Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

cum ait: Sed haec huius gratia cognoscenda sunt: ne propter igno κrantiam ridiculum aliquod agatur , aut dicatur. Is norantia au/tem a casu est, cum quis ob imprudentiam dicto,aut facto errorem animi demonstrat. neminem autem adeo perspicacem, atque pru/ dentem existimamus .cui non interdum haec ob imprudeliam ignoratia, quam a casu esse diximus, contingat. nam ut nullus ita sortis, atque agilis est equus qui nu quam offendat;nec homo uiribus tam robustis, qui non aliquando ceciderit: ita sane nullus adeo sapiens est uir qui non interdum mente labatur. nihil enim sub Lunae globo adeo perfectum est, ut omni careat uitio . Tertium erat tur pitudinis genus in iis, quae exterius adueniunt: quod nihil aliud est, quam reccitas quidam ab iis, quae extrinsecus nomines exornant.

quod θ ipsum trifariam, sicut S alia duo superius dicta, diduciλtur, in turpitudinem inquamin ueram, fictam , ct casu contingen/tem. Hactenus primo habuimus ridicula omnia a turpitudine citra dolorem proficisci: deinde omnem turpitudinem necessario aut

corporis, aut animi aut rerum extrinsecus contingentium existere: postremo turpitudines omnes, aut ueras,aut fictas, aut casu esse:

nunc reliquum est,ut ex iis tantum locis ridicula omnia, sue in re, sue in uerbo sint duci ostendamus: quod postmodum innotescet, cum Ciceronis ridicula ad haec capita reducemus . Quaquam uero ridicula omnia a superius enumeratis ridiculorum locis deduci certu sit ea tamen .s non accedat admiratio, la nequeunt seu mu/nus praestare: quod hac maxime ratione persuaderi potest. Nullum enim ridiculum adeo salsum,ac face tu est. quod si pluries audiatur, non fastidiu potius, quam delectationem pariat. nam etiam si per se ueret turpitudo; tamen quoniam cessat admiratio,quam risus consequebatur,cum amplius nouu non si, haudquaquam delectat. qua re in udiculis ipsis admiratio nequit , risu seiungi. Sententiam nostrain confirmat Horatius in arte Poetica, esim inquit:

fit Cherilus ille,ri Quem bis, terque bonum cum risu miror. ecce Horatium admirationem risui iunctam dixisse. item admirationis causa ili esse nouitatem, cum ait: ,, aciem bis, terque bonum: hoc est raro bonum . nam quae rara sunt, noua itidem esse dicu tur. Unde mirari satis non possum, cur Cicero, qui de ridiculis plenius tractauit, de admiratione, quae est una risus causa, ne uerbum qui dem secerit: cuius tamen omnino meminisse eu oportebat. cum ri.

sus nunquam sine admiratione cieri possit. quod utiq; planum fiet,

332쪽

s postquam risimus,causam, cur a risu cessemus, diligentius inqui ramus. Illud certum est,quod si turpitudo tantum esset risus causa, ea perseuerant risum quoque perseuerare necesse esset . at nul .la cessante turpitudinis causa, cessamus tamen a risu ea enim tura

pia quae nobis familiaria sinit, risum non mouent. igitur latis constat, turpitudinem ipsam tantum, risus caulam non existere, sed admiratione quoque opus esse . amobrem si risus , turpitudine, atque admiratione, perinde ac a duabus causis proficiscitur, quiderit mirum,si altera celsante, admiratione inquam, risus itidem ces/set ρ opus igitur est,ut admiratio quoq; praeter turpitudinem accodat. Parcant mihi Ciceronis mancs. praetermisit enim ni me mea

