Institutiones philosophicae Matthei Liberatore Metaphysica generalis

발행: 1855년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

94 METAPRYsIME SPECIALIS easdemque non necessarias multam operam con ferre nolumus, ab his proponendis ac discutiendis temperamus. Potius veniamus ad respondendum iis , qui mundi aeternum productionem necessariam fuisse variis contendunt argutiis. Dillieultatibus eorum qui aeternitatem mundi comminiscuntur, βι satis. 25. Ohiic. I. In primis occurrunt recentis eclecti. smi lautores, quorum ratiocinationem, maioris perspicuitatis gratia, per partes paulatim exponam. Primum igitur aiunt, Deum necessario Cre3Sse mundum ; eo quod non modo substantia sit, verum etiam causa ; immo in tantum causa in quantum substantia , et substantia in quantum causa. Tum addunt: Deum quia causa est creare posse; at quia causa absoluta est, se a creando abstinere non posse. Hinc vero mundi aeternitas , ut quisque perspicit, manifestissimo derivatur, Resp. Nemo haec legens non iudicaturufi est, opinor, eos qui talia obiiciunt, aut consulto et de industria communes notiones Velle pervertere , aut non satis illa , quae proserunt, intelligere. Tanta in his confusio id earum viget et pugna. In primis enim conceptum substantiae cum conceptu causae perperam complicant. Quamquam enim omnis substantia sit etiam causa siquidem quidquid est, aliquam agendi vim sibi

vindicat), tamen disserens est utriusquis conceptus ; nec idcirco res aliqua substantia esso diei potest, quia causae notionem involvit. Nam ratio substantiae non cernitur in hoc , quod res a

92쪽

PARS PRIMA - COA MOLOGIA 95gat; sed quod ita exstet, ut alteri non inhaereat,

sed subsistat in s . Quare notio substantiae notionem causae antevertit omnino , nec , ut illa , aclivitatem, sed existendi modum respicit. Deinde etiamsi uterque conceptus confunderetur, tamen non ideo creationis necessitas in Drri posset. Probo enim animadvortendum est discrimen inter causam necessariam et liberam; quarum prima cum essectu ita nectitur, ut ea posita es- laetus etiam poni debeat; altera contra non item.

sed illuni si velit sic producit, ut possit non Pro ducere. Per hoc enim libera est, quod habeat propriae actionis potestatem. At vero Deus, ut supra dixi, non ost causa necessaria mundi, Sed prorsus libera. Ut igitur quia Deus ita voluit. mundus ex litit; sic pariter . si Deus aliter maluisset, mundus nunquam extitisset. Et sane id ipsum animadvertere videntur Bdversarii , cum aiunt: Deum si causa est, creare posse ; sin causa absoluta est. se a creando Rh-Stinere non posse. Quibus vorbis se necessitatem erctationis non ex ratio no causae, sed ex ratione causae absolutae derivaro significant. Verum dum haec dicunt, sibimet non sunt constantes sed quadrata rotundis commiscent. Nam tantum abest ut causa absoluta necessurio essectum son- dat, ut exinde contrarium polius consequatur.

quod enim omnino absolutum est, id ut nullam

dependentiam , sic est iam nullam necessariam relationem ad rem sibi externam habere debet; secus absolutum revera non esset, propterea quod

conditionem a se distinctam includeret. Si igitur Deus quia causa est, ut quidem potentissima, Prearo potest; profecto quia causa absoluta est,

93쪽

96 METAPHYSICAE SPECIALlStibstinere se a creando potest. Sic eni in habotcreandi virtutem , ut nulla ad producendum es-

sectum absoluta necessitate adigatur. Urgent : Deus Suapte natura actuosus e St; ergo a creando temperare nequit. 1leSp. Conc. aut . nego conseq. Nam Deus quidem actuosus est vi naturae, cum hoc ad realitatem pertineat. Sed actuosus eSt ea ratione eoque modo , qui sit absolutae suae porsectioni consentaneus. Quare duplex actio in Deo distingui debet: interna una, altera externa. Illa in cognitione reponilur et dilectione , qua Deus circa se ipsum necessario Versatur; alque haec operatio ab eo separari non potest. Alia sita Osuin productio norerum ceterarum; quae, quia . ntingentes sunt, cum divina bonitate , ut sublu dixi , necessario

non connectuntur. Unde emergit, ut ad posteriorem hanc operationem quod Spectat, Deus necessario actu OSuS Sit, non hoc quidem sensu, quatenus actu in rerum productionem necessario prosiliat, Sed qualenus necessario activitatem habet ac vim easdem producendi, sub hac tamen conditione , si velit. Rutio autem cur Deus ab actione quidem externa temperare queat, non item ab actione interna , in promptu est. Nam actio interna persectionem in ipso ponit agente; at actio externa non proprie agentem

. perficit, Sed essectum qui producitur. Quod in

ipsis etiam creatis causis aliquo modo conspicitur. Nam Sculptor , ex. gr. , cum hominem aut helluam marmore ponit, praecise quatenus agit,

non seipsum Sed materiam illam perficit; ac si exorcitio illo actionis in se etiam perficitur, id exinde procedit quod non immediate per essen-

94쪽

liam agat, sed per actum ab es sonita distinctum. Perstant: actio qua I eus creat. cum divina natura confunditur. Ergo separari a Deo non potest . sicut divina supientia a Dei operatione secerni nequit. Pra terea causa relationem habet ad esseclum. Sed Deus natura sua est causa. Ergo natura sua relationem habet ad esseclum. Respondemus: prima huius dissicultatis pars antiquissima est et iam pridem a Scholasticis resutata. Quare adversarii dum illam opponunt vetustissima recoquunt, silentio praetermissis solutioni hus. quas doctores illi neutissimi si graves reposuere. Ε a Vero evertitur sacile, si consideretur in actione divina creandi duo animadverti posse e realitatem ipsam qua illa constat, et relationem ad obiectum ponendum. Porro harum rerum prima cum Dei natura unum idemque est. Deus enim modificationibus non assicitur, sed simplicissima tantum sulis tantia constat. Ea proinde a Deo abesse nequit. At allera contingens est; et esse potest vel abesse, utpote quae persectionem in Deo nullam ponat, sed respectum tantum externum nil dat. Qui respectus divinam realitatem non necessario con Sequitur, sed a divino pendet arbitratu; siquidem exinde Oritur quod Deus , absque ulla sui mutationa simplici actu voluntatis eodem quo sempiterno , mundum condere vel non condere, atque hoclem poro potius quam alio creare decernat. Et quoniam divina actio rationem creationis non induit, nisi eiusmodi accedat relatio; idcirco est, ut contingens creatio sit, licet Deus in se muta. tionem varietatemque intrinsecus non SuScipiat. Verum haec clariora sient, cum de divina liber-

. l.

l , '

95쪽

98 METAPHYSICAE SPECIALIS late atque immutabilitate invicem concilianda

disseremus ; in praesens ad contrarium eripiendum errorem , quae innuimus, Sint salis. Ad alteram instantiae partem perfacile responsum est. Nam causa omnis dupliciter spectari potest: ut actu ponens essectum , et ut ad eum ponendum vim tantum retinens. Si primo modo spectatur, relationem habet ad actualem ess clum ; si altero , relationem habet ad essectum non actualem , sed vel suturum vel possibilem. Cuius disiunctionis ratio est, quia si causa est necessaria , relationem habet ad essectum reapse futurum ; si causa est libera , relationem habet

ad esse tum mere possibilem. Iam vero Deus non Primo modo , sed secundo cogitandus est vi sua onaturae ut causa. Nimirum cogitandus est ut causa in actu primo, qualenus Potestatem habet producendi essectum, si velit; atque ideo prout relationem habet ad esseclum mere possibilem. In

actu autem secundo est causa non vi naturae sed vi volunt alis, qua ad res alias eXtra se creandas

libero nectitur. Quare sub hoc respectu relationem quidem habet ad essectum actualem , sed eiusmodi relatio procedit ab actu libero divinae

voluntati S.

