Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 META PHYSICAE

nullius rei essentia est sua existentia; id enim uni Deo convenit, qui per se & n cessario existit. Unde hoc nomen ut sibi proprium & incommunicabile sibi vindicat : Ego sum qui sum: & qui es mi t me ad

vos. Ergo in rebus creatis essentia, & existentia inter se realiter distinguuntur . Resp. diu. mast. Nulla res creata est suum

esse formali ter: adeo ut de illius idea, aut conceptu sit quod existat, C. id enim uni Deo proprium est e nullius rei creatae essentia est sua existentia identico, N. Non enim res existit per existentiam a se distinctam, ut ostendimus. Insant. Essentia rei est necessaria existentia vero est contingens: sed quod est necessarium distinguitur ab eo quod est contingens: ergo essentia est quid distinctum ab existentia. Re p. dis. maii. Essentia rei est quid necessarium in statu abstractionis, ut loquuntur, seu in statu objectivo, C. qui quidem status nihil confert ad realem distinctionem; in statu actuali, essentia est quid necessarium s rursum dist. ex hypothesi, C. absolute, N. Nam quae de re liunt propo-stiones, sunt necessariae tantum ex hypothesi quod res existat: res autem eadem po otest absolute esse contingens, ct ex hypo- 'thesi necessaria.

p. a. Actus&potentia inter se distinguuntur realiter: sed essentia habet rati nem potentiae, existentia vero habet rationem actus: ergo inter essentiam, & existentiam est realis distinctio. Resp. dist. mali. Actus, ct potentia in Phy-

52쪽

TRACTATUS I. 69

ficis plerumque realiter distinguuntur, C. in Metaph 3 sicis, N. Ratio est, quod potentia physica sit res quaedam actu existens, quae leparari potest a suo actu , ut materia 1 forma, paries ab albedine : non item se res habet in rebus metaphysiciS, quas mens nostra distinguit , ut distinctami rerum habeat cognitionem , ut in genere , & differentia planum est . Diximus in Physicis actum, & potentiam plerumque inter se

realiter distingui: neque enim adeo certum . est corpus, v. g. a figura realiter distingui :Cum tamen corpus omne sit in potentia ad multas figuras , quas potest excipere: verum id alias . Contra, inquiunt, si essentia, & existentia rei creatae non distinguuntur, nihil est, quod existentiam creaturae limitare, & definire possit: nam sola potentia actuin limitat , & vicissit in actus potentiam. Sic materia esset in sinita potentia , nisi eam forma terminaret,& forma ex se esset infinita, nisi

eam materia certis finibus coerceret.

O. Essentiam rei cujusque esse finitam , & determinatam, tum intrinsece, dc per seipsam , quod certos habeat & definitos persectionis gradus, tum extrinsecε persuas causas. Itaque nihil necesse est existentiam abessentia sejungere, ut una alteram determinet.

p. 3. Eadem est essentia cum est ponsbilis, ct cum actu existit ; sed cum est possibilis, distinguitur ab existentia quam rnondum habς . Ergo ubi actu existit, ab existentia quoque distinguitur. v .diu. i. Eadem est essentia neganVe; Phil. Burg. Tomam C C.' -

53쪽

so META PHYSICAE

C. Quhd non sit diversa; positive, N. est enim possibilis, quatenus potest existere', sed nondum est quid reale. s. Essentia quamdiu est possibilis, est

indifferens, ut actu existat, aut non existat: ergo distinguitur ab actuali existentia. Resp. Di f. am. E ssentia possibilis est indifferens indifferentia negativa, quae scilicet fundatur in essentia , quae nondum estens reale. C. In differentia postiva, N. p. Qui contendunt existentiam ne vir tualiter quidem distingui ab essentia, quod haec concipi non possit citra existentiam . Ressp. Essentiam concipi non posse sine existentia quam connotat, C. quam includit in suo conceptu, vel idea, N, uti alibi diximus de relatione respectu termini: nam relatio concipi nequit sine termino, uti nee facultas sine objecto quod con notat e quanquam nec terminus ut de essentia relationis, nec objectum includatur in ipsa facul. tatis essentia.

Utrum essentiae rerum sim ab aeterno.

NIIne alia quaestio nobis adeunda est,

utrum essentiae rerum sint ab aete

no quid positivum. Quae quidem ut facilius dijudicari possit.

Notandum vocem illam, Use, trihus potissimum modis aecipi. I. Pro existentia imae quidem acceptio est usitatissima : tum ζnim rem dicimus esse, cum existit. a. es

54쪽

TRACTATUS I. st

A ristotele definitio explicat esse rei, id est, essentiam rei, quam alii quidditatem v

cant. 3. accipitur pro connexione at

tributi cum subjecto: cum scilicet aliquid

a1firmamus: ut cum dicimus terram esse rotundam; bis duo essequatuor. Hispositis.

Certum est. I. rerum essentiaS,aut natu ras non existere ab aeterno ,' I. quia Deus solus ab aeterno existit. 2. Naturae universales non existunt, nisi in singularibus : sed nullum singulare existit ab aeterno, ut suo loco demonstrabimus , idque in praesentia

tamquam fide certum , dc omnium consen-1u firmatum ponimus. Ergo essentiae rerum non exi stunt ab aeterno. Certum est 2. essentias rerum non esse ab

se terno quid positivum, aut reale: com ni-heti sit ab aeterno reale, aut postivum praeter unum Deum . Praeterea, si essentiae 1 unt quid reale ab aeterno, ut sunt productae vel non: si prius dixeris, ergo non sunt aeter- .nae . Quod enim productum, & creatum fuit, idem in tempore carpit esse. Si essentiae rerum sint improductae, aut increatae , nihil erunt aliud quam Deus ipse. Itaque naturae universales sunt tantum aeternae negativo , quod nulli sint tempori addictae . Cumque concipimus naturam humanam secundum se, ab omni eam tempore abstrahimus I & cogitatione separamus: neque enim tempus ad ullius rei naturam vel estentiam pertinet. ἶ- quoque nobis certum videtur propositiones necessarias, in quibus praedica a attributa essentialia assirmantur, esse ab aeterno veras. Primo enim hae pro-

55쪽

positiones sunt perpetuae, & aeternae veritatis, bis duo esse quatuor, circulum Esse rotundum, hominem esse animal rationale, & aliae infinitae, in quibus scientiae veris

santur.

Deinde in propositione assirmante veritas in hoc consistit, ut attributum cohaereat, aut potius idem si cum subjecto. Atqui ab ae3erno est necessaria connexio , Midentitas inter hominem , & animal rati nate; neque unum concipi potest sine alte-xo, homo nimirum sine animali rationali. Ergo ab aeterno verum est hominem esse animal rationale. Non eadem est ratio propositionum contingentium , in quibus quod praedicatur, est accidentarium; aut adventitium:ut cum dicimus, Homo est Geometra, au hilosophus: tum enim attributi cum subjecto societas , ct cohaesio pendet ex tempore, nec secundum se est aeterna,nisi forte ex ν luntate Dei: ut cum dicimus Antichristus

erit. Id enim verum est ab aeterno non ratione sui, sed quia Deus ita voluit. Verum illa propositio, bis quinque sunt decem , est

ex sua natura, non solum ex Dei voluntate ab aeterno vera. 'Misuntur objectiones. Oppon. r. Deus ab aeterno cognoscit rerum essentias : ergo sunt quid reale, & positivum ab aeterno. Nam habent saltem esse cognitum . vel objectivum : quod quiddam est reale, & positivum, non merum nihil lup. Dist. conseε. Essentiae rerum sunt, quid

56쪽

TRACTATUS I.

quiddam reale in Deo, C. extra Deum, N. Sunt enim quid reale in ideis divinis , illudque esse cognitum nihil est aliud quilindenominatio externa, quae nihil positivum

Confert rei cognitae. OIp. a. Propositio ab aeterno est vera , cum ab aeterno est identitas quaedam, & eL sentialis cohaesio inter subjectum , & attributum , ut inter hominem, & animal rationale. Sed illa identitas, vel connexio, vel ordo esse aut concipi non potest, nisi sint extrema ipsius propositionis quae cohaereant inter se: non enim est ordo, aut relatio inter extrema , quae nihil sunt. Ergo essentiae rerum sunt ab auerno quid reale, , positivum. Resp. Mis. Non potest esse identiatas, aut ordo, vel relatio inter ea quae nihil sunt ἱ relatio, inquam, positiva, ut loquuntur, in actu exercito, C. Relatio objecti- /Va tantum, negativa,& in actu signato, N. hoc est; extrema, quae non sunt actu, & p sitivo, inter se non resetantur , sed habere

possunt relationem quamdam tum negativam , tum objectivam, quatenus unum concipi non poterit sine altero . Nulla enim fuit umquam , neque erit inter ea diversitas; neque aliter vel intellectus divinus, vel alius, si quis fuisset ab aeterno, ea potuisset Concipere, nisi ut inter se indivulsἡ connex . is ab aeterno verum fuit , bis tria esse ira, hominem esse animal .ratiOuMσ. ,

57쪽

QUAESTIO VI.

