Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

408 METΛ PHYAICA E SPECIALuctu ipso sentiuntur , necessario inferri abunde , ut arbitror, in Cosmologia perspectum est. Nihilominus propter rei gravitatem consentaneum erit eam hic. tamquam proprio loco, diligentius tractare, et novo robore Obsirmatam a perditis a theorum conatibus vindicare l . Atque , ne a

recepto discedamus more, triplici utemur argu mentorum genere: ii S, quae a natura ipsa rerum creatarum sumuntur , et metaphysica audiunt;

iis, quae plane mirificus mundi Ordo suppeditat, et physica nominantur denique iis , quae una

nimis et constans gentium consenSio praebet, et

moralia nuncupantur. . si Summi Numinis existentia etsi per se nobis immediate

non innotescat; tamen facili ratiocinatione ex primis principiis per se notis sic deducitur, ut nemo rationis composeam ignorare posse videatur 3 quamquam non scientia sit . excultus, sed trutina tantum utatur populari. Ex qua facilitato veritatis huius internoscendae Prosectum est, ut ipsam nonnulli a natura animis nostris insculptam atque ingenitam duxerint. Quare atheistas quidem praeticos, qui opere et assectu Deum negarent, plurimos misso largimur, et utinam nunc nulli essenti Sed atheistas theoreticos, qui stultam de carentia Numinis opinionem non solum Ore profiterentur , sed etiam animo penitus imbiberent, nullos extitisse

censemus. Fieri enim non posse a rhitramur , ut homo ratione utens ex causalitatis effato Supremum Numen non aliqua ratione coniiciat. Quod si qui theoreticum atheisinu in Professi sunt, hi in eorum numero haberi debent qui cogitato et de industria hanc sibi eripere veritatem Seque aliosque eludere stulte conantur. Unde ipse Rousseau aiebat Epitre a M. Racineὶ atheos non tam intellectu, quam voluntate peccare. His ante notatis, ex iis qui nullum Deum admisisse feruntur, inter veteres Diagoras, Critias, Theodorus , Protagoras , Lucianus; inter receratiores Tolland , Hobbes, Auctor systematis naturae , Bruno, Vanini, Ma chiavelli, aliique perditae notae sophistae numerantur.

402쪽

rans TERTIA-THEOLOGIA NATΠnALis 409 Argumenta metaphystea.

ἄl 45. Ad metaphysica argumenta quod attinet,

rerum quae in natura sunt conditio, principii causalitatis adiumento existentiam Dei luculentissime manifestat. Permulta enim sextra nos exstare , sensus evidentissime referunt; nos vero ipsos in existentibus esse perspicuo elucet conscientiae testimonio.Cum itaquB utrumque hoc genus rerum a se esse non possit quippe quod in se rationem sui suffcientem non contineat et mutabilo sit et limitibus circumscriptum ); causam a se distinctam rationemque aliquam em cientem exquirit. Nihil enim a nihilo exoriri seu gigni potest, Sine ulla causa. Iam vero quaeritur num c3usa eiusmodi insecta sit suaeque naturae igens necessitate, an aliunde manaverit et actione alterius.

quod ipsi tribuerit existentiam. Si primum; eausa istaec supremum erit illud ens quod scrutamur,

cuius omnimodas persectiones cum hac exstandi necessitate coniunctas deinceps aperiemus. Sin alterum, nodus nec solvitur nec praeciditur.Nam res eiusmodi causam sui denuo postulabit, eritque veluti eonditionatum aliquod , cuius existentia ex eonditionis, quam includit, existentia pendebit. Atque cum id de causa quavis, quae contingit uter et vi alterius existit, dici deheat: necesse omnino est ut tandem aliquando ad absolutum aliquod oscendamus, cuius existentia independens plane sit et necessaria , noc praeeuntem ubiam conditionem requirat. Nec vero athei, tamquam ad saxum tempestate delati, ad notam seriem causarum infinitam

