장음표시 사용
231쪽
pe trecentis antiquius . Nusquam , addit, hunc Danuein Baere lenis fuisse lego , quampis haereticis praefuerit. haereticos ne appellabimus. qui Anastasii Antiocheni ludicium expectandum censuerunt Sed Iustiniano tamen , inquit, AphtBartodocianis faventi non . restitit. imo quod ipse frustra se facturum videbat, ut sortior se utiliter faceret, consilio cifecit . denique Nulla, ait , hujus sanctitatis pestigia deprehendo, nec Baronius in Iustiniano Ioannem laudat . a s eris ergo Fastis exesto . atqui Radero et Baronio antiquiores Graeci, qui Ioannem in Kalendarium retulerunt, plura de illo, quam ipsi nossent , scire potuere , et vestigia illa persequi , quae vetustas oculis nostris subducta delevit. nemo igitur Ioannem e Fastis expungat , qui ante annos mille eo honore dignus habitus est. suffragatur porro Kalendario nostro Photius , qui cod. Lxxv. men
rat disputationis coram eo habitae ab haereticis , quo quidem judice certare illi noluissent , si alterutrius partis fautor creditus
V Tertio loco est Paullus o νεος , hujus nominis tertius P a triarcha , de quo plura diximus ad diem II mensis Septembris n. II hunc iterum hoc die coli , ut credam , movet me etiam Pinius, I3 qui Paulli mI memoriam celebrari putat die xx. Augusti, diemque hodiernum Paullo huic nostro τω νεον vacuum relinquit. nisi quod mihi in comperto non est, cur ejus hodie iterata memoria sit. sed enim contemnenda Pape brochii opinio non videtur existimantis, I diem hunc trium Patriarcharum Translatione insignem suis.
se . hoc certe extra controversiam est, quum eos, ut mos serebat,
in templo Apostolorum primitus sepultos fuisse ambigendum non sit. Festum tamen eorum hodie in templo Sophiano actum esse, quo die unum Ioannem decessisse scimus . docet hoc nos vetus cOdex Parisiensis, quem apud Dominicianos descripsit Pape brochius, quod Menaeum complecteretur. in eo ad diem xxx. hujus mensis scriptum est , Is) Mνnμη των αγιων πατερων ἡ λων R. Aρχιε-σκο-χων Κωνςαιαινουπολεως Αλεξανθου 5 Ιωαπου 5 Παυλου του s. τελειται δε ὀ τουτων-εν τp αγιωτατp μεγαλp Eκκλησιφ . itaque et compora eorum illuc hodie translata fuisse, non immerito statuemus,
232쪽
eamque esse caussam , cur Paulli του νεου memoria rursum hodie in Kalendario recurrat. Hic porro omnium Patriarcharum, quos hactenus recensuimus, ut loco, sic tempore novissimus est . inde liquet , apud Constantinopolitanos quandoque ne Patriarchis quidem sanctitate claris honores caelestes decretos esse, nisi multis post annis, quam vitam caelestem mortali hac et misera commutas ent. decessit enim Paulinius hic noster junior an. DCLxxxx III at Kalendarium exaratum diximus post annum DCCxxxx. intra hoc septem et quadraginta annorum spa. tium virtute claruere Callinicus , Cyrus , Germanus Patriarchae . quos Graeci subinde inter sanctos Caelites habuerunt. eorum autem ultimus mortuus erat anno DCCXXX. Secundus anno DCCxI' primus anno DCCv. itaque ab hujus morte saltem anni xxxv. elapsi erant, quum Kalendarium in lucem emissum est, nec tamen Calis
linicus etiamtum in Fastos relatus fuerat, quem utique postea in Menologiis Menaeisque omnibus celebratum invenies die mensis hujus xxuI aut XXIIII vI- Ceterum illud mihi dissimulandum non est , aliis etiam multo antiquioribus caelestes hic honores tributos non esse , qui aeque Patriarchae suerant . regiae urbis, et sepulcra ibidem ex vetere instituto habebant: quum eos tamen hodie non modo Graeca, sed Latina quoque Ecclesia plerosque colat ac veneretur . ii sunt Evagrius , Flavianus, Anatolius. Macedonius II Menas , Constanistinus , Georgius: qui omnes ante Paullum illum tertium floruerunt . atque id me quidem diutius suspensum animi habuit; quum nullam plane probabilem caussam reperirem , quare Serius eorum nomina sacros in Fastos relata dicerem . neque enim expedita illa Mazochii ratio placebat , qui de Kalendario Neapolitano quum ageret, et pari dissicultate premeretur, quod nempe quidam, qui domi, ante Kalendarii aevum, sanctitate clari fuerant, in eo tamen non legerentur; eam esse caussam ait, quia de eorum cultu serius actum esset. I 6 hoc quippe ipsum hic mihi quaerendum videbatur , quare de talium virorum' honore Ecclesia Constantinopolitana sileri tam diu passa esset . nec magis in eo adquiesce ham, quod plerique ex illis In exsilium acti , peregre defuncti essent. nam hoc et Paullo Ι et Ioanni Chrysostomo acciderat, quorum Iamen amborum memoria in Kalendario nostro bis celebratur: tum
233쪽
si quid illud valeret , non idem de reliquis dici posset, qui in
ipsa urbe mortui erant. At ubi me ad Patriarcharum Historiam Chronologicam Cuperianam retuli, veram tandem praetermissionis hujus caussam in ea quodammodo prodi, aut certe aliquatenus signit cari deprehendi. nam illud passim animadvertere Iicuit . Patriarchas , quos in Kalendario omissos esse miramur, singulos in recta doctrina retinea da, atque in haereticis profligandis enituisse : simul vero singulis stre proximos successisse , aut certe adversatos esse homines hae. reticos, et factionis dominatione ac Principis favore potentes . nimirum sanctus Euagrius anno CCCLxx. in exsilium ejectus, Demo. philum successorem habuit , Arianum hominem et Valentis Aug. gratia subnixum. subinde Flavianum et Anatolium , uno Gennadio intermedio, excepit Acacius . fautor ille partium Eutychianarum, quem etiam sequutus est Phravitas Mongi studiosus, ambitu et Daude infamis. sancto Macedonio 1I' ob Concilii Chalcedoliensis patrocinium deturbato , factus est Patriarcha Timotheus homo perditus et in Anastasii Aug. studia pronus . selicior quidem Menas. qui sanctos viros successores habuit at eo tempore , quo multi etiamtum pro tribus Capitulis, quae ille ante alios damnarat, strenue pugnabant . nec Constantinus ac Georgius , flagrante Mono-theletarum bello, vel sine malo successore, adversariis caruerunt: loco enim moti seruntur : quod iactionis vim potentiamque de clarat . Haec mihi argumento sunt , honores eorum ideo retardatos esse , quod vel qui proxime iis successerant , vel qui tum plus poterant, alieno ab iis animo essent, ac diversa sentirent: ceteris autem , qui memoriam eorum caram habebant, parum tutum videretur de cultu eorum decreta fieri; quum in dissidio illo ani. morum prave Sentientium , quibus Imperatores plerumque faces addebant . novum excitari incendium repente posset . idcirco non ante illorum memoria revixisse videtur, quam exstinctis hominum odiis , discordiisque vetustate deletis , Ecclesia Constantinopolitana sub Concilii Nicaeni iI tempora paullulum respirasset : tumque primum honis instantibus, Augustisque faventibus institutum puto, ut cum aliorum multorum sollemnitates, tum dies quoque eorum anniversarii sesta recordatione celehrarentur. vi I Tot demum regiae urbis Patriarchis passim commemo
234쪽
COMMENT. DIURNO R. LIB, xi I. Maratis, commode, opinor, hoc loco seriem eorum subjectam esse , Omnes putaverint , quo tempora cujusque, ubi opus sit , cognoscere quisque aut conferre facile possit . nihil autem planius post Cuperi et Qui eni curas . quos sane mihi Omnino sequendos arbitror et jure arbitror; sic tamen, ut Patriarchas, qui ad Kalenda rii nostri aevum non spectant, vel eos certe . qui post saeculum vnΙ Ecclesiae illi praefuere , minime attingam .
SERIES PATRIARCHARUM CONSTANTINOP. . S, METROPHANES
anno CCCXXXX. paullo post expulsus.
anno CCCLxX. paullo post expulsus.
ab anno CCCLxxxb qui mox abdieaUit.
ab anno ccccXXVI. adccccxxvi I
hie imitisua et haeretieus suit, Atla- sanetum appello. Kalendarium nonarum partium dux . strum sequutus , et Bollandianos, qui nuper ig) initusus et haeretieus Ariaaus. eundem inter sanetos receperunt . sie potiti et is haeretieus Atianus . ceteros nominabo , quos in Kalendatio ean ao haetelleus Arianus . dem nomencla tutam sciitItos videam . 1ia hi te Quienus apponit Maximum Cy. la I huic adsetibit Quienus Baidam , quini uin , Matinum et Dolotheum , quos Ariaui post Dolotheum Arianis praesuit . Episcopos sibi deinceps adsciνerunt .
235쪽
PHRAUITAS vel Havitas , aliis FLAUIANUS iI
aQ haeteticus obtreetator Synodi Chalineedonensis aca haereticus, Sereti adsecta, Monois physites . io haeretiens Monotheleta . x haereticus Monotheleta . 18 haeretieus Monotheleta cxC Meteticus Monotheleta .
236쪽
Si jejune haec atque exiliter prolata censes , patent lantes, umde plura haurias . hic quidem niI opus erat inulta de singulis Patitarchis afferri; praesertim quum de his, quos Kalendarium ciet, sustus a nobis loco actum sit.
237쪽
AUCTORITATE FASTORUM ECCLESIAE C ONSTANTINOPOLIT ANAE
Uod hene vertat, diurnos commentarios nostros exegimus: parce tamen et restricte, ut adlevasse potius te. ctorem , quam onerasse videamur . nemo igitur aegre
serat, si corollarium nunc addimus alterum non to gae orationis, qua Kalendarii nostri praestantiam com mendemus . hanc nimirum a nobis quaedam prope necessitas ex. primit quum pleraque omnia Graeciae monumenta , quae minus antiqua sunt, contemni soleant : male jam audientibus Graecis omnibus sequiorum aetatum , quod mira magis , quam vera secta ti, patriae decora, quacumque ratione possent, augere voluerint. qua quidem culpa Graecos ego omnes non libero , vereque multos eorum reprehendi arbitror, quod potissimum in sacram historiam plurimas induxerint fabulas , et nova nomina resque falsas non temere solum , sed vafre etiam et malitiose intermiscere ausi sint . illud tantum contendo, ut ut Graeci vix unquam a fabulis alieni fuerint, Ecclesiam tamen eorum perdiu labis istius immunem suisse: ostendamque commenta illa, quae deinde passim recepta sacram historiam ipsamque divinorum ossiciorum seriem deturparunt, minus antiqua esse, quam seruntur et quippe quae ea primum aetate latius obtinuerint, quae Kalendarii nostri editionem consequuta est . sic hujus jam auctoritas in tuto erit, neque quisquam dissilebitur ea inter monumenta numerandum, quae ponderis plurimum historiae sacrae hactenus attulerunt. II Hoc igitur statuo, nullam esse suspicandi caussam , ab EccIesia Graeca, quae Patriarchae Constantinopolitano parebat, Fa stos sacros ante saeculum nonum ullis vel ignotorum vel indignorum hominum nominibus oneratos suis e , aut historias sive Mamtyrum sive Consessorum data opera confictas, et tamquam germa
nas publice esse propositas. Primum autem animadvertas , velim , quinam identidem , ab
238쪽
ipso saeculi v. initio , siquidem inde etiam oriri suspicio possit ,
Ecclesiam Constantinopolitanam administrarint . neque ego eos commemorabo, quos Latina Ecclesia non colit: viros licet cum doctrina excultos , tum pietate insignes, qui profecto , si sorte 'quidquam haereticorum vitio in rem sacram irrepsisset , non minus cognovisse , quam emendasse putandi sint. enimvero eorum , quia nobis anniversario honore celebrantur, agmen ducit Ioannes Chry.sostomus , egregius ille Ecclesiae suae et magister et parens, qui sane, qua fuit eruditione ac vigilantia , quidquid ad religiosum cultum pertineret, neque parum diligenter explorasse, neque mi. nus ordinatum posteris reliquisse judicabitur . exinde inter succes.sores ejus Ecclesia Romana sanctos aeque appellat recolitque quo. tannis Atticum, Proclum, Flavianum , Menam, sive, ut Latini vocant, Mennam, Germanum, Tarasium, quorum ea quoque I aussuit, ut sapientia etiam et doctrina praestarent. Tales porro viros, quibus sacra omnia commissa erant, et quo. rum auctoritate populi nitebantur, quis aequo animo tulisse dixe.rit, ut in Ecclesia sua caelestium honores iis tribuerentur . quos vel haeresi aliqua insectos, vel pravis moribus dehonestatos obiisse constaret quis credat, ullo ex his vel connivente vel ignorante essici potuisse, ut illorum ossa sacris altaribus supponerentur, anisnua eorundem sollemnitas ageretur, sacrum ipsum, certis precationibus lectionibusque destinatis , memoriae celebrandae caussa quotannis fieret comprobat haec atque confirmat praeclara illa de Ec. clesia Constantinopolitana magnoque ejus Patriarcha opinio , quae apud nostros quoque ea lempestate vigebat: quam et in Alcimi Aviti epistola v II apud Sirmondum recognoscere licet. primum enim Viennensis ille Episcopus Ioannem Cappadocem regiae urbis Patriarcham, cui scribit, Papam Constantinopolitanum appellat. tum de redintegrata Orientalium pace se litteras accepisse, ac didicisse addit, eam cum Romano Antistite vos habere concordiam , quam velut geminos Apostolorum principes mundo alignare conveniat. quis enim , qui vel Catholicus dici potest, de Iantarum ae talium Ecclesiarum pace non gaudeat, quot Pelut in caeIo posistim religio. nis signum pro gemino sidere mundus expectat custodire igitur quasi Patres Iradisum vobis etiam Iuper nos Ecelesiae disciplinam . concordiae vestrae lautum os 1 eIt mogisterio , quantum et exemplo .
239쪽
II. Quid, quod per ea tempora Pontificis Romani auctoritas
plurimum Constantinopoli etiamtum valebat nam praeterquam quod parens idem et magister Ecclesiae sine controversia habebatur, nomenque ejus jam tum ad communionis Catholicae significa. tionem in sanctis Mysteriis cieri solebat , quemadmodum nostra aetate Antonellius Cardinalis senior in Appendice ad Vetus Mir- sale Romanum egregie declaravit: SynodiCas etiam epistolas et mit. tebat et accipiebat : habebatque suos in urbe regia Apocrisiarios, quorum ea maxima cura erat, ut caverent, ne quid religio detrimenti caperet: quique, Si contra Patrum se ita quempiam moliri aliquid suspicati essent , de ea re ad Pontificem maximum litteras quam accuratissimas perscribebant. notiora haec sunt , quam ut exemplis confirmanda esse videantur : et manent adhuc episto-Iae Innocentii. Caelestini , Leonis, Simplicii, Felicis nI , Gelasii. Hormisdae , Ioannis , Uigilii, Gregorii , Theodori, Agathonis,
Leonis II , Gregorii II . Hadriani , aliorum , unde utrumque discimus, et de rebus Constantinopolitanis opportune illos plerum isque ac diligenter edoctos esse , et quae officii ratio atque Ecclesiae dignitas posceret, ibidem pro potestate exegisse . quod etiam Augustorum nos epistolae docent: ut quum Iustinus senior Hot mis-dae scripsit : ci) uuin etiam omni intentione ordinavimus, ut De. nerabilis Ecclesia Constantinopolitaua. nec non complures aliae voraruseipiant vestra, non solum is ceteris, sed in auferendis etiam no. minibus ex sacris D Ocbir , quae removenda maxime postulastis .