D. primipio isdividuationis .

ΙΝter principia entis quae id intrinseco

constituunt, vulgo recensentur genuS ,& differentia: ea quippe ad certam speciemens determinant. Quae autem dicitur di iaserentia numerica, individuum ab alio ejusiastem speciei discriminat. Cum plura inter se comparata, nulla insigni differentia inter se discrepant, tum numero differunt. Sed hoc loco quaeritur, iquid essiciat ut Petrus sit a Paulo numero

distinctus; an materia, aut serma, aut utraque an congeries multorum accidentium λAtque haec fere sunt principia Physica distinctionis numericae . Nominales rem unamquamque per se, & essentialiter singularem esse pertendunt. Thom istae distinctionem specificam a forma, numericam amateria ducendam volunt . Cum autem materia una sit, & omnibus rebus communis , hanc utique non solam, sed certa quantitate , ut ajunt, signatam,tac velut sigillatam principium individuationis constituunt . Alii ad principium metaphysicum confugiunt, sive sit gradus quidam specifi- eo superveniens, qui haecceitas solet nominari ; sive ut aliis placet, sit subsistentia, sive rei existentia et adeo ut dissicile si omnes hac de re, quae tanti non est, sententias referre , aut refellere: hae tamen facile possunt conciliari . Sit itaque

Prima

58쪽

Prima Conclusio.

Nullum est principium physicum individuati sinis. LProb. Cones. Primum enim, sorma seorsum sumpta non est principium in si vidu tionis, ut fatentur omnes: non enim Petrus, dc Paulus inter se numero distinguuntur, quia uterque anima rationali donatur. Forma quidem ut materia concurrit ad constituendum individuum; sed ea non est ratio distinctionis numericae: est enim ex se indifferens s ut in hac vel illa materia reci

Non dissimili ratione materia seorsumst mpta consti tui t quidem individuum , ut

principium materiale , uti& causae reliquae sed ea non escit formaliter individuum , ut est individuum, cum ea notast determinata ad unam formam potius quam ad alteram, & eadem materia plures formas excipiat successivo solo numero distinctas. Ergo materia sola non est formale principium individui. Quod autem Thomissae contendunt, non materiam solam, quae potentia est vaga, &indeterminata, sed tali quanti late sisngiam esse principium physicum individuationis. hoc, inquam, dissicultatem auget, non tollit. Quid enim sibii velint per illam gillationem quantitatis, non satis iotelligimus. An quod materias jam sit quantitate sua instructa. , prius in individuum, constituat λ quod si itast, individuum erit quoddam ens per acciden i, ex substantia C nimiis

59쪽

36 META PHYSIC E

nimirum & quantitate conflatum. 'Verum subtiliores Thomistae per illam quantitatis sigillationem, materiam solam intelligunt, quatenus certae quantitata ci stinatur, eamque non formaliter, sed rada vialiter continet, c Sed eontra : materia prius formam tu stantialem, quam ipsam quantitatem ExCipi tr ergo ea potius erit individuationis principium, ut serma sua sigillatur , quam udi certa quantitate signatur. Ex iis liquet rem non fieri individuam per congeriem quorumdam accidentium et prius enim res concipitur individua, quam accidentibus suis ornata. 2. Cum quaedam ex iis accidentibus pereunt, non idci rco res fingularis mittatur . 3. Ut accidentia cxtra substantiam in Eucharistia conservantur; se & substantia citra accidentia esse,& concipi potest: & tamen tum erit sing laris, & individua. Ergo res non fit singularis per aecidentium congeriem, tametiam accidentia rena singularem manifestam

Non est aliud individuationis principium,

quam rei existentia. - .

Prob. Conci. I. Nullum est mneipium Phy sicum individuationis, ut ostendimus: non enim materia , aut forma , aut collectio accidentium rem inciunt singularem ; & ea sunt principia individuati nis tantum ineompleta : ergo principium

60쪽

physicum, non physicum futurum est. Sed mullum afferri potest praeter existentiam: tum quia ejusdem speciei individua penes essentiam proprii non differunt, sed penes existentiam, tum quia omnis gradus nume- Tlaus praeter existentiam est inutilis: cum existentia id praestare possit quod gradus ille essiceret . Ergo existentia est principium formale individuationis , seu distinctionis

numericae.

Conssem. Existentia est singularium, &essicit rem singularem: quod enim dat ossessimul & tale esse, & singulare tribuit : ne que enim res universim, sed hic, &nune existit, ac sola demum existentia essentiam ex se vagam, & indifferentem omnino de

terminat . Prob. 2. Conta Tum essicitur natura uni

versalis, cum secundum se spectatur, & abstrahitur ab existentia singularium : ergo si gnum est naturam non essici singularem nisi per existentiam : sublata enim existentia, jam uatura concipitur universalis. Diluuntur objectiones.

Quae in contrarium objiciuntur , facilius luentur, si adverterimus triplex emindividuationis principium, x. est effatia vum , sic causa effectrix rem essicit singui rem . a. est manifestativum, quatenus nos ducit in cognitionem rei singularis. Quo quidem modo collectio accidentium principium individuationis dici potest. 3. Est principium formale , quod scilicet spmciem ex se indifferentem determinat et

SEARCH

MENU NAVIGATION