Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

336 METAPHYSICΛE SPECIALIS excoplis) ox evolutione virtutis cuiusdam internae proficiscuntur, quae c0nsu Sa S perceptiones , in id ea totius universi contentas , gradatim distinguat; communicatio omnis inter animum et adspectabilem mundum abrumpitur .iImmo neque ex inclinatione, quam experimur ad admittenda corpora. adiecta Dei veracilate, ut voluit Gartesius, existentia mundi visibilis inferri posset. Inclinatio enim illa , latente Wolfio, eadem prorsus esset, etivm Si nulluS corporeus mundus exstaret; utpote quae ideas ex solo animo pendentes comitaretur. Ergo ex ipsa in serri non posset mundi corporei existentia realis. Quo ad alterum vero, coutra Wolsianum systema torqueri posset illud ipsum, quod contra Platonicum dictum est. Nam si ideae omnes ab animo unice pendent, hominis intelligentia pro praesenti iunctionis statu nullum emolumentum capit ex unione cum corpore. Immo ne inlluxus quidem ille, quem Plato posuit, ex parte corporis ad ideas saltem excitandas adstrui posset; monades enim, unde corpus coalescit, Lethnitiano Systemate, in monadem minime agunt.

Rosmini systema perpondiιur.

l 22. In primis systema hoc non tenui obscuritate laborat, quo u entis idea, quam tantopere extollit, non satis praecise definiat quid sit. Saltem a sensu communiter recepto ita recedit, ut magnam confusionem asserat in disputando. Etsi enim existentiam ipsam notione illa contineri

332쪽

PARS ALTERA - PSYCHOLOGik 337 dicat; lamen pro existentia intelligit obieelivitatem rei, quatenus distinguitur a cognitione prout

subiectiva est. Id vero quod ceteri omnes vocabulo existentiae usurpant, nimirum actualem rerum praesentiam in natura, subsistentiam nominat. Tum ens ea ratione aeceptum cum ente possibili confundit; et nihilominus ex eius applicatione ad elementa, quae in Sensatione sive anterna sive externa insunt, iudicium non de possibilitato sod de actuali existentia rerum mundanarum emorescere statuit. Eius igitur sententia ex possibili gignitur ens existens . saltem in ordine cognitionis ; cum in eo praecise ordine sensus communis contrarium sanxerit, noto illo emtora posse ad esse non datur illatio. Praeterea eademidea entis modo dicitur esse ipsum rationis lumen , quod in nobis est; modo esse obiectum a cognoscente distinctum , quod mens conlem pletur; modo esse ipsum Deum, modo aliquid a Deo sic diversum, quemadmodum inens hominis diversa est a mente divina. Unde in Ros mini syst

malo dissicillimum est, et fortasse impossibile , antelligere quid proprie usurpandum sit nomine illius ideae entis. Sed fingamus hanc entis ideam in doctrina , de qua loquimur , salis declarari, quatenus tandem aliquando non aliud significet nisi rationementis prout praescindit ab existentia et possibilitate, et solum aliquid mere intelligibile abstrae te reserat Penιe idea le-indeterminato γ οῦ nihil minus aliquid erit gratis adstructum. Iam Auctoris ratiocinatio huc demum reducitur: In mni iudicio idea aliqua generalis continetur; siquidem attributum per se inspectum notione ge-

333쪽

338 , METAPHYSICAE SPECIΛLIS nerali constat. Contra, ad essor mandam ideam generalem iudicium semper aliquod requiritur; non onim sumicit sola abstractio, qua Ohiectum a notis individualibus separetur. Ne igitur in

circulum vitiosum dilabamur , statuendum erit aliquam maxime generalem ideam esse nobis innatam , eX qua aliae Omnes prosiciscantur. Haec orit idea Diitis ; quae ex una parte ceteras ideas informat. e X alia neque a sensationibus tum internis, tum exlernis deduci, neque a ratione ipsa manare poteSt. neque a Deo conditur in instantiquo intelligimus. Hinc sacile resolvitur nodus initio propositus. Nam generalis notio. sine qua iudicium nullum proferri potest, tandem aliquando est idea eritis ; quae cum sit nobis innala, praevium iudicium non requirit; en ex nutem ceterae Sive generales Sive peculiares notio nos derivantur, quatenus cum elementis coniungitur quae 3.sensibus Suppeditantur. Verum haec demonstratio nihil probat. Et si enim iudicium omne generali id ea conflaro debeat; tamen ad id eam goneralem ossur mandam non requiritur iudicium. sed sumi it abstractio', qua in obiecto vi sensationis menti oblato perci piatur aliqua quid dilas per se, remoto subiectonc remotis characteribus individualibus a quihus concrete adstringitur. Sed haec res , cum deinceps explicanda sit , hic eam innuisse sit satis.

