장음표시 사용
61쪽
id verti non aliud esse, quam existentiam pertendimus: tametsi materiam uti & alias causas concurrere ad rei unitatem numeri cam fatemur, sed negamus materiam istam individuum formaliter , quatenus individuum est, constituere. Cum itaque . p. I. ex Aristotele, rem habere a m teria quod sit una, aut multiplex numero quodque expers est materiae , multiplex numero esse non posse. Imb addit S. Thomas Angelos specie inter se differre , qu bd ab omni materia sint immunes: cum distinctio essentialis & specifica a forma, ut materi lis & numerica a materia repetatur: ergo materia est principium unitatis , &distinctionis numericae: non quidem sola, quia ex se est ad multas formas indifferens , sed certa quantitate signata. Nam principium omnis divisionis, aut distinctionis numericae est quantitas, cum ea sit essentialiter di-,isibilis.
mo. Distinctionem rerum naturalium fieri pex materiam : adeh ut citra materiam nulla st divisio numerica, in rebus corporeis . C. ita ut materia sola sit principium distinctionis numericae , N. Id vero jam explicatum a nobis fuit, & ostensum mat xiam esse principium individuationis mate-xiale , non formale constituere individuum , sed non solam. Quod autem ex Philosopho asserunt illud multiplex numero esse non posse , quod est omnis expers, materiae . Responderi solet distinguendo hanc propositionem, quod est expers omnis materiae aut Physicae , aut
Metaphysicae, qudoque est actus purissimus,
62쪽
concedunt: quod est expers omnis materiae Physicae, negant: unde Angeli numero distinguuntur: quidquid Thomissae in conistrarium afferant. Quidni enim Deus ossicere possit duos Angelos omnino inter se similes, ct solo numero differentes Z uti&animae rationales, non specie, sed numero inter se discrepant: quin& Deus unus est
numero, quamvis Omnis sit expers materiae. Quare illud negari potest unitatem
numericam nullam esse in rebus, quae ma
Opp. 2. Existentiam supponere rem singularem: cum essentia prius sit perfecta in
ratione essentiae, quam existere concipiatur : ergo, inquiunt, existentia non est so
male principium individuationis. Resp. neg. ant. Res enim non est singula ris nisi quatenus est determinata, & una et quod autem existit, unum est, singulare, &determinatum e est enim hoc , & nihil aliud , neque ullum universale existit Quare existentia rem e scit singularem, re determinatam, nec quicquam aliud fingi potest quod eam essiciat individuam. Contra, inquiunt, Antichristus jam conincipitur, ut individuum , aut res singularis, sed nondum concipitur existere: ergo eXL stentia non constituiti formaliter individuum . Res enim concipi non potest citra principium sivi constitutivum. Resp. Antichristum eodem modo concipi singularem , quo existere concipitur : est enimjam singularis,quatenus potestexistere. dant. Existentia non est de rei alicujus essentia , hoc enim uni Deo convenit: ergo
63쪽
Antichristus concipi potest singularis sine
Resp. diu. ant. Existentia non est de elisa tia rei secundum se spectatae,& ad naturam rei specificam quae est tota rei essentia, non pertinet, C. non est de essentia rei singularis. N. Non enim fit individua, aut dete minata, nisi per existentiam, nec producitur hic,& nunc, nisi quatenus existentiam accipit: sublata existentia, nulla erit illius deis
terminatio,aut unitas numerica . Sic rotunditas non est de ratione ullius corporis , uti nec albedo est de ratione parietis: sedςo pus rotundum, aut paries albus concipi bonpotest, citra rotunditatem, aut albedinem .
Non dissimili ratione non est de essentia hominis quod existat: sed hic homo esse non potest nisi per existentiam propriam, qua sublata, nulla est inter individua ejusdem speciei differentia. p. q. Ejusdem formae hon sunt diversi effectus formales: sed existentiae, & principii individuationis sunt diversi effectus sor- males: nam existentia dat esse, seu existere, individuatio essicit rem singubrem, iique sunt diversi effectus: ergo exist ntia non est principium formale individuationis. Resp. Dist. mai. Ejusdem syrmae non sunt
diversi effectus formales non sibi mutuo subordinati , C. sibi mutuo subordinati , N. Nam existentia dat esse, & tale esse, ex
quo sequitur ut res sit haec numero non alia: ut albedo parietem efficit album, unda
sequitur silmilitudo cum alio pariete.
