Menologion ton euangelion eortastikon sive Kalendarium ecclesiae Constantinopolitanae 1000 annorum vetustate insigne ... cura Steph. Antonii Morcelli accedunt quatuor evangeliorum lectiones in codice variante. Volumen 1. 2.

발행: 1788년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ι- Quid Constantinopolitani spectarent , memoriam hodie iterum celebrantes Abbacyri sive Cyri Abbatis, cujus sestum agebant quotannis die ultimo mensis Ianuarii, docet nos Menologium Basilianum , in quo ei logii hodierni lemma est, H E εGς των Λει ψοινων των Ξγιων MVT ων Κιτου 5 Iωαν-. Reliquiae autem utrius. que Martyris repertae dicuntur Alexandriae επι Αρκαδιου βασιλεως Θεοφιλου Πατριαρχου Aλεξανδρειας , quae et prodigiis ab eo tem

uae res vero, quae caussa sit, cur in Kalendario nostro solus hodie Ahhacyrus nominetur, quum in mense Ianuario eundem cum Ioanne martyrii socio commemoret quemadmodum utrumque hodie etiam cient Me nologia, et Fasti ipsi SI avorum atque Mosco rum . Ib equidem omissum Ioannis nomen brevitatis caussa non dixerim , ut saepe in Kalendario suo factum . non semel animadvertit MaZochius . nam in hoc nostro, si quando nomina praetermittuntur, additum tamen videmus 5 των λοιπων aut 5 Tων συν αυ-Tcii: neque scriptor spatium habebat descriptum et Ioci angustiis arctatum , ut scalptor ille , qui Kalendarium Neapolitanum, defini. tis laterculis, in saxo incidit . ea igitur caussa mihi probabilior videtur, quod nempe Constantinopolitani de Cyri Reliquiis parti. culam aliquam nacti essent, de Ioannis cineribus non item . nam veteres et in templis dedicandis et in Festis instituendis Reliquiarum rationem maxime habebant , quarum etiam cupidissimos Constantinopolitanos suisse constat. sortasse autem eodem illi tempore

142쪽

COMMENT. DIVRNO R. LIB. x.

sacrum illud pignus habuerant, quo et corpora Martyrum Alexandriae inventa dicuntur. rem enim mihi quadan tenus indicare vidε-tur Chrysostomus homilia tis Mαρτυρας Αιγυnsires, quamvis ne Cy. rum quidem memorat, sed tantum Reliquias ex Aegypto adlatas . tempora certe hene conveniunt; nam ut sub Arcadii principatu reperta illa suerunt, sic sub eodem Chrysostomus Ecclesiam Conis stantinopolitanam administravit. nec homilia alibi, quam Constantinopoli, habita videatur , si locum perpendas , ubi Chrysostomus ait, eas Reliquias regiae urbi pro munimento suturas , nec solum muri, sed etiam scopulorum instar: Και καθαπερ σκι-ελοι Tussλοι; quae Antiochiae in mediterraneis sitae nihil , at Constantino. poli . quae maxima ex parte mari adluebatur, apprime congruunt.1I De templo , in quo cum Cyro Ioannes quoque colebatur, satis actum est superius. a Patres Concilii Nicaeni iΙ- de imagine horum Martyrum meminere , quae etiamtum Alexandriae in Tetrapylo visebatur, de qua item addunt, s παν toιας pomus ερια-ται. g alia plura de his se emissuros Bollandiani spondent in supplemento Ian.

I Et si Pearsonii docti viri opinio suit, i sanctissimos Ap

stolos Petrum iet Paullum martyrio defunctos esse vHI. kab Martias Vix tamen reperias, qui cum eo deinde senserint . nec sane valere illius auctoritas poterat adversus antiqua magno numero monumen ta , in quibus utriusque Apostoli consignata memoria est HI kab Iuliar. sic enim enuiaciatur in vetustissimo Kalendario Bucheriano s

143쪽

no , sic etiam in Karthaginiensi, ut ex vestigiis apparet; nam membrana ad eum diem vexata erat, ut haec tantum legerentur DI sanctorum Apostolorum. adde his omnia Martyrologia et Sacramentaria Latinorum, adde Graecos cujusque generis Fastos, et Syros item et Moscos et Slavicos , qui miro omnes consensu diem hunc servaverunt: nisi quod alio etiam quidam eosdem Apostolos honorabant , ut de Ecclesia Hierosolymitana superius indicavimus, ab quae festum agebat v. hal Ianuarias; quidam contra sestum ipsum geminabant , ut Neapolitani, qui Natalem Petri hodie . Paulli Natalem sequenti die celebrare solebant . 3b haec tanti sunt, ut communem Ecclesiarum opinionem hanc fuisse nos doceant, Apostolos hoc omnino die obiisse . neque enim, si alius dies mortis suisset, hunc prae illo diem omnes optassent , quo

martyrium eorum anniversaria sOIIemnitate honestarent.

