Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

cuntur. Nam incorruptos manere animos,

non sancti modo Patres , ut S. Aug. lib. de immortalitate animae, & Tertuti lib. integro de testimonio animae , sed etiam M. Tullius colligit ex commuri & publice

recepta hominum persuasone . Atque baec, inquit, ita sentimus natura duce, nutu rarione , nullaque doctrina. Hinc omnibus curaesum , maxime quidem quis pos mortem futura sum s oe nisi inbaererer Momenribus quasi saeculorum quoddam augurium futur r- , quis tam esset amens qui semper in laboribus viverer ρ Quocirca ut firmissimum hoc afferri putat cur credamus Deum esse , quod nulla gens tam fera nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio: scpermanere animas magno esse argumento existimat consensum omnium se rh nationum . Nam om ni quidem in re, inquit, consensio omnium gen rium lex quaedam naturae putanda es.

Sed inquiunt, Epicurus, diatriiquidam Philosophi contrarium senserunt.

Resp. nihil mirum esse s Philosophi qui

se corporibus totos dederunt, non viderint plus aliquid mente quam corpore. Quod si aliquis forte uno oculo, aut pede mulctatus nascitur, non ideo negabimus , duos

oculos, aut duos pedes ad naturam homi- is pertinere. minutiores

quidam Philosi se inimos velut capite

damnarunt, idcirco nobis naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare negandum est. Nam omnibus insitus est, ut beatitudinis sic aeternitatis amor: cxterae quidem animantes mori secusant,

.. sed

352쪽

se eternitatem ipsam, aut seliciorem vitam necogitant quidem. Nec audiendi sunt Epicurei , qui providentiam Dei iussulerunt: hinc enim firmissimum argui istum

pro immortalitate animorum eruitur.

a. Ex Dei itaque providentia incorruptos manere animos sc demonstratur. Ceditum est huic universo tamquam Reipublico bene constitutae praeesse summum princ, pem & moderatorem, qui sit re virtutis remunerator, &scelerum vindex. Neque enim ut ait Cicero, temerὸ Θ formiso sari ει creatisumus; nec Deus nisi justus esse potest. Sed si homo cum moritur, funditus inte eat, male consultum erit hominibus , Ac boni erunt infeliciores iis qui se vitiis &sceleribus contaminaverint, ac virtus sua mercede fraudabitur. Ergo ex veris & indubitatis Moralis Philosophiae principiis

recth colligimus animos post mortem incorruptos manere. Nimirin enim, ut ait Platoi n Phaedone, impii lucraremur, cum a corporea sua pravitate Merarentur. Sed, inquiunt, virtus seipsa ad benὶ beateque vivendum contenta est : improbos autem saeva conscientia torquet, & scelerum infamia, adeo ut metus, error, aegritudo animi , tristes libidinum exitus facinorosos discrucient: ergo nihil necesse est ut bonos eterna praemia, malos supplicia Naneant , com virtus sit sibi ipsi praemium, &scelus poena.

Contra, Pessimos quosque vix interdum conscientia stimulat. Quid enim is timeat qui animum una cum corpore perire. sibi persuaserit λQuod tamen improb0s conscie-

353쪽

tiae stimulis identidem cruciari volunt , quod dant accipimus : sed hoc ipsum demonstrat esse quiddam in nobis omni sensu praestantius, quodque in mutis animantibus non invenitur. Nulla enim ex bene act is laetitia, nullus ex mali acta vita tangit eas conscientiae stimulus: illa quippe ad vim

aliquam omni sensu, aut vi corporea superiorem, quae in sese, & suas actiones varie reflectatur, omnino pertinent. Cum igitur conscientia se consolatur ob actiones bonas, licet molestasi cum sese cruciat ob prave acta, praesertim imminente morto , tamquam sensu imminentis judicii , hoc utique ipsam animi immortalitatem penedemonstrat. Hanc conscientiae vim ne pessimi quidem, cum maXime velint, omnino poliunt extinguere. Sic Claudianus Rufinum describens. pectus inustae Deformant maculae, vitii que inolevis ἰmago. Testis est, ut observat Grotius, illa Tiberii ad Senatum epistola. scribam , inquit , vobis P. C.. dii me , φωσqur pejus per . dant , quam perire quotidie sentio , si scis . Addit Taci tus et Adeo rari cora atque Gagitia sua it quoque in supplicium verterant. Neque fru

stra prae stanti imus sopientiae sid est Plato )

irmare solitus esti , F recludantur orannorum mentes , posse aspici laniatus'ictus quando ut corpora verberibus , ita saepiria, libidine, ma- iis consultis animus dilaceretur.

