장음표시 사용
361쪽
quippε accipere possunt corpora, non dare hoc utique divinioris cujusdam naturM munus est. ' ; ' Ex his itaque essicitur physica demonstratio. Illa natura est spiritalis, immortalis, independens a corpore,cuius functiones sunt itidem spiri tales,'quaeqi a corpore non pendent operationes animae rationalis sunt ejusmodi, ut multis argumentis evicimus :cum attingant objectum universale, & i m- materiale, Deum & rationem ipsam : non item sentuum operationes : nam visio ab
objecto materiali , & fingulari omnino
determinat in s Quin etiam animus judicare non posset de rebus corporeis, si ipse esset corpus, aut quid corporeum. Sic oculus flavo, aut alio colore tinctus, flavo itidem aut alio colore tincta videt objecta, atque ut ait Aristoteles, quod intus est in organo alicujus sensus,
aliorum cognitionem prohibet..Ergo amma non est materialis aut corporea , sed spi-ritalis aut incorrupta . . . Sed , inquium , mens nostra res spiri tales percipit instar rerum corporearum per phantasmata, & res uniVersales , tanquam singulams, ac sui similes . Ergo anima non
est spiritalis; sed corporea. Resp. Huic argumento jam saepius satisfactum a nobis fuisse, fatemur enim mentem a rebus corporeis excitari; ex iis occasionem intelligendi accipere: verum ea non haeret in cognitione rerum corporearum, ct singularium I sed ea ex rebus corporeis spiritales, ex singularibus universales percipit . utitur Organis corporeiS ,
362쪽
res in concreto perspicit, ut coloratum, rotundum : sed ubi per seipsam agit , res abstractas intuetur : ut quid sit color , quid rotunditas : quod nulla vis materiae immersa potest essicere. Sed de his postea
fusius. Cum itaque vires quae inhaerent corpori, circa ea versentur, quae locis ac temporibus definiuntur , palam est animum , qui circa infinitum & aeternum occupatur , non esse vim corpori immersam . Cumque in operando a corpore non pendeat, ne esse
quidem illius inde pendet . Nam ut scito
Grotius, rerum quas non cernimus natura
aliund8qu1m ex operationibus colligi nequit. Hinc Aristoteles lib. 3. de Anima cap. . laudat Anaxagoram, quod mentem impermixtum aliquod dixerit , quo videlicet res alias possit cognoscere. Ιmb eodem loco hinc probat mentem a corpore esse separabilem, qu bd vires corporis laedantur 1 nimia objecit excellentia, ut visus a solis luce, non item animus qui eo persectior est, qub magis circa res a materia secretas, aut univer saliores dc excellentiores occupatur. Quocirca cum mens non habeat vim intelligendi& agendi circumscriptam, ut ceterae an, mantes sed quae in infinitum pateat, cum in suas actiones, imo & in alia animantia dominium habeat: palam esst eam nec corri ream esse, nec a corpore pendere. Demons rationes metaphsicae.
Demonstrationes metaphysicae ex natura ipsius animae rationalis desumuntur. PriaPbiI. Burg. Tom.III. ma
363쪽
ma itaque huc ferδ recidit. Substantia spuritalis eadem est immortalis et sed anima rationalis est substantia spiritalis: ergo eadem est immortalis. Prima quidem propositio certa est: nam quod non pendet a materia, quod simplex est, neque ullum in se habet corruptionis principium; cui nihil est contrarium , nec partes habet in quas dissolvi possit, id sane ex natura sua est incorruptum , neque alio indiget ut permaneat, nisi jugi Dei influxu aut coservatione. Quod si enim, ut optimo M. Tullius, nihil sit in animis admixtum, nihil concretum , nihil copulatum, nihil duplex, certo nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi potest: nec interire igitur . Est enim interitus quasi discessus,& secretio, ac diremptus
earum partium quae ante interitum vinctione aliqua tenebantur.
