장음표시 사용
381쪽
386 METAPHYSICAE SPECIALIS tura li etiam inspisatione credendae hominibus traderentur. Salubriter ergo divina providit Clementia ut ea eriam qua B ratio investigare po83eι, fide tenenda praeciperet, ut sis Omnes de faciti possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore i).ΑRTIcuLus VII. De vera idearum origine. 40. Ut abstrusam hanc quaestionem ea solutione terminemus, quae nobis inter caeteras probatu dignissima videtur, haec quasi lemmata
observanda praemittimus. I. Distinguendum est inter potentiam merepassivam et ne tivam, quae etiam facultas nominatur. Illa solam capacitatem recipiendi aliquid, ut marmor respectu statuae; haec vim exhibet effectricem rei alicuius, atque ideo inllexione in .sita et quasi conatu aliquo naturali fruitur exerendi actiones sibi congruas , ut ignis respectu combustionis producendae. Sola conditio , quae requiritur, est ut materia, in qua vel circa quam exerceri actio debet, debito modo operanti subiaceat. Hac vero conditione posita, agendi facultas suapte vi et determinatione se explicat et evolvit eo actionum genero quod eius nuturne consentit.
si in Conica Gentes lib. I, c. 4. Hoc Super Brgiameiat conser articulos, qui inveniuntur tu CIVILiTATE CATHOLICA,
Secunda Serie, vol. VI et VII; quibus est titulus : Della Farola, Utili a delia Purolia, Insueueta deli insegnamento
382쪽
Vcte . non mere Passivae ; actionem enim ita respiciunt, ut eam non modo recipiant, sed etiam
eliciant. Quare positis conditionibus debitae dispositionis subiecti et applicationis materiae . circa quam actio versari debet, in proprios actus prosiliunt, ea percipiendo, quae singularum potentiarum virtuti respondent. III. Applicatio materia o quoad lacultates cognosciti vas alia non est, nisi idonea obiecti praesentia , qua o facultu tem innectat ad actum. Hoc sussicit ad coniunctionem opportunam inter sa- cultatem et obiectum constituendam. Nam actio cognoscitiva cum sit vitalis , non in obiecto sed in subiecto ipso operante recipitur et manet. Ad obi petum autem relationem tantum includit,quatenus ipsum repraesentat et percipit. IV. Intelligentia est talis cognoscitiva lacullas, cuius obiectum sit ipsa rerum quid ditas et essentia quod quid esι, ut se exprimit S. Thomas).
Unde intelligentia nominata est ex eo, quod non utcumque obiectam rem attingat, sed ipsam quasi
intus legat percipiendo quid proprie illa sit, seu
in quo eius ratio consistat. Sic percipiendo ens , percipit quod constituit rationem entis: percipi sendo substantiam, percipit quod consιituit ται ionem substantiae: percipiendo vitam, percipit quod eo n-stituit rationem vitae: percipiendo mutationem , percipit quod eonstitui ι rationem muιationis, atque ita de aliis. V. In obiectis, quae sensibus usurpantur , rationes reapse insunt intellectuali perspicientiae respondentes , si concretione liberetitur , qua in individuis sensu apprehensis ad Stringuntur. Nam
383쪽
388 METAPHYSICAE SPECIALIS quidquid in ipsis existentiam habet, quid dilate
pro seclo aliqua con Stat; Secus nihil esset, ac proinde exstare non posset, Ut autem haec quid ditas per se spectetur, non aliud requiritur, nisi ut individualitate spolietur, quam habet in concre-io illo sensibili. Sic planta eX. gr. quam oculus videt, habet revera rationem entis, rationem substantiae, rationem Vilae. rationem unitatis, rationem quantitatis, et sic de aliis quotquot eidem ut praedicata tribuuntur. Et quamvis rationes illae a sensu non deteguntur quippe sensus sactum dumtaxat concretum attingit); tamen menti lucere pOSsunt; modo a concretione, ut dixi. liberentur, qua in physica sua existentia subsistunt. VI. Haec concretionis seu determinationum individualium separatio non physice lacienda est, sed logice; nimirum quoad solam cognitionem. Quapropter haberi Optime potest per exercitium virtutis cuiusdam abstra clivae et primigeniae, quae in obiectis a sensu repraesentatis et in imaginatione depictis essentiam ab existentia resolvat; atque ita ex sensibilibus phantasmatibus quid di tales eliciat, eas liberando a conditionibus peculiaribus quae rem in se individuam et con- crotam reddunt. Hisce positis duas sequentes constabilimus proposition ES.
