장음표시 사용
431쪽
438 METAPHYSICΛE SPEClALIS bonum esse debet, verum etiam summa praeditum boni lato. Principium ergo illud erit simul
summo malum et summe bonum , quod contra dictorium esse nemo non Videt. Accedunt huc rationes omnes, quibus contra polythei stas plura entia necessaria exstare non posse monstravimus. Sed ad alteram disceptati nis partem veniamus.
Itaque absurdam illam hypothesim nequo ipsi
malorum origini explicandae esse utilem, perfacito iudicium est.Nam eiusmodi principium summo malum vel aeque potens adstruitur ac principium summe bonum, vel maiore essicacitate praeditum, vel denique debiliore. Horum nihil sine absurdia talo dici potest. Nam si secunda aut tertia optimnis pars eligitur, eorum principiorum alterutrum praevaleret; atque ideo nonnisi bona aut mala tantum essent in mundo. Sin prima pars assumitur; tunc mutuae vires et contrariae illorum primcipiorum colliderentur, atque ideo quantum boni alterum gigneret, tantum a repugnante malo destrueretur, et quod consequens est, malis hoM dolentibus, nihil exsurgeret. Nec vero Baylo lucratur aliquid , cum singit duo illa principia inter se foedus quoddam inii Se, ne alterutrum a suis producendis essectibus impediretur. Nam percontari licet ex ipso num pactio illa hona sit, an secus. Si mala est; a Principio bono acceptari non potuit; siquidem hoc non nisi ad bonum determinatur. Itemque si principio hono non repugnat sinere ut exstent mala, iam in origine malorum explicanda principium
summe malum supervacaneum erit. optimo enim
illa explicari poterunt ex permissione principii
432쪽
PARS TERTIA-THEOLOGIA NATLuΛLis 439honi, et ex sinita activitate rerum creatarum, quae deficero in agendo possunt. Sin vero pactum illud bonum est; profecto non potuit principio summe malo congruere, quod Vi naturae in malum propendet tantum. Similiter si bonum est pacisci ut mala dentur, seu , quod minus etiam est, ea permittere; apparet iterum principium summe malum ad malorum originem explicandam nequidquam induci; si quidem satis erit principium summe bonum, quod mala aliqua ex desectu creatorum agentium oriri patiatur. Duniquo nullum est malum in mundo quod in bonum converti nequeat, quod quo bonum aliquod connexum sibi non habeat. At id non contingeret, si a principio summe malo procederet. Nain prinei pii naturam excederet, quod non nisi ad malum inferendum adversariorum sententia se
innectit et applicat. Ergo hypothesis illa Mani
chaeorum non modo repugnans, sed etiam inepta
est sint, propter quem inducitur l .
1 At inquies: quaenam igitur erit mali causa 'l Responis deo in primis generatim mali causam aliam non esse nisi bonum. Nam malum in privatione consistit. Quare in tantum innascitur, in quantum subiectum reale aliquod persectione viduatur, quam sibi postulat. At vero perlectio a surulecto, cui naturaliter inesse debet, removeri nequit, nisi actione quadam intercedente; actio autem nonnisi ab ente atque ideo a bono proficiscitur. Ergo malum utpote privatio, a bono dumtaxat ducit originem. Attamen animadvertendum est, bonum non directam esse causam mali, sed indire tam , vel, ut aiunt, Per accidens. Malum enim non per se , Sed in tantum gignitur , in quantum agens iertur in bonum aliquod, quicum contraria quae. dam privalio coniungitur. Sic iudex capite damnat facinorosum, quia ordinem iustitiae servatum vult; ignis comburit lignum communicando calorem , ex quo parteS eius re-
433쪽
Soleuntur dissicultates.l55. Ohii c. I. Multa sunt in rebus physi eis,
quae non modo inutilia sunt, verum etiam inra
xi a ; quae proinde a principio summe hono mn nare non potuerunt. II. Si principium tantum bonum exstaret, nullum Omnino malum inveniendum esset in mundo. Nam ubi e duobus contrariis unum infinitum est, et solum vim exercet ; alterum prorsus excluditur. At vero bonum est mali contrarium, principiumque honum infinita gaudet bonitate. Ergo etc. Respondeo nihil revera in mundo esse supervacaneum, sed omnia usum aliquem et sinem si
bi praestitutum habere. Quod etsi saepe nobis
solvuntur ; voluptuosus rationis dictamen violat, ut sensibus blandiatur. Deinde notandum est mala physica et mala poenae, etiam cum proxime a creatis agentibus inieruntur, in Deum tam- ruam in primam causam refundi posse. Non enim vitium et esectum in ipsa ponunt causa, sed rem aliquam contingentem ad ordinem nec moralem nec Physicum necessariam emedio pellunt, cuius tamen remotio, Vel a prestantiore alia quo bono , veI ab ipsa iustitiae regula exigitur. At contra malum morale ipsum turpat efficientem , quippe quod in ipsa inest actione, quae a morum regula deficit; tum ordini contradicit iustitiae, et divinae adversatur dilectioni. Quare neutiquam Deus illud velle, sed permittere tantum dicendus est. Etsi enim vi potentissimae suae voluntatis malum eiusmodi impedire possit, tamen propter altiores et sanctissimas rationes non impedit, sed sinit ut agentia ratione praedita Iro lubito operentur. Causa vero omnis huius mali in v
untate tantum creaturae rationalis sita est: quae cum libera sit et limitibus circumscripta, deficiendi capacitatem habet, atque ideo libertate uti ad bonum, vel abuti ad malum
434쪽
PARS TERTIA-TAECLOGIA TunALis 441 non elucescat, hoc tamen inde provenit quod omnes naturae sines persi peti nobis non sint. Verum ex ignoratione nostra temere nimis et imprudenter argumantum sumeretur ad rerum singularum utilitatem metiendam. Item quo nihil absolute noxium respectu rerum quarumcumquct dici potest. Nam quae nocent uni, alteri prosunt; et omnia in ornatum et honum totius Optime cedunt. Quod qua ratione contingat, opus non estti . intelligentia hominis adeo angustis desinita limitibus distincto perspiciat; sed oppido sussicit
ut sapientissimus noverit artifex. quamquam non raro sit, ut quae opinione populari nociva creduntur, diligentiori observatione non parum utilitatis assurre deprehendantur. Sic ipsa venera a idonea quantitate sumpta et ritu elaborata pro medicamine valent; et esseratae belluao praeter
ceteros usus, diligentiam et solertiam nostram non Parum exercent, atque ut societate contineamur vehementer impellunt. Ad alterum vero respondeo, quotiescumque duorum contrariorum unum infinitum est, alterum excluditur penitus a subiecto eodem, non
autem ab effectibus qui ab eiusmodi principio
producuntur. Hi enim causae persectionem aequipararo nequeunt; si quidem hoc ipso quod contingentes sunt, ab infinita realitato discedunt et certis limitibus adstringuntur. Ex quo sit ut mali simul et honi participes esse possint. Res enim finita et circumscripta, contrariorum esti-eientium actioni subiicitur, ac proinde perfectio-no aliqua sibi debila spoliari potest, ex quo physicum malum emergit. Tum etiam , si libertato instructa est, desicere in agqndo potest et con-
435쪽
442 METAPHYSICAE SPECIALIS tra rationis regulam suis viribus abuti ; in hae
autem rectitudiniS carentia malum morale reponitur.
Instabis: Atqui id ipsum a principio summe
bono impediri oporteret. Secus enim aut ideo non impediret, quia non potest, et tunc imbecillum esset; aut quia etsi possit, tamen non vult, et tunc esset invidum; aut quia nec vult nec potest, et tunc invidia simul et imbecillitato laboraret. Ergo cum notae eiusmodi principio bono iniuriosae sint, sequitur ut ipsum posse et velle mala tollere dicatur. Sed si hoc concederetur ,
malum nullum esset in mundo. Ergo eX uuius principii boni existentia, malorum omnium absentia derivatur.
Resp. Argumentum huiusmodi, quod Baylo
tanto opere exaggerat, ineptum omnino est et ex iis, quae explicata sunt, plane VaneScit. Capacitas enim existentiae malorum tum physicorum tum moralium, ex creaturarum limitibus , quos nonnulli malum metaphJsicum Vocant, evidenter nascitur. Hanc vero fatemur pOSSe a Deo praepodiri ne ad actum veniat. Quare ex tribus obiectionis partibus, illam damus, quae aiebat principium bonum posse quidem mala tollere, Sed non velle. At neutiqua in in hoc invidiae nota pertimescenda est. Invidia enim in ente infinito,
cui nihil addi vel detrahi potest, et quod benignitate sua res conditas eduxit e nihilo atque tot ditavit bonis; non modo repugnat Sed omnino chimaera est et sine mente Sonus. Nec vero alia quavis ratione existentia malorum divinae sapientiae aut bonitati adversatur. Nam mala naturalia , Sive poenam Spectent sive non , idcirco
436쪽
PARS TERTIA HEOLOGIA NATURA Lis 443 inducuntur a Deo, ut aliud maius bonum exsu gat, quod cum sapientia et honitate divina valde connectitur. Deus enim poenam nocentibus instigit , ut ordo iustitiae servetur , quem negligere rectus sanctusque gubernator minime potest. Celeros vero naturales desectus admittit, ut rerum varietas , nexus, et activitas in mundo vigeat, quae ad eius persectionem maxime pertinent. Ne queunt enim res oppositis viribus instrui, quin contraria polleant actione; nec in determinato subiecto nova induci realitas potest. nisi opposila expellatur. At vero ita rerum aliquarum mutatio et corruptio contingit in mundo, ut hae ad rerum aliarum productionem et conservationem inserviant. uuare sinis ipsius mali in bono semper aliquo cernitur. Idem dic de aerumnis illis et angoribus, quibus praesens vita hominis asscitur. Haec enim omnia magnam sibi implicant utilitatem e tum quia curam et solertiam hominis acuunt; tum quia vitae huius vanitatem persuadent; tum quia animum a pravis purgant a Diactibus et ad potiora bona, quis e manent, Optan da revocant; tum denique quia exercendarum
virtutum , in quibus pulchritudo mundi moralis
consistit, materiam suppeditant in sinitam. Postremo, ipsa mali morulis permissio bonum, Spectat. v Neque enim, praeclare Augustinus, a Deus ullum non dico angelorum sed vel homia num crearet, quem malum suturum esse praee Seiret, nisi pariter nosset quibus eos bonoruma usibus accommodaret . a Nec vero in explicanda ratione, qua hoc fiat, solliciti esse debemus. Ut enim res nulla, quae creata suerit, tantum persectionis suscipere potest, ut a Dei natura in-
437쪽
sinito intervallo non distet; sic sinita quaevis intelligentia tantum lumen habere nequit, ut plura sine sine non sint quae ignoret. Potissimum vero dicendum id est, cum de divinae providen-liae consiliis agitur , quorum arcanam prosunditatem nemo pertingit. Satis erit illud Augustini meminisse : in omnibus, quae Deus sacit, oceultum causam eSse posse, iniustam esse non posse.
Nihilominus quantum intelligentiae nostrae limites sinunt, bona quam plurima ex permissione mali moralis oriri conspicimus. In primis enim
exinde habetur consentanea naturae humanae
gubernatio, quae exquirit ut voluntas desiciendi capax adminiculis quidem validis henigno instruatur ut desectum cavero possit; at si sorte libere ad desiciendum se determinet, impediri non debeat. Deinde habetur exercitium plurimarum virtutum, quae maXimopere humanam naturam decorant, et quae ex malo morali occasionem Sumunt. Non enim claruisset patientia martyrum, ni Si saevii Sset suror tyrannorum; nec so lium virorum in proposito virtutis constantia laudaretur, nisi eos improborum vexaret serocitas. Tandem ne plura con Secter, permissione mali moeralis non pauca Dei attributa elucescunt, quae mundi ordinem et divinas perfectiones maximopere commendant. Manifestatur enim exinde eloxercetur Dei pietas, cum errantes ad resipiscendum invitat, et modis omnibus suaviter adducit. Declaratur Dei clementia animique bonitas, cum redeuntes ad bonam frugem excipit veniaque donat. Elucet Dei iustitia , cum clo obstinatis ac protervis debitas sumit poenas; atque ita de aliis rationibus generis eiusdem, quibus aliquo modo explicari res POSSet.
438쪽
PARA TERTIA-THEOLOGIA NATURALIs 445 Deniquo ad impugnandam Dei unitatem argumentum sumet fortasse quispiam ex populorum consensu, qui in polytheismum convenere. At respondeo in primis contra adversarios retorqueri posse argumentum. Nunc enim omnium cultarum nationum sententia , barbaris tantum exceptis, pro Dei unitate militat. Itemque antequam depravatis moribus in cultum idolorum homines laberentur, unus Deus agnoscebatur ab omnibus, quemadmodum eruditi latentur. Ergo dupliei ex parto consensus consensum elidit. Praeterea philosophi generatim te quorum SeΡ-tentia iudicium naturae pro veritate aliquando abstrusiore pelenda est in Dei agnoscenda unitate mire prorsus consensere. Unde illud Antisthenis apud Tullium: populares Deos multos, Naturalem unum esse l). Tum etiam polytheismi assignari possunt primordia et causae, eoque nihil sanae rationi adversum magis et absonum, singi potest. Quare a conditionibus omnino descissit, quas pro consensu naturae constituendo requirendas esse in Logica diximus 2). Fam nec
universalis est nec perpetuus, nec crescente cultura crevi sed contra potius defecit,et si ad incudem ratibnis revocatur, absurdus esse detegitur. Verum hoc ipsum inficiamur populos, qui P0-lytheistae dicuntur , unum esse Deum nulla ratione sensisse. Nam si rem non vulgari trutina sed rationis regula examinamus, in ipso Polytheismo monollieismum non obscure latentem comperiemus. Ita enim ethnicae nationes plures
iὶ De Fatura Deor. l. I, c. 15. ain Logicae pars altera C. 4, B t. a.
439쪽
446 METAPHYsI AB SPECIALII adstrusebant Deos, ut supremum aliquod Numen, cui tandem ceteri subiicorentur. agnoscerent. Quare cum proprie Deus ille tantum dici debeat, qui supremus sit et maXimus, et principium primum rerum omnium ; unum reapse etiam tum , contage saltem , eXistimatum fuisse Deum nemo non videt: Deum eognoverunt, sed non ut Deum
glorifieaverunt l). Audiatur Orosius, qui ait Othnicos a dum ine lento mentis Studio quaerunt scrutanturque et Omnia, unum Deum auctorem Omnium repe-u risse, ad quem Omnia reseruntur. v Unde addit: e etiam nunc pagani, quos iam declarata ve-u ritas de contumacia magis , quam de ignorane ita convincit; cum a nobis dissentiunt, non sec plures Deos Sed sub uno Deo magno plures mi a Distros venerari latentur. Restat igitur de ine telligentia veri Dei per multas intelligendi sua spiciones confusa dissensio, quia de uno Deo et Omnium sene una opinio est 2 . v Ethnici, si res accurate Spectetur , in hoc delirarunt, quod praeter unum Deum optimum maximum et Omnium esseclorem, inferiores alios esse ducerent. quibus ipsa divina natura communicata esset et apud quos resideret rerum mundanarum administratio. Supremo igitur Deo relicto, his Numinibus secundariis cultum exhibuerunt. Sed ad errorem illum eripiendum altior veritatis pers Picientia requirebatur, quam vulgi captus per Soferret. Nam in re versabatur quae divinae naturae incommunicabilitatem attingit; quae certe
440쪽
non populari intelligentia illico cernitur, sed subtiliore eget mentis indagine. Philosophi id agnoscere absoluιe potuissent; sed malo fato voluptalibus carnis impliciti, et popularem iram timentes, non modo communi idearum corruptelae non obstitere, sed eam opere et consiliis adiuverunt.
Conser hac super re divinum opus S. Augustini: De eisitate Dei.
DE ATTRIBUTIS DEI ABSOLUTIS . Proprietates, quae vel uti ex Dei natura manain re videntur re tamen unum idemque sunt eius attributa nominamus ; quorum partitio multiplex a philosophis et theologis proserri solet. Tribuuntur enim aut in positiva quae aientibus, et negativa quae negantibus vocibus exprimuntur; aut in quieseentia quae nullam actionem sibi implicant . et operativa quae operationem quamdam involvunt; aut in phystea et moralia, prout persectionem aliquam physicam vel moralem attingunt ; aut in absoluια et respectina, prout nullum aut aliquem ad res creatas respectum includunt. Nos postremam divisionem eligimus, et ab attributis absolutis sic auspicamur , ut tantum quae scitu potiora sunt tractemus.