Quid, quod in Consularibus Fastis diserte scriptum est, hoc eos die occubuisse ὶ nam et in Cuspinianis, unde excerpta edidit Sollierus, 4. post Consulatum Neronis 1I- et Pisonis additur His Consulibus passi sunt Petrus et Paullus Romae ΠΙ- hal. Iab et in iis , quos vulgavit Ioan . Georgius Eccardus , quamquam alii Consules designantur , Nero nempe et Vetus , subjectum tamen est , mi Consulibus passi sunt Petrus et Paullus tib stat Iub mitto alia exempla, quae cum alibi multa, tum apud Lesleum repeis rire possis. 6) haec ipsa satis esse debent, ne a veteri opinione

recedamus.

De anno major controversia est, quae definiri vix possit. nam veteres ipsi inter se dissentiunt, et alium alii annum adsignant . illa ramen sententia adhuc stat, quae Baronii et aliorum fuit, Apostolos lauream Martyrum adeptos anno Christiano LxvII' quam et MaZochius bonis argumentis firmavit: huic proxima est . quae Tillemontio placuit 8b existimanti , martyrium Apostolorum pertinere ad annum LxvI' quas opiniones nuperrimi quoque scriptores

examinarunt.

Ipsum denique sestum ubique terrarum antiquissimum merito habeas. nam et in trium Augustorum lege de feriis, quam scilic Valentinianus , Theodosius et Arcadius tulerunt . sic hodiernus dies

144쪽

COMMENT. DIURN R. L I B. E.

dies ceteris sollemnibus adnumeratur: Dies etiam Natalis atque Epiphaniarum Christi , et quo tempore Commemoratio Apostolicae Passionis totius Christianitatis magistrae a cunctis jure celebratur , in quibus etiam praedictis sonetistimis diebus neque vectaculorum

eviam reseramus in eadem obserpatione numeramus. 'Iam quae ad Acta pertinent sanctorum Apostolorum , quae item ad sepulcra eorum et omnis generis monumenta, in Hen schenio velim 9 et Ianningo quaeras , Io qui singula summo studio exquisivere , et amplissimis commentariis complexi sunt. nec postremas MaZochii curas negligere quisquam debet, qui Acta potissimum erudite illustravit : II aut qui horum omnium scripta ultimi strenue compilarunt .iI- Si urbes passim in Occidente atque Oriente Petri et Paulli memoriam veneratae , magna ubique templa honori eorum constituerunt; Constantinopolis in primis singulari studio eos coluit. nomenque eorundem , magnificentissimis templis dicatis, in pretio habuit. carebant quidem Constantinopolitani horum Reliquiis, quas semper Roma, tamquam clarissima tropaea custodivit ac sepsit:

de quibus Cajus ille apud Eusebium Ia Zephyrini Pont. max.

quum postea a Gregorio magno aliquid dari sibi de sacris ossibus Paulli postulassent, cui Constantina Mauricii Aug. uxor aedem in Palatio aedificabat, impetrare quidquam potuerunt . I3 sed tamen Catenas Petri Herodianas servabant, de quibus egimus ad diem xvI Ianuarii; tum in ipsa templorum multitudine magna ubique studii sui et pietatis incitamenta reperiebant: itaque publicam quoque supplicationem ad eorum templa quandoque indictam animadverti. mus ad diem hujus mensis quintum : quae quidem , impetratis ab urbe sanctuariis, dedicata esse crediderim . haec enim Pontifices maximi Reliquiarum Ioco facile transmittebant . nomina demum ipsa ibidem in honore suisse apparet, quum ea Chrysostomus I μεγαλα ora ματα appellet, iisque plures denominatos dicat. Enim-