Sed nullum, inquiunt, virtuti theatrum conscientia majus est. . se . id quidem dici magnifice: at si nulla in virtutis merces praeter ipsam , Ver

354쪽

reor ut vere omni ex parte dici possit. Quotus enim quisque sola recta faciendi delectatione, nullius praemii spe, frui volupta- tibus recuset, aut malit in egestate, & contemptu vivere, quam praedari, & justitiae leges infringere , etiamsi possit impune.

cum tamen ex omnibus malis quae patitur, cum dolet cruciatur, em Oritur ne viri

tem deserat , aut quid turpe faciat, nihil amplius consequatur , quo possit voluptas amissa compensari δQuare nullus virtuti locus relinquitur, si anima extinguitur et nec viram , ut copiose Lactantius lib. 7. Inst. disserit , erit secum

dism naturam, cum praesenti vitae noceat. Nam

mobibet iis bonis hominem, quae naturaliter appe runtων, ω ad susinenda mala ἐmpellit, quae naturaliter fugiuntur. Ergo malum est virtus , Θ inimica naturae, sultumque iudicare necessest qui eam sequitur , quoniam seipse laedis , ω fugiendo bona praesentia, Θ appetendo mala ν spe fructus amplioris. Si autem Γιrtus -- lum non est, facit quo bonem qui voluptates viariosa, turpesque contemnit ,-fortiter, qui nec dolorem, nec mortem timet, ut ossisium servet o Ergo majus aliquod bonum assequatur necesse es , quam μης illa quae spernis. At vero morte suscepta, quod ulterius bonum sperari pores, ni

aeternitas st ,

Quare , ut optime disserit , & probat

Hugo Grotius i. I. de Veritate Relig.Christian. antiquissima est traditio, a primis usque ducta parentibus,quaeq; ad populos moratiores manavit, animos superesse corpori

bus , & expectandum esse aliquod post hanc vitam judicium, ne cui in lignis improbitas c sine

355쪽

sine poena , aut magna virtus sine solatio praemioque maneat. Eamque traditionem

non modb probat ex Philosophis Graecis, Pherecyde, Pythagora, Platone, A naxagora, ut alios omittam , sia etiam ex veteribus Gallis, teste Caesare lib. 6. de bello

Gall. Indis ipsis quos Brachmanes vocant, de quibus Strabo lib. I s. Hane vitam , inquiunt , habendam esse quasi recens concepti foetus statum. Mortem vero partum ein ad eam

quae verὸ vita es, planeque beatam , iis seu eet qui sapienςiam sectati fuerint . Ex ipsis v PEgyptiis, teste Herodoto, ex Thracibus, de quibus Mela lib. a. Alii redituras putant animas obeuntium , alii et si non redeant, non extingui tamen, sed ad beatiora transire. Eamdem esse traditionem de judicio divino apud Graecos, AEgyptios , Indos, Strabo, Diogenes Laertius, Plutarcus, docent . Hinc Plato lib. de Rep. primo: Cum jam, inquit, pro est ut quis moriturum se,

puter, tunc metus eum ae DEicitudo subit,. do quibus antea non insilueraς coguare . Quin &de mundo conflagratur. Vetu S erat traditio . Hinc Seneca . Si cro sideribus ineti rent, oe omni agrante muterio , uno igne, quid- ρυid nune ex disposso iacey, ardebit. Et ante Senecam Ovid. l. I. Metam. Me quoque in fatis reminiscitur adfore tem purfluo mare , quo tellus , correptaque regia caeli

Ardeat, o mundς moles operosa laboret 3. Hinc adeo nobis nova succurrit ratio ex ipsius aeternitatis ac summi boni appetitione deprompta. Neque enim dubium est quin

356쪽

TRACTATUS III. 3ss

quin Deus hoc nobis felicitatis desiderium inseruerit , quod inutile, aut vanum esse non potest, necvrustra tantam sciendi, reveritatis cognoscendae cupiditatem in nobis

accendit, ac rerum omnium capacem animum dedit. Expleri tamen is non potest, donec corporis vinculis solutus suerit. Soli homini sapientia data est, quae ni hil est praeter notitiam Dei : sola mens Deum , qui aeternus est, quaerit & diligit, ipsa natura cogente sentiens vel unde orta sit, vel quo reversura. Nullum enim est aliud animal quod habeat aliquam notitiam Dei, religioque ipsa hominem omnino discernit 1 mutis animantibus . Haec utique cum in hominem solum cadat, profecto magno est argumento id nos affectare , id desiderare , id colere quod nobis proxi mum si futurum . Et tamen tot malis conflictatur homo , tot animi aegritudines, molestias , morbos perserre cogitur, tanta demum est corporis infirmitas, & rerum omnium inopia, ut nullum sit animal homine infelicius, si animus ipse moriatur. . Ex ingenita hominis libertate naturam animi esse omni corpore praestantiο- tem , & summi. boni capacem jam alibi ostendimus quantum bruta ipsis naturae suae dignitate superet; ex illa libertate, ratione ipsa, & sermonis usu demonstratum alibi fuit. Nam caeterae animantes impetu feruntur; non sunt sui juris, sed ab objectis ipsis rapiuntur, omniaque ad corpus re serunt, quae sunt ejusdem generis, eodem modo operantur; paucos & confusos conceptus Armant , quos voce incondita .utcumque

357쪽

cumque exprimunt. Quod si intellectum haberent , numquam iis patura sermonis usum denegasset . Nulla iis fgna sunt ex instituto, ac si quae habent, ea sunt a natura impressa. Sed homo sui juris est, seipsum ad agendum determinat. Omnia ex nutu suae voluntatis agit, infinitas proph a tes excogi tat, cunctis praeest animantibus ;quae mente concipit, aut sermone, aut scriptis exprimit; rebus ipsis imponit nomina: infinitos propi vocis sonos paucis litterarum notis terminavit; stellarum progressiones notavit, fruges, Vestitum, tecta, cultum vitae, praesidium contra seras ipsas invenit : adeo ut nemini haec perpendenti dubium esse possit quin in homine quiddam stomni sensu praestantius, quodque in brutis

nullo modo invenitur. Postremb eamdem nobis rationem afferre licet, qua usi sumus cum de existentia Dei agebamus. Qui se totos interire volunt, ex hac opinione nihil emolumentisperare , summum contra damnum expectare coguntur. Nam horum alterumn ut mi pereant, Vel in aetemnum crucientur: meliorem enim vitam speia rare non possunt qui magno fastu omnem religionem abjecerunt. Quare non video

quid spei habere possint vel 1 ut interitu, vel in aeternis suppliciis.

Immortalitas animae non ex alio magis,

quam ex illius lanctionibus demonstratur. Nam uniuscujusque rei naturam ex illius

358쪽

ΤRACTAT Us III. 31 I

operationibus metimur, cum omnii actio sit naturae a qua proficiscitur, accommodata. Hinc illae communes, & Peripateticis

toties usurpatae notiones : reari sequitur esse : unumquodque est propter suam operari nem ς modum effindi sequitur modus operandi

Iam ipsum a limum proprias sibi habere

functiones, quὸς nullo corporis Organo perficiuntur, multis argumentis cum in Logica, tum in Μorali consecimus. Ac primum rationes rerum universales ab omni materia abstractas animus essingit . Neque id corporeae facultatis munus esse potest, quae formas tantum singulares determina- . tas , & corporeas excipit. Circulus qui in charta , vel in imaginatione depingitur, multos quidem circulos exhibere potest : ut

si tres homines sint facie simillimi , quae

unum exprimet pictura , omnes exprimet,

sicque illa figura aut pictura quodammodo universalis dici poterit, qubd multa simialia exhibeat. Sed tamen circulus ille delineatus , aut pictura singularis erit ; nec charta, nec imaginatio quicquam exhibere potest nisi determinatum. Quae igitur vis figurae rationem , quod scilicet sit extenso undique terminata , aut lineis circumscripta , potest exhibere , eadem est spiritalis, & diverso prorsus modo opera-- tur , quo vi S imaginatrix: cumque mens

non solum res universales, sed etiam ipsam universitatis rationem percipiat, non ea vis est corpori mancipata. Deinde principia menti impressa, ut totum esse sua parte majus, demonstrationes omnes praesertim mathematicae : judicia cesta ,

359쪽

certa, & fixa, quibus rem esse aut non es- se decernimus, assirmatio nimirum aut negatio , non sunt actuS corporeis i, aut imaginationis foetus et ut nihil dicam de cogitatione rerum spiritualium. Omnes etiam cerebri partes , & sinus scrutare , nusquam intellectus organum OL fendes, nec quicquam sere occurret quod in aliis animantibus non inveniatur: quodvis intelligendi nulli organo insideat , sed sit plane spiritalis . Unde in seipsam redit,& reflectitur , sese interdum colligit, &quasi intus revocat: cum sensus sint perangusti, hebetes, infidini, in exteriora effusi, neque in suos actus reflecti possint, quod ii non sint sensibiles. Vis itaque illa qua

res etiam corporeas, & earum rationes contemplamur , qua ipsa phantasmata expendimus, alia ex iis seligimus, alia rejicimus, omni sensu , aut facultate corporea superior est. Quhd si ergo aliqua sit inter facultatem & objectum cognatio, quam esse maximam necesse est , cum animum in res aeternas & spirituales intendamus, recte colligimus cum Platone in Phaedone, eum immortali , intelligibili, uniformi , eodem modo se habenti esse similem .

3. Id etiam hinc demonstrat Plato, quod quamdiu simul sunt anima , & corpus, hoc quidem servire, &subesse natura jubeat, illam verδ praeesse atque dominari: spiritalis adeo est natura quae praeest, & ducit, ut mortale est quod subjicitur & servit: nec

fieri posset ut perturbationum aestus ani- , mus coerceret, nisi quiddam esset omni corpore Praestantius.

q. Non

360쪽

6. Non ex cognitione modo animi , sed etiam ex ipsius voluntatis actionibus animum spiritalem, atque adeo incorruptum esse colligimus. Quid enim amatur in ami- Co, animus, an corpus Fides , benev lentia , virtus ipsa in eo diligitur, auid in Sanctis, ut pulchrἡ August. tract. 3. in Io.

Ruid in Mart ibus amamus , membra lania

iis a fori, J Ruid radius , si oculos earnis is quis pulcbrius , si oculos mentis interroges. ἐxo id tibi videtur adolescens pulcherrimus ,ra flxuomodo horrent ortili tui st Cum auris quia fur es, fugis hominem animo. vides ex alia parte senem curvum, /aculo innitentem , vix se

moventem , rugis undequaque exaraturno quid '

vides , quod oculos delectet st Audis quia imsus est, amas, amplecteris. Ex quibus sane essicitur animum non modb percipere, sed etiam expetere res omnino spirit ales , ceumque esse omni corpore praestanti

rem.

s. Non aliud molitur animus , seu in contemplatione rerum, seu in actione versetur, quam disponere, atque ad ordinem Cuncta revocare,adeo ut ratio ipsa nihil aliud quam ordo quidam, & constans velut proportio , rerum deniquequasi universalis mensura esse videatur. Hunc ordinem in rebus aeternis aut a natura jam constitutis ratio non facit, sed invenit: res vero sibi subjectas ordinate disponit,atque in hac rerum apta collocatione,& usu omnium amtium summa consistit . Ergo animus qui regit corpora, & tanta arte disponit, quique ordinem in rebus consti tutum examinat , omni corpore sublimior est: ordinem

quippe

SEARCH

MENU NAVIGATION