Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

84 METAPuYSICAE SPECIALIS tostimonio, vel ex characteribus, quos praesesertobi ectum ipsum. Iam vero Sivo testimonium antiquitatis , sive mundi notas consulamus, utra quo nihil magis ratum ac sirinum exhibent, quam mundi non aeternam sed temporaneam productionem. Ergo ad factum quod ottinet, mundus reapse non ex aeternitate conditus est, sed recentem habet novitatem. Et sane nil historiam traditionemque quod spectat, in prunis Moyses qui non modo ut scriptor amatus, sed elia in ut mere humanus historicus, omni est fide dignissimus otianique maior exceptione ti) ) mundi creationem initio temporis

peractum enarrat accurateque describit. Porro in ipsius commendationem, praeter Omnes dotes historici veracissimi, illud concurrit singularuomnino ac praeclarum, quod Omnes pro sanos historicos antiquitate antecellat, atque eo noruerit tempore, quo, non multis interiectis hominibus primitivam traditionem circa mundi exordium facile haurire potuerit. Etenim quo tempore natus est, adhuc Superstites esse potora ut qui Iacobum Patriarchum viderant: Iacob autem vi vento Abrahamo lucem attigit; Abrahamus vero

loqui potuit cum Sem silio Noe, Noe denique

cum Matusalem Adami coaevo. Huic summae sidei testimonio ex historia de- Sumpto, quae ceteras Omnes historias auctoritate superat, accedit consensus unanimis omnium Populorum totiusque antiquitatis, cuius testi -

iὶ De historiae Mosaicas authenticitate consuli possunt Caimet. Huelius, BOssuet, HOOkius aliique magni Dominis critici.

82쪽

PARS PRIMA - CosMOLoci A 85monia congerit Eustu hinus si . quae in veritate hac adstruenda miro conveniunt. Qua in re illud est admiratione dignum, quod dum populi , de

quibus sermocinamur, valde dissentiunt inter souirum serius oeyus mundus inceperit, fabulasque innumeras rerii in creationi in sarciunt, ut sui an liquitatem prae ceteris nationibus quam longissime proserant; in hoc tamen omnes constanter unbnimiterque consentiunt, ut mundum in tem Dore procreatum asstrinent. Quis vero tam mira bilem consensionem, quae aliam originem habere non potuit, nisi irrefragabilem quamdam truditionem, erroris audeat insimularo te uod si ad mundi characlores. eiusquo veluti lineamenta considerationem sectimus, eadem Veritas magis otiam roborabitur. dam, si de specie humana loquimur, non modo nihil est quod eius aeternitatem suadeat, verum etiam multa sunt quae ipsius novitatem evincunt. Et sane quid aliud nisi hominis novitatem ostendunt Origines imperiorum, legislationum, populorum, quo rum sero omnium exordia , incrementa , vicissitudines definire licet et enarraro P quid apud antiquas gentes paucitas applicationum principiorum rationalium vel experientia colligendorum' Immo vero quid aliquarum notionum, quarum non dissicile experimentum erat, omnimoda Pro P-Sus apud veteres ignoratio P Talis est notitia de zona torrida habitabili, quod etiam Ovidii tempore ignorabatur; de figura telluris in se redeunte, quod vel ipsa Tullii aetato aut vix, aut De Vix quidem compertum erat; de antipodum exi

i) De perenni philosoμhia l. 7, c. f.

83쪽

86 METAPuYSICA E SPECIALIS sientia, quae ad tempora nobis admodum yr pinqua disputata est; atque alia eiusmodi. Nonne haec generis humani primo insantiam, deinde adolescentiam, certo Ortum patefaciunt p uuid

plura P Invonlio ot incrementa artium et scientia rum, quarum aliae non adeo remotis temporibus penitus ignoratae, recentius detectast sunt, aliae rudes admodum non multo ante paulatim ad persectionem etiam nunc et pedetentim adducuntur; satis superque generis humani, ac proin

de mundi ipsius qui pro sine hominem habet, o

riginem non modo non aeternam sed etiam non admodum vetustam osse declarant.