145쪽

Enimvero , ut templum Apostolis omnibus commune mittam, de quo saepe meminimus, Chrysostomi aevo jam templum habe-hant Petrus et Paullus ipsorum proprium , non illud quidem in veteri urbe, sed tamen in proximo trans fretum . sic enim ille designat in sermone , quem , ut vidimus , post supplicationem modo memoratam ad populum habuit: Και πελαγοs περασαντες, 5 κυμα-

nostrum jam manibus terebatur, aedes altera etiam stabat utrique Apostolo sacra ad Hormis dae aulam, quae Iustiniani privati domus fuerat: auctorque ejus idem Iustinianus Aug. suit. Πρωτα νων, ininquit Procopius, is Πετοιὶ, 5 Παυλ νεων ε ματο παρα ον βαρο-

αυτοs προ του βασιλευσαι. ipse autem Petrus proprias habebat aedes duas, quarum alteram τον παλαιον Πευον dicebant, a Barsimiano Iustiniani temporibus exstructam , alteram To Aπο λειον του αγιου ροκορυφαιου Πετρου , de qua egimus ad diem xv I Ianuarii : i 6 ac praeterea tertiam sibi et Marco Evangelistae communem πλησιον του κολπου του Κερατος; l7 quamquam vix crediderim saeculo uti P eain et Marco dicatam fuisse, quum in Kalendario nostro nulla de Marco mentio fiat. nam qui hanc memorat auctor anonymos historiae de Depositione Vestis Marianae a Combefisio editus , appellatione uti potuit, quae aetate sua in usu erat. Nec minus aedes Paullo suae erant , quarum prima habenda ea est, in qua Chrysostomus, ut ad diem xv. mensis Septembris adnotavimus , aliquando concionatus esse dicitur. homilia enim illa , quam Gothis praesentibus pronunciavit , titulum praesert antiquum hujusmodi : G αυτου oμιλια λεχθεισα εν τla Eκκλαπφ Ypε ι Παυλον. huic autem aedi cognominem alteram primum accessisse crediderim , quam a juniore Iustino in Orphanotrophio exstructam, et uni Paullo dicatam plerique tradunt , praeter Theophanem , qui et Petro tribuit. i 8 tertia erat in Palatio, quam a Constantina Aug. conditam diximus, et ea ipsa esse videtur , quam Basilius Macedo resecisse, I9 magnisque sumptibus exornasse dici

tur oti de aedis. l. r. e. 4. is3 v, Cang. CP, Chr. l. IMI. pag. ris

v. Cang. ibid. pag. H6. et eomin ad diem I . Ian.

146쪽

M COMMENT. DIURNOR, L I B. x.

tur ceteras , quas enumerat Cangius , sequioris aevi esse dii. xerim , at non tamen et monasterium των οἰγιων Πετρου 5 Παυλου , cujus Abbas Paullus Concilio Menae subscripsit . ao verum alia spectare puto alterum, quod Cangius ad Paullum refert , cujus Abbas appellatur H γου imose της μοres IIct λινου : nomen quippe con ditoris id esse arbitror proprium, non possessivum.

HI- Quod reliquum est , ne illud quidem si Ientio praeter. miserim, quod in Lectoris Theodori excerptis legimus, car) sub

H nastasio Aug. institutum esse , ut sanctorum Apostolorum sollemnia majori, quam olim fieret, celebritate in urbe regia peragerentur : quod Festo Senatore urbis Romae , qui ad Anastasium rei publicae caussa legatus suerat, suadente atque hortante in consuetudinem venit. Eπιτελου λεms δε ε προτερον , inquit Theodorus,

. legebant autem hodie Graeci ex Evangelio Matthaei, quae nos quoque legimus, ad Petrum unum Spectantia , unde suis premae illius in Ecclesiam universam auctoritatis argumenta maxime peti solent. IIII Die sequenti in Menologio Basiliano adscriptum est Hτων ἀγιων IB Aπος ωνοῦ atque idem in Sirletino erat ; sic enim titulus redditus est, Celebritas omnium Apostolorum. consenditiunt Menaea et Fasti Ruthenici et Mosci apud Asse manum, a et uno codice SI avico excepto, qui non secus , atque Kalendarium nostrum, nihil hoc die exhibet. porro liquet inde, sollemnitatem hujusmodi aevo posteriore esse receptam i quod factum crediderima Concilii Nicaeni 1I' temporibus, pace Ecclesiae paria , quum jam Iconomachorum rabies deferbuisset . dixi autem receptam , non institutam esse : nam apud Latinos jam vetus erat et stata. habemus enim in Sacramentario Leoniano , post Natalem Petri et Paulli, precationis sormulam, quae id doceat, luculentissimam: a 3 Omnipotens sempiterne Deus , qui nos omnium Apostolorum meri a sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus ut celerem tu e

propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris . tum in Gelasiano aliae hujusmodi formulae occurrunt, a 4 titulis quoque praefixis, De Vigilia omnium Apostolorum , si Natali om. nium Apostolorum . Nec

147쪽

Nec tamen id novum , sacra illa sollemnia , quae a Latinis celebrarentur, Graecis placuisse; quemadmodum ne illud quidem rarum , quae a Graecis inventa projataque suissent, ab Ecclesia Romana probata atque adscita esse: ut neutrum, mea quidem senten.

tia, in dubium , nisi temere atque injuria, vocari possit. exempIa quippe in promptu sunt, quae utrumque confirment, nec diu mihi laborandum , quo plana res fiat. V. Primum enim Graecos olim Latinis obsecundasse , tam Apostolorum xib sesto instituto , quam aucta Principis Apostol rum anniversaria celebritate , modo indicavimus . rursus diem Christi Natalem, totius Occidentis exemplo . vnI- kab Ian. per Orien tem Chrysostomi aevo agi coepisse , volumine superiore ad eum diem demonstravimus . si autem tempora paullo recentiora attingere velimus, in Menologio Basiliano sesta Graecis jam communia inveniemus, quae primitus Latinorum tantum propria fuisse , ex Kalendarii nostri censu perspicuum est . nam ut Martyres omittamus illos insignes, quos illustris martyrii fama OIhi universo v nerabiles fecit, ne Consessorum quidem , qui apud nos inclaruerant , nomina Graeci aut decretos honores detrectaverunt . nam Septembri mense Martinum Pontificem maximum , qui Monotheaetas damnavit, recolunt Clarisque Consessoribus adnumerant.Novembri vero Martinum Episcopum Turonensem et Gregorium Episcopum Agrigentinum aeque ac Latini honorant: Decembri quoque magnum Ambrosium , stato apud nos die , studiose venerantur. tum postridie kalendas Ian. Silvestrum Pontificem maximum cum laude memorant . occurrunt Februario mense clarissimi Pontifices Leo magnus et Agatho , Leo item Episcopus Catanae : Martio Grego

rius magnus, Alexius Euphemiani Patricii Romani filius, Benedictus Arebiwandrites Romae appellatus. Caelestini Pontificis maximi, qui Ephesinum Concilium indixit. memoriam Aprili colunt. Majo mense Arsemum in urbe primo Diaconum . deinde in Aegypto Mon1chum , Iunio Sampsonem Romanum item civem celebratos reperias. Augustus demum duos alios refert, Liberium Ponti. ficem maximum et Hosium Episcopum Cordubensem : in quibus illi nobiscum liberalius egerunt, quam optare fas essω. neque enim Hosium Latini coluisse usquam videntur : Liberii rara in Martyro. logiis veteribus mentio est, nulla in recentioribus. Haec satis, opinor, declarant, quaecumque tandem inter Grae-

148쪽

COMMENT. DIURNO R. LIB. E.

cos Latinosque simultates exstiterint , Latinorum sollemnia apud eos in honore suisse: Ecclesiaeque Romanae auctoritatem consensu quodam esse et imitatione comprobatam. vΙ Num vero Latini Graeca minus amarunt imo et ipsi multa a Graecis mutuati sunt: quo nomine Gregorius magnus se olim a Siculis quibusdam notatum scribit, cas) velut si omnes Ec. cIesiae Constantinopolitanae consuetudines sequeretur: qua quidem

de re ille se purgat, sed addit tamen haec : Si quid vel ipsa , vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab illicitis probi-beo, in bono imitari paratur rum . porro de Hypapantes festo jam

