Josephi Cyrilli ... Opera omnia

발행: 1790년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tium remIneant qΠadraginta , b. e. quinque supra Falcidiam, nihil es r sundere libertus debet. Sunt S alia apud Cui acium, quem, si vacat, adi. Quaerenti autem tibi , cur separatis castretabus & non eastrensibus bonlaquas duorum hominum hereditates intelligantur , respondeo , id eo fieri . quia miles , ea separatione secta, videtur velle iure militari testari, sicqlia duas hereditates relinquere unam heredibus testamento scriptis, alteram verinientibus ab inteflato. Voluntatis istius indicio est expressa castrensum , in non castrensum bosorum mentio : unde facile adducor ut probem , quoa

Baldus , Paulus de Casto, aliique non pauci tradunt, si miles solo somseparet bona, quaeque hic sunt, castrensia: quae illic, non castrenta sint, huelligi jure communi testatum.

ALIMENTA.AIt Papinianus in L dominus yo. g. r. de Uufructa , Per fideleommissum fructa praediorum ob alimenta libertis res Ao, partium emolumentum ex persona si ita deeedentium ad Dominum proprietatis νecurrit . De usustinuloquitur Papinianus: in eo amem esse iuri adcrescendi locum non ambiis gitur . Ergo quid caussae est . tur Papinianus fructum praediorum liberiis relictum ponens quae est formula mixtae coniunctionis λ, partem morte unius ex libertis deficientem recurrere dieat ad Dominum proprietatis , quum tamen colliberiis superstitibus adcrescere deberet Si testator liberiis fiuctum praediorum legasset non adjectis iis ob alimenta , nulla esset dubitatio quin pars deficiens aliis collibertis adcresceret. To ob alimenis excludit ius adcrescendi; qui enim pluribus fructum legat ob alimenta, videtur noluisse singulos quidquam habere ultra modum: re vero alimentorum ceriatus est modus. Cessat igitur hoc casu ius adcrescendi ex conjectura voluciis xiis testatoris . Huc refert Duarenus De jure ader. lib. I. cap. I . quod vulgo dicitur . legatum alimentorum non multiplicari . L. alimenta I 6. f. a. D. de alim. leg. : atque huc itidem refert Cubcius, quod in L in aeris I 6. de ad . reris dom. scribit Florentinus, in agru li iratis Deum non

habere jus alluvionis, cui simile est ius adcrescendi, L. s Naio 3 I. s. a. rauost. Obstare videtur Modestini responsum in L. φ I. D. da alim. lese, ubi

proponitur fideicommissum libertis relictum Giaecis verbis . latine fieredditis , Libertis , libertabusque meis, quos vivens in resamento se eodieillis manumisi, Mel manumittam , aari volo mea praedia, quae in Chio insula habeo, ad hoc ut quaecumque Mivente me aceeperint, constituamur eis edarii 9 velli rii nomine. Graeca Digestorum verba Latine interpretatum Pisanum quea.dam nomine Berguntionem serunt . verborum ad hoo , & eorum , quae sequuntnr hic est tensus , ut ex iis. praedis ipsmet percipiant , quae ego cibarii & vestiarii nomine vivens praestabam . Tum multa in quaestionem venisse ait Modestinus , quorum unum ad rem facit, id est, num si unus libertorum ante diem fideicommissi cedentem moreretur, Pars ejus ad Ce

teros

62쪽

AD CRESCENDI. v

ictos fideicommissarios pertineret. Et pertinere Modestinus respondit. Sed certe is Modestini locus non obstat . In specie . quam proponit Modestinus . ipsa praedia suisse libertis relicta , ex verbis ipsis testamenti constat: aliud in autem pluribus alimenta relinquere, aliud relinquere prae dia, ex quibus ii capiunt alimenta. Quum alimenta pluribus relinquuntur. certus singulis praescribitur modus , qui excludit ius adcrescendi . Quum relinquuntur praedia, unde alimenta percipiamur, proprietas ipsa praedi rum relinquitur , uti apertissime docet Modestinus: quae proprietas facit . ut non ita alimenta videamur relicta et quae est ratio eius quod mox subiicit Modestinus, si plus sit in reditibus, quam in cibariis, h. e. si qaid modum alimentorum excedat, id pertinere ad libertos.