η is . Nullum corpus perit, quantum vis ipsa divisione minuatur, &diversas i duat sormas. Multo minus substantia spiritalis destruetur, quae nullas habet partes in quas dissolvi queat: praesertim cum nulla
res in nihilum abeat, nedum reS Omni corpore praestantior. Quod autem opponunt, accidens spiritale non esse immortale : nam habitus de fruuntur, &actus ipsiuS menti S: ergo nec
substantia licet spiritalis, est immortalis . sp. longe disparem esse rationem : nam accidens spiritale proprie non est , sed est 'entis alterius, vel subjecti a quo pendet
Vel a causa secunda tum quoad fieri, ut aiunt, tum quoad esse pendet, cum ab ea Conservatur. Quin etiam a contrario ste pe
364쪽
destruitur. Sed animus non est accidens aue modus,cum per se agat independenter I corpore, neque ulli organo sit assixus : itaque destrui nullo modo potest. Quocirca huc omnis, s quae sit dissieultas, redit, utrum animus sit spiritalis. quod tot rationibus 1 nobis effectum est, ut d bilem an aliud quicquam planius demonstrari possit. Ac facile esset rationes hanc in rem plurimas ex Platonicis desumptas , qui in hac dimicatione omnes quotquot fuerunt Philosophi superarunt , huc af
porum , nec spatiorum intervalla prohibeant; quod praeterita meminerit, futura quodammodo praesagiat , omni temporis volubilitate superior. Σ. mens nostra luce quadam divina alae gitur: magno quidem argumento coelestem illius dc incorruptam esse naturam. Nam ut omnes oculi qui corporeo lumine persu duntur, eadem quoque specie continentur sic men tes angelicas & humanas e odem g nere quodammodo censeri, & utrasque esse immortales , hinc recte colligi videtur ,
quod eae sint ejusdem divinae lucis participes . 3. res sunt in mente longo puriores quam in seipsis . Nam rationes figurarum nusquam alibi sincerae quam in mente occurrunt. Verum circulum, veram lineam
nullibi nisi in animo offendes. Atque hinc Augustinus spiritalem animum, non Cor pureum esse colligit, quod verum lineam omni latitudine destitutam; verum pun-
365쪽
ctum quod secari non possit stametsi oculis
corporeis nemo ista viderit) mens perspiciat. Itaque sic concludit: Si corporea corporeis
oculis mira quadam cognatione rerum cernuntur,
animum quo videmus illa incorporalia , corpo reum, corpusve non esse . . res pene innumerabiles ab omni corpore secretas perspicimus, unitatem, pulchritudinem , sapientiam, veritatem, argumentationum leges, principia ipsa ex quibus demonstrationes ducuntur ; infinitam pene s riem demonstrationum, quarum aliae aliis consertae & colligatae sunt, quaeque nullo sen su possunt comprehendi. I. quo plura mente comprehendimus , hoc promptiores ad alia percipienda sumus, adeo ut major scientia augeat quodammodo animum, ut majorem cognitionis cupi ditatem incendit. Non idem in sensu evenit : nam ab objecto suo, ubi paulo est vehementius, laeditur: neque enimi ut diximus , visus purissimam lucem sustinere potest. Sed intellectus aciem nec minima quaeque fugiunt, nec maxima obtundunt: nulla rerum cognitione impletur, nulla possessione satiatur; hoc magis perficitur, quo res sublimiores & diviniores attingit . Rerum quidem vestigia aut fgna cerebro imprimuntur', sed res ipsae quae iis significantur sonis, quas mens intuetur, in cellulis cer bri recondi non possunt. Postremo sensus angustus admodum est &debilis, mens in immensum patet. Nam infinitas in continuo partes , infinitos rerum possibilium gradus sibi fingit, nec tantum ea quae sunt , sed etiam privationes &
366쪽
negationes complectitur. Hinc illud Sallustii Philosophi: Nulli naturae mortali immo talis natura cognita est . Nos autem aliqua
Dei cognitione perfundimur, ut suo loco
Secunda ratio metaphysica, & Platon, . Cis saepius usurpata, ex motu animae & illius vita desumitur. Nullum , inquiunt , Corpus movetur, nisi ab alio impulsum, atque Omnis motus, ut alibi ostendimus, ab aliqua mente initium ducit. Sed anima in seipsa principium sui motus habet, ac seipsam agitat, fonsque ille perennis motus est illius vitar ergo illa ut se moveat & vivat , a nullo pendet corpore: cum vita, seu perennis motio illi conveniat per se, ut rotunditas circulo; neque adeo ab ea separari
possit: neque enim seipsam potest defer re. Id quippe est de ratione animi quod vivat, hoc est, qu bd vi sua, non aliena mo-Veatur. Ruamobrem, inquit Alagustinus lib.