Obiic. II. Κant in antithetica rationis purae postquam thesim , quod mundus aliquando inee perit ex natura infinitae seriei , quae compleri reapse nequit, nisi desinat eSSeud quod est, ovi denter ostendit; ad probandam antithesim quod mundus initio carere debuerit, gradum lacit. Idque Sic demonstrare conatur. Fingamus , ait, incepisse mundum. Prosecto cum in ilium eius existentiam importet quae aut ea non erat, in ea

96쪽

PARS PRIMA - COSMO LOGI A 99 hypothesi praeire debuisset tempus aliquod , in quo mundus non existeret. Ante igitur quam mundus eX staret . tempus quoddam vacuum prasecessisse dicendum esset. At vero in lempore vacuo nulla res ad existentiam venire potest. Nam nulla quidem eius temporis est pars, quae prae alia rationem Praebeat, cur res esse potius dei, stat quam non esse . quamquam igitur in mundo plures series inchoari possint; ipse tamen mundus in illo carere nequit, et, ad elapsum tempus quod attinet, in sini lus esse prorsus vide

Res p. Negando prorsus quod quia creatio initium rei creatae importa l. tempus aliquod ipsi praeire debeat. Revera enim aliud praeiro non debet, nisi causa. Κant ideo decipitur, quia tem pus concipit ut quid absolutum et ab existentia rerum, quae lempore assiciuntur, omnino distinctum. Quod non est ita ; siquidem tempus non est aliud , nisi duratio rerum mutabilium; ac proinde sine rebus, qua D mulantur, exstare non potest. Quare lota Kantii ratiocinatio commentitio nititur standa monto et idea chimaerica temporis imaginarii , quod veluti vacuum concipiatur. At huiusmodi tempus Vacuum reale non ESt, sed merus imaginationis lusus. Nec vero in tempore sive vacuo sive pleno ratio quaeri debet pro existentia rerum creandarum ; sed ratio haec Deus est, qui libere in aeternitate operatur , et actione creandi rem condit o nihilo, ossicitque ut exstare incipiat. Simul autem cum rebus tem -

97쪽

100 METAPDYSICAE SPECIALIA pus etiam creat, quod ab earum duratione mu-iabili nullo modo dissert. Quare qui primae creationi tempus aliquod praecessisse singit, pugnantia loquitur. Nam anto primam rerum creationem entia creata qui, audit et sine rebus mutabilibus existentiam mutationis comminiscitur. Priusquam mundus corporeus sormaretur , nullum omnino erat tempus, sed sola aeternitas Dei

propria. Hoc optimo iudicamus , licet lasciviens imaginatio successionem vacuam nobis obtrudat. Secernat igitur Kantius ab imaginutione iudicium , et non modo antithesis haec, sed unive

sa eius antithetica evanescet. At quaeres: cum ergo mundus ante qua In crearetur non fuisse dicitur, illud anu quo pacto intelligi debet 3 Repono intelligendum id esse non Positive, quasi tempus aliud praefluxerit, in quo

mundus non erat; sed negative, quatenus tunc tantum, cum conditus est, existendi initium mundus ceperit. Vel etiam, si lubet, reserri id ad aeternitatem posset, quae, quia principio prorsus caret, individua ac simplici sua duratione cum tempore non incepit, sed hoc non exstan

i) Alia argumenta , quae sive ex Aristotele , siVe ex Averroo et Proeso depromi possent, ex dictis facile dissolvuntur. Ceterum Si quis ea attentius amat considerare , Bdeat Genuensem Metaph. t. 5, App. I), qui Per erit solutiones ad duodecim argumenta Aristotelis, viginti Averrois, duo decim Procli fuse refert. Aut etiam , si lubet , adeat Card. letum , qui illorum praecipua sophismata Proponit ocsolvit. Comm. in Octo lib. Arist. Oph13. Guacult. L.

98쪽

PARS PRIMA - COSMOLOGiA Di AneticuLus IV. De fine quem Deus in hae rerum molitione intendit. deque mundi perseesione. 24. Deum optimum maximum in hac rerum universi lato molienda sinem aliquem sibi proposuisse tam certum est, quam quod certissimum. Sapientis enim est non caeco imp tu ac temeritate ad operandum abripi, sed consilio duci et ratione ; cum eius proprium sit aliquid in op rando respicere et sinem certum praesti lustre Op ri , quod coniicitur. Deum autem esse sapientem et sapienter operari nemo nisi atheus inficiabitur. Id igitur ratum sirmumque arbitrantes, qui-- nam hic sinis fuerit, inquiramus. Qua in re ambigi prolecto nequit huiusmodi sinem Deum ipsum esse debui Sse. Rectus enim ordo postulat, ut hona quo elibet ad optimum , ad quod suapte ' natura Spectant, dirigantur ; intentio autem et ordinatio divina non potuit non esse rectiSSima. Praeterea, in essectio no rei sinis est primum mo-Vens ; nam agens non nisi a sine nil operandum impellitur. Sed primum movens ossectionis divinae non potuit esse aliquid distinctum a Deo . Secus Deus non esset absoluto primum rerum omnium principium. Ergo linis creationis est ipse Deus. Tertio , sinis est bonum voluntatem alliciens. Sed extin Deum nullum orat honum quod divinam voluntatem alliceret. Ergo etc. At cum dupliciter subiectum aliquod spectari possit tamquam sinis, nempe vel quatenus incr mento oliquo persectionis tu semet augendum Sit,

99쪽

META PHYSICAE SPEClΛLIs vel quatenus se aliis manifestet et communicet; non primo sed secundo tantum modo Deus suit creationis scopus. Deus enim cum sit persectissimus ac beatissimus; nullo intrinsecus augmen

to perfici aut novam beatitatem lucrari unquam potest. Ut igitur se quodammodo diffunderet, atque alios propriae persectionis et beatitatis participes saceret; seu ut se ullis intelligentiis munifestaret, ex quo eius laudatio et amor consequeretur; id sinem dumtaxat constituit, quem Deus in rerum molitione intendit. Λl quo hoc breviore sui mula sex pressum propositi no illa conlinetur qua creationis scopus Dei gloria fuisse dicitur. Quod quidem de externa intelligendum est. Nam illa, quae interno vocatur, et in dile- ctione et notitia consistit, quam Deus ipse de se

habet; aeterna est ac necessarid, et a rebus crean

dis mini ine pendet. Hac igitur seclusa, non aliud restat nisi exterior Dei glorificatio, ex manifestatioue persectionum eius resultans, quam proinde Deus in creatione spectasse dicendus est. Atque hoc ab ipso naturali rerum Ordine persuadetur;

qui mire patefacit omnia ad Dei gloriam tendere,

cum Singulae res crPalae, quotquot Sunt, vi naturae divitiam bonitatum et sapientiam praedicent, ad eiusque laudationem contuentes impellant, et divinae potentiae utpote Supremae causae se subiiciant. Polio gloria desinitur clara notitia cum laudo. Et Deus igitur innotesceret, et non modo verbis, verum etiam obsequio et Operibus a creaturisOmnibus, prout quaeque capax est, laudaretur, illud est quod scopus huic rerum universitati praesigendus et revera praesiXus enuntiat.

100쪽

rans PRIMA - cosMOLOGIA 103 quod vero ad utilitatem attinet, quae magna

sane ex rerum universitate redundat, eam omnem Deus in creaturas rationales transferendam v luit. Etenim totam hanc adspectabilem rerum machinam in emolumentum illius naturast concurrero Oportebat, quao inter ceteras optima s rei, alque relationes rerum ad earumdem usum

debite faciendum internoscere , et cum Supremo sine, nimirum divina gloria, congruenter copulare potuisset. nationi factum ipsum consonat; siquidem nulla est res, quae, si recte adhibeatur, bonum aliquod homini non importet. Alia

enim ad vitam eius alendam tuendamque, aliam relaxandum animum, alia ad sanitatem se vandam vel recuperandam, alia ad iustam de sensionem exercendam, alia ad semet ceterosque perficiendos , omnia ad Dei notitiam et amorem eomparandum , in quo summa hominis beatitas

est, maximopere conferunt.

25. Hinc ratio desumi potest ad explicandam

rerum, quibus machina haec coalescit, varietatem et Ordinem. Nam si sitis, quem Deus increandis rebus intendit, divina gloria continetur , quae ex divinarum persectionum manifestationis exsurgit: compertum cuique sit, hunc mundum quamdam, ut ita dicam , imaginem et imitationem Dei praeses erro debuisse ut ex ipsius consideratione cognitio et laus artisicis consequeretur. Iam vero Deus est unus et multiplex; unus quidem natura, multiplex virtute. Nam simplieissima eius unitas infinitis persectionibus aequivalet, et omnem, quae excogitari potest, bonitatem detractis limitibus ac desectibus continet. Ergo mundus, utpote hanc divinae naturae uni-

SEARCH

MENU NAVIGATION