Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 o META PHYSIC E

pertineat , id, inquam, ipsa phantasia superius est. His itaque explicatis, non erit admodum dissicile iis respondere quae contr1 ab Epicureis afferri solent.

Opp. I. Lucretius animum una cum corpore procreari: ergo is quoque cum corpore

intereat necesse est. Quin &crescit tu pueris, viget in juvenibus, in senibus deficit &minuitur : suis morbis ut corpus laborat, in ebrietate turbatur , in phrenes omnino aberrat, in deliquio vis animae pendextinguitur.

cum corpore nascatur, non hinc sequitur eam cum corpore interire . Quod autem

subinde afferunt id omne finem habere &interitum, quod initium habet, ut docet Aristoteles, distinguendum est. Quod ortum habet per generationem , C. Per crea tionem , N. Quod enim Deus creat & subsistit, ab eo solo destrui potest. Quae addunereliqua, jam ex praenotatis soluta sunt: haec

enim sunt vitia organi, non animi. Sed, insant, animus nascitur in corpo-Ie: ergo qst pars corporis, nec magis vivit separatus , quis, oculus avulsus.s corpus , ut i pleputat, animae, quasi vas quoddams sanε quod vase continetur, illius pars dici non debet : nascitur quidem in corpore, cujus velut hospitio utitur , uti aves in nidulis excluduntur, quae ubi sunt ad u l tae, egred i n i d is solen t, ac t i bero coelo se permittunt. Sic grana tritici in spicis ,

nuces in arbore nascuntur & sermantur , sed ubi maturuerint, in horreis asservantur

, tam

372쪽

mgent. Illa forma est corruptibilis, cujtis vires sunt interitui obnoxiae: sed intellectus est corruptibilis, ut ipse Aristoteles docet: ergo & animus. Resp. .. Illa forma est corruptibilis,

cujus vires corrumpi possunt ratione sui, &per se, c. ratione alterius quod exigitur ad operationes, N. Jam vero si quid minuitur intes ligendi vis, hoc utique fit propter org num phantasiae. Nec magis admirandum est si functiones mentis malo affecto cerebro impediantur, quImqudd peritus scriba ,

aut pictor sine calamo rito apparato, aut se nicillo idoneo pingere eleganter non possit. Sic ubi phantasmata organi vitio, aut morbi vehementia , aut ebrietate confunduntur, vel dolentur,mens quae saltem ex phantasmatis 6ccasionem intel Iigendi a cipit ,& ab iis excitatur, tum ea phantasimata in suum usum adhibere non potest, neque adeo quicquam ordinato & concinne intelligit.' Instant. Mens ipsa non intelligit nisi per phantasmata : ergo est facultas organica

eo. f. ant. Nihil mens intelligit nisi cum phantasmate, Transeat, nihil intellia git quod phantasmata non exhibeant, N. Exempla ex Mathematicis adhiberi plura possunt. Diagonalem quadrati, quae scilicet ab uno angulo quadrati ad oppositum ducitur, demonstrant Geometrae esse lat ri incommensurabilem, ita ut si infinite dividatur, nulla umquam particula utriusque communis futura sit . hoc tamen nulla imaginatio, nulla vis corporea potest percipere. Sic ubi nos in speculo intuemur, quae

373쪽

3 a META PHYSIC E

dextra sunt, videntur sinistra, idque mempercipit, quod imaginatio non capit . Sic antipodas non pronos, sed erectos ad terram insistere sola ratio , non imaginatio percipit: imo quantum ea potest reluctatur . Quamdiu tamen animus corpori insidet, ninil sere percipit, quin vis imaginatrix statim species corporeas essingat; hisque mens admonetur, aut excitatur. Sic ubi antipodas libet cogitare, statim praevolat imaginatio, quae homines pronos capite sibi fingit, & quamvis eos incedere erectos judi-xcet ratio , eo tamen quod fingit, utitur

phantasmate.

