Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

314 M ETA PDYRICA E SPECIALIS pere nequeamus, salsissima prorsus est. Nam ad iudicium quod attinet, ea prosecto iudicantur, quae vel immediate patent, vel ex legitima ratiocinatione inseruntur. Praesentiam vero animi in toto corpore legitima ratiocinatione suaderi in serius e lugebit. Ad conceptum autem mentis quod spectat, ea lantum concipi nequeunt, quae repugnantiam sibi implicant. Hac autem in runullam vigere repugnantiam perspicuum est. Nam repugnantia vel inde exsurgeret . quod animus est in extensus et ab omni partium concretio noliber; vel ex eo quod sinita constat reulit isto. Ne nistro ex capite oritur. Namque si repugnaret inextensum pluribus simul adesse locis sequeretur aperte, Deum etiam squi certe in exiensus est)ubique esse non posse; quod enim per Se repugnat , id ne Deo quidem attribui pol est. At quis

audeat divinam immensitatem sic levi brachio pessumdare PAt Deus, inquierit, in sinitus est. Idcirco pluribus adest locis. Contra Vero animus humanus limitibus adstringitur. Reponimus: simultanea igitur praesentia pluribus exhibita partibus non ratione simplici talis quae Deo etiam inest sed ratione tantum limitum animo non competeret. Ne id quidem cum veritate dici pol est. Nani illud dumtaxat ratione limitum rebus creatis repugnat, quod vel in sinitam si hi implicat realitatum , vel in sini iam aliquam relationem. Neutrum autem hic locum habet. Animus enim cum unius latitum corpori Spartibus sit praesens , sinitam relationem includit ot sinitam exercet activitatem. Nec sane Deu Sinfinitus consendus esset, si non nisi uni tantum

312쪽

eorpori , etsi quoad singulaS eius partes, Praesentiam suam exhibere posset, sed quia in sinitus est, hoc sibi vindicat, ut omnibus omnino

rebus, quotquot eXStant, Sit praesens; capacitatem vero retineat et exigentiam existendi in omnibus possibilibus rebus, si crearentur; quod quidem animo humano non tribuitur. ita. Ex explicatis apparet nullam esse rationem cur ah oppoSita Sententia discedatur. Immo vero ad eam omnino accedendum esse , his p tissimum argume utis persuademur. Primum , quia indignum excellentia et nobilitate animi est ut puncto tamquam nidulo assi-gatur. v Nou puto , Leibnitius aiebat, convenia re ut animas tamquam in punctis considerea mus l j. s Et sane spiritus, uι pote immenso intervallo corpore praestantior , a partibus materiae non adaequatur. Hinc ab una potius earum

partium aut alia coerceri nequit; sed iis omnibus adesse debet, ad quas virtus eius et operatio immediate porrigitur; ac proinde ibi est, ubi agit.

Iam vero animus immediate operari in toto corpore , ex eo quod sit forma substantialis corporis apertissime sequitur. Deinde, adversa opinio reluctari videtur unitati compositi humani et Commentum restauru re Platonis, quo singebat animum coniungi cum corpore instar nautae vel equitis navim aut equum moderantis. Non enim ex cerebro inlluxum alium in reliquum corpus exerceret, nisi quod ipsum regeret et ad motus varios incitaret. Tertio , ut conscientia testatur ,

in quavis parte corporis sensilis vita perficitur.

13 Vide eius epistolus. Oper. t. a. p. 285, editio. Gene V.

313쪽

316 METAPHYSICAE SPECIALIS 'Atqui non persicitur sine anima; ex ipsa enim vis sentiendi sivit et operatio, cui corpus instar

instrumentorum Sensoria suppeditat. Ergo in qualibet parte corporis animus adsit necesse est. Et sane nos ita obiecta conspicimus , aut audimus, aut tangimus; ut experiamur vim illam sentiendi, ac proinde animam a qua di manat, ineSsct oculis . auribus, manibus. Nec dicatur idcirco id contingere, quia sensatio in cerehro eXercita ad sensoria reseratur. Nam hoc importaret ut primum sensationem experiri in cerebro deberemus, et deinceps actu quodam secundario eam ad sensoria reser remus. Id vero conscientiae

non respondet. Quare si huic testimonio potius standum est, quam Vani S philosophorum insomniis, animum in qua vi S parte corporis Sentire,nc proinde in quavis parte corporis praesentem esse fateamur Oportet. Quod vero in iisdem totus adsit, id aperie ex eius simplicitate consequitur. Simplex enim, cum partibus careat, ubi

adest, totum adest. Denique, eiusmodi interrogatione urgemus adversarios. Si animus cerebro tantum insidet, eX-ten Samne aliquam eius partem, an punctum Occupat individuum ' Si hoc postremum eligitur, Varie peccatur. Nam in primis istiusmodi punctum nullum est. Quaelibet enim materiae pars extera Sione tenetur , atque ideo punctum eiu S O mnino individuum abstractione tantum menti Sconcipitur. Deinde, etiamsi huiusmodi punctum singeretur, tamen motiones si brillarum ad varias perceptiones obluctorum determinandas D ceSSariae illuc coire non possent. Hae enim Pro obiectorum varietate diversae sunt et oppositae;

314쪽

ΡΛnS ALTERA - XCHOLOGi1 317 motus autem diversi et oppositi, si in puncto oodem recipiantur, confunduntur, immo otiam do struuntur. Quare animus ibi assidens a diversis motibus, ut adversarii Volunt, codem tempore determinari non posset. Quare animus in ea hypothesi diversas eodem tempore sensationes non adverteret; cuius contrarium eX perientia testatur. Sin vero prima ParS datae optionis assumitur, causa sinita est. Nam Si per ipsos adversa rios animo non repugnat ut extensionem aliquam informet simul ; cur repugnabit ut eiusmodi exiensio sit ipsum totum corpus; cum praesertim postremum hoc ratio et Phaenomena evidentissi

li 2. At enim , dicendus tunc erit animus toto

iὶ Quod cum ita sit, nonnisi temere et praeiudiciorum illecεbra hane reiici ab adversariis sententiam iure existimavit Genuensis, qui sic ait: et Taudem hoc systema s praε-

a sentia nimirum animi tu toto corpore accommodaruma est non iis tantum phaenomeni S sacilius explicandis, quae a vitam ct sensum spectant, sed iis maxime quae ad volu e Platem et dolorem pertinent, quae Praeterquam in toto a Sentiuntur corpore , intensionem Suam habetit et remisci sionem in ratione eius intensitatis et remissionis, quae esta in ea motione aut irritabilitate corporis , qua Praecipue e vita et sensus animalis continetur. Et congeminantur haec

et plerumque, ut plures diversi generis dolores, et voluptasa et dolor, iique in diversis hominis partibus vivido et uisa lincte sentia utur. Quae cum ita sint, qui scholasticorum a sJstema nimis praepropere damnant, ii saeculo indulgent, a non rationi consulunt. Nec Cartesius qui adversus prae-α cipitantiam philosophandi taui saepe invehitur , rem hanc et attente ad incudem revocaverat. Qui sequuti sunt, novi a talibus dum toti intendunt ac vetera negligusit quae Pau- a cis emendare poterant, dixere magis quod concupiverant et quam quod repererant. Nempe vetera fastidiosum homi- et His ingenium coni cmnit, trans Iat in medio Possea ely et gientia captat. B Elem. Metaph. Pr. b, C. 2, Pr. 23.

315쪽

318 METΛPHYsICAE SPECIALis corpore dissundi , eoque diminuto vel aucto, di

minui pariter vel augeri. Id vero repugnat. Res p. Si hoc argumentum, vim ullam haberet, ad Dei etiam omni praesentiam eripiendam valiturum esset. Si enim nequit res simplex omnibus compositi cuiusdam partibus praesens esse, quin hoc ipso dissundatur et augmentum vel decrementum accipiat; id Deo etiam, qui omnibus huius mundi partibus praesens est, tribuendum esset ; quod certe nemo dicet. Sed ut directe eam dissicultatem solvamus, distinctione utimur. Nam si dissus io translate intelligitur, prout intimam significet praesentiam ab animo singulis partibus exhibitam : nihil vetat quominus hoc sensu vocabulum illud adhibeatur. Voces enim consimiles ad Dei immensitatem exprimendam saepe usurpantur , velut cum in Scriptura Deus terram et coelum implere,'aut ab Augustino per totum mundum diffundi dicitur. Neque hinc puerili metu timendum est ne corporeus evadat animus. Non enim quia substantia spiritualis intimo pervadit corpus , idcirco cum ipso contanditur aut consimilem naturam induit. Immo vero id potius ad eius praecellentiam et virtutem perlinet ut sine concretione aut mixtura possit simul pluribus extensi cuiusdam partibus adesse. Sin autem dissusio illa proprie usurpatur, quatenus expansionem quamdam molis significet, falso supposito laborat obiectio. Suhaudit enim non posse rem simplicem pluribus adesse locis, nisi expansionem in se suscipiat aut quantitate aliqua coalescat, quae expansioni subiiciatur. At expansio in molem dumtaxat cadere potest. quapropter ea, quae partium admixtione Vacant,

316쪽

PARS ALTERA- PSYCHOLOG 1 319 expandi nequeunt. Hinc sit ut quamvis in pluribus simul corporis cuiusdam sint partibus , tamen in eo sensu minime diffundantur. Cum igitur de simplici natura hic agatur, dissicultas Obtruditur aliena prorsus a quaestione, quae agitur. Alterum vero, quod addebatur, negandum plane est. Ut enim Deus , quia simplex est non augetur nec minuitur, aucta vel imminuta rerum creatarum mole, sed tantum maiori vel minori quantitati fit praesens; sic etiam de animo dicendum est. Id enim tantum imminui potest vel augeri , quod partibus coalescit. Quare animus, partibus corporis imminutis vel auctis, grandiores vel minores partes informat, quin augescat vol minuatur in semetipso. Non enim contactu molis corpori coaptatur; sed tantum contactu virtutis , qua spiritus quamlibet determinatam materiae portionem excedit.

CAPUT TERTIUM

IDEOLOGIA. Quamvis idearum nomine generatim quilibet conceptus mentis intelligi soleat; tamen strictiore significatu ii tantum conceptus intelliguntur, qui veritates universales et abstractas respieiunt. Nam idea ad intellectum refertur; ac proinde iis notionibus proprie convenit, quae elementis constant mere intelligibilibus. Iam vero, Si Deum excipimus, cuius notio mere intelligibilis est, s nam ipsum apprehendimus ut Ens perfectissimum in se subsistens ; cetera individua

317쪽

320 METAPHYSICAE SPECIALIS natura directe non attingimus nisi per proprietate S . quae Sensibus percipiuntur cl). Quid ditates tantum , seu eSSentiae, sunt mere intelligibiles; sed hae eo ipso quod tales Sunt,

notionibus abstractis et universalibus continentur. Quare , cum origo idearum quaeritur , non aliud revera quaeritur, nisi origo conceptuum universalium et abstractorum. Ceteri enim conceptus, quibus individua sensibilia respiciuntur, di me ullatem nullam habent; si quidem optime explicantur per re nexionem menti S Supra phan

Uis explicationis gratia praeiactis, ad diversa

Systemata empirica .ll 5. Ut antiquissima non omittantur , Democritus et Epicurus originem idearum per denu-xum quemdam imaginum materialium explicarunt. Rati enim sunt Simulacra quaedam seu Superficies tenuissimas a corporibus assidue divelli atque per interiectum aerem in sensus immissas ad cerebrum et animam Penetrare. Hoc commentum adeo absurdum esse patet per sese, ut resutari plane non egeat. Non solum enim in confusione inteIlectus cum sensu., Sed etiam in absoluto materialismo fundatur. Prae

a Ville quae diximus supra cap. I, articulo IV De in- eIligentia num. I ; ubi qua ratione intellectus singillaria

318쪽

PARS ALTERA - YCuOLOGia 321 terea . individua dumtaxat cognosci. et nullas dari in nobis ideas universalss et abstractas, contra experientiam , subaudit. Denique ridi eula complectitur , nempe perpetuam idolorum a corporibus abscissionem , eorumque ludicrum

hac illac avolantium commentum. Huic vero insaniae proxime nccedit recentiorum materialistarum deliratio, Tollandi, Hobbosii, Volney, Helv lii,d' Hothac aliorumquΘ, mentis ideas ex corporis structura et motu fibrillu-rum repetentium. Quae Vanitas cum ex iis, quae supra tum de simplicitate et spiritualitate uni mi , tum de natura facultatum cognoscendi disputavimus , explosa sit, hic dispendio temporis

iterum tractanda non ESt.

His igitur missis , quae nec inter hypotheses

haberi. merentur,.ad meliora vel saltem non adeo absurda veniamuS. ε

Systema Lookil. lla. Bonus hic philosophiae instaurator, hanc

id earum obtrudit originem. Animum inquit sua creationis exordio labulae cuidam abrasae assimilari , in quia nihil omnino depictum aut delinealum sit. Hinc ideas omnes, quas deinceps mens adipiscitur, depromi autumat ex experien-lia et observatione obiectorum , quae sensibilitate tum externa tum interna attinguntur, et ex consideratione quani animus perceptionibus illissensibilibus adiungit. Quare duos veluti sontes idearum assignat: sensationem , resteaeionemque. omine sensationis ipsam relationem tum Sen- Suum externorum tum sensus intimi usurpat ;

319쪽

322 META PHYSICAE SPECIALIS nomine vero renexionis attentionem quamdam animi in sensationem redeuntis , vel meditationem quae sensibilitati praestetur intelligit l . Eiusmodi sententia id earum origini explicandae prorsus est impar. Quin etiam , si vera satemur, totum intelligentiae patrimonium plane diripit. Nam attentio et mentis meditatio quae

non nisi iterata quadam et obiecto alte defixa attentione constat) circa ea dumtaxat exerceri possunt, quae in cognitione iam exstant. Nec novi aliquid iis adiungunt; sed tantum ad ea clarius et distinctius percipienda valent, quae iam confuse vel impersecte percepta sunt. Λnimus igitur harum facultatum adminiculo non nisi eas ipsas perceptiones, quas sensibilitate adeptus est, vividius si hi obiiceret et altius retineret. Vel etiam , ut largitiosi simus, hoc adderet: ut at lention o ad unam prae aliis revocata , partes illas, quae in composito a sensibus relato insunt, secerneret, aut plura individua ab iisdem percepta , simul copularet. Nec Vero conscientia, quam sensum in limum appellat, maius conser- 'rset aliquid. Haec enim in sententiar Lockii non aliud plane refert, nisi internarum modificationum congeriem , in qua proinde vi systematis ipsa animi notio reponitur. Quare si sensibilitas

externa et rellexio altiores mentis concBptus non explicant, eos multo minus explicabit sensus intimus. Hac igitur admissu id earum origine, non aliud cognosceret animus , nisi quod a sensibus per- euptum eSt, totaque mentis vis in hoc uno cer-

320쪽

PARS ALTERA - PsYCHOLOGIA 323neretur, ut sensationes distinctiores emceret, eartimque ad summum obiecta vel in partos di tribueret , . vel in nova conflaret composita. Enanalysis et synthesis Lockiana. At vero sensus non aliud obiiciunt nisi eoncretum, contingens, mutabile ; in ipsisque corporibus reserendis vix externas tantum quali tales deprehendunt. Ergo non nisi haec obieeta perciperet animus ; licet ea clariora saceret, et partiretur vel componeret. Totus igitur ordo eognitionum a priori, quae necessitatem et universalitatem involvunt, Exularet ab animo ; nullaque amplius notio super - set quae sensibus non usurpetur. Quid igitur erit dB rationibus existentiae , substantiae, infiniit, causae, iustitiae , ordinis . pulchritudinis, celerisque omnibus quae menti obversantur et qua nec sensationibus constant nec a sensationibus

deduci possunt pMirum profecto esse non debet si sua nixus idearum origine , notiones eiusmodi tam absurde Lockius deinceps explicet, ut substantiam in collectione qualitatum sensu perceptarum esse positam; inlinitum ex sinitorum additamento incognitione nostra emergere ; causam in hoc cerni dicat, quod ope sensuum nonnulla se vicissim excipere, et alia post aliorum applicationem exoriri observemus. Quae quidem si vera essent, hae tres praecipuus notiones, quibus tota serenititur philosophia, penitus evanescerent. Collectio enim qualitatum, earumdem congeriem non

substantiam exhibet; sinita sinitis addita nonnisi finitum, etsi maius, suppeditant; successio phaenomenorum unius post aliud , merum ordinem externum , non internum nexum et consecutio

SEARCH

MENU NAVIGATION