de Immori. animae s si potuerimus impetrarent ostendatu ne corpori quidem boc posse accire , ut etiam ea specie priverur , qua corpus
est , jure fortasse obtinebimus , multo minissauferri posse animo id quo animus est . Sia quidem nemo se beri inspexit , qui non omni corpori qualemlibet animum praeponendum esse ν fateatur. Eruod F etiam nulla res seipsam de serit , et id moritur quod vita deserit, non uti
que animus mori potes. Hanc rationem non omnino probat L
ctantius lib. 7. Instit. c. 8. quod etiam multis animantibus immortalitatem dare via deatur. Itus , inquit, ut effugeret Plato , t hominem a multis, adieὐtione pientiae diser 3 vit.
367쪽
vir. meri enim non potes, quin sit immortalis animus humanus . cfus miranda stertia ειν niendi , O celeritas cogitandi, oe facilitas perciapiendi atque discernendi, memoria praeterit rum , ω providentia futurorum , oe arrium innumerabilium scientia, qua eeterae careant anima res , divina' elegis appareat.
Ego tamen hanc Platonis rationem ex 'motu & vita animae desumptam non parum habere firmitatis crediderim. Nam ceterae animantes non seipsas movent, si proprio loqui volumus, sed agitantur aliunde. Sensus earum, & nostri corporum incursu impelluntur, ac nullas exerunt functiones quae a corporibus non pendeant ,' cuncta in iis necessitate quadam fiunt. Sed homo consulto& deliberate agit, atque ad eumdem finem
3. Huc etiam pertinet Cartesi ratio, quae in hanc pene formam redigi potest. Illa
distinguuntur, quorum ideae , seu Conceptus sunt omnino diversi: non enim aliunde colligimus unum non esse alterum, quam ex distincta utriusque notione, vel idea ;praesertim cum utramque rem clarἡ & di sincte cognoscimus . Sic triangulum non
esse circulum manifeste intelligimus, quod utriusque idear sint div resae , & una ait ram excludat. Sed ubi mentem, seu cogitandi principium, & corpus quod triplicidi mensioni subjectum est , attente intuemur, tum ut cogitatio ab extensione, sic mens 1 corpore plane diversa intelligitur. Neque enim ipsa cogitatio quicquam in longitudinem , latitudinem, aut profunditatem extensum, nec ipsae dimensiones ullama in
368쪽
In sua ratione cogitationem comprehem dunt; nihil inter se habent commune cogitatio , & extensio, nec viScogitatrix aud Corpus, aut quid corporis esse potest . Coninm. Cum egomet mecum reputo quis ego sim qui loquor, qui ambulo, Video, e gito, tum sanε id mihi liquet me praecisis cruribus, aut lingua amputata nec ambulaure, nec loqui, sed tamen adhuc existere,& cogitare; adeo ut nulla sim pars corpo riS, nec Oculus, nec jecur, nec ipsum c rebrum. Nam licot sorto sine cerebro non possim cogitare, quia in cerebro phantasmata imprimuntur illa tamen nihil sunt aliud quam signa quibus mens assicitur, ut rerum naturas percipiat , nec majorem habent cum rebus similitudinem quam voces ipsae, quae nos in rerum notitiam ducunt. Μens itaque quae his signis admon
tur, aliud quiddam est a cerebro , in quo
ipso corpore in varias partes distracto, adhuc quiddam superest quod iis partibus utebatur, idque nec eorpus est , nec particula
corporis . Salvus enim maneret animuS , etiamsi negarem corpus omne existere: cerintus quippe essem me cogitare, etiamsi nullum esset coelum , aut terra , aut aliud quolibet corpus , de cujus existentia dubitare possum , non item de mea cogitatione .
Haec utique Cartesii ratio nisi paulo alia
ter explicetur, minus valida nobis videtur, ut ostendemus, cum de brutorum cognitione agemus. Primum enim lic8t cogitationis alia sit idea, aut conceptus , quam cor-
369쪽
corporis, non hinc sequitur, & cogitationem, &extensionem eidem rei convenire non posse, ut alia est ratio Medicinae , alia Musicae, & tamen idem homo, & medicus esse potest, & muscus. 2. Non adeo certum est ea distingui realiter, quae per distinctas ideas concipiuntur, ut extenso & cogitatio . Nam trianguli variae proprietates per Histinctas ideas intelliguntur; ut quod maius latus majori angulo 'opponatur , est trianguli proprietas: quae elare & distincte concipi & demonstrari potest, non intellecta altera illius proprietate , tres illius angulos esse aequales duobus rectis. Itaque ut ex distinctis id eis re-xum distinctionem colligamus, necesse est ut una alteram positive excludat, ut jam alibi diximuS. 3. Cum probat Cartesius sublato omni corpore animuir remanere , id concedet
poribus quae sub sensus veniunt, aut quae exterius percipiuntur . Sed is Per tendet .animum esse quoddam corpus insensibile , auram videlicet tenuissimam , nobis inti mam , est cogitationem esse materialem, ut in belluis cernitur. Quamobrem ut haec ratio Cartesi, quam Avicenna, & alii nonnulli jam attulerant, vim aliquam habeat, statuendum est cogitationem qualem in nobis experimur, quae est cum aliqua reflexione conjuncta, quaeque circa res omnino a materia secretas versatur, non esse materialem, aut extensam,ut
jam fusius a nobis explicatum fuit.
370쪽
Quδ facilius iis faciamus satis , quae oppo-- ni solent ab Epicureis contra animorum immortalitatem , quaedam sunt in memoriam redigenda, quae bene intellecta nullum re- , linquunt ambigendi locum. I. animam esse Corporis formam, & corpore uti tamquam instrumento, magni adeo referre quali in Corpore locata sit. Multa quippe, ut ait Cicero, e corpore existunt quae acuant mentem, multa, quae Obtundant. Σ. Paucas aut nullas animus exerit sunctiones sine organis corporeis: quae quidem organa sensim crescunt & exsolvuntur . Quare in lethargo, phrenes , dc ebrietate non animus, sed cerebrum laborat; tumque functiones laeduntur, quod instrumentum in vitio sit, non animae substantia; nec Curatur animus, sed cerebrum, quod illius est instrumentum. 3. Amentia ipsa, aut insania adeo non
probat mentem esse corpoream, ut contrarium penὸ persuadeat . Nam in amentia phantasmatum usus impeditur , licet sensus plerumque vigeat. Est igitur pars quaedam animae omni sensu superior, quae phantasmata ipsa disponit , iisque utitur , nisi forte quoddam in organo insiit vitium . Id igitur quod phantasiae imperat, ut vim suam in aliquod objectum impendat; ut alio, cum libitum est, divertat; quod illam in viam reducit , cum aberrat s quod demum ejussumstiones expendit, ac discernit quid ad imaginationem , quid ad ceteras vires