adnotavimus . sollemnem illum cereorum ritum , quem Ecclesia Romana retinet, facile a Graecis prosectum esse : a quihus item Antiphonas duas, quae eo die, quum pompa procederet , canehantur, Gregorio magno auctore desumptas tradit Alemannus, ca6 quarum altera incipiebat Ave gratia plena, altera Adorna thalamum suum Sion. a Graecis etiam esse sestum . quod nunc agimus hal Nov. pro certo habeo. nam ut a Chrysostomi aetate celebrata Constantinopoli ostendimus a sollemnia omnium totius Orbis Mamorum Dominico die a Paschate octavo ; Sic duobus post saeculis idem apud nos sestum per idem anni tempus actitatum reperio et quod deinde a Graecis etiam omnium Sanetorum appellatum, 28 apud nos kalendis Novembribus addictum est . illius quippe vestigia adhuc nec dubia manent et quotannis enim HI' idus Majas me. moria diei recolitur, quo Bonifacius mI' Pontifex maximus Pan in theo consecrato, comportatisque illuc plurimorum Martyrum Re IN quiis, Graecam sollemnitatem Romae incohavit e quod ex Adonepotissimum discere licet: ait enim, DI idus Maii Natalis s. M riae ad Marores. Phoca Imperatore, beatur Bonifacius Papa in voteri fano, quod Pantheon vocabatur , ablatis idolatriae sordibus , Ecclesiam beatae semper virginis Mariae et OMNIUM MARTYRUM dedicavit. cujus dedicationis sacratissima dies agitur Romae tiI- idus

Maii. formula vero precationis, qua nunc quoque utuntur , quieo. die in illo templo sacrum faciunt, rem pressius confirmat: neque enim usitata illa Dedicationis obsecratio fit , sed alia hujus modi , quae Martyrum sestum designat: Concede quaeIumus omni potent Deus, ad eorum nor gaudia aeterna pertingere , de quorum nos virtute Iribuir annua sollemnitate gaudere. For-

149쪽

Fortasse vero eundem etiam diem conceptivum BonifacIus prae scripserat . quem Graeci servabant et certo tamen rescire id non possumus, quum annum Panthei dedicati ignoremus : quod nihilominus die Dominico, ut mos serebat, consecratum esse putandum est. Pape brochius , 29 ut et diem Dominicum et diem xuΙ men. sis Maii adsignaret, Dedicationem peractam credidit anno ocxuI at is annus non congruit, quo, Phoca, qui templo dedicato dona obtulisse dicitur, jam intersecto, Heraclius regnabat. Pagius contra annum DCviI adtribuit 3o a quo non minus dissentio: nam. praeterquam quod mensis Majus , quo Dedicationis dies quotannis recolitur, alium annum requirit ; quum Bonifacius hoc quidem anno . sed tamen extremo Augusto elcctus fuerit e illud quoque planum esse arbitror , intra quadrimestre spatium rem tantam ab eo minime perfici potuisse . nam a Phoca primum peti oportuit. ut fanum illud Ecclesiae concederet atque expiari pateretur: tum fanum ipsum purgandum remundandumque fuit, altaria construenis da , Ioculi parandi, in quibus Reliquiae Martyrum componerentur. itaque annus mihi ejus Dedicationis statui melius posse videtur

Dculi1I quo anno dies Dominicus a Paschate Octavus actus est via I kal Iun. quem utique diem conceptivum tamdiu Romae servatum crediderim , dum kal. Novembres eidem festo ad tribuerentur: ex eoque tempore Dedicationis memoriam , quae primitus mense Maio vero tente peracta suerat, in HI diem ante idus ejusdem mensis rejectam esse. Kalendarium sane, quod Allatius edidit, 3I perantiquum haec habet: viI idus Majas Dedicatio s. Mariae ad Mariores . Iegitur Lectio cujus concurrentis lebdomadae , eo quod semis per in die Dominico eelebratur ipsa sollemnitas. Quod reliquum est, dies alios Graecorum sestos nobis hodie

communes esse , nemo ignorat . nec ii omnes a Baronii tantum aevo recepti sunt, quum ejus maxime cura Martyrologiuin Roma. num auctum est. habemus germana Bedae latercula, quae jam tum praeter insignes Martyres non admodum exiguum Confessorum nu. merum e toto Oriente in Latinos Fastos transfusum ostendant. me

minit enim idem Paulli primi Eremitae. Antonii Monachi, Gregorii Theologi, Athanasii Episcopi Alexandrini, s. Patris Pachomii . Gregorii Thaumaturgi. quid plura opus sunt, ut Romanam Eccle. T a stam

150쪽

siam benevolo erga omnes animo semper fuisse , ct de sacris quo que Graecorum sollemnitatibus multa identidem delibasse statu mus matrem nimirum haec semper se praebuit, et quot ubique virtute ac sanctitate venerabiles reperit , his tamquam filiis Iaetata est. neque enim vel lingua vel regio ulla quamvis harbara alienos facere poterat, quos sibi religio una atque una professio conjunxisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION