장음표시 사용
231쪽
desectu, animus indisserens esse non potest. Nullam enim ibi rationem deprehendit cur obloclum illud respuat; cum ad bonum natu ea Sun inge-xus sit. Praeterea selicitas absolute sinem constituit, ad quem animus vi natura se propellitur. At vero nulla res in appetendo sino indisserentiam habet; si quidem appetitio eiusmodi non ah ipsa sed a natura determinatur. Denique se lici-las abstracte considerata, cum non nisi bonitatem obiiciat et quidem limite carentem, undique ap-Pelitum explet, eiusdemque capacitati satisfacit. Quod vero ita est, nequit motum non gignere in re ad quam movendam Se applicat. Ex his sequitur, eadem omnino necessitate adstringi animum in iis concupiscendis bonis , quae cum felicitate sive tanquam media sive tanquam conditiones necessario copulari perspicit. Qui enim vere vult sinem, eadem essicacitate vult tum media ad illum obtinendum necessaria, tum conditiones , sine quibus consistere ille nequit. Sic non possumus non diligere vitam, quamdiu ipsam ceu fundamentum omnis boni ac beatitalis cogitamus. At vero idem non contingit, cum in secundo bonorum genere versatur animus; nimirum cum
respicit ea, quae, quia bona sunt, appeti possunt; sed quia necessaria ad felicitatem non Sunt, con temni etiam possunt. In his animus necessitate non rapitur, sed manet sui iuris et in dominio quodam proprii actus, ita ut ex ipso pendeat appetitionis determinatio. Eiusmodi potestas, qua intuli octualis vis appetendi praedita est, libertas nominatur, ac solis spiritibus inest. Ηβc animum humanum instrui fuse demonstraturi sumus; sed
232쪽
PARS ALTER - PSYcuOLoci 1 235 ante quaedam , quae ad ipsam pectinent, explicanda sunt breviter. 85. In primis illud recolendum est: in quo obiecto libertas versetur. Ut enim ex proxime dictis apparet, neque sinem, qui in felicitate cumpleta situs est, neque conditiones aut media, quae necessario cum sine nexa sunt, sed ea tantum bona respicit. quae necessitate cum sine nuncolligantur, ac proinde ut bona non uocessario appetenda cognoscuntur. Deinde cum dicitur animus circa huiusmodi sinita bona libertate frui, id de libertato indisserentiae intelligitur, quae desiniri potest: facultas se determinandi adactionem: seu aliis verbis : saeuitas qua, positis omnibus ad agendum requisitis , possit agens actionemel ieere vel eo hibere, in hanc vel in opposi sana prosilire. Quare libertas eiusmodi non sola spontane ita te constituitur, sed etiam operandi dominio; nimirum non modo talis esse debet ut ab interno priueipio actus oriatur, sed insuper actus ipsius emanatio in agentis potestate sit oportet. Tertio, cum animus, huc libertate instructus asseritur , positis omnibus ad agendum requisitis; Domine horum requisitorum ea omnia intelliguntur, quae actum secundum praecedunt. Talia sunt repraesuntatio obiecti, iudicium mentis, ut quotquot actum ipsum liberum antevertunt. uuarto, inter eiusmodi conditiones deliberatio ipsa et consul tutio recensenda Est. Etenim haeuctus sunt mentis ; et licet a voluntate imperari Possint, tamen per se libertate privantur. Qua propter id quod libertatem sui maliter constituit, an ipsa determinatione voluit latis, nullis obstricla vinculis, cernitur; per quam animus, quia
233쪽
236 METIPHYSICAE SPECIALIS vult, ad alterutram se partem inllectit. Postremo. libertas eiusmodi bifariam dispesci pote t in eam quae actum ponendum Vel omittendun i, et in eam quae actu S diverSOS Vel Oppositos te. spicit. Prima dici solet libertas eontradietio / is vel etiam quoad eaeerellium. Altera , Si in poc testato vertitur eliciendi actiones quae disserant quidem inter se sed contrariae non sint, libertas specificationis; Sin in actibus versatur, qui
mutuo adversantur moraliter , contrarietatis nominatur.
Animus humanus praeditus est libertate arbitrii. 86. Quidquid fatalistae ac materialistae ad humanam libertatem evertendam obiecerint quorum sophismata in serius consutabimus) eius veritas tanta perspicuitate fulget, ut nihil supra.
Non enim eiusmodi est, ut ubstrusa aliqua ratione cerni debeat; sed lactum praebet, per conscientiam cuique manifestum. Nemo enim est qui non sentiat se libera ornari vi, qua ad actiones pro lubito sine ulla necessitate procedat. Profecto necessitas in determinatione ad unum sita est. At vero sibi quisque est conscius se ita e duobus honis finitis sibi propositis alterutrum eligere , ut utrumque respuere aut contrarium eius
quod elegit, amplecti potuerit, si maluisset. Sic si cuidam standi aut deambulandi optio detur , nonne is intime experitur sibi inesse potestatem reiiciendi utrumque, si velit, seque ad Sedendum potius conserendi 2 quod si eorum unum
234쪽
- acceptat, ita acceptat ut vivide persentiscat ad oppositum se nectere in eius potestate fuisse. Idem dic do aliis sexcentis exemplis; in quibus
animus actionem suo arbitratu et optione retra
videt sic, ut non modo principium, unde illa emergit, sibi inesse, sed ipsam actionis determinationem ex se pendere intime consciat.
Nec deceptio ulla in hoc pertimescenda est; si quidem sensus hic communis est et ineluctabilis et constans et vivida instruitur perspicientia discriminis , quod inter actiones eiusmodi et actiones mero spontaneas intercedit. Nam cum se .lices esse sic volumus, ut miseri contra esse neu
liquam velle possimus; persentiscit animus se libenter quidem felicitatem amare, verum ita , ut eam odisso nullo modo possit. At in actibus liberis, quos elicit. aliter omnino contingere discernit. Sentit enim se illos sic elicers , ut non modo libenter faciat, sed pleno etiam in eos dominio , ita ut potuerit secus Operari. Itemque quis non experitur se ita ad eligendum flecti, ut deinceps si eventus prospere accidat, sibi de electione gratuletur laudique vertat; sin contra, se incuset vitioque sibi deliberationem tribuat, atque ex ante actis quid post inodum prudenter facturus Sit consilietur piluis, si prave agit, conscientiae Stimulis non torque tur 2 sin contra bene operatur, interna animi pace non perfunditur Τ Haec cuique uolescunt per sese, tantaque fulgent evidentia, ut vividior libertatis sensus ad eam in dubie testandam desiderari non possit. Prolatum argumentum ex ineluctabili conscientiae testimonio desumptum tantae est si r-
235쪽
238 ΜΕΤΛmvsICAE sPECIALIS initatis, ut rem plane definiat. Nihilominus propter rei gravitatem alia ex rationis penu deprompta adiiciam, quae dum originem libertatis apΘ-riunt, eius existentiam inuiori in luce ponunt. Alterum igitur argumentum ex eo ducitur, quod nulla facultas necessario trahatur ab obiecto quod nec eius capacitatem expleat neque eae alio, quod id saciat, necessario neaeum sit. Nam cum horum neutrum accidit, nulla est causa ratioque plene essiciens motionem. Sic ex. gr. lapis plurium librarum pondo attolli sursum nequit, nisi vis consentanea applicetur, quae eius gravitatem Superet. At Vero voluntas capacitatem habet limite carentem , nec nisi in bono numeris omnibus absoluto expletamque felicitatem suppeditante conquiescit. Ergo non nisi ab hoc rapitur
necessario. Ah aliis igitur bonis , quae nec selicitas sunt neque cum illa necessario nectuntur,
uecessario pertrahi nequit. Si igitur ea eligit, in tantum cligit, in quantum libere ad illa se nectit. Praeterea ita se habet voluntas ad sinem et ad media illuc ducentia, ut intellectus ad prima principia et illationes inde derivatas. At intellectus ad assensum non cogitur, nisi vel a primis principiis vel ab illationibus iis , quae si verae Donossent, principia etiam veritate destituerentur. Ergo ratione pari voluntas u sine tantum necessario rapitur, et a mediis, quae si deessent, sinis ipse frustraretur eventu. Alia igitur, quae non sunt Eiusmodi, si eliguntur , ex libera voluntate eligantur Oportet. Et sane, cum voluntas rationis ductum sequatur; in obiecta non aliter serri potest, nisi prout ipsi a ratione proponuntur. Iam vero ratio ut felicitatem tamquam Obi
236쪽
PARS ALTERA - FcIIOLOGIA 239cium omnino appetendum, sic cetera bona, inde
non nexa necessario, tamquam indisserentia repraesentat ; seu sub tali ossert aspectu , ut possint appeti vel omitti, quin homo persectione sua ac beatitate privetur. Ergo ad ea appetenda quod pertinet, Voluntas indisserens omnino manet Et libera ; ac proinde si ad illa fertur, ex propria determinatione sertur. Atque hoc dum liberia tem
confirmat, radicem eius in ratione sitam esse declarat, nimirum in illa indisserentia non subiectiva sed obiectiva iudicii, quo inens obiectum non esse necessarium ad beatitatis adeptionem perspicit. Denique ne longior sim, veritas haec ex uni - Versali sensu natura B oppido confirmatur. Quorsum enim leges ad homines a vitiis deterrendos seruntur; honestas actiones remuneratione, turpes poena dignas existimamus ; sceleratis hominibus succensemus; pro hos dilaudamus; amicis salutaria consilia praebemus; iussis aut cohortationibus erga alios utimur Τ Haec quae univerSO hominum generi communia sunt, Satis Superque ostendunt omnibus alte defixam esse sententiam dactiones humanas non ex ineluctabili necessitate. Sed ex singulorum arbitrio ac propria determination o procedere.
8T. Ohii c. I. Bayle argumentum a certissimo eonscientiae testimonio depromptum sic infirmare conatur: Idem sensus libertatis in nobis maneret, etiamsi non supero bili necessitate ad Volendum adduceremur, actionesque Omne S a
237쪽
240 METAPHYSICAE SPECIALIS principio quodam externo inderentur. Nam etiam tunc nos esse qui volumus, actionesque illas
intrinsecus nos assicere experiremur. Ergo conscientia eiusmodi non est idoneus libertatis testis. Et sane si lapis ex. gr. dum deorsum tendit, vel acus magnetica, dum ad Polum Vergit, cogitalione et conscientia frueretur; aeque ac nos se illius determinationis esse principium existimarent. Itemque, quemadmodum perspicue sentimus nos esse , licet simus ab alio; sic etsi vivide sentiamus non velle, hoc tamen non probat nos ad volendum extrinsecus nos compelli. Quod si conscientia contrarium lestari videtur, id ex praeiudicio quodam repeti posset; quemadmodum ex praeiudicio repetendum est quod animum in corpora, et vicissim corpora in animum innuere
Res p. Videte sceptici hominis acumen i Tota
eius ratiocinatio extra statum quaestionis evagatur. Conscientiae enim testimonium , ex quo voluntatis libertatem ostendimus , non est eiusmodi ut nobis utcumque reserat actiones liberas intrinsecus nos assicere; sed tale revera est, ut una reserat eas ex interna nobis et naturali virtuto proficisci. Ad rem Tullius. u Sentit animusis se moveri, quod cum sentit, illud una sentitu se vi sua non aliena moveri l). n quare sensus libertatis , ad quem adversarios provocamus, in hoc versatur, ut nos dominos esse actionum nostrarum clare reserat. Testatur enim eas
non modo ad nos pertinere , sed ita pertinero ut copia nobis detur agendi vel non agendi, hanc
238쪽
PARS ALTERA - PSYCuo LOGi1 241 vel aliam actionem eliciendi. Ex quo fit iit, cum ad operandum progredimur. anti a deliberemus, post deliberationem quid faciendum sit di cernamus, dumque agimus interrumpamus actionem, si lubet. vel etiam in oppositam convertamus.
Quapropter absurda illa hypothesis de lapide
vel de acu magno lica cogitante et consciente inepta omnino est. Ea enim corpora etiamsi conscientia donarentur, tamen nullo libertatis seri-Su tangerentur , sed tantum motus illos si hi inesse persentiscerent. Atque hoc non solum ratione PBtet, Verum etiam experientia. natione quidem, quia sentiri nequit quod non est; mutus autem illi non ex propria d se terminatione sed vel ex in nuxu exterioris agentis , vel ex libera couditoris lege in corporibus iis consequerentur. Ε go quod sibi in sint tantum sentire possent, nunquam vero quod ex libera sui determinatione procedant. Experientia autem , quia probe per conscientiam distinguimus actus illos qui in nobis necessarii sunt, ab iis qui liberiale donantur. Quandoquidem qua claritatQ experimur Voluntatem libere in nobis operari; eadem Sane deprehendimus intellectum vel sensum operari necessario. Nam quemadmodum conscimus voluntatem , proposito obiecto , ipsum respuere POSSU ita etiam conscimus intellectum vel Sen Sum , praesente obiecto, ab actione temperare non poS-
se. Idem dicatur do aliis exemplis innumeris velut ex. gr. eum quis, labante pede, humi procumbit. Is certe non sentit su ruere quia vult,
atque ita ut lapsum possit impedire; sed contra e X peritur se necessario vi gravitatis deorsum ferri.
239쪽
242 META PHYSICAE SPECIALIS Λlia, quae subiungit Bayle, non magis ad rem
faciunt. Nam etsi simus ab alio, tamen revera Sumus. Hoc secundum conscientia testatur, et in hoc sane non fallitur. Primum vero nec testatur
nec abnuit; quippe quod non eius obiectum sit sed facultatis diversae , rationis nimirum. Idem repone ad alterum, quod aiebat de mutuo inlluxu animi et corporis. Conscientia enim resert quidem animum in corpus instuere, atque, dum id refert, vacat errore. Corpus autem influere in animum nullo modo testatur; sed si qui asseruere, id non ex conscientiast testimonio sed ex sal sis principiis derivarunt. Praeiudicia demum tribuere conscientiae non nisi sceptico dignum est; sed eius testimonio fidem plenissimam esse hahendam cordatus nemo negabit. Obiic. II. Argumentum ex poenarum Sancti O- ne desumptum nihil evincit; nam bruta animantia libertate privantur, et tamen Ob actiones aliquas verberibus vel etiam morte ab hominibus plecti solent. Respondeo negando paritatem. Nam cum hi ut a Ob nocivas aliquas actiones poenis assicimus, hae minus proprie appellantur poenae; nec a nobis Sic instiguntur, quasi opinemur actiones illas hestiis merito verti vel culpae. Sed idcirco bruta verbere percutimus, ut deinceps phanta Smate doloris incussi ob actione illa renovanda deterreantur. Quando autem morte plectimus, id ideo sa-cimus, ut a nociva hestia nos liberemus, vel etiam Ut phantas male mortis terror in ceteris helluisex instinctu Pxcitetur. Λt contra. Cum homines iniqua Operantes puniuntur, id hac pei Suasione sit, quia putatur flagitiosum opus iisdem vitio acdstmerito esse tribuendum.
240쪽
PARS ALTEBΛ - PSYCBOLOGiΛ 243 Ohilo. III. ex Collin s. In actionibus nostris considerari possunt vel cognitiones, vel volitio nos vel molus externi. Cognitio certo libera non est 'ea enim in obiectis, prout se osserunt, dotegendis vel iudicandis versatur. In volitionibus vero cum obieetum proponitur , necesse prosecto est ut voluntas ipsum vel appetat vel respuat vel
consilii capiendi deliberationem disserat. Aliquem igitur actum illico gigni necesse est. Quod si libertas in eo ponatur, quod duobus propositis bonis alterutrum eligere integrum sit voluntati; idoliam salsum apparet. Nam haec hona vel erunt aequalia, vel inaequalia. Si inaequalia dicuntur, quod minus est eligi a voluntate non potest; secus haec non in bonum sed in malum ferretur. Sin erunt aequalia, quod dissicile factu est, quaedam exstabunt in unoquoque homine dispositiones, quae eius electionem determinabunt. Nulla est igitur actio voluntatis libera. Denique ad motus externos quod attinet, hi ob impulsu voluntatis procedunt Ergo liberi esse non possunt. Nullus igitur in homine est actus liber. Res p. Ad primum, quod ait, dicendum est cognitionem non esse liberam quoad speciem et exercitium actus , quando obiectum rite proponitur. At libera profecto est quoad applicationem ipsam saeuitatis et attentionis gradum. Optime enim potest voluntas considerationem mentis ab oblecto proposito avocaro aut sensus ad illud percipiendum, si sensile est, non adi ungere. Tum etiam potest attentionem animi ad unum potiusquam aliud considerandum nectere, eamque vel in uno contemplando colligore vel in plura dispergere. Ergo etsi cognitio ratione sui lihora noti