403쪽

4 10 METAPnvsIC AB EPECIALI sconsus ant. Ut enim explicatum est alias, geries

istaec non modo repugnut, verum etiam necessitatem supremae cuiusdam causae extra seriem

positae, quae existendi sibi ipsa sit ratio sussiciens, non infirmat sed confirmat. Haec enim universa series contingens et genita quoque esset, atque ideo causam a se distinctam rursus exposceret l . Prima igitur aliqua causa suapte vi existens, quae reliqua quidem produxerit, ipsa

autem a nemine producta sit, agnosci debet omnino. Quae cum Deus nominetur, existit profecto Deus ; idque sine pugna conceptuum negari nequit. Atqui haec iam perspicua ratiocinatio contra ipsos valitura est idea listas, qui cuiusque gen ris sint tandem, certe existentiam subiecti cogitantis et cogitationis, quae ipsum assiciat. dissiteri non possunt, nisi in delirantium prorsus numero haberi velint. Hac itaque concessa existentia, quam cum Deo contandi non posse. x pantheismi resulatione colligitur, tota, quam Expl vi mus , ad Deum evincendum redintegratur ratiocinatio.

Deinde, supremi Numinis existentia confirmatur ex conceptu summi entis impartieipati ac limitibus quoad persectionem carentis. Nam . ut elaret, multa existunt quae realitatem non plene quantum illa patet in se retinent, sed determinata ratione participant. Sic exstamus nos , qui certe quibusdam valde angustis persectionis te minis circumscribimur ; exstant corpora , quae omni ex parte confiniis coercentur. At vero quid-

1 Fide quae de Aiac re disputaMimus Cosmia. c. I, Rrt. 5.

404쪽

PARA TERTIA THEOLOGIA NATU Lis 411

quid sinitum est, rei aliunde derivatae notionem sibi implicat et rotationem includit ad principium aliquod unde originem duxerit; eo sermo pacto

quo rivulus ordinem ad sontem , a quo Scaturierit, exhibet. Ergo do tur oportet ens huiusmodi Praecellens , quod persectionem non nativam et aliunde receptam, sed sponto insitam et a se haheat sine limitibus, et ex quo reliqua omnia veluti derivationes quaedam repetantur et di manent. Denique , ne in longum abeamus, probatur Dei existentia sub conceptu primi moventis immobilis. Nam mutationem esse in rebus nemo non videt; idque in ordine tum corporum, tum Spirituum. Mutatio autem in hoc consistit, ut de potentia gradus fiat in actum ; qui sane transitus persici nequit, nisi vi entis quod iam sit in actu. Actus enim absoluto praecedit potentiam, ex eiusquo inlluxu et emcacitate oritur ut potentia

actuetur. Ergo universa rerum mutatio, gener

tim inspecta, explicari neutiquam potest, nisi admittatur Ens quoddam maxime in actu, quod immediate vel mediate , pro singularum conditione, res alias omnes, quae mutantur, ad actum moveat. Ipsum vero, cum ita sit in actu, ut nullo modo sit in potentia, moveri nequit; si quidem est solus actus et quidquid movetur, est prius in potentia ad id ad quod movetur.

Deus igitur exstat, sive rationem primae causas improductae , sive rationem summi entis imparticipati, sive rationem primi moventis immobilis contemplemur.

405쪽

Argumentin p hystea. l46. Nunc ad argumenta physica devenientes

tot in eo genere BGrre possemus, quot sunt entia organica praesertim et animata quas mirahili structura , quam habent, Supremum quemdam opificem et sapientissiimrin manifestant. Atquμid plerique philosophi laetitarunt, qui vel explantarum , vel ex corporis humani, vel etiamox solius oculi aut cerebri aut manus miro artificio supremi Artificis existentiam demonstrarunt. Immo in sola materie bruta sistentes veritatem hanc saepe derivarunt vel ex pluviae aut grandinis aliarumque meteorarum generationΘ, vel ex chrystallorum compagine aut astrorum dispositione et cursu. NOS tamen compendio studentes haec singula non eonsectabimur; sed generatim ex ordino mundi ad id praestandum enitemur. Ac sane quem non movet in tanta rerum discrepantium multitudine mirificus ille concentus, quo suis quaeque locis accommodantur, in proprios spectant sines, constantibus legibus temperantur, idoneis ad suos usus mediis sunt instructa. inter se mutuo ita nectuntur, ut in tam magna contrariarum rerum varietate omnia ad communem quemdam sinum optime conserant Z NOnne haec, quorum contemplatio sapientes Omnes maximo stupore percellit et expleri satis nequit, potentissimum quemdam artificem et summa sapientia praeditum , qui ea disposuerit ac regat, a per te declarant PApposite Tullius, cuius sexcenta loca proferri Possent: n uuis enim, ait, hunc hominem dixe-

406쪽

e rit qui cum certos coeli motus. tam ratos astroa rum ordines . tamque omnia inter se connexa

a Qt apta viderit, neget in his ullam inesse ratio- a nem eaque casu fieri dicat, quae quanto consi-α lio gerantur nullo consilio assequi possumus pu An cum machinatione quadam moveri aliquide videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia pera multa, non dubitamus quin illa opera sint ra-a tionis ; cum autem impetum coeli admirabilia cum celeritate moveri vertique videamus con-. a stantissim B conficientem vicissitudines annia versarias cum summa salute et conservationea rerum omnium; dubitemus quin ea non solum

a ratione fiant sed etiam excellenti quadam dia vinaque ratione Τ Licet enim iam, remota sub-a tilitate disputandi , oculis quodammodo con- templari pulchritudinem rerum earum , qui Sa div Ina providentia dicimus constitutas. Ac Prina cipio terra universa cernatur, locata in mediae mundi sede , solida et globosa et undique ipsau in sese nutibus suis conglobata, vestita storia bus, herbis, arboribus, frugibus; quorum Oma nium incnedibilis multitudo insatiabili varieta- a te distinguitur. Adde huc sontium gelidas pe-

a rennitates, liquoresque perlucidos amnium, ria parum vestitus viridissimos, Speluncarum cona cavas altitudines, saxorum asperitates, impenu dentium montium altitudines,immensitatesquisu camporum: adde etiam reconditas auri argen- et iique venas infinitamque vim marmoris. Quae ε vero et quam varia genera bestiarum vel cicue rum vel ferarum i qui volucrum lapsus atque 4 cantu si qui pecudum pastus i quae vita silve

is strium t quid iam de hominum genere dicamP

407쪽

414 METAPHYsICAE SPECIΛLIS a qui quasi cultores terrae constituti non patiuna tur eam nec immanitate belluarum esse rari necit stirpium lis peritate V a Stari; quorumque Operi- bus B gri, insulae, littora quo collucent, dis lina cta tectis et urbibus, quae si ut animis, sicci oculis videro posSemus, nemo cunctam intuensa terram de divina ratione dubitaret. At veroti quanta maris est pulchritudo i quae species u-e niversit quae multitudo et varietas insularum l. a quae amoenitas Orarum et littorum i quot ge- a nera quamque disparia partim submersarum , a partim si uitantium et innantium belluarum,u partim ad saxa nativis testis inhaerentium t Ιpa Sum Rulem mare Sic terram appetens littoribusu alludit, ut una ex duabus naturis constata vi- deatur etc. l). v Atque reliqua deinceps, quae ad aurem et ca lum pertinent pergit recensere, quor Um Spectaculum dum non minus admiratione, quam Oblectatione rapit, ad supremam aliquam eamque sapientissimam agnoscendam causam prorsus

adigit. Profecto plus rationis ad artificiosum aliquid excogitandum conficiendumque , iluam ad intelligendum requiritur. Si igitur in mundo tantarum tamque dissimilium rerum ornatus et Ordo vix summorum sapientium intelligentia percipi vel minima ex parte potest; quid de mento illa cogitandum est, quae eadem haec invenit et ordinavit ΤPraeterea si longe minora et minus operosuNon nisi a magnu quadam ratione prosicisci potuerunt , qualia Sunt e X. gr. poema Virgilii, tra

i) De natura Des 'um. l. C. 28.

408쪽

PΛRS TERTIΛ-ΤHEOLOGl A NATURΛLlS 415goediae Sophoclis, navigiorum struendorum inventio, atque alia generis eiusdem; quid de mundo dicendum erit, quo non modo immenso inter-Vallo opera maiore arte consecta, sed ipsi arti siciosorum operum artifices continentur 2 Prosecto haec non qualemcunque intolligentiam sod divinam plano et in sinitam patefaciunt. Quod quidem perspicuum siet magis , si consideretur ordinis

huius constantia in tanta rerum Varietat B, mutatio no, et virium contrariarum pugna. Ut enim supremus Opi sex hunc nunquam labefactandum ordinem institueret, debuit sane omnes qui suturi essent eventus Et varietates, quae sequi Potuissent , internoscere. Id enim Decesso erat, ut ordo eiusmodi compingeretur, qui nullo causa rum concursu aut rerum mutatione everti posset

vel turbari. At vero hoc in sinitam scientiam inconditore exigebat; siquidem sine caret numerus mutationum aut vicissitudinum . quae constituto ordini adversari potui Ssent.

Argumenta moralia.

47. De supremi Numinis existentia tam plena humani generis exstat auctoritas, ut nihil sano in hoc genere firmius do siderari possit. In

ea enim adstruenda non modo quotquot philosophi laudem consequuti sunt, unanimiter consenserunt; verum etiam, quod maius est, populi omnes sive culti si vo barbari. Quare Plutarchus: et Si terras obeas, invenire possis urbes muris,

a littoris, legibus, domibus, opibus, numismatea carenteS, gymnasiorum et theatrorum nescias;

a urbem templis Diisque carentem, quae preci-

409쪽

u bus, iureiurando, oraculo non utatur, nou bu a norum causa Sacrificet, non mala sacris avera tere nitatur, nemo unquam vidit l). v Seneca autem : u Multum dare solemus Pra -

i sumptioni omnium hominum. Apud nos verire talis argumentum est aliquid omnibus videri; et tamquam De Os esso inter alia sic colligimus, i quod omnibus de Diis opinio insita sit, nec ii ulla gens adeo est extra leges moresque pOSi ii iii, ut non aliquos Deos esse credat σ). v quae mirabilis plane guntium consensio EX EO prosecta videtur, quod istiusmodi veritas ex primis rationis principiis et rerum, quae sentiunturo spectu, nullo ferme negotio derivetur. Atque haec in animis populorum tam alte insedit sententia, ut licet perditi quidam homines nullum

non moverint lapidem ut eam eriperent; numquam tamen perficere potuerunt, ut una Saltem gens aut civitas in tam nefariam impietatem adduceretur. Adeo prae illorum fraude, naturae bonitas valuit. Quod factum admiratione est dignum. Nulla enim extitit quibusque temporibus tam stulta opinio, quae si eloquent PS nacta luerit patronos, quam plures non ceperit BSSectu S,

praesertim si cupiditatibus liberas habenas permitteret. At vero fovendae cupiditati nulla accommodatior doctrina videtur, quam quae divinitatem o medio pellit; nec tamen unquam Persuaderi hominibus potuit.

opus IOANNIS LUDOvici FABRIci I, cui titulus: Apologia Generis humani a ersus accusationem atheismi i tum cli,ser tutio 'VOLFii deIiatio suspectis de atheismo.

410쪽

PARS TERTIA THEOLOGIA NATΠn ALIs 417 Immo vero ipsi etiam pestifera o illius la his propugatores etsi, dum vita man Pret, nil so ostentandum, vel ad indulgendum vitiis athrismum Drosi terentur; tamen, propinquante obitu, de sententia sere se in per recPsserunt. Quarρ, ut resori Bayle si , Sainthibal famosus atheus acri tyrquerebatur, neminem in sua secta dono perseverandi gaudere, sed prope mortem omnes resipiscere, et, magno sectae dedecore, Ecclesia se Sacramentis vello muniri. Id vero quid aliud ostendit, nisi, quod supris notavi, eos homines non intima animi persuasio no sed simulate et fallaciter delirium illud professos esso vel, ad Summum, assuetudine et desiderio in dubitationem quamdam incidisso pQua de re audiatur ipso Baylius haoc licet invitus, de veritatibus generatim ad noligionem

pertinentibus scribens. a Pro habile admodum . est eos. qui in coetibus hominum communi O-α res religionis veritates impugnare assectant, u plus quam revera sentiunt dicere. Vanitas ma-ε gis, quam eonscientia, in eorum disputationi-u bus locum habet. Opinantur ipsi nimirum no- a vitalem audaciamquμ sententiarum, quas luen-u tur, existimationem sortis animi sibi esse a linu turas. 11inc pertentantur ut contra propriam ani-u mi persuasionem dissicultates ostentent, quae a fieri solent contra Providentiam et Evangere lium. Hi igitur sensim consuetudinem quam-u dam contrahunt loquendi impie, ac si volu-a ptuosa vita eorum adiungitur vanitati, cele-u rius etiam in hoc itinere progrediuntur. Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION