Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DO META PHYSICAE

sonem subsequatur. Sed in actibus qui vires naturae superant, Deus in ipsam voluntatem influit & operatur ,- eam praevenit, ct facit ut operetur, ac voluntas magiS cooperari cum Deo , ct concurrere dicenda est , quam Deus cum voluntate: motio illa& moralis, & phy sica dici potest: quamvis

non sit praedeterminatio physica , ut Tho-m istae eam intelligunt, quam cum libertate vix conciliare possumus. Haec velut in transitu perstrinximus, ut iis quae objici solent, facilius occurri postit. Cum itaque p. I. Operatio Dei prior est operatione voluntatis : ergo Deus non solum concurrit : sed etiam praemovet voluntatem, &causas omnes secundas.

Resp. dist. ant. Operatio Dei prior est dignitate, &quia est universalior, C. prior est causalitate, ut aiunt, hoc est actionem voluntatis determinat, N. Quae utique jam

sunt explicata. in . U

o m. Omnis actio voluntatis est a Deo: sed determinatio est actio: ergo est a Deo, ct Deus voluntatem determinat.

Resp. Quidquid sit de maj. Proposit i o-nis veritate , de qua sese diximus, distingui posse min. terminatio est actio incomis pleta & inchoata , C. actio completa quae rationem habeat effectus , N. Nam determinatio voluntatis velut exigentia concursus divini , quosque prior est concursu divino. ' ingent . Quods rea res se habeat . Deus non seipsum determinaturus est , sed eum

voluntas humam omnino determinabit ,

ct ad suum arbitrium inflectet ; sicque

342쪽

TRACTATUS III. Dr

non Deo creatura subjicietur, sed vicissim rimo ne libero quidem Deus concurret, camnutum voluntatis necessario consequatur . Ac postremo, quod omnino vi δetur absurdum , Deus caeco modo concurret cum voluntate humana: neque enim vi sui concursus , neque in ipsa voluntate humana, quae ex se est indeterminata , scire potest, in quam se partem voluntas nostra inflectet . Quae omnia aliena sunt a summo Dei in creaturas dominio & a primae causae dignitate. Resp. his& aliis quae congerunt Thomissae, Deum creaturas liberas ea lege condidisse, ut seipsas moverent, & ad agendum determinarent sic tamen ut suum concur sum iis accomodaret . Hanc legem Deus ipse constituit: iis igitur suum concursum

exibet earum naturae convenientem, non

ad unum quoddam determinatum, sed indifferentem plane . Hinc causae secundae primam determinant , ut causae paticulares universalem : praeit semper Deus praemotione sua universali & impressa ad uitiamum finem propensone . Primos etiam motus, unde reliqui pendent eficit : ne-rue id necesse est ut motus omnes secundos olus producat, nosque ut pura instrumenta applicet, aut moveat.

Ab aeterno itaque & liberrime Deusdecretum illud sanxit, fore ut concurreret Cum creatura , sic tamen ut sibi liberum

esset non concurrere; hoc decretum gene- rate omnes actiones voluntatis antevertit.

Nullam Deus sibi necessitatem imposuit. Ac subinde mirum est id nobis opponi, fore

343쪽

ω META PHYSIC AE. .

creaturae necessitatem Deo concurrendi imponerent : cum Deus nihil a creatura recipiat ut determinetur : non vero ii metuunt ne praedeterminatio physica, quam volunt esse nescio quam qualitatem fluentem instar impetus aut motus, & creaturae

impressam: non metuunt inquam, ne hujusmodi praedeterminatio, quae inconsultis nobis adhibetur, quaeque suum effectum necessarib consequitur, vim ullam libe

tati nostrae asserat Neque enim eam motionem libere acceptamus,& semel impressam abjicere non possumus . Quod autem quaerunt ubi Deus cognoscat in quam partem voluntas humana selein flectet. Jam respondimus huic argumento , cum de futuris contingentibus ageremuS . Omne enim quod verum est&scibiae Deus perspicit , nec medio aliquo indiget in quo res ipsas intueatur: omnia enim

