Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

376 METAPHYsICAE SPECIALIS pion das, si supernaturales sint, viam sternat. At minime in hoc cernitur , ut eumdem processum in docendo servet. Immo Vero processus hic , quoad initium unde exorditur , debet esse contrarius. Nam philosophia ost reditus ad Doum , qui propria vestigatione sit, et idcirco n robus creatis iter inchoat; Fides contra est reditus ad Deum, qui sit invitamento et voce ipsius Dei, ac proinde initium eius in Deo ipso ponatur oportet. Immo Systema, quod relicimus, rationalismo 'favet plurimum ; siquidem medium adimit, quovcritales supernaturales a naturalibus secernantur. Medium enim eiusmodi in hoc cernitur, quod veritates illae circa Deum , ad quas ex mundi consideratione devenire pOSsumus, in naturalibus habeantur ; illae vero , quae ex contemplatione rerum adspectabilium minimo eliciuntur, in supernaturalibus sint. Sic Trinitatis mysterium , quia divinam naturam attingit qualenus cum mundo non connectitur mundus enim a

Deo processit vi voluntatis et potentiae , quae una est eademque in tribus divinis personis , a mundi consideratione derivari non potest; atque ideo eius notitia naturaliter attingi nequit. Atini uitione immodi ala Dei constituta , id minime valet; nihil enim vetat quominus veritates, quas

supernaturales appellamus, in Deo clare perspiciantur , modo sinitae sint numero et actu mentis, qui sinitam persectionem habeat, deprehendantur.

Atque haec do Ontologismo innuisse sit satis; qui plura cupit consulat articulos Civilitatis Catholicae, ubi hoc argumentum fusius tracta

372쪽

ARTIcΠLus VI. Ne traditionalismo. 456. nationalista se omnia sex ratione derivari existimariint .Pronum erat ut contrario motu mens excedendo, in extremum oppositum laberetur. Haec exaggerata in Rationalismum reactio ortum dedit Traditionalismo, duce Bona id, qui docuit rationem sine externo magisterio, ac proinde sino traditio no, ad nullam posse veritatem assurgere propterea quod Sermo necessarius sit omnino ad cogitationem evolvendam in animo. sermo autem ab homine e Grinari nequeat si ). Hanc adeo duram sententiam molliro deinceps conali sunt temperantiores traditionalistae statuentes rationem sine exterior disciplina, quae a traditione atque idcirco a revelatione proveniat, posse quidem nonnullas veritates ad ordinem physicum et materialem Spectantes sibi comparare , ut impotentem omnino esse ad illas veritates detegendas, quae ad ordinem moralem et metaphy

sicum pertinent 2J. Quoad eiusmodi veritates

i) Recherches philosophiques fur tis premiens Objecis des

α a) Qua nil nous avolas dit que la pii ilosophie ne d ait

373쪽

378 METAPHYSi CAE SPECIAL snon aliam praerogativam rationi cone edunt. nisi quod eas semel per traditionem et revelationem acceptas intelligat, demonstratio no collustret, alque ad illationes alias deducendas ad lithoat.

Haec opinio quod mirum ost ) nonnullis etiam placuit Ilationalistis, ex ea parte qua ne eeS- si latum sermonis et disciplinae exterioris Spectat. Onlologorum enim plerique eam aperte docent, statuentes primas veritates in ordine reflexionis a traditione tantum originem ducere. En unus aut alter e pluribus locis, quibus Globerti hanc doctrinam sancit: α L'uomo puo es plicare rideasi appreSa , mn non Pub Tilro varia ; non possea deria come invenZione sua propria , mn eo mea es terno insegna mento lj. s Et in serius: a Lait comunica gione deli' Iden satia ald individuo a dii ita Societa per ine ZZo della parota chiam asia tradietione: la quale si un anello interposto frae tu rive laetione e la filosofia, e ii vel colo per cuiu si ira mandano dat Puna alPaltra i primi elea menti ideati, ne ita cui es plica Zione si trava-

t 57. Verum eiusmodi opinio nimis iniuriosa homini est; quem sine traditione vix aut ne vix quidem secernit a bruto . Deinde ordinem naturalem cum supernaturali confundit; si quidem

374쪽

PARS AITERA- PSYCHOLOGi1 370omne' veri lates a Fide et revelatione essentialiter repetit; atque propterea ipsam revelationem absolute necessariam facit. Tertio confundit necessitatum disciplinae exterioris cum necessitate sermonis ; quae duo valde diversa sunt inter se, et dissociari invicem possunt. Nam Deus potuit primo homini manifestare veritates inturna illustratione , immediate innuendo in eius intollo-ctum , quin tamquam instrumento uteretur vocabulis. Vicissim potuisset tradere illi sermonem ad ideas excitandas, quin tamen ullas veritates manifestaret. Nam veritas non consistit in simplici apprehensione, quae respondet vocabulis separatis ; sed consistit in iudicio, quod respondet propositioni. Et sane si obstrepente auribus

Adami hac voce : spiritus, excitata esset in ipso idea substantiae immaterialis et obstrepente Voce: virtus, excitata esset idea honestae operationis; num ex hoc tantum Adam doctus fuisset spiritum ad exercitium virtutis ordinari P Nequa quam . et tamen evolutio intelligentiae ex sermone dependisset. Verum ut distinctius hunc errorem refellamus, duas stabilimus propositiones : I. mentis evolutionem etiam quoad veritates mero intelligibiles et morales ordinis naturalis absolute non pendere ex usu sermonis; II. absolute non pendere ab exteriori magisterio.

375쪽

Mentis evolutio absolute non pendet a Sermonss.

58. Prob. Sermo signis constat arbitrariis, et non natura sed voluntate significantibus. Ergo ideas primitus gignere minime potest, sed easia in aliunde genitas subaudit. Voluntas enim, quae verbis per se indisserentibus significationem assigit, intellectum sequitur ab eoque ideas exprimendas mutuatur. Et sane si VOX Deus , ex. gr. , in tantum nobis significat supremum rerum Auctorem, in quantum sono illi articulato labiorum hanc ideam nectimus ; necesse est ut eiusmodi id eam iam ante possa deamus. Secus susticeret legere lexi con linguae cuiusvis ignotae ad ideas omnes in nobis excitandas. Profecto si vo alicabula gignunt ideas , quare, dum legis librum

sinensi id iomate ex. gr. conscriptum, nihil intelligis 3 quia, repones, a te ignoratur eorum vocabulorum significatio ; seu quia tibi cognitum non est quibus ideis vocabula illa respondeant. Ergo verba per se nos non docent nisi seipsa, nempe sonum ore prolatum ; ideae Vero, quarum sunt signa, aliunde comparari debent. Ad rem Augustinus: et Cum mihi signum datur, si ne-a scientem me invenit cuius rei signum sit, d a cere me nihil potest: si vero scientem, quidu disco per signum p Non enim mihi rem quam a significat Ostendit verbum cum lego; Et sara- a ballae eorum non sunt immutatae D an. III, 94 .u Nam si quaedam capitum tegmina nuncupantur

et hoc nomine, num ego, hoc audito, aut quid

376쪽

u sit caput aut quid sint tegmina didici P Antore ista noveram ; neque cum appellarentur ab a-u liis , sed eum a me viderentur, eorum est mihi α sacta notitia. Etenim cum primum ista o dua ou syllabae, cum dicimus Caput, aures meas im-u pulerunt, tam nescivi quid significarent, qua ina cum primo audirem legerem ve Sara bullas. Sed ii cum saepe diceretur Caput, notans atque ani-u madvertens quando diceretur, reperi, vocabu-u tum esse rei quae mihi iam erat videndo notis a sima. Quod priusquam reperissem, tantum mihi a sonus ercti hoc verbum ; signum vero esse diu dici, quando cuius rei signum esset inveni; si quam quidem , ut diXi, non significatu sed a - spectu didiceram. Itaque magis signum, re co- c gnita; quam signo dato, ipsa res discitur si in n. Dices, id valet pro rebus materialibus , qua oaspectu sentiuntur , sed non pro id eis abstractis et moralibus. Respondeo valere pro omnibus; nam generalis est ratio , quae pro utroque Ordino pariter militat. Signum natura sua rem significandam subaudit. Ergo s. verba etiam quoad ideas abstractas et morales sunt signa; e3s Suh- audiant necesse est. Traditionalistae mitiores, qui contrarium assii mant, parum sibi consentiunt, et in re philosophica non satis videntur esse versati. Nam ideae universales, quas a rebus Sensibilibus, sine verborum adminiculo, abstrahi posse concedunt, non modo mundum corporeum,

sed spiritualem etiam per se respiciunt. Idem dicatur de iudiciis immediatis, quae ex id eis illis emergunt. Sic ex. gr. principium et Non datur

i) De magistro c. X.

377쪽

382 MET4 PHYSICAE SPECIALIS estpetus sine causa , cuilibet rerum ordini applicari potest, et recta ducit ad primam aliquam causam , quae rssectus nullo modo sit, admittendam. II.

Mentis evolutio non eget eaeterno magiεterio ut ine hoetur. i59. Si mens ad inchoandas suas cognition Es egeret externo magisterio, nunquam suns cognitiones inchoaret; ut enim scite Aristoteles, omnis

disciplina ex praevia cognitione sit. Et sane quid praestat magister aut quicum quo sit qui alium

frudit ' Per verba iam audienti cognita, aut saltem per gestus et alia signa naturalia . eius at . lentionem ad id eam aliquam revocat, ex qua per analysim et .synthesim mentis novas ideas sibi procudat. Aut etiam modum ipsi proponit, quo iudicia iam cognita comparet inter se et determinatae materiae appὸicet ad illationem aliquam eliciendam. Ergo discipulum extrinsecus iuvat; sed in eodem subaudit tum ideas iam evolutus , tum vim eruendi ex ipsis novos conceptus et iudicia et deductiones, modo id eis , quas possidet, attentionem assigat. Itaque ex hac parte evolutio interna mentis ab alieno magisterio non pen

1 Sapienter S. Thomas : e In lumine intellectus agen

ti tis nobis est quodammodo omnis scientia originaliter iudia ta , mediantibus universalibus conceptionibus, quae stast tim lumine intellectus agentis cognOScuntur, Per quass

et Sicut per universalia principia , iudicamus de aliis , et ea

378쪽

men externum. Nam ad nitentionem praestandam id eis. quas npud se habet . easque ordinandas respectu illationis deducenda o mens absolute potest ex aliis causis determinari. Et re quidem vera, omnis scientia exinde acquiritur, quod principio universalia per se nota applicentur alicui materias seu determinato su hiecto. Iam vero principia universalia per se nota a mente emrmantur ope luminis inisellectualis quo mens intrinsecus fruitur. Id non neglint adversarii; etsi negarent, mpntem humanam omni propria ensicaeitato destituerent. Tota igitur dissicultas reducitur ad applicationem horum principiorum subiecto peculiari saciendam. Porro eiusmodi subiectum tripi sex est: mundus exterior, principium cogitans, Deus Optimus maximus. At de mundo exteriore et principio cogitante nulla vigero potest dissicultas. Nam cum alter at lingatur sensibus , alterum conscientia ; per se praesto sunt menti , alque ideo praesentia suae praecognoscimus in ipsis. x Quaestione de Mente art. 6 in cor p. Et alibi ait: a Similiter etiam dicendum est dea scientiae acquisitione, quod prae xistunt in nobis quaedam et Scientiarum semina , scilicet primae conceptiones intelle-e ctus, quae statim luminc intellectus agentis coguoscuntur, a per species a sensibilibus abstractas. sive sint complexa ut a dignitates , sive incomplexa sicut ratio entis, et unius et g huiusmodi quac statim intellectus apprehendit. Ex istisa autem pri cipiis universalibus omnia principia Sequuna tur, sicut ex quibusdam rationibus seminalibus. Qua a do ergo ex istis universalibus cognitionibus mens educi- g tur, ut actu Cognoscat particularia . quae prius in potena tia , et quasi in uuiversali cognoscebantur, tunc aliquis si dicitur acientiam acquirere. v Quaestione 'de Magistro

ari. I.

379쪽

384 MΕΤΛ PHYSICAE SPECIΛLIS applicationem illam sibi procurant. Mens enim

principiis per se notis informata , nequit aciem suam ad haec Obiecta convertere, quin hoc ipso luce eorumdem principiorum collustret; at ludita nonnullas illationes saltem laciliores quoad illa deducat. Tertium vero subiectum , nempe Deus , etsi immediate menti non pateat; tamen illico manifestatur sub conceptu primae cauSae. Nam ossici nequit ut vi principii causalitatis, quo mens assidue utitur in ipsis materialibus phae nomenis diiudicandis, non statim inseratur existentia causae cuiusdam primae et improductae, quae aliunde non pendeat. Aliquae igitur veritatos in ordine speculativo, de rebus etiam Sensum excedentibus , humanae menti patere possunt, quin ullum iuvamen ex externo magisterio accedat. Ex ordine autem speculativo facile ad practicum sit gradus. Intellectus enim practicus non disserta specula livo, nisi sine; quatenus non in mera veri latis contemplatione sistat, sed eam ad operationem dirigat. Unde dicebat Aristoteles intellectu in speculativum eaetensione sieri praelicum. Et sane si principia prima , quae per Se meram speculationem includunt, ad Opurationem hominis dirigendam convertantur ; iudicia practica

seu veritates in Ordine morum ministrabunt. Sic

Metaphysica postquam Deum contemplata eSt, si ulterius gradiatur ad considerandum quid faciendum nobis sit ut illi assi initemur et placea- mu S, ex Speculativa evadit practica atque in Moralem Convertitur.

Quae cum ita sint, sapienter S. Thomas generatim asseruit duplici via posse hominem in cognitionem rerum devenire : propria industria et

380쪽

magisterio. Est dupleae modus acquirendi sciemtiam: unus quando naturalis ratio per seipsam devenit in eognitionem ignotorum, et hie modus dicitur inventio : alius quando rationi naturali aliquis eae serius adminicula ιur, et hie modus dieitur

Attamen ex eo quod mens humana suis viribus potest veritates aliquas in ordine tum specula livo tum practico detegere; stulte in serretur inutilem fuisse divinam Revelationem. Nam Revelatio duo genera veritatum rΡspicit, Supernaturales, ad quas mens humana assurgere nequit; et naturales, ad quas mens humana absoluto loquendo devenire potest. Do primis clarissima est, nedum utilitas , sed necessitas revelationis. Si enim illae vim rationis superant, ex ea Profecto oriri non possunt. Sed pro aliis, etsi non absolute necessarium , certe suit convenientissim iam ut divina revelatione proponerentur. Nam in hoc ordino non paucae veritates continentur, a quibus regimen vitae moralis maxime pendet. et tamen dissicillimae sunt vestigatu . Unde multi earum scientia carerent propter impedimentum sive parvi ingenii, sive vecordiae voluntatis, si vo Occupationum externarum. Immo illi ipsi qui ad eam pertingerent, tempore indigerent diuturno propter studium et aetatem speculationi opportunam ; nec erroris mixturam undique vitarent, propter nativam mentis debilitatem et phantasma. tum deceptiones. Quapropter iure meritoque concludit S. Thomas rationi consentaneum et uti. lissimum fuisse ut eiusmodi veritates superna

SEARCH

MENU NAVIGATION