Ceterum non POSSe systema hoc congruentor

ad milli, ex eo evidenter patet quod ad subiectivismum adduceret; si quidem iudicium de rerum existentia ex forma quadam subiectiva , omni vero obiectivitato detracta, reapse derivat. Λ sane ros miniana opinione sic fere animus ad exi

Diuiti

334쪽

PA RS ALTERA - PSYCHOLOGIA 339

stentiam rerum osserendam incederet: Ssensationis Ohioclum improssionem exercet in Orgianis . ex eaque assectio quaedam in animo Eglorescit qua impressionem illum advertit. At animus hac sensationes tactu S, cum Eulis innata idua sit praeditus, vana continuo tamquam praedicatum Ohiucto illi vi natura se adiungit, profertque hoc iudicium: id, quod sentio , eaeisιiι. Omitto conversionem vere mirabilom ideae, qua u ab enie ideat indeterminuto non distinguitur, in ideam, quae

eaeistentiam involvat, propter solum contactum, ut ita dicam, cum sensatione quae externa menti est, noc aliquid quoad ideas generandas in ipsam innuit. Omitto etiam coni unctionem tam novi generis duorum elementorum adeo inter se discrepantium , impressionis nimirum organicye cum idea cutis in uno iudicio. Omitto denique iudicium quod a mente proseris tur . quin id a pilam suhiecti ante praeivorit; sed sola idea praedicati subaudita , subiecVam P mergat quasi ictu cuiusdam vii Fae magicae. Transiliantur haec comitatis gratia . licet corda tu nemini probanda sint. Nihilominus realitas cognitionis defendi non poterit. Nam iudicium de rerum existentia non obiectiva iunctione praedicati cum subiecto niteretur, sed subientiva applicatione ideae cuiusdam quae a priori esset in nobis et

quam animus vi instinctus obiecto adiungeret.

Syntheticum igitur iudicium esset a priori, nimirum ex cum positione exurgens formae cuius clam subiectiva is cum materia quadam quae ex intrinsecus per spnsationem adveniat. Immo haec

ipsa materia subluctiva foret; siquidem, iuxta

Auctorem , Sensatione non obiectum externum

335쪽

340 METAPHYsi AE SPECIAL Ssed organicam impressionem in corpore nostro pertingimus. Sic cognitio haec complexa d mundus eaeistit, opus esset animi, qui id eam entis in ipso innatam , elemento altero pariter subiectivo , nimirum impressioni sensili, instinctivo copularet. Idem dicatur de existentia ipsius subiecti cogitantis, quae pari modo ideatis emcer

tur. Eam enim in tantum animus agnosceret, in quantum ad sensum sui id eam entis adiunge

ret, quam insculptam a natura habet, atque ita hoc crearet iudicium : ego eaeisto l).' Denique non desunt qui huic systemati oppo-

13 Mite Galluppius a Questa dolirina stabilita, io penso

a sermam Ente che la realia della conoscetiza non ha piu sone damento. Quando io giudico, dice I' autore citato , che lae sensapione A e esistente, io classi fico questa sensagione Dac te cose eεistenti. Ma plano, di grazia ; io non posso certa' α mente ridurre uri individuo solio Ia sua spegie , nh una et speri e sotto ii genere suo , se non trovo Deli' individuo

e 1' idea della speetie Dei primo caso: ed in quella della spe- a ate quella dei geneth nel secondo cam; dirimenti Ia mia

a classis gazione sarebbe seneta fondamento ed a rhitraria a D

a lyidea di esisteneta non vlene dalla sensaZione , ma e Ga Priori. Ma se la cosa e cosi, questa applicazione esSendo a una operagione delio Spirito seneta alcun sondamento neI-α l' regetio in sh , h impotente a produrre alcuna realia ἔκ tuiti gli oggetti rimangon durique ideati; qualunque reala in in se mi iugge; ed ii risultamento scellico det Criticismo . e inevitabile. s Et paulo inserius r a Aggiungasi: se io nona trovo nella sensa Eione Ι' idea di esistenga, quest' idea e unu predicato aggiunio at soggetto dei giudietio: questa Sen--α Eione esiste. Ιl giudietio sara percio sintetico, ed ec με giunti per altra via a giu digii sin tetici a priori di Mnt, eda alle Ieggi della nostra natura di Reid, e quindi Segue, εe a condo Ie Osservarioni riportate dat sig. Jou Troy , che nota dobbiamo credere, perchh la nostra natura ci larga B ere'

336쪽

PARS ALTERA-PSYCHOL ix 341nunt quod vi principiorum , quibus constat, Occasionem pantheismo praeberet l). Nam, ut o mittam proprietates more divinas, quae enti illi in systemate tribuuntur, non exclusa vi creandi spiritus humanos; certo talia de eodem praμdicantur , quibus. videri posset ens ideale constituitamquam aliquid Deo et mundo superius, quod

deinceps in utrumque convertatur. Sumatur ex.

gr. haec propositio et a quando io chlamo I' ideae deit' ente universale astra itissima , non inten-u do pero cho si a dati' operagio no doli' astror rosi prodotia , ma sol O che ella sta per sua natura a astralia o divisa da tuiti gli esseri sussisten-u ti 2ὶ . . Ergo haec idea entis, seu hoc ens ideale utrumque enim in systemate ros miniano confunditur aliquid divisum est et separatum ab Omnibus entibus subsistentibus, ac proinde tum a Deo tum a creaturis. Iam vero eiusmodi pro2Ositio comparetur cum hac alia : . Gli enii finitia sono i 'ente idea te realietzato in usi modo sinitore e limitato, e Dio invece o I' ente idea te reali Eu gato plenissima mente I). v Nonne quis exinde posset in serre ens illud idea te in determinatum , quod per se abstractum et separatum a rebus subsistentibus esse dicitur, concipiendum esse ut aliquid impersonale et indisserese . quod aptum sit determinari et personificari in Deo et

a dere e che percio non abbiamo che una verila umana , a non mai una verita assoluta. 2 Leit. Fιlos. leti. 4, edia.

rino 18b I.

337쪽

342 METAPBYsICAE SPECIΛLIS creaturis p idem insurri posset ex iis quae saepius inculcat, nimirum ideam illam sub uno aspoctu

esso creatam sub alio autem increatam Τ quod per se hue adduceret Ut creaturae et Deus non

alitor distinguantur nisi ut duo diversi aspectus

eiusdem realitatis. ' . t . ,

Haec vi systematis, tamquam deductiones, derivanda esse mihi visa sunt. Alii contro opinantur ab his maculis doctrinam, de qua loquimur, immunem ess . Sententia penes sapientes sit. Ego hic quae sentiebam , exponenda existimavi, ad mentes adolescentium a quocumque errandi periculo muniendas. Ceterum mihi persuadeo, quidquid sit de legitima deductione horum absurdorum, Ea a mente clarissimi Auctoris remola plane fuisse. s Amicuus III Idealismus uranscendentalis. 25. Idealismus transcendentalis seu alio nο-mine rationalismus absolutus , qui tantopere mentes agilavit, in Germania praesertim et Gallia, atque omnes recentiores rationalistas peperit, Κantium et Fichte sibi vindicat auctores. norum proinde systemata, pro rei celebritate, paulo explicatius describemus. Systema Eantii. 124. Patriarcha hic rationalismi genesim et lege cognitionis humanae transcendentali methodo inquirens animadvertit eoncinΣ - Ο

338쪽

PARS ALTERA - PSYGIOLOGIA 343 ex duobus veluti constari elementis; quorum alterum extriti secus advenit, seu ex obietto quod soris est; alterum intrinsecus exsurgit. Seu ex ipso subiecto quod cogitat. Primum appellavit materiam, secundum vero formam cognitionis. Ad hanc igitur formalem conceptuum partem detegendam , quae ab ipso animo provenit et a priori in nobis est, totam inveStigationem cou-

vertit. Atque ut quid a priori in nobis est distinguatur ab eo quod procedit ab experientia, has

elementorum a priori constituit notas: universalitatem et necesSitatem.

nis po itis, a sensibilitate exordium facit; circa quam Observat Obiecta Sensuum exteruorum

veluti in spatio posita nobis repraeseu tari, idque

tanta necessit ute, ut etiamsi mundus adspectabilis in nihilum redigatur, repraesentatio tame uspatii nullis limitibus circumscripti in nobis Omnino supersit. Itemque Seusationes internas Successione quadam seu tempore assectas nubis obiici; ita ut si ab iis cogitationem abstrahamuS, Te- praesentatio tame0 successionis , tempus indesinitum constituentis , maneat. Spatium igitur et tempus ad formalem coguixionis partem spectare decernit; atque a priori nobis inesse. Cum itaque ab experieulia nou pendeant, Domi uari poterunt inιuitiones purae spatii et temporis p utque prima tamquam sorma sensibilitatis externae, altera ut sorma sensibili tutis internae habenda erit. At in sentiendo patitur animus. Ex iussuxu enim rei externae aliquid recipit. cui duas illassensibilitatis sorma. vi naturae adiungenS , visiones essorinat empiricos, quae tamen iudicium

339쪽

344 ΜΕΤΑPuYs1CAE SPECIALIS nullum praebent. Ut itaque ad ea, in quibus non

iam visiones sed conceptus rerum continentur , veniamus, altiuS ata urgendum est: nimirum ad

ipsam activitatem animi quae in intellectu in os tot per iudicium, quod conceptibus con Stat, eXercetur. Atque ut partem formalem conceptuum nostrorum detegam US, expendere oportebit eas formas, quibus nece Ssario mentis iudicia vestiuntur. Age nunc et Si ignoretur quodnam obiectum

iudicia nostra spectabunt; illud tamen maneat necesse est, ea Semper aliqua assici quantitate. qualitate, relatione, aut modo. Hae igitur formaequatuor iudiciorum: quansitas, qualitas, relatio, modalitas, a priori in intellectu erunt et ab ipsa constitutione animi nobis ingenerantur. Earum autem quaeque in tres iterum dispesci debet. Nam ratione quantitatis iudicium potest esse vel singulare , Vel particulare, Vel universale : prout obiectum concipimus, vel ut unum, vel ut muli pleae, vel ut totum aliquod . natione quantitatis partiendum est in alprmans , negans , infinitum, prout vel negatione careat, vel negationem copulae praep0nat, Vel denique negationem in ipso subiecto aut praedicato implicet, ut si dicas: animus est non mortalis: quo tertio iudicandi genere mens obiectum quasi limite quodam a meit. natione relationis iudicium esse potest vel categorieum, vel hypos heticum, vel disiunctivum: prout subiecto praedicatum aut absolute, aut posita conditione aliqua tribuat, aut disiunctione quadam plura Separet. Denique ratione modalitatis iudicium dividitur in problematicum, assertorium, necessarium: prout aliquid vel tamquam possibile, vel tamquam existens, vel iam quum

340쪽

PARS ALTERA - PsYCvoLoci 1 345 necessarium Spectat. Quare analysi omnium iudiciorum nostrorum instituta, duodecim emergunt generales conceptuum formae, quas Aristotelis imitatione categorias appellat, nimirum runitas, multitudo, totalitas : alprmatis, negatio, limitatio : substantia et modus, eausa et effectus , aetio et passio; possibilitas et impossibilitas, existentia eiusque carentia, necessitas et conιingentia. Haec quidem ad intellectum pertinent. At omnium altissima facultas ratio est; propterea quod cognitio omnis a sensibus primum incipit, deinde ad intelligentiam pergit, demum in ratione absolvitur. Huius vero munus est unitatem impertiri conceptibus, et vi conceptuum phaenomenis sensuum. Quod quidem praestat animus vitrium conceptuum supremorum seu absolutorum, quos Κant ideas appellat, et ad sormas subiectivas mere reducit. Sunt autem; idea του ego, seu unitatis absolutae subiecti; idea mundi, seu unitatis absolutae conditionum externarum ; idea Dei, seu unitatis absolutae conditionum omnium rerum, quae cogitatione attinguntur. Porro ex hoc formatismo duo corollaria deducit. Primum est nos nullam cognitionem assequi posse de rebus , quae experientiae sensuum non subiiciuntur, quales sunt Deus , libertas humana et celera eiusmodi. Secundum est, in ipsa experientia sensibili nos non perciperct nisi repraesentationes tantum et phaenomena ; obiecta vero in se

seu nounena cognitionem nostram omnino prae

si in Critica Nationis Purae.

SEARCH

MENU NAVIGATION