Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ΥRACTATUR III. 32'

cum aliqua actione: sed praedeterminatio est ejusmodi; omnem voluntatis actionem antevertit, &effectu suo frustrari non potest . Ergo nullam relinquit in nobis potentiam ad oppositum . Quemadmodum qui in tenebris est, aut qui vinculis est constrictus, non potest legere, aut ambulare., 3. Ubi unum est tantum in nostra potestate, ibi nulla est electio e sed posta prae- determinatione unum tantam est quod acceptare possi usa frustra adeo sunt exho lationes , praeceptat, & comminationes: id enim solum nobis relinquitur faciendum , ad quod voluntas determinatur. Quis enim non possit secum id cogitare, & Dqum ita compellare λ Tu mihi praecipis amorem , tu praemia amanti polliceris, & ad contrarium me determinas; quomodo mihi datur optio, aut eligendi potestas, si aliunde meae voluntati praedeterminatio accedat saeo me impelle, aut applica,quo tu me ferri praecipis , Cur poenas subeam propter electionem quae a me non pendet y Infinita pene in hanc rem afferri possunt quibus effcitur , libertati nostrae , aut indifferentiae malό

cum praedeterminatione convenire.

Melius quidem S. Thomas scribens in MagistrΗmqupest. Iban. I , dist. 39. I a, in

quit poremsa voluntatis , quantum in sa

ol, indifferens est a plura ; sed quia determianaιὸ exeat in hunc actum usi illum, non est ab avo determinante , sed ab ipsa volunta e .s

Respondere solent, ad rationem liberi

tis non requiri facultatem agendi ,.aut no nagendi in sensu composito , sed in sensiudiviso:quam facultatem, aut indifferentiam a prae

332쪽

TRACTATUS III. 33r

Sed , inquiunt, praedeterminatio tollit quidem indifferentiam passivam, non activam: prius voluntas erat velut in sequit,brio, praedeterminatio illam in unam paristem inclinat: nec magis idcirco libertati officit, quam actus ipse voluntatis , quae

privativam ill m & penssiem indifferentiam tollit. Neque enim agere possumus nisi illa indifferentia, qua voluntas manet suspensa, auseratur: necesse est enim ut de potentia ad actum reducatur in Sed contra : cum indifferentia illa passi- va tollitur, non ex propria voluntatis determinatione , aut ejectione ,-sed ex vi qua dam extraria & antecedente, tum nihil l

ei remanet libertati: sic qui palo est illigatus , ea potentia standi reducitur ad actum, sed non ex se, non ex sua libertate. Respond. longe disparem esse inter praed terminationem physicam, & vincula r

tionem : quod vincula necessitatem naturalem inducant, non item praedeterminatio, quae voluntatem movet liber8, non necessario . Nam Deus , ut saepe docet S. Thomas, causas liberas movet libere , necessarias necessario, atque earum naturae sese accommodat: nec solum actum voluntatis attingit , sed etiam ejus modum

eoque m OVente non tantum voluntas actus

suos elicit, sed & libere eos exerit. Sicque

Deus moVet voluntatem per modum liberi non Per modum naturae aut necessiarii. Contra, eodem modo dici potest Deum, vim & necessitatem imponere vcluntati

per modum Iiberi. QMd enim magis est necessarium quam id quod aliunde voluntate

333쪽

ti advenit, aut in ea ponitur, idque antecedenter ad ejus concursum; quodquo est penitus ineluctabile, aut invincibile . Neque alia ratione vincula sunt necessaria , quam quod propria voluntate non ponantur & effectum habeant in vincibilem . Quamvis qui vinculis constrictus est, habeat potentiam ad ambulandum in sensu utajunt, diviso: haec tamen potentia libertatem ei non reddit, donec sit expeditus, &seipsum determinet. Cum it que praedeterminare physico non sit aliud quam terminos voluntatis indifferentiae praefigere , impossibile est ut.terminos a Deo jam anto postos voluntas praetergrediatur: frustrari enim, ut placet Thomissis, aut irrita fieri non potest illa praedeterminatio; atque hypothesis ipsa omnem voluntatis actionem antecedit, ac frustia voluntas sese determinaret, cum jam aliunde sit determinata: quare ei nulla remanet indifferentia . Est denique illa praedeterminatio unum ex praerequistis ad agendum r& tamen ea posita impossibile est ut voluntas non agat. Quae utique nec cum ratione, nec cum doctrina S. Thomae conveniunt.