fallit opini ob admiratione in hoc genere; quae ridiculo cuilibet neo cessaria est. Quod si quis obiiciat, nec Aristotele ipsum quicquaprorsus de admiratione dixisse. fatemur quidem in libro de Poetica, quem habemus, id uerum esse: uerum in tractatione, quam de ridiculis edidit, cum uir ille diuinus fuerit oculatissimus, de admira/tione,quae cum turpitudine ridiculorum est causa, eum meminisse dubio procul existiniamus. Qubd si quis iterum obiiciat, Cicerone quoque in tractatione de ridiculis admirationis meminisse, cu agit de ambiguo; sciat is, uerum quidem esse eius illum meminisse, non tamen ut ridiculi causa eli: sed quod magis mirere) de ea, ut de reis quasi ridiculis opposita, eum mentionem fecisse,cum ait: Ambiguuis per se ipsum probatur id quide, ut ante dixi, uel maxime: ingeniosi is enim uidetur uim uerbi in aliud, atque caeteri accipiant, posse duce/,, re: sed admirationem magis, quὶm risum mouet misi si quando in/,, cidit in aliud genus ridiculi. Sciendum autem est, admirationem aliquam esse rerum abdita ru, in quibus nulla turpitudo est: quae sanὸ sine risu semper reperitur. intcrdum autem admiratio est rerum, quibus subest turpitudo sine dolore: haec uero cum risu semper est. quod Platonis testimonio comprobatur : cuius auctoritate Cicero omnibus praeserendam existimat. is enim in Theaeteto haec ad uerse

δε λεγsp. quae latine ita sonant. Nam in praesentia amice mira quae is dam,' ridenda sicile dicere cogimur. Quonam igitur consilio admirationem Cicero a ridiculo pene distinxerit; si risus de quo nunc loquimur na inuenitur ct alius risus,qui fit ex tractatione quarunda corporis partium, uerbi gratia axillarum, de quo nunc sermo non est nunquam sne admiratione est, no plane uideo .chm praesertim, ct ipse fateatur solere dici a seueris uiris maiorem excitari risum. quόd sane non alia magis ratione euenire putadum est, quam qu bd ridiculum

333쪽

ridiculum illud maiorem habet admirationem,ob nouitatem uide/licet: raro enim contingit, ut uiri seueri ridiculis utantur:quod noita nouum apparet in urbanis atque facetis. noua autem nobis esse iucunda, tum communi omnium hominum sensu, tum etiam testimonio Aristotelis in Rhetorica capite de Iucundis, quoniam addi scere iucundum est,declaratur. Quoniam igitur risus turpitudine citra dolorem cum admiratione dependet, difficultas illa maxima a Cicerone recitata, num hoc, quod ad excitandum risum attinet, ab ulla arte proueniat, an ab ipsa potius natura , satis aperte solui potest : uidelicet in uniuersum quidem ac generatim illorum artem tradi posse,priuatim autem ac spcciatim nequaquam. non enim ut

in arte medica hunc morbum hoc remedio depelli, ita sane hoc disctum hoc ridiculo labefactari doceri possumus. quoniam in ridiculo spectari nouitate oportet,quae pariat admirationem. quid enim admirationis in eo esse potest,quod arte ita inuentum, ac partum sit rit,ut aliis etiam usui esse possite Hinc etiam dignosci potest, qua obscure perplexeque Cicero fuerit in hac quaestione locutus: quo. niam id,unde quaestionis pendebat solutio, praetermisit. quid enim obstat, quo minus aliquid in uniuersum arte demostretur,quod priuatim non doctrinae, sed naturae munus sit: cuiusmodi ridiculorum natura asseueramus 3 Ridicula igitur partim ab arte, hoc est, in uni. uersum.partim , natura, hoc est, priuatim semper dependent: quo. niam de eis ars nulla tradi potest.& hoc est,quod Aristoteles tertio de Rhetorica libro de urbanis loquens dixit: παῶν μυ ollo Giis Let ινα ἔαγρομνασειέα, δἰ τῆς Medis ταν t. quorum uerborum sensus est:

edere sales ingeniosi, aut exercitati est uiri, eos autem docere Rhetoricae facultatis est. hoc est, speciatim quidem a natura pendent, generatim autem arte demonstrantur. st quatenus , natura sunt, noua existunt: unde admirationem etiam habent. Neq; uero tanta,quod