Ad originem idearum e lieandam sulpcit admittere primigeniam quamdam vim abstraciivam , quae circa obieeta sensibilia opere ιur. 34l. Prob. Origo id earum non aliud importat nisi originem conceptuum intellectualium , Seu
384쪽
PARS ΛLTERA - PSYCHOLOGi1 380 conceptuum , quibus in ordine cognitionis non facta singularia quae sensuum obiecta sunt , sed quid di tales ipsae rerum per Se et abstracto percipiantur. Atqui per lemma V in obiectis sensu perceptis eiusmodi quid ditates reperiuntur, quamvis characteribus individualibus adstrictae; et per lemma VI ad eas ex his liberandas in ordine cognitionis sussicit vis abstractiva . quae in
Obiectis sensu perceptis operetur. Ergo haec vis satis est ad explicandam originem id earum. Dices I. Haec vis explicare posset tantum originem illarum id earum, quae repraesentant quid clitates rerum materialium, contentas in obiectis Sen Sta perceptis ; Sed nequaquam explicaret originem id earum repraesentantium quid ditates rerum immaterialium, quae sensibus nullo modo attinguntur. Ergo insufficiens est ad omnium id earum originem explicandam. Respondemus negando prorsus Antecedens. Quid ditatis nomine generatim Sumptae non intelligitur essentia substantiae alicuius in pro
Pria specie determinatae; sed intelligitur quid
quaeque res Sit, seu ratio intrinsecus constitutiva cuiuslibet rei quae in obiecto percipitur. Unde et in qualitate et in quantitate et in actione et in ipsis privationibus considerari quid ditas
potest, seu ratio in qua illae consistunt. Cum igitur dicimus mentem virtute sua abstrahere quid ditates a rebus sensibilibus, non in te Iligimus, quod essormet ideam quae repraesentet intimam essentiam substantiae specificae earumdem. Immo ad hanc cognitionem mens non devenit, nisi longo processu et ratiocinationis adminiculo. Es Sentiae enim substantiarum nobis immediate non
385쪽
390 METAPHYSICAE SPECIALIs patent. Sed intelligimus quod concipiat rationes eorum quae immediate et per se percipi possunt
in obiectis sensu ro praesentatis. Tales sunt ex. gr. ratio entis, ratio existentis , ratio unitatis, ratio substantiae , ratio essectus , ratio causae , atque alia eiusmodi. Ex his vero notionibus nonnullae sunt transcendentales, seu eiusmodi. ut non ad sola sensibilia sed ad insensibilia otia in porrigantur. Un de per se spectatae et in obiectiva ratione quam includunt, utriusque ordinis conceptus in determinale suppeditant; qui deinceps vi synthetica mentis et novarum disserentiarum accessu, ad hanc vel illam rem exprimendam determinantur. Sic idea entis in propria abs tractione considerata neque ens corporeum aut incorporeum , neque ens sinitum aut infinitum per se dicit; sed utrumque in determinate repra sentat. Ad alterutrum postea indicandum restri gitur, prout ei ratio compositi aut simplicis, ratio limitum aut eorumdem carentiae adiungitur. . Dices II. Haec vis abstractiva quid ditatum exorceri non potest circa individua sensu percepta.
