae sunt distinctae actiones. Prob. concl. Iam supra ostendimus actionem non esse entitatem ab agente & effectu distinctam : ergo ubi causae sunt diversae,&effectus distincti, sunt itidem actiones diversae : cum igitur Deus & causa secundas mul ad ejusdem effectus procreationem conspirant , eadem utique moraliter loquendo, actio concipitur, propter unitatem effectus: sed si physice, atque, ut res est, loqui volumus, duae sunt actiones, quarum

distincta sunt principia, nec crediderim id

313쪽

, TRACTATUS III. et is

in eontroversiam venire posse: cum actio nihil sit praeter influxum agentis : Ergo ubi agens est multiplex , in fluxum quoque esse multiplicem necesse est. p. Ubi duae causae unctim agunt &Per modum unius, tum eadem est actio: ut Cum duo equi eumdem currum trahunt et Ergo cum Deus concurrit cum causa secunda , una est & eadem actio , uti unus est de idem effectus. Res dist. ant. Una est actio totalis moraliter sumpta , quae ex duabus causis inter sedistinctis coalescit, C. una est actio ph: sicis

sumpta , N. neque enim ali ter Mna actio, quam unum agens concipitur , cum duae causae ad ejusdem effectus procreationem

eonspirant . - . --. - .

Quas autem partes in agendo habeat causa prima, videamus : atque ut a rebus nobis notioribus quarum ideas habemus magis proprias & distinctas ordiamur, de rebus corporeis primum nobis agendum est.

Tertia Coneis s. Actio primae causae diversa ratione spectata, causae secundae actionem antecedit, comitatur, & subsequitur. ἰ Probatur simul & explicatur concluso . Omnis actio corporea, aut motu locali continetur, aut cum eo ita conjuncta est, ut citra motum localem vix explicari possit . Cum itaque Deus permotum cuncta eff- Ciat : quatenus caulas secundas movet, ituque simul & effectibus esse simpliciter largitur, tum praeit causis secundis, easquo

314쪽

3is MET A PHYSIC E

priemovet . Quatenus vero simul agit tam causa secunda, tum concurrit. Sed ut praecise agit, & juxta causae secundae exigentiam , tum actio primae causae quodammodo subsequitur causam secundam , eique sese accommodat . Ut actio primae causae actionem causae secundae antevertit , ea universalis & indefinita concipitur : sed determinatura causa secunda , quatenus prima causa ei se accommodat, &inconsortium ejusdem effectus juxta causae secundae exigenti im venit, tumque ex universali & indifferenti si actio determinata. Quo autem res uberius explicetur, quid sit rem 1 Deo moveri , paulo diligentius intueamur . Deus movet corpuS, aut Perse solum , aut una cum causa secunda . Cum per se movet corpus, id utique pluribus locis continuata re minime interrupta successione conservat, & indesinenter creat : cum enim Deus rem aliquam Producit , aut tuetur , in aliquo loco eam creat. Non min4squippe absurdum est reni creari, & nullo in loco, seu nullibi, quam eamdem creari, dc nullo tempore i neque adeo haec duo physico, &reipsa, sed

metaphysicis tantum , seu formaliter sunt distincta, rem nimirum produci simpliciter, & alicubi creari . Cum itaque res in pluribus locis creatur successive, aut Ontervatur, hoc solo res eadem a Deo moveatur necesse est . Nam rationes illae locorum uihil sunt ab ipsa conservatione diverins, neque novas actiones exigunt. - Quod si itaque idem est rem aliquari creare , & in loco, seu alicubi creare , ne- quo

315쪽

que haec separari ullo modo possint, ac locorum numerus nullam entitatem, nihil novi rei addat,sed connotationem tantum,ut loquuntur , aut denominationem extrinsericam : qubd aliquid in pluribus locis successive conservetur, id nullam entitatem ipsi creationi,aut conservationi adjicit, sed formalitatem dumtaxat, aut diversum concipiendi modum. Ergo Deus hoc ipso movet creaturam,quod eam in variis locis successi-

VE creat, aut tuetur.

Non igitur aliud est rem movere , quam ei varia loca tribuere , idque continuata quadam & non interrupta successione ; seu eam transferre de loco in locum . Nam fingamus animo Deum nihil aliud velle quam rem aliquam creare . Certe vi hujus acti nis , res ipsa erit alicubi . Iam si Deus non aliud velit quam rem ita conservare in pluribus locis, aut nusquam quiescat, hoc ipso res eadem movebitur, nec multitudo loco- .rum aliam specie distinctam a conservatione actionem exiget : Ergo una re eadem actione res fit, & movetur ii Deo . Quod

enim res moveatur praeter actionem ipsam qua creatur, hanc negationem tantum

addere videtur , quod scilicet nullibi lutescat: unde non necessaria est actio phy-ica distincta a creatione, qua res aliqua 1

Deo moveatur.

Quae si bene intelligimus, ut satis perspi-Cua esse arbitramur, non erit dissicile an, mo consequi,quomodo Deus cum causa naturali concurrae . Cum enim Deus agit liberrime , non modo operari potest cum vult, sed etiam cum aliae causae exigunt, ex Fbi Burg.Tom.III. Ο cer

316쪽

3r META PHYSICAE

certis nempe legibus ab ipso ut ab authore naturae constitutis. Tum igitur Deus rem

conservabit in tali loco & tempore juxta causae secundae indigentiam , idque erit

concurrere cum Creatura . A ctio illa qua Deus creat & conservat Creaturam , universalis est,motio prςvia & indeterminata, ut jam diximus: illam vero determinat exigentia creaturae, quae per se, nec subsistere potest,nec agere. Quod autem Deus ex b neplacito suo, oc quasi per se solum, aut ex ipsius creaturae indigentia, hic vel alibi, in uno aut in pluribus locis rem conservet , hoc, inquam, nihil addere videtur ipsi conservationi nisi relationem quamdam . Ethenim idem Deus qui agit , eadem est res

creata, eadem sunt loca: nihil ergo novi esse potest, nisi formalitas quaedam metaphylica,aut relatio,quae ex indigentia Creaturae repetitur,quςque Deo est velut age di occasio.

Qua quidem ratione Durandus in gratiam facile redire posset cum reliquis Philosophis & Theologis . Cum enim negat opus esse immodiato &positivo Dei con- sursu, non aliud . ut puto, intelligit,quam Dei concursum non esse actionem ab ipsa creatione, di jugi rei conservatione distinctam . Actio quippo causae secundae quate nus seipsam movet , aut seipsam movendorem aliam loco pellit, actio, inquam, illa non aliud est quim exigentia, seu nisus ipsius causae secundς,quatenus Dei actionem sibi adjunctam , & velut sibi accommod tam habere postulat. Ex iis multa colliguntur, quae sese Ma-

317쪽

gnanus, nos strictim percurremus. Prim Λ, idem de omni actione dici posse quδd de motu diximus. Actio quipph omnis Dei qua fit tale ens, seu in tali statu , specie, forma aut modo, non est sorte physice diversa ab

ea actione qua fit ens simpliciter, aut cre tur . Nam ut res non potest creari, aut conservari nis in aliquo loco ; ita nec concipi potest nisi in aliqua specie , aut certo sta tu, aut modo; cumque Deus per se solum aliquid essicit, ut tale ens, tum eadem est physicis actio; quia id essicit ut est ens sim- .pliciter. 2. Hinc colligitur eandem esse actionem qua Deus ex indigentia creaturae. agit, quς-que concursus appellatur, cum actione qua Deus per se solum, & nutu suo ageret. Ac proinde creatura Dei concursum exigit , non ut fiat aliquod ens absolute, sed ut fiat tale ens, seu in tali loco, aut statu, aut m do aut tale compositum ex ente, & forma aliqua: adeo ut concursus simplici creationi addat tantummodo novam modificationem,aut conuolationem . Sed eadem omnino est physico actio qua Deus concurrit ad aliquid faciendum , cum ea qua solus Deus idem effecisset.

3. Iam supra ostendimus actionem creaturae non esse quamdam entitatem ab ipso

effectu distinctam, sed esse effectus dependentiam a causa. Quilibet vero e ectus per se, & immediath, non per aliquid a sedistinctum a causa pendet. Quare actio cre turae proprie non producitur, neque adeo illa ratione sui indiget concursu divino ut fiat , sed ut ipse producatur effectuso a Id-

318쪽

DS META PHYSICAE

Idque praesertim verum est , cum divinus concursus actionem creaturae Comitatur , aut sequitur. Cum autem actio Dei prior est , & facit ut faciamus: ut in iis quae vires naturae superant, tum actiones voluntatis, ut credere, sperare , diligere Deum, sunt effectus divinae motionis , cujus impressionem consequuntur . Verum nunC de iis tantum agimus quas Dei actio aut comitatur, aut sequitur, ac merito contendimus creaturam egere Dei concursu, non

ut actionem ipsam , sed ut effectum procreet : quod actio ratione sui non sit ensphysicum a causa & effectu distinctum. Sic nisus arcus intenti exigit Dei concursum, ut effectus integer, seu restitutio arcus fiat: sed nisus ille prior quodammodo est actuali concursu , & ex utroque simul conjuncto fit velut actus secundus integer Eccompletus. Contra ea quae attulimus multa opponi posse non ignoramus, sed partim ex iis quae diximus, partim ex iis quas proxima quaestione dicturi sumus , facile diluentur :unum dumtaxat proponemus. Itaque illud objici potest , non esse eamdem actionem

qua res creatur in diversis locis, cum loca sint distincta : ergo motio divina aut Concursus non est ipsa creatio, aut conservatio cum exigentia creaturae. 'Resp. dist. ant. Non est eadem actio ratione locorum , C. ratione ipsus conservationis, N. Cum enim sit idem Creator , re eadem creatura in diversis locis , una est di eadem ubique actio ; sicut creatio re Conservatio in diversis instantibus eadem

319쪽

manet actio non interrupta . Idem quippε est influxus ex parte agentis , eadem est d Pendentia ex parte effectus:Ergo ubique est eadem actio: cum idem sit qui agit, & idem

maneat effectus, ac sola aut temporis, aut locorum con notatio,formalem,non realem

inducat distinctionem.

suomois Deus concurrat eum causis Meris: tibi d. ph caprae determinatione.

QVae superiore capite diximus de conia

cursu divino cum causis necessariis , quaeque non tam agunt , quam aguntur 1 Deo , magnam possunt afferre ducem iis quae de concursu divino cum causis liberis dicturi sumus . Nam ex iis quae distincte novimus, cujusmodi sunt corpora, dc eorum motus, per similitudinem quamdam, vel analogiam, quae sensus fugiunt, aut per alienas species intuemur, utcumque perspicimus: dummodo certo ordine, ac ratione

progrediamur. Itaque licet nobis actiones voluntatis nostrae cum motionibus corporum conferre , dc ex utrarumque analogia, quomodo Deus cum voluntate nostra concurrat , utcum

que intelligere . Has utique similitudines fuse vir acutissimus P. Magnanus pers quitur, quae huc fere redeunt. I. Bonum idem peno esse cum voluntate compara tum , quod locus est in corporibus. Sic igitur voluntas sere quiescit in bono posseta, ut corpus in loco ; quies vero illa non - otio-

320쪽

D8 META PHYSIC R

otiosa est, sed actuosa : atque ut corpora in suis locis gravitant , sic voluntas cum suo bono fruitur , id arcte complectitur , ebque amore inhaeret . Quod etiam motus est corpori, hoc voluntati est prosecutio, aut fugai: unum deserit voluntas ut aliud acquirat; valita media , tamquam spatia percurrit , ut in suo fine quiescat. otque ut corpus nostrum dum progreditur, alter nis quiescit & movetur : sic voluntas per media ad finem suum contendit , ut mediis ipsis interdum per affectus suos inhaereat

aliquantulum : adeo ut motus Voluntatis in finem si velut alterna quietis mutatio .

Sive enim voluntas objecto suo fruatur; sive uno in aliud excurrat : sive rem desiderio prosequatur , & in finem aliquem per certa media nitatur; sive eligat, &unum alteri praeserat , ubique erit quietis mutatio, aut quies ipsa non otiosa, sed vitalis& actuosa . Vix tamen hic occurrit entitas aliqua nova, ct physica a voluntate &objecto distincta : uti cum incedimus , &pedem unum certo loco infigimus , dum alter attollitur, nullum ens physicum occurrit praeter pedem , ct locum quem oc

cupat, aut mutat.

2. Hoc utique est voluntati proprium ut seipsam determinet: quod non habet cum

corporibus commune. Nam ubi potentia, seu actus primus integer est & completus, tum corpus necessario movetur, & primae causae concursum exigit, non item voluntas , quae positis omnibus ad agendum prae requisitis, adhuc manet indifferens. Sed illa determinatio neque in corporibus, neque in

SEARCH

MENU NAVIGATION