sunt in ejus conspectu, & aeternitati prae

Sed , isquἰunt eausa secunda pendet 1

prima : ut instrumentum , ut secundum movens, quod non moVet nisi motum. . Iam respondimus caulas secundas a prima suorum motuum initia capere : sed tamen eae non sunt spectandae ut pura instruis menta, ut securis in manu artificis , quae non movetur nisi applicata : sed sunt instrumenta naturalia , quae Vim agendi a prima causa acceperunt, & sine illius concursu nihil possunt eficere. In s. acrius: nullum instrumentum causam principem determinat. Nullum instrumentum inanime octa iners

344쪽

TRACTATUS III. 3 3

iners. C. nullum instrumentum animatum, re vivum , N. Sic oculus est instrumentum animae, eamque ad visionem determinat: voluntas vero nostra comparatur quidem cum Deo ut instrumentum, quod viri te quam a Deo accepit , imo & motione, seu impressione quae a prima causa incipit, operatur : sed id non obstat quominus voluntas libere motionem Dei dete minet non quod voluntas prius agat quam prima causa L Nam ut saepe diximus, voluntas primos velut impetus, primOS motus a causa prima accipit : sed ii non sunt liberi, donec seipsam ad agendum applicet.

Qubd primum velit deliberare, id habet a Deo; quod deliberando eligat, sic habet a

seipsa, ut Dei concursu egeat . p. 3. Quod ex se est indifferens & indeterminatum , numquam potest se determinare , nisi aliunde aliquid acceperit : ut patet in libra , aut inbi lance , quae est insequi librio: at voluntas ex se est indifferens: Ergo necesse est ut Deus eam determinet ;maximo cum id quod est in potentia, redu- ' ci ad actum non possit nisi per id quod est actu ; nec causa creata seipsam determinare queat: nam simul esset actu & potentia respectu ejusdem.

Pup. dist. - Quod est indifferens indifferentia passiva , ab alio determinari debet . C. si indifferentia sit activa, qualis est in agente libero, N. Quod addunt eamdem rem simul non simul esse inactu, & poten-- tia ejusdem respectu , jam respontana est , voluntatem esse in actu primo & vim habere se determinandi , eamque ad actum P secun-

345쪽

secundum , non sine Dei motione de concursu commeare. Nam ut ait S. Thomas I. z. quaest. 9. art. q. Ipsa movet stipsam in quan-ram per hoc quod vult em , redueit seipsam ad volendum ea quae sum ad Mem. Itaque haec motio divina est necessaria ad primum vini luntatis motum, qui sponte quidem iit , non coacte: sed is liber non est, ct im si indeliberatus. Hanc Dei motionem, si prae- determinationem velint appellare, per me licet. Verum ea non necessario, sed libero nos determinat, eamque saepi abjicimus. Hinc illud ultro admittimus quod eodem loco docet D. Thomas: Unde, inquit, π

esse est ponerε quod in primum motum voluntas modeat ex ἐκ inctia alicujus exterioris moventis.

Itaque instinctum illum ad primum dunta-Σat Voluntatis motum exigit, cum scilicet primo volumus deliberare. IV. Causa quae ultimum finem reia Picit , praedeterminare debet , & ordinare causas ceteras in eumdem finem . Hinc S. Thomas I. pari. quaest. δοῖ. art. 8. Omnis ἐπιίynario , inqui , AElicujus rei , vel aiaturalis τώ voluntaria , nibii est alitid am pH- - νυμ a primo movente , sicut Mel nario sagittae ad Agnum determinatum ,

Ubil aliud os quam quaedam impressio a sa-o tantae . Unde omnia quae agunt , vel naturaliter , vel voluntariἡ , quasi propria sponte perveniunt in id , ad quod divinitus ordinantur. Hinc etiam Scriptu. ra, &PP. docent Deum omnipotentissima facilitate inclinare, & flectere voluntates

nostras quocumq, voluerit,Deum magis habere voluntates hominum in sua potestate, quam

346쪽

TRACTATUS III.

quam ipsi suas; summum habere dominium in actus nostros, quod sane longe aliter esset, si voluntas nostra Deum determinaret, si is nobiscum concurreret ex nutu &arbitrio nostro. Resp. ex his non aliud confici quam Deum omnes creaturas in finem ordinare, idque non vaga & confusa , sed determinata ratione; per illam scilicet impressionem generalem , de qua jam saepe diximus . Quhd si autem ad singulos actus voluntatem

praedeterminaret eo. modo , quo videtur

Thomistis , ab ipso fine ultimo saepis nos

abduceret. Neque enim actus odii Dei in eum finem nos ducit: imo ut actus voluntatis circa ultimum finem, aut beatitudem non est liber: quod ad eum voluntas determinetur, ita nec ceteri actus liberi essent, si 1 physica praedeterminatione pendeo

rent.

Neque idcirco quicquam detrahimus de summo primae causas dominio, aut id inficiamur voluntates nostras a Deo flecti posse, quocumque voluerit: sic tamen ut moraliter tantum suadendo, illiciendo, pias cogitationes & affectus inspirando , non physice determinando consensum voluntatis obtineat reamque tot modis obsidebit , tot armis, cum Volet, oppugnabit, ut ulutro se dedat: sed integra semper & illaesa 'Πranet ejus libertas, ac seipsam omnino de terminat. Manet enim illud Concilii Tridentini decretum contra Calvinum semper

inconcussum: Si quis dixerit tiberum hominis arbitrium a Deo motum is excitatum , nibucooperari Deo excitanti atque vocanti, quo ad

347쪽

3 M META PHYSICAE

obtinendam justi rationis gratiam se disponas, ae raeparet, neque posse dissentirin velit, An rbema sit. Quod nescio an de praedeterax natione physica dici possit, ii usitatum I quendi modum sequamur, non exquisitas ,& a communi usu remotas subtilitates consectemur . Praesertim cum praedeterminatio physica si bonis & malis actibus communis ; sanis juxta & infirmis , imo

beatis & damnatis ex communi causae primae conditione, & supremo in creaturas dominio necessaria statuatur : cum etiam

major in uno quam in alio esse aut concipi non possit, vix illa divini auxilii notam aut characterem gerit . Quantumvis enim praedeterminatio physca augeatur , non idcirco suum effetium citius obtinebit :dum illa sussiciat ad actionem , quidquid ei addideris , erit inutile & supervacaneum: satis est quod actionem determinet. Mirum sano quod auxilium tam commune omnibus creaturis divinae gratiae charactere insgniant. Veriam id ipsum Theologi viderint. p. 3. Deus, ut omnes ferε fatentur, concurrit ad materiam peccati , imo determinat ad individuum cujusque actus etiam mali: nam etsi causa libera adspeciem & exercitium actus Deum determinat , fatentur omnes determinationem ad individuum a prima causa duci oportere :ctim ex infinitis individuis quae fieri possunt, ad primam pertineat unum prae aliis des..ire. Ergo licet Deus prae moveat phydice, aut determinet ad peccati materiale; hoc nihil divinam sancti a tem laedit , si . que

348쪽

ΥRACTATUS III. 347

que praescipium contra praedeterminstro

nem argumentum corruit., Resp. g. longe disparem esse inter concursum simultaneum & praevium differentiam, ut ex dictis liquet . neque enim pecca tum imputari debet primae causae quae se cundam conservat&tuetur, non impellit ad malum , non deter mat : imo ad bonum Asemper praemovet . Sic ubi arbor carie exesa malos fructus procreat, desectus ille non in solem refunditur,uti nec claudicatio in vim animae motricem: tametsi calore solis arbor vegetetur, & vi motrice animae crus moveatur sic quidquid est boni in actione ad Deum pertinet, desectus omnis ad

creaturam.

lup. a. Nullam hic esse dissicultatem ,

si actio materialis non sit entitas , nequeens per participationem, quod Deum non habet authorem, nisi eo modo quo diximus. Unde cum Celestius apud Aug. l. de perfJust. c. 22. quaereret quid esset peccatum, actus an res δ ueres es, inquiebat , necesse est ut authorem habeat . Respondemus , inquit Aug. peccatum quidem actum iri,'esse, non rem . Actum vero intelligit materialiter sumptum, de quo erat quaestio idque exem plo explicat: Sie, inquit, Θ in bomine interiore animus res es , rapina actus es: a parritia vitium est , id eq qualitas socundism quam malus es animus. Itaque ex mente S. Aug. praedeterminatio physica non requiritur ad.- actum etiam bonum, quatenus est actus,seu ex subordinatione causae secundae ad primam: sic enim actus malus ad Deum ut ad

Ruthorem tuum referretur. -

349쪽

Quod autem putant nos 1 Deo determinari ad individuum actus id forte minimo est necessarium, cum actio sit ipsa determinatio agentis: ac si res omnis fiat ex subjecto aliquo , ex eo quoque habet qubdst haec numero, adeo ut ex materia Petri & illius anima non possit esse nisi hic Petrus. Postremo si Deus determinat ad individuum effectus , id tantum efficit extrinsece , nec peccatum ei imputatur qui ad individuum, sed ei qui ad exercitium actus determinat.

De animae separarae natura effunctionibus. TRactatio de anima separata eX ominnium pene consensu ad Theologiam naturalem, seu ad Metaphysicam pertinet. Sed ob rerum connexionem, nevC eadem saepius repetere cogamur, de eadem ut est Corporis forma agere cogimur. Quare duplex hac de re futura est disputatio : prima erit de natura re immortalitate animae rationalis , nec non de illius cognitione , cum a corpore est separata; a. illius originem, vires re functiones, 'cum corpuS informat, diligentius persequetur.

De ἰmmonalisate oe natura animae rationalis.

. - .i ' . . . in

ANimam rationalem spiritalem. esse dc

350쪽

TRACTATUS III. 3 9

demonstrari potest. Primum itaque morales, tum physicas, postremo metaph sicas asseremus.

Rationes morales asseruntur . . .

primum illud ut fide certum , imo ut Π-- dei nostrae fundamentum supponimus, an, mos non interire una cum corpore, sed immortales permanore . Hinc Christus Dominus, Nolite, inquit , timere eos qui oecἐλdunt corpus, animam autem non possunt occide re . Et alibi , odit animam suam in bremundo , in vitam aeternam custodit eam rutinfinita alia loca praeteream. Verum id a Philosophis quaeritur , utrum animarum i mmortalitas rationibus non suaderi modo, sed etiam persuaderi possit. Plerique enim etiam Catholici in ea sunt opinione, ut id sola fide certum sit, nulla demonstratione firmatum. Nobis aliter quidem videtur , nec quicquam esse in Philosophia, s Dei existentiam & providentiam excipias, quod firmioribus , & magis inconcussis rationibus muniatur. Nostrae autem sunt partes ex innumeris pene quas Platonici imprimis, & Christiani Philosophi attulerunt, optimas seligere: ac primum eas quae intellectu sunt faciliores , quae que ex Ethices principiis ducuntur , proseremus.

I. Itaque iisdem penδ rationibus uti possumus, quas supra adhibuimus , cum de ex isten tia Dei agerem us, qu aeque excommuni sere omnium testimonio , ex Dei providentia, ex ultimo hominum fine du-

SEARCH

MENU NAVIGATION