Quod autem identidem opponi t Lucretius de deliquio animi, palam est id vitium

esse corporis, non animi: cum scilicet motus cordis aliquantulum cessat, neque adeo spiritus vitales gignuntur. p. a. Lucretius eos despere, qui aeternum cum mortali conjungunt. . .

eum ipsum insanire, qui nihil praeter corpora mente .complectitur, dc putat omnino non esse quod oculis non cernitur :Cὰm mentis acies, ut ait Lactantius , mulis Horiis dabeat esse quam corpori/ ad ea pere pienda, quinum tD ac ratio sentitur potios quam videtur.

Huc etiam pertinet quod Lucretius fingit animam moriendo paulatim, &velut perpartes efflari: adeo ut sensim glomer tur in corpore.

suas ipsa se possis in artus

Introrsum trabere, S partes conducere i num, Arque Meo eunctis sensum deducere membris. Nam ut optime respondet Lactantius , necesse es membrorum summa quaeque fru sceret

374쪽

TRACTATUS III. 373

Dero e quoniam venae exiliores in extrema corriporis porriguntur , et extremi ac tenuiores rivi

deficiente vena fontis arescunt: hoc est, ctim sanguis a corde in arterias non nisi lente adia modum emittitur, paulatim extremae paristes frigescunt.

Illud porro , & Lucretium, & alios Epicureos fallit, quod nihil praeter corpus esse putent , & cuncta instar corporum sibi fingant. Rem vero non ita se habere facile intelligerent, sit mentis oculos adhibere vellent. Corpus quippe hoc nomine nihil agere , nihil essicere statim animadverterent : nam in longum, latum & profundum porrigitur, dc si magno accedas corpori, nihilo major evades: ac materia ex se sterilis est, atque omni virtute destituta. Quare ut forma artificialis non a subjecto quod expolitur, sed ab ea quae videt in artifice, di- manat sic formas, aut qualitateS, aut mO- tum ipsum non materia ex se fundit, sea quaedam alia forma magis stabilis, quae dispersas materiae partes in unum cogit ordinem : Ordo autem ex ratione proficiscitur. Sunt igitur praeter formas materiae immersas& divisibiles: quaedam aliae spiritales,&divisioni non obnoxiae,omninb incorruptae, quia partes non habent, in quas Italvantur . Et sane qui nihil putat esse nisi corporeum & extensum, quod nihil aliud mente complecti queat, idem facit homini qui a

nativitate caecus, aut surdus negaret ullam esse lucem , aut colorem, aut sonum: nec minus iis habenda fides , qui multa se animo percipere non extensa asserunt, ut L

gicae di Moralis regulas , quam caecus iis

crede

375쪽

3 META PHYSIC C

credere tenetur , qui se lumen videre, &colores testantur.

p. 3. Magnam inter hominem, & caeteras animantes esse similitudinem : nam easdem pene functiones exerunt: similiter spirant , sentiunt , imo & quodammodo discurrunt, ac tanta est in quibusdam animantibus solertia, tanta in certis hominibus tarditas, ut his potius , quam illis intellectus& cogitatio deesse videantur. I sp. Quam inane si hoc argumentum fuse a nobis alio loco demonstratum fuisse . Quae enim vanitas est animantes cum hominibus componere ς An fidei, religionis,& aliarum virtutum sunt compotes λ an rationis dictamen , & justitiae leges intelli gunt λ quid illa mentis celeritas, qua homo uno temporis puncto coelum omne collustrat , terram, maria, urbes peragrat, &omnia demum quae libuerit, velut conspectui suo subjicit, an mutis id inest animantibus Sed , inquiunt, unus oe bominis , jumentorum es interitus, ut ait Ecclesiastes. Exigutim, cum taedio es vitin nostrae tempus ;cis non es refrige rium in iliae bominis, v t idem testatur

Resp. Sapientem non ex propria, sed ex impiorum mente loqui, ut ex ipso contextu liquet . Venire , inquit , fruamur bonis quae sunt, nemo sit exors luxuriae nostrae , oee. Deinde unus est hominis, ct jumentorum interitus, si vitae praesentis, non futurae s humanae & temporalis, non aeternae faelicitatis ratio habeatur . . Quocirca, ut prudenter observat vir om

376쪽

ni genere doctrinae illustris metrus in Demonstratione Euangelica, is est Ecelesiastae scopus propositus, ut de finibus bonorum,& malorum disserat. Hinc varias jam ab initio opiniones affert, quas exagitat, &m. ea demum acquiescit sententia, quae Deum et i mendum, & mandata ejus observanda ense tradit: ut videre est in fine cap. . & iniistio cap. s. ubi illud profert: Neque dicas m-

ram Angego, non est providentia ne fortὸ ἐν rus Deus contra sermones tuos di spei euncta opera manuum tuarum. Sic cap.9. Sunr justi , utque sapientes , ω opera eorum in manu Dei: oe tamen nescit bomo utrum amore an odio dignus , sit: sed omnia in futurum servanrur incerta.

Itaque de rerum causis & finibus cum diu multumque Salomon disputavit, & quaecumque mente agitaverat hoc libro exposuit, eo tandem deducitur inanes esse, &exitiales hujusmodi disquisitiones, neque aliter sedatum iri motus illos animi & A ctuationes , quam si nosmetipsos supremo

Dei arbitrio permittamus. Cum etiam repugnantia quaedam afferat, id liquet, varias i psum de finibus rerum sententias proponere voluisse. De exitu vero animae, &eius immortalitate , ac futura vita quid

sentiat, aperte cap. II. ipse declarat . Sci- ἔν , inquit, quod pro omnibus his adducet re Deus in iudicium. Et cap. I 2. Antequ- , inquit, revertarur pulvis in rerram suam unde erat, et o ritus redeat ad Deum, qui dit illum . Atque ubi totius dii putationis finem facit, Deum time, et mandata eius ob serna : boc est enim omnis bomo , Θ eundia quarium adducet Domi/ms in judirium . Hinc

377쪽

Gregorius M. Dialog. s. lib. . cap. . His liber, inquit, idcircὸ conrionator dicitur , quia Salomon in eo quas tumultuantis turbae s e pix sensum et ut ea per inquisitionem dicat, quae sua e per tentationem imperita mens sentiast. Nam quot Ferirentias quasi μ' inquisitionem --ι , quasi ror in se personas diversorum Hsint . Sed conrionator verax, velut extensa -- omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam reporat, cum in ejusdem libri termiano ait ' Finem loquend. omnes pariter audi mus e Deum timo , et mandata eius observa, Me est enim omnis homo. Haec utique paulo

uberius ex viro illustrissimo exposuimus , quod ii qui animos nostros capitis damnant , eo praecipue Sapientis loco abutan

At solus, inquiunt, Deus est immortalis, ut docet Apostolus. Mup. Solum Deum habere immortalitatem D quo vitae habeat plenitudinem ,

nullam subeat mutationem : mentes Vero cum Angelicae, tum humanae naturae viribus destrui non possint, cum sint simplices,& uniusmodi: sed Dei nutu, re voluntate conservantur, ut Plato ipse in Timaeo docet. Naturae tamen conditione sunt incorruptae , cum a nulla re creata interi possint, neque in se corruptionis gerant semina: nam creatoris voluntas naturam

cujusque rei essicit. Mentes itaque nostrae ex naturae suae institutione , & opiscis .inutu sunt indissolubiles, & immortales. a Nulla quidem est causa ex qua animus Pendeat, quam prima, cujus potestas non deficit. Deum autem velle ut extinguatur

378쪽

ΤRACTATUS III. ΠΤ

animus, nullo id argumento probari potesti Imb multis argumentis testatum facit se velle ut animus superstes sit corpori & s licitatis capax, uti in Morali fuit demon

Qui nulla ratione demonstrari posse animae immortalitatem putant, sed sola fide certam haberi , alia objiciunt de statu animae separatae , quae proxima quaestione commodius dissolvemus. U-S T I O i II. ,, i i

De satu anima separatae.

E Tsi sorte nos fugit quomodo anima seis

parata vel sentiat, vel intelligat, tamen certum est eam a corpore sejunctam exi stere ., Moveri sidera, atque eosdem cursus constantissime .servare disparibus inter 1e motibus nemo ambigit : at quibus rotis, aut machinis illae conversiones perficiantur , explicare non possumus: sic animam a corpore sejunctam subsistere, sentire, &intelligere non dubitamus , tametsi explicatu est difficile, quomodo sentiat, intelligat & moveatur. Neque enim cogitatio- me complectimur qualis si animus in ipso

corpore . Mibi , inquit Cicero , naturam animi neuenti multὸ docilior oectinis, cogia ratio, mulsaque obscurior, qualis animus in compore AEt, tamquam alienae domi, quam qualis c exierit , iis in liberum caelum , quasi in δε- .mum Jam venerit. Nemo non videt nos sncerius rerum naturas percipere, quo magis

a corpore sevocamus animum , & secum esse

379쪽

ede cogimus. Quid ergo futurum est Camex tenebroso carcere emissus fuerit ' an nihil percipiet, nihil intelliget,' Sed ut via ratione progrediamur primum ostendamus animam sentire & moveri, deinde eam intenigere postremo quomodo intelligat explicare conabimur. Sit igitur

Prima Conet O.

Anima separata, & sentire potest , ct

Probatur Pars Conclusionis prior. Animus in corpore conclusus , & sentit, &dolet , & laetatgr. Nam corpus non est sentiendi principium , sed instrumentum dumtaxat s dolet aut laetatur animus, non corporis moles: ergo nihil obstat quominus animus a corpore sejunctus, aut doleat, aut laetetur. Imb fieri potest ut gaudium, oc aegritudo extrema sint , ubi corporis societate non interpellantur. Nam pura sunt & firmissima animi judicia, atque illius Vigor cor poris pondere, aut turbidis pallionum motibus non impeditur , tum vim tuam omnem in id quod amat, impendit, cumque id quod sibi deest, adipisci nequit, languescit,& incredibili dolore cruciatur. Quod autem moveri possit animus aeorpore sejunctus, hinc liquet, quod om. nis pene motus corporis ab animo oria tur . Sed opponit Pomponatius ex Aristotele, indivisibile moveri non p8sse. Resp. Id sorte verum esse de puncto mathe

380쪽

ΤR ACTATUS III. 379

thematico non de substantia spiritali, quae

extensonem, ut loquuntur, habet virtua

tem . Qubd si lumen, aut spiritu vitalis in

corpore pene in puncto temporis moveatur, an dubitamus mentCm separata is, qua nihil velocius, incredibili celeritate ferri Rc mirum est id nobis objici ab homine qui Aristoteli est juratus, cum Aristoteles omnem motum a natura spiritali deducat , adeo ut coelo ipsi motrices intelligentias adhibeat.

Secunda Comissio.

ta intelligit. Probatin Conclus. Quanto objectum est menti conjunctius , tanto acrius percipitur; sed anima est sibi, ut ita dicam, pr xima ; neque adeo ulla imagine indiget, ut seipsam percipiat. Non enim animus imaginem exigit , nisi ut objectum quod longius dissitum est, aut minus attemperatum, facultati admoveat, aut ipsi accommodatum efficiat. Et si enim dum mens in corpore includitur ; non sese clara &distincta cognitione intueretur, cum tame sitsbi ipsi intimi praesens , sine ullo phantasmate se utcumque intelligit, & est suae cogitationis sibi conscia : tametsi corporum consuetudine abrepta vix in sese aciem diarigit . Sed ubi soluta est 1 cor ore, nec tot functionibus in diversa nitentibus distrahitur, tum sbi ipsi est notissima. Notitia animi qua novit se vivere, se intelligere, abdicatione potius omnium sensuum

SEARCH

MENU NAVIGATION