64쪽
Unc major nos manet & magis coma troversa quaestio de subsistentia, quid ea sit, & quomodo ab essentia vel substantia distinguatur . Subsistentiae autem n mine id intelligi solet quo substantia terminatur & completur: quo videlicet in senatura sistit, nee ulterius progreditur, estque instar figurae quae copus terminat recircumscribit. Suppositum dicitur natura, vel substantia quae subsistit. . Persona sic definitura Boetio, rationalis naturae indisi a subsantia. Nam res omnis quae rationis est expers , suppositum vel hypostass, non periona nominatur, cum .personae nomen ad dignitatem pertineat. Mominis, inquit Boetius, dicimus esse per- Ionam , dicimus mi , dicimus Angeli , non
Adgitur haec vox, ἐ-iιidua, idque i telligendum inlc., quod persona de aliis
non praedicetur. Hinc Boetius, nussuam, inquit, in uni resalibus persona dici pores ,se iam gularibus ramum S individuis: anima Iis enim , vel generalis hominis nulla persona est , sed vel Cisomnis, vis Plaronis 3 tum etiam physice, quatenus totum quiddam est. Hinc manus, vel pes suppositi, aut personae rationem non habet: cum separa
tur, jam fit suppositum, est enim persona, aut suppositum integrum agendi princistium , eiquo actio tribuitur.
65쪽
Cum autem duo summa Christianae religionis mysteris S. Trinitatis & Incarnationis non intellecta subsistentia explicari non possint, hoc loco . pro more extra Philosophiam paululum est excurrendum:quae sit subsistentiae ratio, & quomodo a su stantia vel natura divinguatur, ex iis quae fides Catholica tradit, nobis est exponen. dum, sic tamen ut liquere possit rectam philosophandi rationem sacrς & inconcusiae fidei decretis famulari , non adversari. Quo autem quae dicturi sumus, melius intelligantur, perpauca ex iis quae vir excellenti doctrina & pietate Ludovicus Thomassinus l. 3. de verbi Dei Incarnati ne copiose & eruditἡ exposuit, decerpenda nobis videntur: ex iis enim magnae qua stiones tum Philosophics,tum etiamThem logicae solvi & facito explicari possunt Ac primum illud constat, personae v cem vix apud Graecos & Latinos Patres a te Sabellii haeresim usurpatam is isse . Nammeissa Chidi, ut docet Facundus i. I. ameo Sabellium tres eradidit is praedicavis, P rem , μώ- , Θ Spistrum Sanctum e persona rum auram mmo non λιν cism Sabinius imputagnaret Ercu am, necessario inusum praediem pionis assumpsit e ut qui sempeν tres condiri sunt oe vocari j Paro, Filius, Θ Spiritus Saa rius , unoquoque simul Θ communi personarummo που vocarent. : deindo uiam sub stentiae dictae sum: quoniam Ecelestae placuis ad Ismi caniam Trinitar--Me nomen disinae Minoe sonan tribuero. Com enim Graecorum hympostasi non omni ex parte congrueret vox
L Una , substania , post Augustini aeta
66쪽
tem excogitatum est vocabulum sub pentia, quod ipsi hypostasi conveniret .
In hoc vero maximo naturam a persona diviserunt, quod naturae vox quid commune; persona autem singulare quoddam ct individuum significet. Luae es ratio comis munis ad proprium , eamdem quoque habet ουσία Λd ύποςασ)ν. ait S. Basilius Epist. 3 9. Atque ut ipse ex icat Ep. 3. in rebus creatis natura speciem communem, hypoliasis naturam individuam designat. Ex quibus id esticitur, naturam ab hypostas non re quidem, sed cogitatione, atque
ut loquuntur, virtualiter distingui. Proin1oni quidem Scriptores naturam ab hypostasi nec re, nec ratione secreverunt. Unde numquam iis in mentem venit, plures naturas in una hypostasi, vel plures hypostases in una natura posse conciliari. Ecclesiastici vero Doctores unam ab altera non
re, sed cogitatione secernunt. Atque ut alios omittam , MaximuS Martyr. in dial. I. de Trin. inter opera S. Athanasii, Aliud est bposses , aliud deitas , non ut alia alia res s sed quod hyposia i alius, alitid deia eas signi cet. Nam opostasis declarat τὸ α id es esse s detras vero τοπιεινα , id est, quid dam e se. Ut sunt Petri, Pauli , ω Tim thei tres bposnses, at una Amanitas . QuO- Circa ex Maximo natura ab hypollas non
differt nisi modo significandi, & cogitatione. Huic omnino succinit praeter ceteros Richardus Victorinus l. . de Trin. c. 6. & 7. Nomins subsantiae non tam quis , quam quid signi catur 9 δ converso autem , nomis per si se non tam quia quam quisis gna-
67쪽
tur. Uerum ad institutum ordinem aede mus. Sitque. Prima Conclusio.
Subsistentia a natura ratione saltem, dc virtualiter distinguitur. Prob. eoneI. In Christo Domino est natura humana, eaque est persecta: sed in eo non est humana subsistentia: ergo subsistentia est quid distinctum saltem virtualiter a na
co m. Non. aliunde ortae sunt variae circa mysterium Incarnationis haereses , quam quhd lveretici nullum inter personam& naturam discrimen adhibuerint :hoc enim principio nitebantur. Persona ct natura nullo modo distinguuntur . Sed , inquiebat Nestorius, sunt in Christo duae naturae, ergo in eo sunt duae personae.COutra assumebat Eutyches, in Christo una est persona, cum unus sit Christus, unum& integrum agendi principium: ergo in Christo est una natura. Fides autem C tholica, quae semper mediam inter erro. res extremos viam insilit contra Nestorium unam esse in Christo personam, reduas naturas adversus Eutychetem decre
Non dissimili ratione haeretici in myst
rium Trinitatis offenderunt, quod ii nullam , ne virtualem quidem inter personas divinas & naturam distinctionem agnoscerent. Sic enim concludebat Sabellius, persona nullo modo distinguitur a natura: sed in Deo est una natur , ergo & una persona . Sed inquiebat Arius,in Deo sunt tres
personae ἰ ergo tres naturae . Fides auditem
68쪽
tena Catholica non rationum subtilitate, sed Scripturarum & traditionis aut horitate subnixa, docet in Deo unam esse natu ram, tres personas. Duo quoque genera attributorum in Deo agnoscit, essentialia nimirum, ut sapientiam & aeternitatem quae ad naturam pertinent, ct tribus personis sunt communia & alia quς notionalia dicuntur, quibus una persona ab alia distinguitur, quaeque unicuique personae propria sunt: ut generare in Patre, & nasci in Filio,& ratione horum attributorum aquae que persona est integrum agendi principium, aut suppostium . Illa omittere non potuimus, cum magnam lucem iis quae postia dicemus, sint allatura . .
Nunc vero id quaeritur, utrum in rebus creatis ratio ipsa personae, aut suppositi sit quid rei, seu quid positivum naturae superveniens & ab ea distinctum: quod ut melius intelligatur, quae nobis videntur certa, ab incertis sunt separanda. Certum est I. id non esse de fide subsistentiam esse quid positivum naturae superadditum : id enim nusquam fuit definitum, ac contrarium magna pars Theologorum & Philosophorum defendit. Scointus subsistentiam nihil esse putat praeter negationem, tum actualis tum aptitudinalis dependentiae ab alio, tamquam a supposito . Neque ab ea sententia multum alienus videtur S. ThomaS 3. p. q. Σ. art. Σ.
Non quodlibet inquit, individuum in gem- re sub antiae , etiam in rationali nat
ra babet rationem personae , sed solum iliis quod ser se existit : non aurom illud
69쪽
quod existit alio perfectiori s unde manus Acratis quamvis sir quoddam individuum, non tamen est persona, quia non perse exsit,sn quodam perfectiori , scilicet insuo toto . Et
q. q. art. Σ. Dic Mum quod naturae assumptae
non deest propria personalitas , propteν δε nium alicujus , quod ad perfectionem naturae humanae p tineat s sed pro rer additionem alia cujus quod es supra humanam naruram, quod es unis ad personam divinam. Certum est z. rationem personae, & negativa, i positiva dictione exprimi sol
re: quemadmodum in figura exprimenda interdum voce assiimante utimur; ut cum dicimus eam esse corporis terminum &complementum: corpus sua figura circum-1cribi; aut negante etiam, cum negamus corpus extra suam figuram extendi. Sic per subsistentiam negamus rem esse in alio ut
in perfectiori , aut esse juris alieni : id vero asserimus personam per subsistentiam in se sistere, esse sui juris, esse integrum agendi principium . Sic Patres Concilii Francosordiensis in Epist. ad Episcopos Hispaniae, In Deo homine, inquiunt, gemina sub an in est , non ge na persona .
Nam persona personam consumere potest, non
sub antia substantiam ς quia persona res juris es subsantia res naturae. Unde licet in Christo sint duae res, quae maximε inter se differunt , humana scilicet & divina natura, unica tamen est persona divina: quia natu rae humana in alio persectiori existit,& proinde non sui sed alieni juris est. Unum quo que est integrum agendi principium: sio con pus dc anima in homine unum suppositum ,
70쪽
unam essiciunt personam: noutra enim pars
est sui juris. His explicatis, sit. Secunda Conclusio.
Ratio personae vel subsistentia nihil rei , seu nihil positi xi & distincti addit ipsi
Prob. Conec Qui asserit aliquid esse positivum, id argumento itidem positivo probare tenetur; camque id probari non posse sit . aut ratione , aut experientia , imo neque ex mysterio Incarnationis colligi subsistentiam esse quid postivum a natura distinctum , palam est nihil nos cogere ut subsistentiam quid aliud esse praeter nega- ctionem , quaecumque illa sit , concipiamus: cum entia sine necessitate multiplicari non debeant . Praesertim cum nulla mentis agitatione concipi queat, qui fieri possit ut natura Socratis ab omni alio separata, & nulli rei coniuncta, vel unita non sit persona.: Conserm. Verbum divinum sic naturam humanam assumpsit , ut quidquid est in homine persectionis assumpserit. Nam ut ait A post. Ηebr. 4. Factus es nobis per omnia flmilis abrique pereato . Atqui si ratio personae esset quid positivum, Apostolus hanc perfectionem excepisset, cum pecca tum ipsum excipit: ergo ratio personae humanae quam Christus non assumpsit, non
est quid positivum L l . l. i. '
in .ia Cum natura insertor sua exuitur aut supposti , aut personae ratione , non existentia sibi propria , non modo su