장음표시 사용
381쪽
suum quam per sensus habetur. Mentis est enim de sensibus judicare , non ab iis judicari . t is crimen ipsum quo se a sensibus sejunpit, non ab iis mutuatur. Quis non experiatur in seipso longe clarius se scire , quid sit veritas, quid sapientia, quam quid sit calor aut frigus. Nam ut ait vir doctissimus si in iis explicandis quandoque laboratur , id fit verborum penuria, aut ingruentium phantasmatum turba. Non igitur metuendum ne anima a corpore sejuncta non intelligat.
Quod si anima separata seipsam intelligit , neces te esse ut alia permulta , cum quibus cognationem habet aut relationem , intelligat. Cum enim mens nostra aut ratio sit velut quidam ordo, aut mensura universalis : ut per applicationem mensurae 'alicujus , puti uinae , panni longitudinem , bilancis ope rerum pondera cognoscimus : per sensus itidem corporum affectiones quodammodo dimetimur. Sic meniatem velut rationem quamdam, aut mensuram universalem adhibemuS, ut mutuas
rerum habitudines , & in quibus conveniant, aut discrepent, perspectas habea .mus. Sensus quidem sunt in suo quique genere limitati , visus colores, auditus so. nos dimetitur: mens nostra ad ens omne pertinet o & quidquid cognoscitur, est eius ditioniS . Cum autem veritates plurimae , ferε ut ejusdem catenae annuli sint inter se connexae, ubi mens unam percipit , aliae velut in eadem serie constitutae quasi ultro sese offerunt: adeo ut mens separata pr0prieis
382쪽
prietates quae essentiam consequuntur 3 velut in ictu oculi intueatur . Quod si enim qui perspicaci & celeri sunt ingenio, conclusiones in principiis conspiciant, quique de rebus geometricis cum ordine interrogatur, ut puer ille apud Platonem , rite respondeat, dubitare non possumus quin mens soluta a corpore conteX tum demonstrationum per seipsam multo acrius perinspiciat , sive in communi , & velut publico lum ne, vel in ideis divinis sive ea
species olim acceptas conservet , ut phantasia species corporum per tensus acceptas retinet; sive in Angelorum sortem translata novas ab Authore naturae hauriat imagines : quocumque id modo fiat , nobis cerdum est mentem corporis vinculis solutam , & seipsam , & multa intelligere.
Iuuntur objectiones. Ex iis solvi possunt quae Pomponatius magno studio conquisivit argumenta , ut evinceret nulla ratione probari posse animam existere separatam , idque sola fide certum haberi. Quod utcumque serendum esset , nisi & argumenta undique comparasset adversus animorum immortalitatem , ct impios armasset, qui sublato omni metu totos se voluptatibus dedunt , atque ab illo sempiterno terrore se liberatos v lunt di cum humanam vitam , ut loquitur
Lucretius , turba ab imo. Nos, vero animam esse incorruptam tot argumentis confirmatum arbitramur, ut
minus mirandum iit, si praestantissimi qui ' que
383쪽
que Philosophi,Platonici imprimis & Stoici, id persuasum habuerint : quantumvis
minutiores alii , ut Epicurei , reclamarint. Tametsi forte omnes circunstantias quae ad statum animae sepai atae spectant, non satis Compertas habemus : id enim minime est 'necessarium I ac satis est nobis quod animam a corpore sejunctam existere, ut certum & inconcussum teneamus : adeo ut
omnes Pomponatii di aliorum molestae interrogationes & argutiae satis inutiles esse
videantur. De re enim constat : quo autem modo se habeat anima separata, non nostrum est tam curiose inquirere. Sed tamen ne difficultates subterfugere videamur , eas breviter summatimque decur
Ac primum Pomponatius Aristotelem in suas partes trahere nititur , jure an meri id, expendere non vacat: cum sane valdo ancipitem ac dubium in hac disputatione eum fuisse satis constet. Intellectum quandoque a materia secretum tradit,quod universa intelligat, idque ex eo probat, quod objectum juxta appositum impediat ne aliud videatur. Quare si intellectus vel corpus foret , vel ciarpori admistus , non posset quicquam percipere. Sed alibi intellectum agentem esse aeternum patientem , seu
passibilem, eumdem corruptibilem csse decernit . Quid per intellectum agentem sibi
Velit, an partem animae, vel facultatem ;an communem omnibus, ct assistricem intelligentiam , non satis i iquet. Hunc sane intellectum advenire extrinsecus , ac divinum esse apertissime definit . Quamquam
384쪽
satis apte respondeant Aristotelis Interpretes, facultates animae esse corruptibiles non per se & ratione sui, sed per accidens, propter phantasiam quam con notant, &qua mens indiget in hoc statu . Cum autem in Ethicis doceat mortuos amicorum fortunis quodammodo assici , in eam videtur sea tentiam fuis e propensior , animam una
Opponit a. idem Author animam separatam diu non posse consistere, quod sit in statu violento. Resp. Et si anima quandam habeat ad corpus propensionem , non continuo tamen
eam vim pati , & si quid ei ad summam persectionem deest, aliis dotibus abunde iclpensatur: tum enim cuncta multo purio, ra cernit, & cupiditatum expers non amplius in diversa trahitur . De anima vero loquimur ut Philosophi , quatenus videli Acet in statu naturae spectatur . Nam beatorum animae licet in propria redire corpora expetant, illa tamen propensio est divinae voluntati subjecta. p. 3. animam separatam manere otio iam , cum nihil sine phantasmate pollit intelligere: non corpora percipiet, quorum imagines non excipit e neque enim spiritus a corpore pati quicquam potest nec mentes separatas, vel Angelos cognoscet: quas enim sui imagines Angelus immittet, aut quae species rem invisibilem exhibeat 'Resp. tum demum iis Philosophis quaerendum fore , quomodo anima separata alia a se intelligat , cum ab iis expositum
fuerit quomodo in hoc statu & seipsam , &
385쪽
aliacognoscat . Quae nobis hac de re , in qua peno Philosophiae summa consistit , visa sunt probabiliora , ut se dedit occasio,
attulimus', non nulla etiam in proxima disputatione dicturi. Huic pervulgato argumento respondet vir doctissi-in Anthropologia nuper edita, mentem nostram , quae non nisi ab alio informari potest , duobus generatim modis informatam cognoscere , nimirum a Deo, cujus est effectus , & a corpore , cujus est forma: cogitationes posterioris generis pendent a phantasmatis at cogitationes prisoris generis tanto iunt perfectiores, quanto mens est ab ipso corporis commercio liberior. Sed molestius inquirit Pomponatius, qui fieri possit ut anima separata a corpore intelligat , aut alterius cogitationes perspectas habeat : quibus enim signis sua sibi
mutuo cogitata possunt communicarevsp. I. eam dissicultatem in utroque statu animae , sive sit cum Corpore conjuncta , sive sit ab eo separata , esse communem . Nam vicissim ab eo qui haec objicit, positim requirere quo id modo fiat, ut verberatus aer e pulmonibus cum impetu protrusus , ct certa ratione in ori S cavitate formatus , dum aureS serit , cerebrum aut spiritus assicit, statim alteriuς mentem sic excitet , ut mentis meae cogitationem
assequatur. λ c si quid ei moram objicit,non
aliud est quam aut vox incognita, aut colI
fusa , ut iis accidit qui linguam ipsam non intelligunt : sed ubi vocis significatio fit apertior, tum qui audit, loquentis mentem
386쪽
tem iis velut involucris expeditam conse quitur. Tolle ergo signa quae utilia esse non possunt, nisi animo corpore concluso, nihil aliud requiritur ad cogitationis ait rius perceptionem quam.voluntas illius qui cogitationem suam Vult aperire. Haec enim voluntas tam occasio percipiendi esse potest, quam verberatus aer, aut 'aliud signum quo utimur, ut animi senia
Resp. a. fieri etiam posse ut idem accidat cum Angelus vel animus separatus vult alterum suae cogitationis participem fieri , quod juxta recentiores quosdam in corporum collisione contingit. Nam ut iis qui- dem videtur, motus ab uno corpore in aliud non transfertur: sed ex illa collisione, velut ex occasione quadam motus a prima causa in corpore immoto producitur: exi- stimant enim corpus ex seipso iners,motum Procreare non polle. Non dissimili ratione,c quidquid sit de exempli veritate cum anima separata vult alteri suas cogitationes aperire, illius voluntatis occasione Deus effcit ut anima eam cogitationem percipiat. Quare Angelus alium illustrat, aut in eum agit, cum occasio quaedam est, ut huic novae perceptiones accedant, Quod ita verum putant, ut in hoc statu idem , ut multis videtur, nobis contingat e non enim sumus suincienter ex nobis , tamquam ex nobis aliquid cogitare, ut ait Apostolus: ac nullae in nobis esse possunt perceptiones citra Dei operationem ἱ quamquam, ut saepe diximus, determinatio aut usus voluntatis in nostra omnino potestate relin-Pbic Burg. m. III. R qui-
387쪽
quitur. Verum utcumque ea sint, id unum constat, quod si in communi luce quae illuminat omnem hominem liquidam veritatem contuemur, multdid magis in separata anima statuendum videatur
Is tamen locus Apostoli, ut alia quae asserri possunt plurima, commodius forsitan de illustratione supernaturali intelligi possunt. Atque ut Deus si sens& origo perceptionum , quod vim percipiendi nobis contulerit , vel quia miris modis , licet incognitis nos irradiat, ubi mens res aeternas ct spiritales contemplatur ψ ut solaris lucis beneficio reliqua conspicimus , dc
multb id magis, ut sol ipse inspiciatur rut Plotinus En n. s. l. 3. diser te explicat rcum tamen causa cognitionis nostrae inquiritur, ac praecipu8 quando anima est separata a corpore, non alia sorth quaerenda est, quam illius natura, aut vis percipiendi ab
Authore naturae concessa. Nec continuo facultatis nomine abutimur, ut cum dicimus ferrum a magnete
trahi, quod in magnete sit Vis attractrix serri r tum enim manifeste nihil dicimus , .priusquam nobis innotuerit , quid sit inferro illa attractio, &quid magnes conferat ; sed dissicultatem effugimus . At si id ipsum a nobis ante fuerit explicatum , tum licebit nobis facultatis nomen usurparC . Ac si verum sit id fieri propter certam partium, & meatuum in magnete configura tionem, tum frustra quis rogaverit curi nferro & magnete meatus ita suat dispositi ,
nec inepte ad naturam illius confugimus . Non enim rerum rationes in infinitum quς-
388쪽
rendae sunt. Simili ratione notum est eam esse naturam mentis ut percipiat , quaecum. que sit origo perceptionis. Optimo igitur eam esse vim& facultatem animae etiam
Neque id negare possumus, animam paratam sibi esse perspectam , ac multo etiam magis, qua m cum corpori est illigata .. Non enim anima minus est intelligib.
lis , quam quae circa nos sunt corpora , Imo nullum corpus mens cognoscit quin se utcumqne cognoscat. Sciu enim te percipere, & omnis perceptio intellectualis est in se reflexa , saltem virtualiter: se,psam igitur in omnibus intuetur .. Non quod mens habeat ideam sui adaequatam , aut omnes suas modificationes norit : sic enim nulla omni no res nobis est perspecta . Sed es aro percipit, se dolore, aut voluptam te, aut aliis affectibus percelli, so percipere, velle, dubitare. Quae enim sensu i timo, & quasi ex conseientia novimus ,
haec clarius cognoscimus. Sic autem ani
tiones novit, non uno intuitu, sed saepe discursu & ratiocinio ; non per ideam comprehensivam & adaequatam: hoc enim modo nihil omnino compertum est,sed perideasclaras ac distinctas. Quo quidem Moodo teste Aug. sdem nostram,idem de aliis poseceptionibus dicendum , nbvimus erepus scientia , di ciamanta rari cienti. Id, vero certum esse nequit, nisi quia est evidens. Nam ut sci te admonet Vir clariss . qui hoc argumentum fuse prosequitur , naturalis cognitionis certitudo ex ipsa levi dra tia
389쪽
proficiscitur. Quid autem evidentius perceptione, maxime cum eam actione refleaxa intuemur ' Quae igitur sensu interiore& conscientia intuemur, eadem clare re evidenter aliqua ratione cognoscimus.
Deinde quae & quanta de animi immortalitate , & libertate & aliis attributis demonstramus P Sed nihil demonstrari potest de eo quod confuse tantum & obscure percipimus: nam demonstratio est evidens probati': ergo an i mus sui ipsius claram dc distinctam habet notionem , etiam Cum est in corpore, ac multo magis cum est
Sed, inquiunt, unde in animam separatam perceptiones commeabunt ' non agit illa cum percipit, sed recipit tantum rana est lanimi actio , voluntatis propensio in hoc vel illud bonum : cum animus corpori adest, tum occasione motuum qui fiunt in
organis, variae in nobis oriuntur percepti Ones : 'ini materia ex se nulli est addicta fiagurae, sed innumeras aliunde excipit. Sed ubi animus a corpore si paratur, quae auissa in eo ideas aut perceptiones procreat enon enim ea vi praeditus est, ut tot ideas rerum esciat, non in se rerum omnium
Resp. I. nos in ea opinione non esse, ut percipere, non sit agere, sed pati tantummodo dc aliunde informari arbitremur . Est enim mens actuosa sive ut Voluntas , sive ut intellectus concipiatur. Fatentur quidem omnes animum agere, cum vult, Cum amat , cum sese huc potius, quam
illuc inflectit, cum univertatem in bonum
390쪽
num propensionem ad certum objectum determinat: tum enim seipsum modificat , & in se varias propensionae creat . Quidni ergo & varias perceptiones communem quippe in bonum impressionem ad certum objectum determinare nequit , quin illud intellectus voluntati exiubeat . Hanc igitur vim habet animus , ut novas perceptiones sibi ipsi largiatur . A nte non noverat, non percipiebat, jubet voluptas ut percipiat: ergo hanc habet vim, ut novas perceptiones sibi tribuat. Ergo percipere est quaedam actio, cumque anumus cognoscit seipsum modificat, ut cum
Neque id obstat quominus perceptiones nostraea prima causa profluant. I. Quod vim percipiendi nobis concesserit. 2. Notio ipsius animi, entis infiniti, & in unive sum spectati, ab Authore naturae impressa est. 3. Notiones forto simplice s, ut motus , temporis, extensionis; imo & relationes inter eas simpliciores , ex quibus axiomata essicimus, quorum veritatem primo aspectu contuemur: Istar, inquam, ideae, aut perceptiones a Deo ipso manare possunt Quocumque demum modo ideas habeamus, Deo reserimus acceptas, quod mille modis plane incognitis vitae notirae momenta sic
disponat , ut infinita propo percipiamus, quae cognitionem effugissent nostram , si providentia sua res aliter disposuisset . Illud tamen non dabo, perceptiones nostras , & eas maximo , quas ratiocinio consequi in ur, per notiones expressἡ ren xas , cujusmodi sunt conclusones scientia- p . R 3 rum
