장음표시 사용
391쪽
rum demonstratione acquisitae, I mente ipsa non proficisci eamque non esse actuosam cum percipit. Atque haec. de immortalitate, natura &slatu animae separatae sussiciant; quaeque contra afferri solent, non tanti esse putem, ut tot demonstrationes , intimum ipsius naturae sensum , & animae testimonium possint ulla ex parte convellere . Unde Tertul .lib. de testim. animae, hinc probat eam esse superstitem, quod nemo sit qui bene vel male mortuis non apprecetur . Quae magna esset insania, nisi eos esse superstites praesagiret . Deinde id quoque probat ex insita fiducia subeundi omnibus post mortem judicii divini: ut quisque laeditur, laedendi inevitabilem vindictam , intentat , eoque injuriam mitigat.
Postremo quidquid illud est in nobis quod sapit, quod eligit & sese determinat
ad agendum , vis quaedam est coelestis , soluta ab omni corpore , & sejuncta ab usitatis notisque naturis. Qui vero nos ad mutorum animalium sortem deprimunt , eos sane validis re invictis demonstrationi
bus armatos prodire in Zciem oporteret , non quaestiones alias ex aliis nectere, ut rem tot rationibus munitam, & Scripturarum authoritate quae omnem rationem vincit, confirmatam, aliqua ex parte labefactare po sient.
392쪽
De natura , unitate , Θ originae animae rationalis .
NUllius pen8 rei magis vaga est & in
certa notio , quam ipsius animae enam plantis, bestiis& homini animam tribuimus, & vitam: & tamen plerique in ea sunt sententia ut putent, ex iis quae afferri solent animae definitionibus , nullam omnibus viventibus uni voce convenire :quod utique vero proximum nobis videtur. Primum enim ab Aristotele definitur, aditus
primus corporis organici potestate vitam haben-ris ; atque hanc definitionem, quaΙiscumque sit, ultro amplectimur quod accuratior non occurrat. Sed quid vitae nominest intelligendum, non satis liquet. Vita enim animae rationalis in perceptione, aut intellectione maximδ posita videtur : sed quid plantarum vita cum cognitione aut appetitu habeat commune, & in quo ratio vitae posita sit, vix qu i squam explicabit. Platonici quidem vitam definiunt,primu& constantem animae mota. Αc vulgo receptum est ut ea vivere censeantur,quae seipsa movent: sed intellectu est difficile quomodo planta seipsam moveat, non item Ramma . Fontem quidem vivum dicimus, ubi continenter fluit;& carbonem accensum itidem vivum appellamus: sed voces illae sunt metaphoricae, proprias inquirimus, ct quid simile sit in plantis cum hominis vita. . R Nec
393쪽
Nec ignoro quid responderi soleat,vivens esse sui motus causam principem. Sed non video cur plantae ut causs principes seipsas potiuS moveant quam ignis , aut gravia quaeque corpora. Alii vitam in eo constituunt, quod sit principium actionis immanentis, idque ultro accipimus: verum in animalibus quidem eae actiones sunt satis conspicuae , in plantis non'item . Sed de plantarum vita in parte secunda Physices dicturi sumus. , Alexander Alensis animam ut lucem aliqua vegetam, & semper mobilem concipit, quae vitam ex se instar alicujus luminis fundit: nam lux est in sole, vel ign lumen est in aere,sic vita ex anima in corpus
ut substantiat is quidam vigor jugiter fluit, id vegetat, dc fovet. Hinc I Platonicis
definitur anima numerus seipsum movens :qubd ut animam ex vita, sic Vitam ex motu ipse,& spontaneo maximo perspectam
habeamus . Rerum autem formas solent Platonici numerorum voce, ut Deum unitatis nomine designare.