CAPUT VIII.

SUCCESSIO EX IURE SINGULARI. ET CONTRA VOLUXTATEM

DEFUNCTI.OUandoque fit, ut iure sngulari & contra testatoris voluntatem succedamus. Hoc casu non est juri adcrescendi locus. Exemplum est apud Papinianum lix L mulieri τε. de eoad. O dem. . Mulieri , O tuis uifructus , se non n Ueris mulier, rae ictus est . Si mulier nupserit, quandia Taius o Misit , O in eodem satu erit , partem Uuffructus habebit g tantum anim benescio legis ex legata eomessum esse mulieri intelligendum es, quantum kaberet, s eonditioni paruisset: nee , s Tuius. qui eonditione defessira es , ἰωγιum repudiet, ea res mulieri proderis. Lex , cuius meminit laoe loco Papinianus, est Lex Iulia & Papia . qua heredibus, legatariis, fideicomminsariisve remittitur conditio s non nupserit tanquam publicae utilitati contraria : quod argumentum Hse sum persequutus in Commem. De Conindit. O demonstri eap. Sed hoc verum est , si in conditione suit nu- Pilae ejus, qui hereditate, legato. fideicommissove honoratur. Si ita scri- pium sit, Sejae , s non nupserit, lego, conditio pro non scripta est , quia in conditione sunt eius nuptiae, cui legatur: at si sit scriptum, Tito lago,s Seja non nupserit, non remittitur conditio , quia in Conditione sunt nu- Ptiae Sejae , cui nihil legatur: proinde Titius nubente Seia deficitur conditione. Venio nuoc ad Papiniancim . Ponit is legatum mulieri ac Titio usumfructum sub conditione, si ea mulier non nupserit. Conditio haec ce te remittitur mulieri . Ergo haec dimidiam ususfructus capiet. quasi pure legatam. Non esset remitenda Titio, cuius nuptiae in conditione non lum: S nihilominus Titio itidem remittitur. Non est novum, ut quod quis non babet per se , habeat per alium, aut propter alium, L s communem 2wemadm. serν. amis. , L. eum hereditare. D. de adq. her. Ergo quamvis mulier nubat , seque Titius conditione deficiatur . dimidia ususfructus Titio debetur quamdiu vixit , namque usu rucliis morte fructuarii exstinguitur, di in eodem flatu eris , namque , tu morie, ita capitis minutione finitur. Ratio , cur Titius ut ut desectus conditione ad legatum admittatur, haec

est , quia tantum beneficio Legis Iuliae , & Papiae ex legato concessum Ha est Disiligo: by Corale

63쪽

est messeri, quantum I beret, s eonditioni paruisset, id est, quΤa mester. si non nupsilet, plus dimidia legati non hbberet, & non data Titio ali ra dimidia, ea totum legatum haberet: absurdum eli autem plus ei dati, quDm contra voluntatem defuicti nubit, quam quum paret conditioni. Ita quamvis Titius e ditione deficiatur, pals ei relicta non deficit, nec proinde adcrescit mulieri. Quid ii legatum Titius repudiet y Ηoe casu pars erret M deficit S ea res tamen mulieti non prodest , quia non ei adcrescit. sed ad proprietatem recurrit: idemque iiiv esse, si Titii morte, vel capitis minutione, aliove modo uisurtilus finiatur, eadem iuris ratio suadet- At enim Titius S mulier sunt re & verbis coniuncti . Ita vero , sed uenit mulier ad legatum iure singulari , h. e. MDesicio Legis Iuliae , non ex iudicio testatoris . De parte Titii loquitur Papinianus . Sed & eadem est ratio partis mulieri relictae , namque ut mulier , ita Titius jure singulati. i. e. propter natalielem ipsam, non m iudicio testatoris admittitur ad legatum . Ergo si morte mulieris , aliove modo finiatur ii suffructus , eius pars non Titio adcrescet , sed redibit ad proprietatem : In summa quum uterque ad legatum veniat contra voluntatem testatoris , debere utrumque honi consulere , ait elegantissime Duarenus De jure adcr. lib. a. cap. a

s sua ai pars salva sit.

CERTA PARS LEGIBUS DEFINITA.

od didum est de alimentis , qu&rum certus est modus , idem di

cendum est de Certa portione, quam personis nonnullis relinqui Lex iubet: cujus rei aliquot exempla sunt in Libris iuris . Unum est apua Paulum in L. sed quum patrono 6. D. da bon. pus , Ses quum patrono quidem contra tabulas eertae partis bonorum possessionem Praetor polliceatur . scripto autem heredi seeundum tabesas aeterius partis; eonMenit, non esse jus adcrescendι. Igitur non petente seripis secundum tabulas, alterius quoque partis no minaim patrono posseisionem pollicitur: quum caeteri, quibus adcressensi jus est, Iemel debeam adgnoscere bonorum possessionem . Loquitur Paulus de patrono praeterito a liberto . Hic illi relinquere iure debet certam partem . quae olim dimidia erat, nunc triens,, sed nostra 3. Inse. de stares liberi pa- rono autem praeterito dabatur eius certae partis bonorum possessio contra tabulas : atque haec est ratio , cur si scriptus heres deficiat , huius portici non adcrescat patrono. Et vero quod testator , mulio raragis Lex ipsa potest , quae testari eum permisit . Testator . secundum ea, quie dicti sunt, legatis alimentis, excludit ius adcrescendi, quia alimentorum certus est modus multo igitur magis Lex certam alicui partem relinqui iubens excludere intelligitiir jus adcrescendi. Neque obitat . quod Paulus subiicit, non petente herede scripto, sicque eo deficiente alterius quoque partis patre no dari pol sessio tem portio enim heredis deficientis non iure adcreste di ad patronum pertinet. sed huic desertur ab intellato per honorum potaselle .Lax unde legitimi et estque novae hiae honorum possession, locus, quia

herae

64쪽

AD CRESCENDI si

heredem rinum patrono praeterito ex asse scriptum Paulias ponit. Caeteriims patrono praetertio duo scribantur heredes , horumque um)s non Petal , fine dubio pars heredis delicientis, salva patrono eontra labulas Ceriae pariis bonorum possessione, adcrescet coheredi. Alterum exemplum est In Auis in. praeterea L. unde Nir. O uxor. , quae desultata eli ex imp. Iulliitiani

Novellis sy. 74. O IIT. , Praeterea I matrimonium sit absque dote, eon.

jux autem praemoriens loeuples si , superstes Nero laboret inopιas Aceedat una eum liberis eammunibus , alteriusνe matrimonii in quartam , s tres sint , i et pauciores: quo/ s plures sint . in virilem portionem e ut tamen ejusdem matriis monii liberis proprietatem servet, s extiterim o his vero non extantibus. να snullos habuerit, potietur etiam dominio, o imputabitur tegarum in talem pomlionem. inopem uxorem viro flaccedere in hunc modum exploratissimi imias etl . Num de viro etiam inope Autenthisa accipienda sit , quaeritur. Numero vincunt, qui a fir mant, sed ego tan en Prorsus nego eum pauos; nam de uxore tantum loquitur justmianus Nov. TIT. tarp. s. : quin dise te negat de viro. quod de uxore ait. Ecce eius verba ex d. eam καrum in talibus eastas quartam ex substantia mulieris aeeipere, modiis omnibus

prohibemus. Inopi uxori quartam, nec quidquam ultra deferri Lex iubet. proinde aliud ei vetat adcrescere. Ergo ii quis deficiat ex iis, quibus mariti hereditas desertur ab intestato , hujus portio coheredibus adcrescet, aut s omnes eodem gradu pssiti deficiant, ad sequentem gradum hei editas per.

linebit. Quid si nec liberi mariti, nee parentes, nec larerales olent , aut extantes omitiant hereditatem lis non extantibus uxorem excluso fisco sucis cedere per bonorum possessionem undo vir de uxor, nulla dubitatio est, L. un. L. unde νD O uxor . lis vero omittentibus hereditatem, uxori quartam habenti reliquum hereditatis adcrescere opinio est Baldi in eu. Auth. Praeterea num. 3. . quem non pauci sequuntur. Sed reliquum hereditatis.

iure successionis uxori deserri, ne ambigas , quia portio inopi uxori debita inpote legibus definita accipere incrementum non potest. Addui it 6e illud nonnulli, quod ea ad quartam venit iure civili . ad reliquum hereditatis iure Praetorio: inter eos autem, qui di vel so iure succedunt , non est ius aderescendi et Sed de hac te iudici uim in sq. v t. Cap. daba . Alia exempla suggerunt particularia locorum , & maximae Italiae stastura . de

quibus Bellotius De jure aderi eam O. qu. I 3. a num. IB., sed in omnibus istis casibus si 's , cui certa pars Legibus desinita desertur , ea ea parte heres instimatur . ei deficientes coheredum partes adcrescere non

dubitatur a venit enim ad eum non benesteio Legis, sed iudicio iamiotis.

65쪽

O heredem scriptum ius adcrescendi non esse: cuius rei non ea sesum est ratio, quia patronus ad Certam partem Legibus definitam vocatur, sed &haee, quia patronus praeteritus, & heres scriptus diverso iure succedunt, Ltronus per bonorum possessionem contra tabulas , scriptus per bonorum Pundum tabulas poliassonem - Moventur itidem altero Ulpiniani loco in L. idem 6. I. de usust. ader. , Sed s eui proprietas deducto usu fruola legata si , O mihi pars usuifructus , Midendum erit , an inter me O heredemius adcrescendi Mersetur . Et Merum est , ut quisquis amiserit, ad proprietatem revertatur. Legata alicui proprietate dedΗcto ususfructu, patet usum fructuin iure hereditario ad heredem pertinere. Quod si cui pars ejus ususseuctus legetur , inter legatarium & heredem ius adcrescendi versari negat Ulpianus, ait enim. quisquis, h. e. sive legatarius, sive heres amiserit usum se Hum, hunc reverti ad proprietatem, non alia ratione, quam quia diversum est a iure hereditario ius legati . Sunt casus nonnulli , quibus secus

se rem habere satis multi contendunt . Ecce tibi unum ex L. quidam amC. de jure delib. . ubi , Si impuberem quis silium suum heredem ex parte

instituit, & quemdam extraneum in aliam partem, quem pupillariter substituiseo postquam restator decessit, pupillus quidem patri heres extitit, extraneias au rem hereditatem adiit , O postea adhue in prima aetate pupilira constitutus ab hae luee subtractus est , O pupillarii substitutus Ioeum sbi Mindicavit; quaesitum esse , inquit Iustinianus num possit jam heres ex principali tesamento factus , pupillarem substitutionem repudiare . Et placuisse ait so in insitu-εione , sMe in pupillari substitutione , ut uel omnia admittantur , vel omnia repudientur , O necessitas imponatur heredi admittere etiam substitutionem pupil-ιarem . Hoc casu diversum est ius institationis a iure substitutionis : quia alia est hereditas patris , alia hereditas filii ; & haee tamen heredi patris adcrescit. Ecce & alterum casum ex L. s. s. s quis ex nepotibus Ia. D.

Ae conjun end. eum emane . liber. , ubi haec habet Ulpianus , Si quis ex nepotibus portionem suam omiseris, eveniet ut non ad patrem ejus, Ied ma gis ad fratrem pertineat . Sed O si omnes nepotes omittant, patruo nihil ad

Mescet, sed soli patri. Quod s pater omiserit , tune patruo adcrescet. Ex PQ

nit Ulpianus edictum Praetoris de coniungendis cum emancipam liberis. Jure civili antiquo succedebant avo soli nepotes in potestate retenti clu so silio emancipato , namque emancipato silio sui sunt soli nepotes : iure Praetorio succedebat per bonorum possessionem solus si ius emancipatus . Haec vel ipsi Iustinianaei probe sciunt ..At aeque durum Praetori vibium omnino excludi filium emancipatum . ac nepotes in Potestate reten ws: unde mediam tenens viam novo edicto liberos cum emancipato conium

xit. successionemque pro dimidia detulit filio emancipalo, pro altera dimi dia liberis ejus. Iam in eiti g. ait Ulpianus portionem ab uno ex liberis omit Iam fratri adcrescere , & portiones omnium liberorum adcrescere Pa tri : & diversum estoamen hoc casu succedentium jus , nam pater jure Praetorio, silii ius e ci ii succedunt. Verum Prior ille o i us ad rem, quae agitur, non facit ; nam de dive so succedentium iure disputari nis inter duos non potest : illo autem casu unus est, qui parii, & filio succedit: eique ideo imponitur necessitas admittendi subst: t..tonem Pupillarem, quia l. cet postquam filius patri Ite

66쪽

res extitit, alia sit hereditas filii, alia patris , tamen unim est testame tum , eX pertem capere , partem omittere non licet, & in tivore filii . cuius interest heredem habere ex tellam toe, hujus sereditas babelue Pro parte hereditatis paternae , quasi hic non dum heres patris decessisset: quod multis persequitur Bellonus De Jιιra adcr. eap. 9. φ, 37. num. 63 Posteriore autem casu non est diversum ius luccedentium , licet patersere Praetorio , liberi iure civili succedant , nam ius Praetorium adeo et C mmixtum confusumque cum iure civili, ut hoc & illud pro uno eodemque in successionibus habeantur , dummodo qui iure civili , ct qui iure

Praetorio venit . ex una eademque caussa veniant , id est uterque ex te- flamento , aut uterque ab intestato : cuius rei ut alia desint omnia , illud est argumento, Uiod scribit Paulus in L. hereditatis I 38. de νπλ syn. ,

appellatione hereditatis, quae vox est iuris Civilis, contineri etiam bonorum possessionem. quae vox est iuris Praetorii. Plura de hac re dabit vorbis Bellon De jure adcr. cap. s. q. 3. OPtimi adolascentes.

67쪽

IN T,1 ULUM VI. LIBRI XXVIII. PANDE ARUM.

DE VULGARI, ET PUPILLARI SUBSTITUTIONE

COMMENTARIUS

N FIorentino Indice, qui Iurisconsultorum Libros exueriniat, ex quibus Tribonianus Pandectas composuit, unus est de secundis tabulis Liber, quo de substitutione pupillari Paulum egi lle constat, quum ex eo, quod secundis tabulis ea substitutio fiebat, L. libertis I 8. n. 3. de alim. leg., tum ex ejus libri fragmento in L. qui plures 38. de j. Quod alibi nullus sit alius de subiti tutione liber, id sortasse cuipiam posset iudicio esse , veteres illos, Prudentes particulam istam iuris non suse lateque, ut alias ad rem testamentariam pertinentes, tractasse, quod parum sive dissicultatis, live utilitatis haberet . Vernm enim vero ut nullos illi peculiares libros de substitutione conscripserint , de hac tamen illos copiose , ac sithiiliter disputasse, fragmenta XLVIII. nostro huic Titulo subjecta commonstrant. Et ita quidem res ipsa serebat plena iuris controverit , quod vestra ingenia exercebit hoc anno, & Romanis usitatissima: cuius moris ut nihil nunc dicam de frequenti secundorum heredum mentione apud veteres latinos, maxime apud Tullium ) Appianus Lib. a. bellori eiν- testimomum hoc perhibet , solent Romani alteros heredes adseribere , si forte eontingat, priores hereduatem non adire . Non minus frequens , quam Romae olim, apud Italos fuit substitutionum usus post seculum XI. , quo Romanum ius in Italia revixit . Hinc tot interpretum in Titulum de vulgari S pu pillari substitutione commentarii , quorum copia laboramus. Hinc Bal. dus iis , quae sola considentibus de iure substitutionum responsa dederat, plus ducatis quindecim millibus paralla sibi gloriabatur . Hoc ego faustum vobis tamen precor, optimae spei adolescentes: remque ipsam in redior . Quod vero non solum in hereditatibus , sed etiam in legatis . lideicommissis , inciriis causa donationibus , S in contractibus substitutioni eli locus , Commentarium divido in paries duis , quorum prior de substitutis aget in locum heredum: posterior de substitutis in aliorum locum.

68쪽

PARS PRIOR,

DE SUBSTITUTIS I N LO CU M H E R. E D U M. SUBSTITUTIONIS DEFINITIO.

SUbstituere latinis est rem subrogare in locum rei , quae defecit: quo sensu astri gregisve ususructu legato arbores aut evita subfιtui a Buctuario debere ajunt Paulus in L. agri 38., S Pomponius in L. Mel inutiatium 69..de usust. Hine facile posset videri, subilii uiloneni , de qua nunc agimus , delini he , S de eius tamen definitione mirum quantum sat κgunt interpretes. Videamus. quid possit ex ipsis libris iuris exculpi. Substituti nem desinii Gaius Inst. lib. a. m. q. pr. Secundi heredis appellationem , Paulus in L. ex facto 3. 3. Lucius a. h. l. Seeundi heredis institutionem. Qui probe novit, quid proprie sit apud Latinos, S maxime Iurisconsuli Feundus heres, recte desinitam a Gaio , ae Paulo subliliuilonem dicet . Secundus heres proprie est heres in spem secundam seriptus, uti significantissime Tacitus Anna, lib. I. , h. e. in locum primι . qui prima spes est iestatoris . si sorte desecerit, substitutus. Quod vero interdum Iurisco sulii primos O secundos vocant , quos scriptura , non gradas primos O δε-εundos faeit, L. Alianus a s. pr. O , I. de heri inst. , iuculentior subluutionis se finitio quaerenda eii . Hanc autem suggeris modestimis in L. r. Pr. h. t. his vertiis , Heredes aut institini dicumur . aut substituti r institutiptimo gradu e s.filiuιi secundo , Mei ιeνtio . Institutos a subistitutis gradus L parat , i. e. ordo successionis, noa ordo scripturae , L. moribus a. f. sed O si 6 h. ι. Si scriptauia st . ut apud Ulp. in cit. L. a. 6., Si filius miti heres non erit , Sejus herti esto e filius heres esto . Heres institutus est filius, quamvis hunc ordine scripturae praeeat Seius, nam filio primum , tum Seio in locum filii deficie iis succeiso desertur . Ita si scripuun st ,

ut apud eundem Ulpianum in eis. L. I s. pr. . Tutus ex parte dimidia heres esto, Sejus ex parte dimidia heres esto , licet secundum orditaem sci ip utrae alter Praceat , alter sequatur , tamen ambo sunt institim , quia unus uiriaeque eit gradus. nec uni post alterum , sed utrique simul desertur heredi ias. Ergo substitutio est heredis secundo gradu facta institurio . seeundum gradum dico , qui primum sequitur , licet non proximae sequatur. Ita. initias quoque . vel quartas, ulterioresve nuptias duri consulit secundas di- eunt , Tu. C. de secund. nupt.

Sed dubitari iure potest , mim proposita definitio subsutinioni piapillari conveniat , uti certe convenis vulgari; quum enim pupillaris sibili utio si testamentuna , quod litiosam. impuberi pateriacit iure singulari, L. Papiniana1 8. 9. Dd ηα impuberis s. D. de inus, qui pupi llatis sub tutius dicitur , proprie est primus filii lieres, & quamquam solemne sit pupularem substitutionem fieri hac formula, Si stius herti erat, O in aetate pupilla-

69쪽

rι detes erit, ille heres esio 2 quo sit, ut ea suisti ullo ad institutionem lilii

pnse exheredato silio substituere scribit Ulpianus in L. sed s putres Io. s.ca sub itutos s. h. t. i quo casu nemo est, qui gradu praeest lubili tuturn, Ei veteri quidem iure , quo impuberem litabat scribi ext redemebex iste inor ex facili poterat amoveri: nunc quoniam exheredari liberos novitat ius non patitur, iam ob ingrati animi vitium , qtiod in impubercs Pon cadit, L. siquis suo 3ῖ. 3. 3.PL. de Dus ,-O NOV. MD eap. 3. mulio facilius amove; ur pupillari stibstitutione ad institutionem filii relata. Sed si ext cri datum ivnos pubertati proximum , qui doli , ac proinde ii tali animi est capax : quin si euom liodie quem cui inqtie impuberem

rccte exheredatum iras. res mihi videt ar codem redire. Et vero quum

pater stilo pupillariter substituit, duplex hereditas est, sed tantam testamen tum : neque tu c valere alias potest , quam si sibi pater heredem scripserit sve filium, sue alium, neque anie hereditas filii desertur substituto. quian laetit patris hereditas delata. & vero etiam adita ; nam non adita hereditate paterna pupillatis substituito mn valet , f. s. In s. de pupil. subf. , O L. moribus a. r. h. t. Tantum militi datu in silio sacere testamentum . quamvis non faciat sbi, cit. L. I. f. I. Sed quae si ult praete e regulas iuris, huc non pertinent. Ergo ex)pupillari itidem , .ut ex viil gari deleriur secundo pradu hereditas , hoc uno discrimine ,'quod quum in. testamenio , in quo fit substitillio vulgaris, una hereditas sit , haec una desertur utroque graduci: contra quum in testan emo , in quo pupillarii et subiti tu tur , duae sint hereditates , altera patris, altera filii , lubiti tuto hereditas filii desertur. Sed discrimen illud negligunt leges. In rem laudo Justiniani locum , quem alios sua isse demiror. Quum quidam , verba ejus sunt

in L. q. C. de necessar. semis her. ins , suum pupillum heredem insiluit, S in secundo gradu , in quo pupillarem subsitutionem faciebat servum pupillo suo subsituit. Ecce Iustinianus pupillarem substitit ilonem fieri ait secundo

gradu. Ergo nihil videretur necesse eradum a casu distinguere, quod rinil rri utilius facit in h. t. . quasi fiat ea substituito non secundo gradu. ut vulga ris , sed secundo casu , qui est casus adquisitae hereditatis, S moriis simul, vel , si exheredatus sit filius , mortis tantum . Ita se hac cura expediunt quidam non incelebres Interpretes iuris. Verum quis Iuri :udentiain bene doctiis lacile illud concoquat , exhere dato impubere datum hule a patre heredem secundi gradus heredem esse respectu heredis paterni Nulla ratio est , eur secundus gradus in hereditatibus , quae deseruntur ex testamento . aliter accipiatur , quam in hereditatibus accipitur, quae ab intestato deseruntue : R in pupillari subiti uitione aliter, quam in vulgari. In vulgari aute in , atque in hereditaribus, quae deseruntur ab intellato , gradum respectu eiusdem heredi a is primum .'Ssecundum dici , nemo uniis ignorat . Forta: le vetereso uriscontulit ad id respicientes , quod plerumque accidebat . plerumque autem scribebantur lieredes silii, ex parentum voto dulces hered si dicti , qua de re sic cr-ptiim aliquid in no tr. Inst. repet. praelem . ad id , inquam , respicientes , testamenium filio impuberi a patre factum sibilinitionem dixere: ium vocabulum, cd usitatum receptumque erat, perpetuo servatum. Est haec non inglao-

70쪽

bilis coniectura Duarent in h. Πι. cap. I. Ergo praeliae dubitationis tollerdae causa substitutionem desu ire in hunc in um , M heredιs fecundo graduint easu Dela institutio . Dixi secundum talum osse adqui suae hereditatis ocinoitis suriri, aut tantum mortis: primus autem eli bereditatis non adquitae , qui est castis subuiuiuior is vulgatis . Duos illos casus aperie d 1llii ni

Diocletianus S Maximinianus in L. preedus' 8. e. de impiab. O at subf., eosque a avolenus in L. quum ex Dio 39. b. 1. h. t. substitutionum caussas

SUBSTITUTIONUM GENER A.

SUbstitutionis gemis duplex , alterum vulgaris , alterum pupillaris. Tantum duo haec genera praeseserimi nolieri hic Titulus, ac Tituli duo Libri II. Inst. IV. O AVI. Quae alia inierpretes conlinxere, ea recte posse ad aliet utrum rei et ii , mox Oilendam . Vulgatis substitutionis sormula est haec , Si Lucius Titius heres non eriι, tune Suas mihi heres esto: pupillaris haec. Si situs heres erit . O intra puberialem decessierit, tune Sejus heres esto. Apud Modestinum in cis. L I. 9. h. t. sub finem formulae stibili tutionis pupillaris legitur , tune Sejus heres mihi e . Sed quis non videt, mihi Modestino excidisse praeter jus Filio' lubili tutus filii intra pubertatem decedentis est heres, non patris: proinde si quando ea vox exciderit testatori, ad voluptatem eius luendam esse debet pro non adjecta, uti dulianus loqui

dam vulgaris suustu utio octa eli, quia vulgo fieri ab omnibus potest, soleique in locum cujusvis heredis et in qiiani sententiam Mulgare pactum dicitur Tryphonino in L. Baebius 3 o. de pact. dotati: pupillaris autem nomen accepit a persona pupilli , cui ex testamento, quod ei secit pater, subistitutus succedit. Suni qui substitutionem istam minus proprie vocari pupilla. rem Pulant eo argumento , quod is, cui pater testamento heredem scribit, impubes quidem si, non pupillus. Et vero vox impubes certam hominis aetatem designat, vox pupillus statum hominis, qui morte patris exiit de potestate L. 289. de Merb. sgn. Nunt ea substitutio pupillaris dicta, quia in id tempus consertur , quo impubes suturus est pupillus Ita pleri --que . Num quia impubes in potestate constitimas dici etiam pupillus recte potest , ut in L. ult. f. a. de Merb. obL e Ita Duarenus in h. I it. eap. q. Scio ego , impuberem, qui in potestate est, pupillam dici quum in eis. L. MIL , tum in L. T. I. S. de pecuL , O in L. 18. F. vlt. C. de iure delib. , sed insolens est haec ejus vocabuli acceptio. de inulto eli verosimilitis, Iurisconsultos, quum subititutionem illam dixere pupillarem , tempus spectasse , quo hereditas pupilli desertur, non quo scribitur testam . tum ἔ idqtie ex eo conjicio , quod certe illius temporis respectu eandem substitutionein Paulus in L. qui plures 38. q. vlt. 4 . , aliique pupillares

tabulas appellarunt : non quod eas ipse sibi impubes scribit , sed quod ex eis impuberi jam pupillo succedi dur.

SEARCH

MENU NAVIGATION