IIoc argumentum ipsi Lucretio, Epicuri deliramenta Sectanti, vim fecit, qui Proinde Sic canere non dubitavit:

Praeterea si nulla fuit genitalis origo

Territi et coeli semperque aeterna su re, Cur supra bellu in Thebanum et sunstra Troiae Non alias alii quoque res cecinere poetae Quo tot lacta vii uin toties cecidere 7 nec usquam Aeternis lamae monumentis inclyta florent Verum , ut opinor, habet novitalem Summa recensque Natura est mundi, neque Pridem exordia Coepit. Quare etiam quaedam Hunc artes expoliuntur. Nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt Multa ἔ modo organici melicos Peperere sonores I):

Atque hoc quod ex historia tum positivo tum

nega live demonstravimus , scientiae naturales miro confirmant. Nam ex geologicis observationibus constat, globum terraqueum magnam aliquam revolutionem subivisse quae cum Nouli eo diluvio iure confunditur ), atque ex ipsa in sta

84쪽

tum, quem nunc contuemur, Propemodum emersisse. Haec catastrophe ac subversio ad pauca abhinc millia nnnorum ex. gr. quatuor vel quin- quo in regreditur, prout ex observationibus plurimis colligitur et generati in geologi consentiunt si . His positis. quaeri potest utrum praeter divinas litteras ex aliis argumentis mere naturalibus probari possit anto hanc calastrophem homines exti. tiss 8 Respondemus assirmative, sed ita tamen ut non admodum propagati fuerint et consequenter non remotam nimis habuerint originem. Nam ex una parte quod homines extiterint temporo illius subversionis, evidenter patet ex traditione tanti eventus quae apud omnes gentes servata est; quod certe explicari non posset, si nemo testis illius superfuisset. Ex alia vero parto quod illi homines non multum tunc dissust essent super terram, manifeste insertur eX paucitate r liquiarum et vestigiorum humanorum, quae r periuntur in terrenis ante diluvium aut etiam ex diluvio sormatis ; eum contra reliquiao certae inveniantur multarum bestiarum sive terrestrium sive innatantium, nec non plurimarum plantarum. Hoc certe explicari non posset si copiosa hominum multitudo ubique terram inhabitasset; i 'siquidem homo praeceteris animantibus propriae existentias vestigia relinquit. Etiam in rcgionibus, ubi silvestrem vitam agit, inveniuntur ope-

13 Vide quae hae de re erudite disseruit P. PIANOANI S. si . . I. Annali aelle Scianas res isse vol. II, fascic. VI, 1856. Esa me deli opinione dei sig. BMuv-EL. Conser etiam egre- , 'i

gium eiusdem auctoris opusculum, cui titulus: In historiam Creationis Mosaicam Commentatio, Auctore Io. BAPTI TAPiincisur S. I.

85쪽

88 MET1 PHYSICAE SPECIALIS ra artis, ut arma ex lapidibus consecta et similia. Ut omittam vanum esse quod nonnulli dicunt, nimirum ossa humana cilius corrumpi quam ossa brutorum, quod experientia non probatur

immo potius improbatur. Temporo igitur diluvii

species hurnana non admodum dissundebatur,al quo ideo non admodum multiplicata erat; et quod consequens est non nimis antiquam iactabat originem. Semolo diluvio, in terrenis, quae tertiaria BP pellantur, ut sunt arenariae ac marnae su happenninae, inveniuntur conchylia tam integre servata, ut Brocchius persuadere sibi nequeat ea telluris strata vetusta nimis exordia cepisse l . Iam vero terrena illa nec ossa exhibent, nec Opera humana, nec etiam partes ullus reliquas simiarum aut quadrupedum carnes vorati tium ;quamvis residua multa suppeditent aliorum Utium terrestrium. Ergo nec homo nec bruta persectiora longam vetustatem habent. In inferioribus stratis fossili feris inveniuntur plani ac terrestres; sed nullum animal, exceptis aquaticis classium deteriorum. Ehique vero maris vestigia conspiciuntur.' Unde videtur tellus initio aquis cooperta fuisse, quod generatim tum geologi tum intenpretes divinarum Scripturarum

admittunt. Ergo animantia terrestria non semper extiterunt, et consequenter aeternam Originem habere non POSSunt. Denique observationes omnes ostendunt in productione rerum Processum fuisse ab imperfectis