Sed his omissis quae magis magnifice quam dilucido dicuntur, ad eam, quam ex Aristotele attulimuS definitionem, revertamur. Est, inquit, anima actus priamus corporis phsici orgonici; id est, forma substantialis, quae corpuS Organicum Constituit; uti calor est actus corporis calidi. Quod addit , potesatem vitam habentis , vitae nomine operationes vitales, seu actum secundum animae videtur intelligere. Itaque cum corpus animatum varias & multiplices actiones exerceat, atque in hoc maxi
394쪽
mea corpore , quod tantum est naturale , differat, quod varias actiones exerat, ne cesse est ut id variis quoque partibus,' aut aut organis si instructum. Nam corpus fimis plex & uniusmodi tam multiplices actiones non potest obire. Principium illarum actionum dicitur anima, & actiones ipsae immanentes, vitales dicuntur: tametsi , ut diximus, vivere ipsum, si physice, accipi tur , aequivoc8 conveniat substantiae spiritali & materiali: non enim eodem modo
I Definitur quidem actio vitalis, quae est a principio vitae conjuncto : eoque est vii lior, quo est magis immanens. 3Definirietiam solet anima id quo viviamus, movemur sentimus, ct intelligimus . Atq; hinc quatuor vitae gradus vulgo distinguuntur : primus est eorum quae vegeta tur, sed omnis sensus sunt expertia: c jusmodi sunt plantae. Alia sentiunt quidem, sed loco non moventur, ut ostrea , ct conchylia: quamquam illud merito dubitari potest an sensus usquam sine motu i cali reperiatur: sed de his alibi 'Sequuntur animantes sensu & motu praeditae: supremum viventium locum ea tenent, quas revegetantur, ut plantae, loco moventur, &sentiunt, ut animantes, sed praeterea intelligunt, atque hic est supremus vitae gradus. Tres tamen animarum species vulgo numerant vegetatricem , sentientem , ct rationalem: quam divisionem sic sero colligit S.I h. I part.quaest. I 8. art. I.. Vita hinc d prehenditur, quod res seipsam moveat rquae autem seipsa movens, vel motus vi--Σ . R s tales
395쪽
tales solummodo exequuntur, sed formam seu principium motus ab ipsa natura acceperunt, ut plantae quae alias generant, &seipsas alunt. Alia non solum seipsa movent quoad executionem horum motuum, sed etiam formas acquirunt quae sint eorum motuum principia; species nimirum, &imagines rerum quas cognoscunt, & appetunt : sed tamen fines eorum motuum non sibi praestituunt, in eos feruntur qui sunt a natura praestituti . Sic animalia seipsa movent, & nobiliori modo quam plantae . At homo non solum motus exequitur suos, & formas earum motionum acquirit,& quodammodo effcit, sed varios etiam fines suarum operationum sibi praestituit . Hinc meliore & persectiore fruitur vita . Verum, inquiunt, una species alteram non includit : sed anima rationalis includit vegetatricem, & sentientem .
Resp. animam rationalem continere reliquas animas eo sere modo quo superficies lineam , aut major numeru S minorem continet, materialiter, ut 3junt, non sor
maliter : eas quippd pro supponit, non ex iis constituitur anima rationalis. Verum hic quaestio oritur, an definitiones animae quae Vulgo circumferuntur, animae rationali conveniant: adeo ut anima sit vera corporis forma. Sit igitur
396쪽
sententia tamquam erronea, & fidei Catholicae inimica reprobetur. Σ. Probatur multis rationibus a S Thoma I. pari. quaest. 76. & 79. quae huc fere redeunt: formam esse id quo primo aliquid operamur et sed anima est id quo primum intelligimus, & intellectio est praecipua hominis operatio: ergo anima i ntellectiva est hominis forma. Nam si intellectio est hominis actio, &quisque experitur seipsum intelligere, necesse est primum hujus actionis principium esse hominis formam : cum forma sit primum agendi principium . Hinc S. Aug. lib. de Quantitate animae , se eam definit, subffamia es, inquit, qua
dam rationis particeps - regendo corpori ac consismodata.
Praeterea per animam rationalem homo constituitur, & ab omnibus aliis distinguitur, atque id quod sibi maximi proprium est,operatur est item homo totum physicum S unum agendi principium: ergo anima ra tionalis est vera hominis forma : eum forma cujusque rei ex propria illius operatione innotescat . Sed propria hominis functio
est intelligere: quod igitur principium est intelligendi, id ipsum est hominis serma . Est etiam actus primus, seu nobili sitima per
fectio corporis organici , quod animae ut . idoneum instrumentum obsequitur. p. operaciones animae intellectuales , intelligere nimirum , & velle , cominmunicari. non possunt corpori, nec Per Or ganum corporeum exerceri ergo neque
ipsum esse animae intellectualis, quod non minus est immateriale quam illius opera-
397쪽
tio, recipit in corpore, aut ei communic ri ullo modo potest: neque adeo anima est corporis forma: maximo cum anima in seipsa existat, nec possit esse in alio instar sormae materialis.
Resp. dis. cons. Non potest anima communicari corpori aut ita recipi in cor pore, ut ab eo pendeat, & quasi omnino in eo demergatur. C. non potest communicari corpori, ut id perficiat , vitam re sensum impertiat. N Id enim alias Ostendimus , hominem esse velut centrum utriusque naturae spiritalis, & corporeae,& quasi totius universi compenatum . Sic
anima medium velut locum inter naturas
spiritales& corporeas nacta, ut Angelusin' seipsa subsistit&vivit: tamen viram corpori communicat , idque vere in sormat , quod eum brutorum formis habet
Verum hinc alia oritur quaestio, an una ct eadem insit homini anima, quae veget tricis, sentientis, . intelligentis animae functiones exerit. Nam ut eos omittam qui hac in re a fide Catholica aberrant, ut Manichaeos, qui duplicem in nobis animam posuere, unam a bono, alteram 1 malo
principio ; aut Averoem, qui unam in omnibus, & universalem mentem, & quasi intelligentiam commentus est; quam in tellectus agentis nomine donavit; alteram cuique propriam, quaeq; intellectus patiens aut passibilis ab eo vocitatur. Sic Plato concupistibilem animam in jecore raseibi-em in corde,rationalem in cerebro posuisse uia dicitur . Ut ista, inquam, omittam, inter
398쪽
inter ipsos Theologos & Philosophos C
tholicos nonnulla hac de re distensio est. Nam Ochamus, Anthonius Mirandulanus, re alii animam rationalem ex duabus velut partibus constare volunt,quarum una sit i tellectualis , altera irrationalis, & sensus principium , quae sit per totum diffusa coxis Pus: eamque opinionem illaesa fide defendi posse fatentur ipsi Con imbricenses . Hanc
inter recentiores acerrime tuetur Petrus Gassendus: contra eos tamen st
- probabilius est in homine unam esse &indivisibilem animam,non multiplicem. Probatur Conclusio. Ex dictis liquet animam rationalem esse hominis formam, cui omnes vires subjiciuntur, dum eas ad agendum applicat, & unum esse homini , non multiplex tribuit; ac nihil deest quominus omnia formae substantialis obeat munera. Sed si plures essent animae in eodem homine , eaeque loco aut sedibus discretae, non unum esset, sed multiplex csse hominis ;ac nulla foret ratio cur unius Operatio paululum intensior alterius functiones impe diret : cum unaquaeque quod sibi esset proprium, ageret, & diversa prorsus essent earum functionum prideipia: neque etiam facultatum omnium. subordinatio facito posset explicari et nam diversae functiones ad distincta principia referrentur . Ergo
non multiplex, sed una est & simplex hominis anima.
r. Si propter diversitatem operati
399쪽
mina diversae quoque inimae statui debent, tot futurae sunt animae , quot sunt sensius inter sedistincti . Ergo lichisensus& rationis functrones plurimum inter se distent, nihil propterea necesse est earum actionum principia secernere , ct sentie tem animam ab intellectuali sejungere.
p. I. Eadem res simplex & uniusmodi non potest sibi ipsi adversari , aut secum pugnare : sed anima rationalis & sentiens sibi mutubrepugnant , &una alteri reluctatur , dum earo eone iscit adversus spiri-rum, sis spiritus adversus carnem. Ergo non una & eadem est anima quae hos motus di-Versos procreat , neque illa carnis & spiritus lucta, cujus toties meminit Apostolus,& quam in nobis ipsis experimur, ex eodem principio , vel ex eadem forma manare potest. Responderi potes I. eamdem animam per distinctas saltem virtualiter facultates sibi ipsi reluctari: neque id mirum esse debet, cum voluntas saepe intellectui adversari
I Vponderipotes a. spiritus ipsos qui mentis imperia deserunt, non despotico imperio regi ab anima,& alib persaeph duci, aut ab objectis, aut ab ipsa consuetudine , recorporis temperie , quam mens ipsa praescribit , undε & mentis functiones plerum
p. 2. Ubi sunt operationes omnino diaversae, ibi sunt distincta principia & formae
400쪽
diversae. Sed vivere, sentire, intelligere, sunt operationes omnino diversae , quae in homine etiam locis distinctae sunt : nam ossa vivunt & vegetantur, non sentiunt tamen; oculus videt, non intellis V .
alia est ossis, alia oculi, alia hominis ipsius
i Re .dis'. V. Diversae operationes dive se habent principia virtualiter distincta , C.
realiter diversa, N. Alioqui infinitae in eodem homine essent animae . Sic anima ra-3ionalis non est in ossibus, aut oculis, quoad operationes, C.quoad labstantiam, N. In m. Anima sentiens, aut vegetatrix est mortalis & corruptibilis, non item anima rationalis . Ergo non est una & eadem anima: cum idem simul es se mortale & immortale non possit. .ant. Anima sentiens est corruptibilis , cum sola est, ut in brutis, C. cum autem eadem est intellectualis, N. Tum
enim est immortalis, non ex seipsa, sed ex
p. 3. In ipsius hominis conformatione primum vegetatrice anima, tum sentiente, tum rationali scelum informari : cum autem non sit probabile unam perire,cum ad-Venit alt*ra , neque enim necesse est mori animal priusquam mens rationalis infundatur: restat ut in homine non una , sed plures snt animae . .: l. d. Plerique in hominis consorin
tione plures es se animas quς sibi succedunt: cum autem haec magna sit quaestio;& valdis obscura,quid nobis videatur, paulo dilige si s est explicandum . Sit igitur . ia