Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

in corpore, respondentes in animo excitentur perceptiones. Itemque ex mutuo hoc inlluxu emergere opinatur ut quibusdam excitatis in animo voluntatibus motus gignantur in corporo congruentes. Huius systematis auctor Euterus habetur, acriter tamen a Lockianis defendi solet. Eorum vero trium fusiorem explanationem

qui desiderat, Genuensem adeat l).

Descripta systemata ad trutinam revocantur.

Verum ut liquido fatear, horum nullum veritati consonum dici potest. Atque ad primum quod pertinet, id vel hac unica ratione reiicitur, quod eram et physicam unionem animi cum corpore prorsus eripiat. Etenim, ut iure omnes observant philosophi qui in Malehranchii verba iurare D iunt, nulla iunctio realis ad substantiam unam 'componendam idonea haberi potest ex eo, qu0da motionibus unius rei ad motiones in alia exci- tundas occasio sumntur. An vero si duae machinae ab assistente artifico ita agitentur, ut ambarum rotae simul et cum consensu serantur, eae physice coniungi inter se atque ad substantiam unam consandam convenire dicuntur PAnimum eum corpore physice iungi, atque ita at inde vere una, licet composita, efflorescat sub- . Stontia, nemo est qui ambigat. Neque id subtili quodam ratiocinio eruendum est, sed ipso conscientiae claret testimonio, quo intime persentimus ex iunctione utriusque substantiae unam in nobis sormari personam , unumque eo in Pletum

302쪽

PARS ALTERA - PsYcuOLOGi1 305 operandi principium. In adversarii sententia ha octinitas omnino eliminaretur; ac persona hominis

solo constaret animo. Quare cum nostrum laeditur corpus aut movetur, laesionem illam aut m

tum cognitione quidem attingere deberemus eo serme modo quo cognitione attingimus , si quid in hac aula frangitur vel movetur), at reipsa nos

moveri aut impressionem in aliqua personae nostrae parte recipere non nisi errando existimaremus. Breviter: Unio corporis animique Vere realis est et physica , ut phaenomena mutui nexus palefaciunt, et universutis hominum non amentium fert consensus. Atqui ualebranchii systema hanc evertit funditus. Ergo nulli cordato viro probandum est. Praeterea commentum in hoc inertiam animorum inducit, quae rationi repugnat et humanam libertatem e medio pellit; qua quidem nihil manifestius conscientiae est, nihil exploratius. Ut omittam parum philosophicam procedendi rationem, qua in explicandis phaenomenis unionis animi cum corpore , neglectis causis physicis , quibus enucleari res possit, saltu quodam vero mirabili ad Deum confugitur. Quod si importuna ad divinitatem fuga in poesi etiam vitiosa eSt, quid de philosophia dicendum erit, quae nou inlictione aliqua verosimili, sed in obiectiva realitate scrutanda et in propriis phaenomenorum fontibus detegendis. tota versatur l07. Leibnitianum systema iisdem sero, et tortasse pluribus, urgetur absurdis. Principio eni in veram animi cum corpore iunctionem peSsum dat. Nulla enim viget. vera iunctio in hoc , quod operationes unius substantiae motionibus alte

303쪽

306 META PHYSICA E SPEC ALIS 3 ius consentiant ad unguem. Profecto si artifex duo horologia sic elaborate labricaretur, ut aequo gradu ad horas indicandas incederent: nemo ea inter se physice iungi atque unam constare substantiam existimaret. Deinde libertatem nomine tantum relinquit, re autem omnino demit. Nam etsi insitam animo vim tribuat, qua Su3s perceptiones et appetitiones eliciat; eas tamen ita Perpetuo nexu invicem colligat, ut quilii, et stalus sequens a praecedenti necessario inseratur , coque posito nequeat non poni. Hoc autem , ut quisque perspicit, cum libertate consistere minime potest. Tertio, praeterquam uni talem personae hurnanae perimat et sine probabili sun da mento ad Opinionem B deo Peregrinam et mira

bilem gradum faciat; argumento etiam ad hominem coargui potest, propior ea quod dum nihil

sine ratione sussiciente accidere tanto opere exaggerat, seriem inducat ratione sum ciente prorsus destitutam. Nam quo modo sieri potest ut insequentis status semper ratio sum ciens in superiore contineatur, cum saepe inter eos nullus sit nexus aut societas, sed potius summa distractio pScito id prosequitur Genuensis ; qui ad rem

collustrandam exemplo , tui, et ut lexi con sumatur, in quo ea talogus Omnium plantarum vel artium vel praestantium virorum ordine quodam

recenseatur l . Si illud ad horum legeris, sex

centa animo recurrent Obiecta eo praecise ordine

quo ibi descripta sunt; ac proinde innumeras

Perceptiones olici es, quae inter se nullo interno vinculo colligantur. 1am vero quis sanae mentis

304쪽

I Pax RS ALTERA - PSYCHOLOGi4 307homo persuadere sibi poterit rationem posterioris ideae vel perceptionis in anteriore contineri. nec potius in dispositione illa qua vocabula inlexico digesta sunt et secundum quam sensibus usurpantur 3 Accedit quod ea hypothesi posset animus cum

corpore iungi atquo unam constare substantiam, otiamsi alter Romae moraretur, alterum Lutetia Parisiorum. Nam utrumquo in tanta loci disiunctione mutuum operationum consensum servare

posset, in quo, iuxta Leibnitium . iunctio sub stantialis animi et corporis est posita. Postremosystema hoc maximopero in idealismum inclinat. Nam, ut Wolsius fatetur, animus eodem, quo

nune , modo sibi repraesentaret hoc universum, etiamsi mundus adspeetabilis non eaeisteret. In eo enim systemo te series repraesentationum etiam cirra res mundanas nullo pacto pendet ab organis, aut obiectorum adspectabilium inlluxu. Quare sententia istaec nexum omnem internum revera praecidit inter animi perceptiones et corpora, quae nos circumstant. Ex eorum igitur perceptionibus aut etiam eX propensione, quae Per ceptiones huiusmodi comitatur, nequit desumi firmum argumentum ad existentiam corporum

convincendam.

108. Denique ad tertium systema quod attinet, id iunctionem aliquam physicam et societatem animi cum corpore retinere vid Elur; at nihilominus mihi non probatur , duplici potissimum ratione. Primum, quia ut animi in corpus, Ric corporis in animum in si laxum adstruit. Quado re nonnihil materialistis favet. Corpus enim utpote extensum et solidum non nisi contactu

305쪽

308 METAPHYSICAE SPECιΛLIS suarum partium et appulsu in aliud operatur. Ex quo illud sequitur ut si animus eius actioni esset obnoxius , quantitate coalesceret, ut impolli et tangi ab ipso posset.

Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Altera ratio est, quia iunctio illa, quam adstruit,aeeidentalis revera est, non substantiadis. Quare senisentiam Platonis redintegrare videtur, opinantis animum coniungi corpori, ut sessor equo aut quemadmodum nauta navi coniungitur. TO- tam enim coniunctionem et societatem eorpus inter et animum in hoc tantum reponit, quod animus agat in corpus, et vicissim corpus in animum. At hoc etiam in sententia Platonis locum habet. Nam quemadmodum navim nauta gubernat et ad cursum dirigit, ita vicissim navis nautam vehit ; et quemadmodum sessor equum habenis moderatur et calcaribus pungit, ita vicissim equus sessorem trahit. Mutua igitur utriusque actio per Platonem inducitur, nec tamen idcirco una exsurgit substantia aut unum agendi

patiendique principium. Ratione igitur pari, etsi

in systemate inlluxus physici mutua actio adstruitur; haud tamen propterea vera et substan-lialis iunctio, quae in animo cum corpore viget, explicatur. Immo etiam abrumpitur potius; aetio siquidem, ut dici solet, sequitur esse. Proinde substantiam iam existentem Et completam Subaudit, non constituit. Si igitur corpus agit, et animus agit per vires sibi proprias , nec ab uno alteri communicatas; utrumque substantiam es-

format completam , sui iuris, et quoad existendi principia independentem.

306쪽

PA RS ALTERA - PSYCIIOLOGi1 309 Nec vero audiendus esset qui diceret platonici systematis comparationem inde vitari, quod animus a natura sit ad agendum in corpore destinatus. Nam vel naturae nomine intelligitur Dei voluntas; et haec cum externum aliquid sit, rem intrinsecus non commutat. Et sane si Dei volun-las hominem aliquem destinaret ut toto suae vitae tempore navi assisteret vel insideret equo , num istaec destinatio coniunctionem illam substantialem essiceret Τ Vel naturas nomino intelligitur ipse animus quatenus capacitatem habet et vim innuendi in corpus ; alque haec de SesSOre etiam , respectu equi , et de gubernatore, re Syectu navis dici possunt. Uterque enim revera hac

potestate ornatur, ut alter navim , alter equum conscendat, ibique suam exerceat actionem. Hinc alia absurditas sequitur: quod notio vitae a corpore , cui iungitur animus , omnino exularet. Nam motor alterius non est intrinsecum principium operationum eius, sed extrinsecum; quatenus ipsum movet actione non immanente sed

transeunte , quae nimirum in subiecto perficitur distincto et diverso ab operante. At vero, ut Supra diximus , notio vitae in eo posita est, quod substantia ab intrinseco moveatur atque in semet operetur, nimirum per vires sibi proprias et actione quae in ipso subiecto maneat a quo procellit. Ergo etc.

109. Quod cum ita sit, sietitiis hypothesibus

Praetermissis, quae rem Obscurant potius, quam illustrent; id in primis, quod communis et intimus sensus cuique dictat, fixum ratumque sit: animum vero et phySice atque nexu perquam intimo corpori copulari, ita ut uua exinde essum

307쪽

metur substantia , licet duobus composita elementis , corpore animoque, non coniugis inter se

sed omnino distinctis. Ex huiusmodi autem iunctione Intima persicitur, ut una in homine persona resultet unumque completum principium, quod patiatur et agat, et cui actiones, quas elicit, tribuantur. Quae res ex pacari aliter nequit, nisi concipiendo animum coniungi corpori ut princi . pium vitae ipsius corporis; nempe ut principium

quod corpori naturam viventis communicat et proinde vires, quibus tum vegetandi tum sentiendi operation ra exercentur. Hinc animus principium erit, quod corpus cui iungitur, non modo sibi vindicet, verum etiam inlluxu suo in par-lium substantiali unitate contineat et ea don ut dispositione, quae sit ad vitae lanctiones peragendas consentanea. Id autem vetus schola significabat sententia illa : animum uniri corpori iam quam formam eius Substantialem. Haec, quae phaenomenis et rationi respondent, statuisse sit satis; a subtilibri explicatione quae modum ipsum, quo ea siunt, exponat, temperamus. Ut senim iure dixit Augustinus: Modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est, nec eomprehendi ab homine potest i)

il0. Omissis opinionibus veterum, qui animum vel in corde vel in sanguine vel in alia minus

308쪽

PARS ALTERA - Ps YmoLOGIA 311 praecipua eorporis pario habitare rati sunt, duue celebriores extiterunt hac in re philosophorum sententiae r una, quae in cerebro conclusit animum , altera quae toti corpori praesentem secit. qui cerebro amgunt animum , hi quoad locum praecise determinandum discrepant inter se. Carlesius enim in glandula pineali , quae cerebri medietatem occupat; La Ρeyronio cum plerisque

in corpore calloso; alii in alia capitis aut nervorum parte animum collocarunt nationes, quibus moventur, ad has summatim reduci possunt. Primum, quia animus ihi residere dicendus est, ubi Sensationes exercet. Has aulem exerceri aiunt in

solo cerebro. Quod ut probent, experimentis nituntur Boerhaavi et Halleri , qui animadverterunt omnem sensum aboleri, si comprimatur Vel putrefiat vol discutiatur medulla cerebri, aut si nervuli, qui illinc ad sensoria protenduntur, intercidantur aut alia quavis ratione perturbentur. Deinde, quia intelligi non posse dicunt quomodo ens simplex et sinitum pluribus corporis partibus sit praesens , quin hoc ipso extensionem subeat. Sed si vera volumus iudicare, argumenta eiusmodi sutilia sunt. Nam quod , laborante cerebro

vel communicatione inter cerebrum et sensorium

impedita , sensio cesset; id minime probat eam in cerebro persici. Cessatio enim illa contingit

Propter necessarium neXum, qui inter praecipuas eorporis partes ad sensationem exercendam requiritur. Cuius necessitatis ratio multiplex asserri Potest. Nam subiectum lassiciens ut operetur,eOngruenti debet dispositione ornari ad naturalem

eius statum consentanea. Haec autem, ad Seu Sutionem quod attinet, exquirere videtur ut debita

309쪽

3 12 METAPIIYsICAE SPEClALIS communicatio et societas inter sensoria vigeat et cerebrum. Cerebrum enim est praecipuum instrumentum , ex quo cetera Sen Soria pendent, et quasi sontem constituit totius vitae sensilis.

Quare cum sensoria ab hac societate removentur , quae M naturalem eorumdem constitutionem pertinet; extra Statum reperiuntur ad sunctiones suas obeundas accommodatum. Praeterea

in cerebro si uidum quoddam elaborari videtur, quod illinc ad sensoria derivatur ut ea ad operandum disponat. Quare ligato nervo vel dissoluto cerebro, cum dissusio huius si uidi iugiter a cerebro manantis perturbetur i organa sensoria a dispositione desciscunt, quae ad rite operandum ipsis necessaria est. Hinc eorum operatio in te rumpitur ; quia quodque agens non Operatur, nisi rite dispositum sit, et omnes adsint conditiones ad operationem requisitae l). Talis igitur nexus et societas ratio est opportuna phaenome- Di, non vero quia omnis sensatio in cerebro fiat, quod vehementer conscientiae repugnat. Hac e- nim docemur sensationem quamlibet in proprio perfici sensorio; quod testimonium si hic fallit, nescio cur aequo iure in ceteris etiam non mentiatur; atque ita in scepticismum siet lapsus. Accedit, ut adversariorum ratiocinatio in ipsos etiam torqueri possit. Nam hi in serre licet sens Milonem in cerebro persici, propterea quod corrupto cerebro sensatio desicit; pari ratione ex eo quod corruptis organis sensatio desinit, fas erit deducere sensationem in organis exerceri.

1ὶ Apposite hac in re Genucnsis: a Enimvero quam Pa et ruin verisimilis sit hypothesis spirituum animalium eo a sensu quo a Cartesio iuvecta est, a plurimis eat common

310쪽

PΛus ΛLTERA - PSYCHOLOsi1 313 Seeundum argumentum, quod aiebat intelligi non posse quomodo ens simplex et finitum toti corpori sit praesens, speciosum est, sed pondere vacat. Nam si dicitur non posse intelligi, hoc

tantum Sensu, quatenus modus eius nequeat distincte comprehendi, nec sensili aliqua imagine repraesentari; id ultro fatebimur. Xerum non inde insertur repi ipsam reiiciendam esse. Secus multa alia, ceteroquin indubia, pari ratione repudiarentur, propterea quod nec imaginatio noreferri possunt, nec notione undique distincta explicari. Profecto creationem , naturam Spiritus, iunctionem animi cum corpore, intellectionis originem, id earum societatem , aliaque Se X centa, nec imaginamur, nec modum quo sunt aut sunt directe percipimus i et tamen ea nemo prudens insiciatur.

Quod si illa propositio accipitur hoc alio sensu,

quatenus nimirum rem iudicare ac mente conci-

et stratum et recentes mechanici suis coniecturis nihil a- a limi demonstrarunt, nisi ope nervulorum et fibrillarum g communicari motus a cerebro ad ex limas corporis partecta aut ab his Dd cerebrum ; at id nihil prohibet quominus

a Sit Verum vim vitalem esse toto corpore fissam , atquc Bba ea actiones humanae naturae necessarias esse ἔ quin immo

et aperte Videntur hoc eorum plerique dicere,in primis Boiira haave quem ego hominem in his rebus impense doctiamc habeo. Sed quibuscumque tandem mediis vis haec vitalis et Per corpus , dissundatur et undecumque diffundi incipiata fieri a Cordo Seu a quocumque alio loco , siquidem ea Ra mente est immediate , non potest concipi nisi tamquam K vis mentis vitalis et essentialis toto corpore fusa. Cumque e meus discerpi in partes et dividi nequeat, erit ea vis merie lis immanens, adeoque crit tota mens velut entelechiae prima intime toti corpori praesens omnibusque partibus a tola v. Elem. Metam . p. 3, c. 2, Pr. a1.

SEARCH

MENU NAVIGATION