ad persecta atque in his a minus persectis ad per

86쪽

sectiora. Et sane in terrenis quast anto alia essur- mala videntur, desunt omnino fossilia organica. Si ita est, principio non extiterunt nisi corpora simplicia vel olementaria. Nunc contra vix apparent eiusmodi substantino, nisi ars aut fortuita quaedam causa eas analysi sex trahat ox mixtis vel compositis. Corpora, quae magis abundant in natura et minus quam cetera compositionem participant, ea sunt quae saltem coagmentantur ex duplici elemento; ut aqua, e X. gr. tellu S, atque his similia, quorum nonnulla a Ie alia faea vocantur, alia ooeyda metallica. Iam v Pro haec ex combustio no generantur; atque ideo iuxta leges na-lurales formari aliter ii quiverunt, nisi vi consa grationis cuiusdam immensae. Hinc sequitur orbem terrae, antequam ad praesentem statum

accederet, undique conso gravisse; in quo statu nulla certo possibilis suit vita animalis vel vegetatio. Fuit igitur tempus, quo nulla fuit super

faciem terrae substantia vivens seu organis instructa. Nulla igitur ex his rebus est aeterna, Sed omnes in tempore conditae sunt. Huc tantum adducunt naturales scientiae ; utrum autem ipsa globi terrestris materia per sospeelata, semotis plantis et animantibus, immo semota omni vi et organismo , ab aeterno creari potuerit, quaestio est quae non physice sed tantum metaphysice resolvi potest, vel etiam historice, ex testimonio prae Sertim sacrarum scripturarum. Dixi materia tantum per 36 3pectata, quia si mundanus ordo Sumitur, hic, quacumque ex parte con Sideretur , physicas notas oriri quae ius non modo initium sed etiam non admodum remotam originem manifestant.

87쪽

22. Haec quae disputavimus, pro sine . quem intendimus , satis superque sunt. Nihilominus alia subtilis quaestio superest, quae aeternae mundi productionis possibilitatem attingit. Qua in ro ne peregrini 'prorsus videamini, aliqua leviter delibabo. Itaque haec controversia Sum m rum cliam philosophorum animos in oppositas distraxit partus. Alii enim, ut S. Thomas. Sua reχ et Scholasticorum plerique, etsi, ad factum quod spectat, mundum in tempore productum

CSSe concederent, tamen, quantum ad possibilitatem attinet, eius aeternam molitionem non repugnare existimarunt. Inter hos nonnulli mundum ab aeterno existentia donari potuisse autumarunt, sed quoad sola entia simultanea : alii id

extenderunt ad entia etiam successiva. Utrorum quo argumenta ad hanc summam rovocari possunt: quod aeterna mundi crBatio neque ex parte Dei repugnet, neque ex Partis muri. di , neque ex parte ipsius creationis. Primum quidem, quia Deus ab aeterno virtutem habuit creandi mundum; alterum Vero, quia mundus capax suit existendi quandocumque a causa produceretur, nec ad effectus rationem pertinet, ut tempore sequatur causam, sed sussicit ut natura tantum sit posterior; tertium denique, quia creatio in instanti peragitur, nec postulat ut i PS croata fiat post nihilum, sed ex nihilo, id est non ex aliquo praeiacente subiecto, quod natura saltem

antecedat.

88쪽

PARS PRlMΛ - COSMOLOGIA Sed pace tantorum sapientum , quos Sum mn in venerali uno habemus, contrariam sententiam amplectimur, qu au non minus graves nacta est

lautores. Huiusmodi sunt Augustinus, Toletus , Pelavius, Gyrditius, recentioresque philosophisere omnes, qui consensione unanimi id possibile fuisse negant. Atquo ad sic iudicandum his praecipuo impellimur argumentis. Primum, quia mente concipi nequit, immo etiam id earum pugnam sibi implicare videtur productio rei cuius piam, quae nullum habuerit durationis initium. Nam quod durationis initio careat Ens nec sSarium. id optime concipitur; siquidem ens eiusmodi, cum productum non sit sed exstet a se, nunquam existentiam inchoassu dici debui. At in roproducta et contingente nequii exordium aliquod non cogitari; nam si facta est. certo in determinato aliquo momento temporis facta est, quod saltem cum ipsa inceperit. IIocaulem do mundo aeterno dici non posset; quandoquidem abiernitas in illo caret, atque ideo quidquid aeternum concipitur, ita concipitur ut nunquam inceperit. Deinde, in hypothesi creationis aeternae adstruendum esset in sinitum alio insinito maius, et quidem in eodem ordine durationis, quod repugnare videtur; quippe in sinitum si exceditur. iam infinitum non est. Et sano in illa hypothesi praeterlabi debuissent in sinita momenta, in siniti

dies, in siniti menses, infinitae astrorum conversiones; siquidem mundi existentiam tempus motitur, tempus autem in mundo aeterno privar tur initio. Nemo autem non videt numerum mensium a numero dierum, et hunc iterum a numero momentorum superari. Accedit in hac bypo-

89쪽

su METAPHYSICAE SPECIALIS thesi quod simulanda esset series in sinita , quae tamen augeri posset; nimirum infinita duratio, et una pariter in siniti astrorum cursus, qui novis successionibus in dies augescunt. Id autem absurdissimum est; infinito enim additio fieri

nequit. Nec dicatur tale augmentum non anterius incidere, ex qua parte initium deest, sed incidere posterius, nimirum ex parte temporis insequentis, quod nondum revolutum est , et respectu cuius series illa sinitur. Nam, ut Toletus scite observat, eiusmodi incrementum successionis reapse fieret ex parte etiam anteriori, ex qua Series, de qua loquimur, infinita esset si Nam

si Deus mundum ab aeternitate condidisset, a tota etiam aeternitate corpora coelestia, quae assidua vice in suas moverentur Orbitas, certo loco ac situ disposuisset, atque iam tum ad motum incitasset, saltem incitare potuisset. Nulla certe in hoc apparet repugnantia. Astrorum igitur sumamus aliquod, exempli gratia solem. Statuamusque ipsum in oriente primum collocatum, exinde, occidentem versus, motum , qui nobis apparet, arripuisse. Iam quaerimus: quanto tem

pore intervallum illud consecisse dicitur' Finito ne an in sinito 3 Si hoc reponitur, absurdum singitur, nimirum finitum intervallum spatium enim illud certe sinitum est percurri tempore infinito. Sin autem dicitur primum, argumentivis nulla ratione declinatur. Nam iterum adversarios interrogamus: nuni eiusmodi expleta Or-

ne C. 2, q. a.

90쪽

PARS PRIMA - ωsMOLOGi1 93bis medietate, tempus quod exinde ad nos fluxit sit sinitum an infinitum. Si sinitum dicitur, lem pus totum finitum erit. Siquidem sinitum sitito additum nonnisi finitum exhibet. Sin vero in sinitum asseritur, tunc quoniam ipsi praeivisset tempus illud , quo sidus primo ab oriente in occidentem eieri coepit) in sinito fieret additio Oxea parte qua infinitum ponitur, seu Versus originem ipsam et exordium conversionis illius. Hoc vero contradictorium esse ipsi adversarii largiuntur. Alia argumenta in promptu essent. nimirum

quod ea hypothesi aliquid praeteriisse singendum

esset, quod nunquam suisset praesens. Deinde quod successio cogitaretur et series sine initio , posteriora absque primo , inchoatum sino principio, atque alia generis eiusdem, quae revera animo concipi nequeunt. At ne nimis progrediar,

ab his urgendis abstineo si).

Fateor equidem ea argumenta nonnullas instantias ab adversariis pati posse, quibus ut responderemus, in magnas sublilitates eundum esset. Sed quoniam in res subtiles et obscuras

iὶ Qui plura cupit, legat is egregiam Gerdilii de hae re

dissertationem Demon. mathem. contre Petem. δε ia ma-

tiere. Tom. 4 op. 3, ubi ad impossibilitatem, de qua agimus,

demonstrandam plures rationes ex Mathesi depromit. Ad rationes Vero. Bdversariorum reponimus repugnantiam; quam quaerunt, adesse ex parte creationis exigentis in ente, quod creatur, initium existendi; quod cum aeternitate conciliari non potest. Adest insuper eiusmodi repugnantia ex Parte ipsius mundi, quatenus per productionem induit existentiam. Denique adest etiam ex parte eorum quae Creationem eius aeternam consequoruntur quemadmodum argumentis au pra alta lis explicatum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION