장음표시 사용
211쪽
214 METAPBYSI E SPECIAL Spiat id in quo invicem similia sunt. Universale quod sic essicitur ad ordinem reflexionis et scien-li ac proprie dictae spectat; et ideo cognitionem persectiorem exhibet; ad unitatem enim reducit multitudinem, nimirum obiecta diversa quae iam
menti obversantur. II. Utrum simpleae apprehensio semper praeeedat iudieium , an contra dentur iudicia non comparativa.
69. Ab eodem principio, quod paulo ante meminimus, resolutio huius dubii clarescit. Nam si intellectus noster, utpote procedens de potentia in actum, prius pervenit in actum incompletum quam in actum completum; necesse est ut prius simpliciter apprehendat, deinde iudicet. Simplex enim apprehensio est veluti cognitio inchoata et impersecta; quemadmodum in Logica ostendi
Idem insertur, si natura iudiciorum nostrorum consideretur. Nam iudicium, ut saepe diximus, situm est in perspicientia convenientiae vel di crepantiae duarum idearum i ac proinde comparationem aliquam sibi implicat. Nequit enim animo perspici duas notiones inter se congruere vel dissidere, nisi altera cum altera componatur, atque utraque vicissim veluti e regione collocetur. Hinc vero consequitur primam Operationem mentis nunquam esse iudicium , sed simplicem
212쪽
PAIts ALTERA - PSYCHOLOGIA 215 apprehensionem; nequeunt enim inter se comparari, nisi ea quae ante percepta fuerint.
Contra hanc doctrinam neid in primis docuit
aliqua esse iudicia non comparativa sed ex instinctu quodam mentis emergentia, quae simplicem apprehensionem antevertant si). Longius
progrediuntur Cousin sM et Damiron I , qui, si
abstracta, praecise ut abstracta sunt, excipiantur, nullum iudicium comparativum esse aiunt; nec desunt etiam in Italia qui eamdem opinionem arcte tenent acriterque defendunt. Sed eos in erroro versari vel ex hoc uno perspici potest, quod, ipsis latentibus, iudicium omne in synthesi quadam identi positum sit. Synthesis
autem persici nequit, nisi olemonia subaudiantur quibus constare debet compositum, quod inde exsurgit. Ergo cum elementa eiusmodi alia non sint, nisi praedicatum subiectumque iudicii; haec in intellectu praeexistant oportet ut ab eo iudicium proserri possit. Nec quidquam contra valet quod nonnulli ex adversariis reponunt, nimirum synthesim illam non fieri ab intellectu sed a natura. Id enim salsissimum est. Nam natura non immediate Operatur, sed vi facultatum; sacultas autem in praesenti controversia, in qua de proferendo iudicio agitur, alia esse nequit nisi intellectus. Intellectus est igitur qui synthesim illam exequitur , atque ideo iam ante possidere debet elementa , quae per illam copulam da sunt.
213쪽
2l6 MEΤΛPHYsICAE SPECIALIS Praeterea si vera Esset adversariorum opinatio. latus aditus pateret Κantisino. Nam redinte. grai pntur iudicia synthetica a priori , e caeco quodam naturae instinctu emergentia. Et sane in eiusmodi iudiciis proserendis mens. iuxta contrariae sententiae patronos , praedicatum subiecto adiungeret, non quia propter praeviam com Parationem unum cum altero convenire perspiceret, sed tantum quia ad ita faciendum adduceretur instinctu et determinatione naturae. Ennuidiana inspiratio; a qua, ut omnes generatim fatentur, Kant transcendentalem suum ideatismum derivavit. ii l.
70. At nudiamus quibus rationibus adversarii nitantur. Nonnulli demonstrationem proprii nominis nullam asserunt, sed rem salis se probarent hi trantur exemplis nonnullis, quibus Ostendunt in omni perceptione nostra obiectorum rea. lium reperiri persuasionem certam de eorumdem exiStentia, quae explicari nequit nisi per iudicium. At hi revera aerem veTherant. Fatemur enim eam persuasionem adesse atque ex iudicio aliquo in nobis procedere. At hinc non aliud inferri potest, nisi iudicium immediate sequi post perceptionem, et quidem necessario. At quaestio non in hoc versatur, quod nemo negat Sed versatur in hoc an iudicium illud cum perceptione ipsa confundatur; quod ipsi non probant, nec
Ad Cousin autem quod attinet, is duas rationes adducit. Prima est, quod iudicia per comparationem habita ideas conferrent abstractaS; Proinde abstrae tam relationem inter eas detegerent, non individuam ot concretam. Deinde, quod si
214쪽
PARS ALTERA - PsYCnowGI1 217 iudicia quaevis ex comparatione procederent, abstracta concretis in cognoscendo praeirent. At id experientiae et rationi repugnare ait; quarum altera monet primas cognitiones in concretis versari, altera nonnisi ex his abstractum elici posse. Ergo prima mentis operatio non apprehensione
continetur, sed iudicio; nec iudicia ex ideis, sed potius ideae ex iudiciis derivantur. Verum hae dissicultates ex neglectu accurataeana lysis operationum nostrarum oriuntur. Nam existentiae , quae immediate cognoscuntur, aut eorpora Sunt, aut animus. Illa reseruntur a sensibus , hic con Scientia attingitur. At sive sensus sive conscientia consideretur, ambo obiectum reserunt prout est, ac prout ad percipiendum movet. Obiectum autem non aliter exstat, nisi ut singulare et concretum , nec nisi, quatenuS tale est, cogitantem per se impellit. Primus igitur
actus cognitionis, sive directae sive renexae, Obiectum concretum et complexum attingit. Id tantum docet experientia et ratio. Verum haec adversario nil sussragantur. Non enim de ordine
cognitionis generatim sumptao hic loquimur quem latemur a concretis exordium Sumere); sed loquimur de solo ordine cognitionis mentalis. Iam vero in hoc ordine ab universalibus et abstractis animus incipit, quemadmodum in praecedenti para grapho explicavimus. Quod qua ratione contingat, suo loco dicemus , eum do origine idearum tractandum erit. Falsa est igitur ratio, quam Cousin secundo loco proposuit.
Pari modo salsum est quod obiecit primo loco, nimirum iudicia in sententia, quam defendimus, nonnisi abstractis id eis contineri. Qua in re me
215쪽
218 MoΛPHY8ICAE SPECIALIS moria repetendum' est quod superius Oxplicavimus l), mentem,etsi prius universale ut proprium
obloclum abstrahit et conluetur, tamen conversione supra actus sive suos Sive sensilium facul.
latum ipsum singulare percipere. Hinc sit ut universalem ideam individuo tribuere possit, quem admodum sex illo eam prius abstraxerat. Neque in hoc errorem ullum incurrit; si quidem universalo in individuis aliquo modo rct vera continetur, prout in ultimo psychologiae capite dicturi sumus. Processus igitur cognitionis generatim acceptae hic esse videtur: Initium sit a perceptione sensili in lividuum apprehendente. Sequitur percopito mentalis abstracta, qua universale concipitur. Tum aecedit apprehensio item mentalis individui, propter reflexionem mentis . ut dixi,
in praeviam perceptionem sensuum. Cum vero
nequeat mens non contueri in individuo in quod cogitatione redit in inesse quid ditatem , quam inde abstractam per se et universaliter contemplata orat; efficitur hinc ut iudiciu in exsurgat, quo concepta a mente quid ditas individuo tribuatur. Sic , ut exemplo rem collustrem , sensus solem actu praesentem visione apprehendit. Mens, quae exinde rationem existentiae e X. gr. BhStraxerat, cum deinceps ad sensilem illam repraesentationem reditu quodam considerationis convertitur; percipit sano astrum individuum quod eadem continetur, ipsique competere existentiam videt, propter factum ipsum sensu apprehensum. En
iudicium; nil quod proferendum cum de Oxistentia rei concreto u geretur) duo neceSSaria Vide quae diximus s. IlI.
216쪽
PARS ALTERA - PSYCHOLOGi1 219suerunt: primum, simplex intuitio complexi euiusdam ; deinde, resolutio huius complexi in duos conceptus; subsequento statim perceptionere talionis quae inter illos intercedebat. Sic iudicium ut patet, ideas praeeuntes habuit, ct ex ipsarum comparatione processit.
Ti. natio non est diversa facultas, ab intelligentia plane distincta, sed est ipsam ut intelligentia quatenus in homine peculiari functione ornatur, videlicet ratiocinandi. Et sano ratiocinatio in discursu quodam mentis posita est, seu in motu quo ab uno iudicio sit gradus ad aliud. Contra actus intelligentiae, ut supra dixi, consistit in intuition o idearum atque in iis proserendis iudiciis, quae motui illi mentali, in quo discursus rationis cernitur , initium suppeditant. Quare ut ad rationem motus, sic quies ad intelligentiam pertinet. At vero id quod movetur non dissert ab eo, quod antea quiescebat; si quidem quies, ut est terminus, sic etiam est initium mo-lus. Ergo ratio ab intelligentia non dissert, sed eam exprimit prout non in immediatis iudiciis sistit, sed ulterius ad alia exindo derivanda progreditur. Et quoniam mons hominis per hoc amento angelica discrepat, quod noti Omnia simplici perspiciat intuitu, sed ad plurium capes sendam scientiam discursu egeat; hinc optimo dicitur propria hominis disserentia conceptu ru-tionalιs contineri.
217쪽
220 MEΤΛ PHYSICAE SPECIALIS. Quapropter immerito nosminus Scholasticos reprehendit, quod hominem desini verint animal rationais, ac parum apte pro rationali intelle e sinum ponendum suadet l . Is prosecto non animadvertit rationem non distingui ab intellectu, sed dum laxat gradum eius in homine determinare ; omnem autem desinitionem , per disserentiam ultimam entis , quod definitur , esse persi
72. natio velut administra intelligentiae est, ex ipsaque landamentum et leges accipit. Nam ut ratiocinatio exerceatur, iudicia quaedam immediata , quae ad intelligentiam pertinent, antegrediantur oportet; si quidem mens in tantum ad aliquid antea ignotum deducendum procedit, in quantum veritatibus iis, quae lucent per se, assensum adhibuit. Basis igitur et fundamentum rationis in intelligentia positum est. Deinde ratio ut ex veritate una aliam quae latebat eliciat, hac lege intelligentiae nititur: generale quodvis peculiaria complectitur, quae ei quasi partes sub ieeta sunt: et ideo quidquid illi tribuitur, his ει-
iam tribuatur oportet. Ex quo luculenter emergit formulam, qua ratio in agendo temperatur, ex intelligentiae dictamine petendam esse. Denique idcirco mens ratiocinationem adhibet. ut iudicium do obiecto proferat. Cognitio enim plena et cumulata iudicio quidem continetur. At quia mens non semper illico obiecti propositi quid ditatem aut relationes detegit, et quamvis duas ideas ad illud pertinentes mutuo componat, haud
tamen exinde eas inter se congruere aut dissido. i) Antropologia deli Uomo lib. I. Definitioni.
218쪽
PARS ALTERA - PSYCIIOLOGi4 22 tre perspicit immediate; propterea sit ut ad ter-liam aliam confugiat, cuius cum superioribus nexum immediate dignoscat, atque ita duplicis huius comparationis odia iniculo mutuum duorum terminorum respectum detegat. In hoc sita est ratiocinatio, atque ad hoc praeci Se ratio sui, venit. Quare si mens omnia immediate perspiceret, ratiocinatione nullo pacto egeret, sed sola intelligentia constitueretur. Atque id non ad do sectum sed n d magnam persectionem pertineret; si quidem mens in quadam immobilitato pergi Steret, nec unquam pro capessenda veritate ad intermedium aliquod confugere adigeretur. Quocirca sapienter Boethius intelligentiam aeternitati , rationem tempori assimilavit l). Hinc perspicuum est ratiocinationem in mera sensibilitate non reperiri; tum quia intelligentiam in subiecto, cui inest, exquirit; tum etiam quia id eis nititur universalibus. Eius enim vis omnis in hoc cernitur, ut peculiare aliquod ex generali, in quo illud convolutum latet, educat.
ARTIcvLus VI. De memoria, attentione, association6 idearum. 75. Animus, ut cui quo constat, ideas prius habitas saepe ita revocat, ut eas tamquam aritΘhabitas iterum contempletur. Vis haec memoria
Ad eius gignendum actum hae conditiones r quiruntur. I. Ut mens ideas ante acquisitas ali
i) De Consol. Philos. l. I, pr. 4.
219쪽
222 METAPIIYsICAE SPECIALIS quo modo retineal. II. Ut illas iterum in se producat. III. Ut eas se percepisse alias consciat. IV. Ut proinde tempus praesens distinguat a praeterito , atque utrumque ad id eam eamdem a se perspectam reserat. Quarequntuor elementis constare eius actio videtur ; rot0ratio no, re productione, recognitione id earum, et distinctione temporis diversi quoad id om subiectum et ideam. Hinc apparet eam intellectualem quamdam esse vim a sensibili late omnino distinctam. Nam ut ideas recognoscat, ne proinde tempuS praeSens ab elapso secernat, idea generali temporis insor mari debet eamque in prapsenti ac praelerito contueri. Ex quo distinctio memoria o ab imagi
nation P, quae in concretis lantum m Orni Ur , palent ri elucet, notescitque praecise disserentia, quae utramque determinat. Imaginatio enim SO-lis sensibilibus terminatur, memoria ad quodvis obiectum se protendit; imaginatio ideam transacti non revocat, atque ideas proprie non reeo gno Seil, nast moria vero elapsi lemporis notionem
Sigit, ut relationem eiusdem subiecti et ideae ad divorsa illius intervalla percipiat. 74. At enim si memoria ad sensi hi litatem non pertinet, qui sit ut in brutis etiam reperiatur pne pono in brutis memoriam proprie dictam, qualis a nobis descripta est, non inesse , Sed imaginationem dumtaxat; quae , quatenus accedente instinctu et naturali quadam associati Ono Phanta Smatum, memoriam proprie dictam imitatur , memoria sensilis nominari potust. Nam imaginatio , ut supra dixi , perceptiones sensiles re Producit, quamvis non recognoscat, eo quod universalibus notionibus destituitur. Cum igitur bru-
220쪽
PΛRS ALTERA - PSYCuOLOGI 1 223ium reminisci videtur, id non ideo est, quia reapse perceptiones semel habitas tamquam easdem atque illas, quibus ante assectum est, recognoscat. Hoc enim intuitum relationis involvit et ideam generalem temporis, quae vim Sensilem prorsus exsuperant. Sed solum phantasma alias habitum reproducit, ex quo vi instinctus vel etiam assu
tudinis ad operandum impellitur. Sic selos, quae baculo semel alicubi percussa est, si deinceps in eundem locum incidit; phantasmato doloris ibi inllicti, et cum loco illo in sua imaginatione coniuncti, percellitur; quo posito ex instinctu fugam arripit. Idem dic de ceteris exemplis, quibus declarari res posset. Id vero omne imaginationem non transcendit. 75. Dupliciter memoriae contingit operatio. Α- liquando enim cogitationes elapsae sponte sua Senobis osserunt, quin curam ullam ad eas Excitandas adhibeamus; aliquando secus pro voluntate revocantur et conatu aliquo mentis. Prima vomtanea appellari posset, altera voluntaria. Immo vero addi non immerito posset memoriam aliquando ad id eam revocandam ratiocinatione iuvari et discursu quodam per alias interiectas ideas, ex quibus ultima illa nectatur. Memoria eiusmodi praestantis ingenii saepe indicium est, non item prima ; a qua proinde ut distinguatur , remini-δcentiae nomine designari posset. At unde sit ut inter tot ideas quibus perpetuo occupamur , aliquae tantum retineantur, ceterae omnino Vanescant p Tum etiam quid ad eas revocandas Subvenit 2 Ut hoc declaretur, opus est animadvertere momoriam ex duplici alia facultate pendere, attentione nimirum et associatione idearum; de qui-