Nam in individuis illis quid ditas identificatur
cum individuatione. Non Enim in rosa, exempli gratia , aliud est rosa et aliud haec rosa: sed utrumque unum idemque est. Res p. Nego assumptum. Ad probat. dist. identi ficatur physice et realiter, eone . : virtualiter et quoad propriam utriusque rationem, nego. In re
seu quoad physicam subsistentiam non dissertquiduitas ab individuatione; sed disseri virtute
et quatenus res in singulas resolvitur quid ditates seu rationes quae in illa sub lumine seu ab tractione mentis relucent. Mens enim optime po-
386쪽
test conceptione sua separare, quae non sunt distincla in natura. Et sanu cum iudicat totum esse maius parte, assirmatione coniungens duas ideas: totum et maius parte; num obiective id eis illis respondent res distinctae 3 Nequaquam. Nam obiective et in re idem est totum ac maius parte. Attamen mens poluit acie sua in duas notiones idom illud discerpero ; unam . quae consuSΡ. Blteram quae distincte rem eamdem referret. Quid
igitur mirum si idem laciat quoad quid ditates,
eas separando ab individualitate quam habent in flatu physico Praesertim vero cum huius Se parationis seu mentalis praecisionis adest in re- .hus ipsis fundamentum , quod virtualem distin-elionem suppeditet. Nam etsi physice non sit aliquid diversum rosa ab hac roga: tamen de se ratio et essentia rosae non postulat ut in hoc loco aut tempore aut individuo reperiatur potius quam in alio. Si enim ita esset, una tantum rosa existeret, quod salsum est. Ergo intellectus, qui intime penetrat et lustrat rem quam concipit, a P-prehendendo rosam non adstringitur ad eam peculiari subiecto tribuendam. Dices III. Mens ad hanc abstractionem exercendam deberet ab obiecto sensibus percepto determinari. Atqui id contingere nequit. am obiectum sensu perceptum est materiale ; et obiectum materiale agere nequit in potentiam spiritualem , qualis est menS. Res p. Dist. Maior . Deberet determinari per simplicem praesentiam, eo ne per actionem aliquam ipsius obiecti, nego. necole ea quae diximus in lemmate I, II, III et IV de natura sive laculla lis in genere, Si Ve
387쪽
394 META PHYSICAE SPECIALIS Maior huius syllogismi claret per Se . Minor Butem quo ad Singulas partes, quas assii mat, sic do monstratur: Sensi Stae peccabant desectu, concipientes intellectum vel ut aliquid non diversum a sensu, vel ut potentiam mere paSSivam, quae, quidquid haberet, a sensu reciperet; nationalis lae contra peccabant excessu, quia ponebant in animo ideas aut visiones ingenitas. At nostra sententia medium incedit iter ; nam non modo intellectum distinguit a sensu, sed agnoscit in ipso intellectu vim activam qua circa obiecta Sensibilia operando reddit intelligibilia in actu quae ante intelligibilia erant tantum in potentia. Id eas
autem et visiones innatas Omnino respuit; siquidem non aliud in nobis innatum agnoscit nisi vim et naturalem conformationem mentis, quae, ut quaeque facultas , ad actiones sibi congruas exerendas determinata est, modo adsit Obiectum, circa quod vim Suam exerce 3 t. Quod vero respondeat experientiast non minus apparet. Nam conscientia testatur nos in intelligendo maximo pure iuvari exemplis sensibilibus, et turbata imaginatione turbari etiam intellectum ; quod explicari non posset congruenter in aliis systematibus a priori tantum procedentibus.
Λd res vero incorporea S non nisi per corporeas ascendimus, ita ut ipsum Deum non aliter concipiamus quam veluti causam in causalam mundi, eiusque persectiones per e X cessum supra persectiones creaturarum et per limitum remotionem
a quid di talibus , quas apprehendimus, determinemus l . Sermo etiam rem confirmat, num si
1 α Deum. ut Dionysius dicit c. I. De Hν. nona. lec. 5,
388쪽
PARS ALTERA-PSYcuoLoci A 395 examinetur etymologia voca hulorum, obiecta etiam spiritualia significantium; derivationem semper aliquam patefaciet a rebus sensibilibus. Deniquo haec sententia consonat naturae hu-m BD se , quae composita est, et constat spiritu materiam informante. Ex quo eruitur quod si corpus ad honum animi ordinari debet, cognitio intellectualis a sensibili initium sumat necesse est. Secus in commentum Platonis incideremus, explicantis unionem animi cum corpore per poenam sceleris ab animo separato admissi. Praeterea si ratio humana est vis intellectiva in vi sonsitiva ; obiectum ipsi ros pondens debet esse intelligibile aliquod in sensibili. Quod sapienter advertit S. Thomas inquiens: operatio proportionatur virtuti et essentiae: intellectivum autem hominis est in sensitivo; et ideo propria operatio eius
est intelligere intelligibilia in phantasmatibus l).
ARTI cvLus VIII. De universalibus.
45. Ex iis, quae explanata sunt, lacile resolvitur abstrusa illa quaestio circa existentiam uni Versalium , quae tantopere philosophos exagitavit. Brevissime et dilucide quae ad ipsam pertia nom.BS. ΤΗΟΜAs Summa Theri. I p. , q. 84, art. 7 ad 5. Itemque : e Cognitio Dei, ad quam lIomo naturaliter peret Venire potest, est ut cognoscat ipsum per sormam intelli e sibilem, quae lumine intellectus agentis est a sensi hilthus α abstracta. B S. TnoMAs Quaestione de Cognitione Angelo
i) Leet . a in lib. De Memoria et Reminiscentia.
389쪽
396 MEΤΛΡΠYSICAE SPECI LLIS nent expediemus. Id ea universalis ea est, quae non determinatum et concretum individuum repraesentat, sed quid ditatem aliquam ab iis ahg- tractam, seu rationem Unum ea indemque, quaen peculiari concretione praescindit . atque ideo attribui per se potest omnibus indixi duis dati cuiusdam generis vel speciei. Eiusmodi idea, ut patet, diversissima est a collectiva; siquidem contrariis omnino characteribus instruitur. Namiden collectiva pro obiecto habet aliquid compositum , certo numero desinitum et individuatione in includens; contra id ea universalis individuationem ab obtesto removet, compositionemoxcludit et ad infinita individua se porrigit siquidem non solum existentia Sed etiam possibilia respicit. Huc notato discrimine, observandum est nomine universalium intelligi terminos seu obiecta ipsa id eis universalibus respondeutia; de quibus proinde quaeritur ubi existant. Λntequam responsum demus, aliquid eruditionis gratia innuendum est de tribus illis famosis sectis: Nominalismi, Conceptu alismi et Realismi, quae ab hac quaestione Originem habuero et ad quas reduci possunt etiam recentium philosophorum discrepantiae. Porro minalismus, duce I osculino, universalia in vocibus tantum esse sta- luebat, quatenus vocabula prius individuis designandis opplicarentur, ac deinceps successiva extensione ad alia individua similiu denotanda suam significationem amplificarent et sic communia Ovaderent. Hanc sententiam instauravit Dugald-Stewart l). Sed eius salsitas munifesta
390쪽
PARS Λ IERA - PSYCHOLOGI 1 39Iost: nam cum voeabula sint signa id earum, nequeunt esse uni Vers Blia, quin id eae etiam, quas exprimunt, universalitate fruantur. Secus aliquid esset in signo, quatenus Signum PS t. quores significata careret. Praeterea si nomen idcirco generale evaderet, quia pluri hias individuis
significandis successive aptatur; ea lanium individua exprimeret, quae nobis iam in noluerunt. Atqui nomine communi non solum individua iam cognita, sed omnia prorsus individua existentia, immo etiam possibilia denotantur. Ergo etc. Tandem quaererem a nominalibus ζ quar , eum novum individuum piusdem speciei occurrit, illud eodem vocabulo significamus 2 quia, repon 'rat, simile videtur esse primo. At vero hanc similitudinem cognoscere non possemus, nisi per id eam universalem. Ergo imposilio eiusdem nominis iam subaudit ideam universalem. Et sane in tantum aliquid cognoscitur simile alteri, in quantum conspicitur in ipso cadem ratio, qua B vigebat in illo. Id autem conspici nequit, nisi mensi deam habent rationis alicuius quae praescindat ab individualitate determinata et capax sit subsistondi in divorsis individuis, seu, aliis verbis, nisi iam idea universali informetur.
Cone eptualismus universalia exstare sanciebat in sola cognitione et conceptu, quatenus haberentur ut formae quaedam ipsius animi cogitantis. Huic sententiae valde consonat formatismus
Kantii, ac doctrina tum Lethnitii tum aliorum qui aliqua ratione ideas innatas introducunt. Sed ipsa etiam salsa est, siquidem ad idealismum vel, quod peius est, subiectivismum adduceret. Realismus denique, auctore Gulielmodo Cham