Quod si Pontifices Romani ad ceteras curas de iis etiam , qui contra fas sacris e Diptychis deleti fuerant, aut quos immerito
in ea relatos audierant, tantopere laborarunt : unusque olim Aca- Cius , quem expungendum censuerant, multorum annorum dissidium invexit: an existimare liceat, facile eos passuros fuisse, ut impune honor caelestium viris haereticis aut improbis tribueretur praesertim quum gravior etiam cau,sa haec esset ; quippe, ut alio loco monui, horum , qui in Diptychis legebantur , par honor non erat, atque eorum, qui in Kalendarium relati essent. porro ex Pontificis maximi consilio sere praeceptove Patri irchas ipsos nihilo minorem in eo operam posuisse constat , ut pro cujusque meritis alios quidem iR Diptyca revocarent , alios inde amo. verent . sic Atticus nomen Ioannis Chrysostomi recepit . sive, ut
apud Hatis. Cone. T. II. p. IO 14.
240쪽
Ioannes Cappadox nomen Acacii delevit, 3 Euphemii ac Macedonii II restituit : sic in Concilio Constantinopolitano ΠΙ- Actione xiii I s in Diptycha referri placuit nomina Patriarcha
rum Thomae II Ioantiis v Constantini: εν τοις δεροις ὁ ζ ως
dendam Diptychorum integritatem conspiratio Antistitum atque consensus; pari, imo majori studio cautum Constantinopoli credendum est, ne cui unquam cultus caelestium proprius exhibere. tur, quem eo indignum facta aut scripta testarentur. Neque vero argumentum elevari, minusque valere existimes , quod Ecclesia Romana multos ex iis Patriarchis , quos Constantinopolitani non modo sacris Diptychis , sed veneratione etiam et annua memoria dignos putarunt, in tabulis suis antiquitus non habuerit , nec ullo unquam honore prosequuta sit. nam pro Ecclesiae Catholicae, cui praeerat, sanctimonia et dignitate , pertinebat quidem ad Pontificem maximum advigilare, ne uspiam indigni inter Sanctos adlegerentur: at nulla eum lex, nullum officium adigebat, ut quos Ecclesia Constantinopolitana Coleret , eosdem ipse Ecclesiae quoque suae colendos proponeret . tum perdiu ea consuetudo viguit, ut urbes atque provinciae indigenas potissimum sive Martyres sive Consessores venerarentur et quorum praeterea ingens Romae numerus quum esset , vix locum aliis ullum relinquebat. DI Sed tamen, inquies , apud Graecos falsa jam tum Acta, Martyrum quoque , vulgata fuerant , quae facile admissa , et in Ecclesiarum Me nologia relata cernimus . verissimum illud profecto est, mature admodum, atque ab ipsis Apostolorum temporibus e stitisse, qui ficta martyria et commentitias historias perscriberent,
de quibus saepe in Commentariis diurnis actum est. neque illud alterum omnino falsum, quaedam in Menologiis legi , quae illis
e sontibus prodierunt . serius haec tamen inde hau ta , nec ante saeculum nonum in Ecclesiarum Menaeis esse coeperunt. ostendi jam, quae Synaxaria appellantur, et summaria illa martyriorum
1 Ηist. Eeel. l. viI. c. 1 f. do D tyeάis veterum , eap. vI. eulus titulus 3a Epist. ad Horatiisd. apud Hald Cone. est De nominibus Pont eum , Patriareharum , Τ. II. p. IOII Episeoporum et Presbyterorum in Dipt ehis r ibid- p- item cap. xx. Iu quo agitur de communione per c) ibid. T. iii. p. 23si. plura de his, Diptrefia. si tibi operae tuerit , quaere apud Saliguin