Nam ut ipse ait quaest. 3. depol. art. 7. Diacendiam quod voluntas dicitur habere δε--

nium sui a Lius , non per exclusionem causa primae : sed quia ea a prima non Da agit in voluntate, tit eam de necessPote ad unum δε-rerminet , , sicut determinar naturam, oe ideo determ natio actur relinquitur in potestate rationis ' Iuntatis. Hinc saepo docet S.D

ctor voluntatem a Deo moveri, sed nus quam determinari tradit.

334쪽

ΥRACTAT Us III

Prob. 3. praedeterminationem physicam conciliari vix posse cum justitia, ct sanctistate Dei: cum eum authorem peccati, ocreum scelerum constituere videatur. Non enim alia ratione homo est sceleris alicujus reus, quam quia pravum actum exercet ,

dc ad eum sese determinat : sed per eam

praedeterminationem homo ad actum malum determinatur, eaque praemotio est a Deo : Ergo Deus erit causa actus mali,quod

ab omni pietatis sensu abhorret. Deinde ut si ise persequitur vir doctiss. solent PP: providentiam Dei in duas partes dividere, in eam quae facit, ct in eam quae permittit, aut fieri sinit. At si in actus malos a physico influit concursu praevio, aut comitante, nihil erit quod non faciat, nihil quod tantum fieri sinat. I . Thom istae Dea determinare ad materiale peccati,seu ad actum physicsi,& re lem non aute ad pravitate & forma peccati. Contra T. Cum aliquis ad id reterminat hominem aut impellit, quod est cum alio necessario conjunctum, ad id quoque quod est inseparabile, inducere, aut impellere

censetur: sed quod dicitur formale pecca- .li , est saepo necessario connexum cum materia peccati, ut in odio Dei cernere est. Deiliae qui inducit hominem ad furtum, vel adulterium, non ad aliud impellit, quam ad ipsum peccati materiale; ac nemo aut pravitatem ipsam quaerit, aut ad eam

impellit; delectationem quisque suam, aut

utilitatem consectatur nec umquam Voluntas peccati formam, aut potius deformitate

expetit, nisi implicito quatenus ea pra Vo

335쪽

TRACTAT Us I IU

& vetito actui adhaerescit: ec aliud demum leges vetant, quam id ipsum quod vocant materiale peccati. Ac si quis alteri id fuadeat quod est peccatum, is sane non erit immunis a crimine, qnanto magis, si phy-sch eum ad pravos actus determinet . Et sane homo cum peccat, morale silud non aliter vult, aut facit , quam quia quod physicum est, vult et turpitudinem enim peccati odit, sola ducitur physica delecta. tione. Quod si Deus permittat tantiam. modo moralem turpitudinem , non physicam , id solum permittet,quod non potest impedire. Id enim fieri nequit ut ex eo odio

virtutis pravitas peccat i non consequatur. Contνὰ a. Si Deus ad id quod vocant materiale, voluntatem determinat , non erit magis causa bonorum, quam praVOrum actuum , utrique enim ex eodem fonte

profluunt , atque illud Christi Domini , , me nihil potestis facere, si de praedete minatione physica sit intelligendum , ut

recentiores Thom istae pertendunt, malis juxta & bonis operibus commune erit. Et tamen ex Apostolo Iacobo Deus intentator. mulorum es, ac ne morali ter quidem nos movet ad malum, nedum praedeterminat. Hinc SS. Patres distinguunt voluntatem a potestate,consensum ab executione: Deum esse omnium potestatum datorem agno scunt, non Voluntatum . Aug. l. de spirit.& lit. c. 3I. Non es potes ab H at Deo :nusquam legimus in Scriptura, non est voluntas nisi a Deo. Inter naturas ct volun tales id discliminis afferunt, quod naturas creet, voluntates bonas adjuvet ac molas dese-

336쪽

cap. 23. movet ubi subditam creaturam naturas creans bonitate, voluntates ordinans potest te, ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit, in voluntatibus autem mi ila bona sit, cui non praesit, nulla mala sit, qua bene uti non possit

Contrὰ 3. Quorsum tot exhortationes,tot praecepta, tot comminationes, si Deus ad omnes actus nos physice praedeterminat

Quid, cum homo post acceptu .n baptismum peccat, an Deus innocentem, cum

quo sanctum iniit foedus,ad pravum actuum applicat λ an primos parentes cum liberi essent& indisterentes, non dicam, induxit, sed impulit, di determinavit ut vetitum fructum comederent f mirum si Deus actum illum prohibuit sub mortis interminatione , & simul hominem praed terminavit ad materiale peccati ' An poterat Adamus impressum sbi a Deo impetum cohibere Z imbne id quidem licitum ei fuisset Deo prae determinanti resistere . cum eidem suadenti , aut hortanti, aut praecipienti non obtemperare fit nefas . Quid igitur ageret Adamus , quid homo per baptismum reconciliatus st an voluntati Dei praedeterminanti resisteret λSed quae potuit subesse causa, vel ex parte Dei, vel ex parte primi hominis liberi &indifferentis , ut a Deo ad vetitum fructum moveretur λ An forte prava hominis propensio ρ Ergo jam anti peccaverat , tumque redibit quaestio, an ad illum actum fuerit praemotus ζ nec credibile est Deum summe bonum citra ullam causam voluis

337쪽

se ut Adamus in peccatum rueret, eumque theluctabiliter velut in praecipitium impulisse . An fortis haec praedeterminatio ignota erat Adamo8 aut st eam noverat , quanto id illi facilius erat hac uti excusatione, quam culpam in mulierem conjicere. Potuisset enim nec temero dicere, li- f eram & indifferens, sed eram tamen causa secunda , quae agere non potest , nisi a prima determinetur: tu me eo im.

puli str, & physice praedeterminasti, quid

ego commerui, aut quis ego sum qui possim resistere λ Hinc Conc. Trid. c. 6. 1ess 6. Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias siuas malas facere , Ied mala opera tiri bona Deum operari non permi Dὸ solum , sed etiam propriὸ , S per se s adeo ut i proprium ejus opus non miniss proditio Iudae, quὰm con-τ UD Pauli,anathema fit. Quod utique fieret si Deus primi entis nomine non permissi votantum,sed etiam eis caciter in mala opera influeret.-si de privatione agatur, nec peccator proprie& per se in eam influit. Quantumvis Thomis se subtilitates suas

eXacuant, vim tamen huius argumenti vix infringent. Scimus eos varia quaerere Perfugia, quae praeter ceteros vir inter recentiores doctus fuse persequitur. Resp. nonnulli inobedientiam Adami priorem fuisse praedeterminatione phy sica, in genere causae materialis, non item in genere causae effectricis. Quid hoc sit, non satis intelligo . Neque enim ulla erat causa materialis praedeterminationis , nisi voluntas Adami adhuc innocens; ac nemo

dixerit formam ignis esse sui dispositionem

338쪽

ΤRACTATUS III. 337

ut prpducatur in ligno: quomodo igitur inobedientia futura potuit esse causa sui ipsius ' exemplum adhibent venti qui e stcausa effectrix apertionis fenestrae, ut haec est causa materialis cur ventus ingred latur.

Sed una & eadem est actio quae impellit fenestram, &eam impellendo aperit: adeo ut apertio fenestrae non sit aliud qu1m venti subeuntis ingressus , non causa illius materialis. R O. alii actum malum esse a Deo,ut is estens quoddam, non ut est quid mali: sic enim a sola voluntate quae potest deficere. Sed contris. Malitia actui inest, & voluntas non deficit, nisi cum aliquid essicit. Quare Deus qui deficere non potest , is actum pravum non potest essicere: sic quialium inducit ad furtum , peccat, quamviS non id agat, quatenus furtum a regula suai desciscit: sed quia ex natura sua malum est squique ad materiale furti impellit , idem& pravitatis quae est in furto causa censetur : ac si causa moralis peccati non vacat

Crimine, mali bid magis de causa physica& determinante statui debet. Et certc quocumque modo explicetur materiale peccati,

id minime a pres piae ferre possunt, Deum

non solum concurrere causae universalis nomine, sed etiam incipere, determinare , applicare voluntatem ex linguam ad blas. Phemas voces proferendas. Nam si concursu praevio aut simultaneo opus est ad actum malum , ut ad bonum : ergo tam ju- Vanda est voluntas ad malum quam ad bonum : neque amor Dei vires nostraS magis .superat, quam amor mundi s Cum-Pbii. Burg. Tom. m. P que

339쪽

que Patres asserunt omnia a Deo esse , sti. tim se agere de substantiis ec naturis rerum aperte profitentur. Solvuntur obessitiones.

Cum centum aut circiter abhinc annis magna contentione de concursu divino disia

putatum fuerit, & infiniti pene libri hae

dere conscripti tot rationibus utrimque pugnatum fuit,ut discillimum esset & mo testum eas omnes quae pro physica praedeterminatione sunt excogitatae, sigillatim exponere : satis id fuerit, si ad certa capita eae reserantur , simul&quid universim si respondendum, breviter annotemuS. Omnia pene Thomistarum argumenta eo tendunt , ut necessitatem concursus praevii non tantum simultanei probent . Primo ex conditione causae secundae quae primae subjici debet , ut instrumentum causae principi s secundo, ex summo Dei in creaturas dominio s tertio ex natura cujusque entis participati , quod ab ento per essentiam proficiscitur : adeb ut non effectus modo, sed etiam actio ipsa causae secundae a prima causa oriatur4 Argumen- ita vero ex his sontibus ducta adeo dilatant, 'variis locis & authoritatibus cum sacris , tum prophanis muniunt, ut dissicillimum videatur in re tam recondita , non modo

iis qui ita sentiunt , sed etiam nobis ipsis

satisfacere.

Quods tamen quae fusδ exposuimus, inmemoriam redigamus , facilius forsitan exiss difficultatibus nos expediemus . Pris i

340쪽

TRACTATUS III. m

md enim fatemur causam secundam primae omnino sub ijci , & ab ea pendere , tum

ut si, tum ut operetur: sed negamus hinc sequi causam secundam a prima applicaridi determinari ad agendum : secus prima causa sola ageret, reliquae cessarent nec causae universalis , sed particularis munus obiretis Id etiam concedimus non effectummodb causae secundae, sed actionem ipsam a Deo pendere . Nam ea non esset , nisi Deus concurreret : sed hinc non sequitur actionem creaturae a Deo fieri, cum ea non sit ens, necenti taSquaedam : quare actio. ne fit aliquid, non ipsa efficitur . 3. Alia est ratio actionum naturalium, alia supernaturalium: in illis enim concursus Dei est simultaneus, quatenus Deus &creaturas mul eumdem effectum procreant , in actibus qui sunt supernaturales, Deus praevenit, prae movet , & quodammodo praedeterminat. Nam primos & indeliberatos voluntatis motus eiscit; tum actus liberos voluntatis adjuvat, regit, corroborat , eosque ad actum supernaturalem evehit per actus in deliberatos in v luntatem ipsam agit , impressionem illam fovet , cum voluntas cooperatur; atque ut operatio voluntatis est supernaturalis, tota est a Deo; quamvis ut libera est & vitalis, non sit a Deo determinata. itaque in actionibus liberis&naturalibus Deus propriὰ dicitur concurrere: expectat enim voluntatis determinationem: adeo ut concursus, & simultaneus, &consequens

dici possit : quod voluntatis determina-

SEARCH

MENU NAVIGATION