admirationem Cicero de ridiculis agens omiserit,aut quδd dubitatio, num de ridiculis ars tradi possit,perplexe atq; ambigue satis ab

eodem fuerit explicata, praeter rationem esse factum mihi uidetur: uerum etiam cum ridiculi locu ,δ regionem explanat, tria sunt, quae dissicultatem merito facere possunt. ait enim: Locus autem, ct regio

quasi ridiculi nam id proxime quaeritur turpitudine & deformitate

quadam continetur. saec enim ridetur uel sola, uel maximὲ, quae notant,& designant turpitudinem aliquam non turpiter. In quibus Ciceronis uerbis illa primum uerba animaduertenda sunt, scilicet uel sola uel maxime: quasi sand ridicula sint,quae turpitudinem aliquam non habeant, cum tamen Aristoteles in Poetica ridiculum turpis ipsius

334쪽

ipsius parte quandam eiis dicat . qui igitur fieri potest, ut ullum un,

quam ridiculum stabique turpitudine Z Secundum in dictis Cice, ronis con syderandum est, quod dixit, no turpiter, id est ut opinor)non infacete, sed lepide,& cum uenustate aliqua. id ita intelligenduper ea,quae interius a Cicerone dicu tur,deprehcdi potest .ait enim: M Genus hoc leuius.& ut dixi mimicum : sed habet nonnunquam ali. is quid etiam apud nos loci, ut uel non stultus, quasi stulte cum sale diis cat aliquid. quae uerba tantundem ac illa priora, turpitudinem non turpiter ualere uidetur. quod quo pacto uerum si .uiderit ipse, cum ridicula multa dentur, de quibus minime veru est dicere, quod tu Dpia sint non turpiter: ut in iis pcne omnibus, quorum est usus in Comoediis . mimi praeterea, ac rustici turpibus turpiter prolatis risum commouent. Tertium praeterea perpendendum, lubd deridiculis uerba faciens Aristoteles, uoluit turpitudinem, a qua desumiridicula debent, necessario citra dolorem esse oportere. Cicero ta/men hac de re ne uerbum quidem iacit, cum nullo pacto praetercunda suisset. quoniam turpitudo, quaecunque ea si cum dolore no ri. sum, sed commiserationem gignit : alioqui inhumani prorsus esse.

mus. I laec nos, non ut Ciceronem taxaremus, in mediu adduximus,

sed ut omnes intelligerent ridiculorum doctrinam non ridiculam,

sed seriam, ac perdifficilem esse: cum uiri alioqui grauissimi, qui de

eis pertractarunt,non iciles habeant contra se difficultates. Pro Ci,cerone tamen . quantum ad primum attinci, licerem capi susus ri sum, quam ab Aristotele capiatur. quoniam enim in amicorum stfiliorum, neque non etiam aliarum rerum nobis iucundarum occur .su speciem aliquam risus prae nos ferimus, qui sand non P turpitudine dependet. ideo dixit Cicero, uel sola uel maxinac. ritum enim, ut communitor sumitur, accepit. At Aristoteles per risum, no sub/riluni, sed id genus risus, qui non ius a re turpi citra dolorem pro/uenire potest, intelligit. quamobrem Aristoteli Cicero non contradicit: quoniam non codem modo risum accepit uterque. Ad secundum autem dici potest, Ciceronem eo loco ridicula perpendere, noquatenus a quocunque ducuntur, sed quatenus ab oratore. ista cautem a turpi non turpiter desumpta dicentur: quoniam orator apte, atque ingeniose risum ciere debet. Ad postremum respondemus, uerum quidem esse turpitudini dolorem, s risus ciendus si, mini, me iunctum esse oportere. ucrum de eo nihil Cicero dixit: quoniam de risu.qui ad oratorem spectat, uerba facit, cum scilicet aduersa, rium deridet. aduersarius autem, si uehementi quopiam dolore pre meretur, haud quaquam rationi consentaneum est in soro tunc uersari.

335쪽

sari. Huc accedit, quod si orator alicuius turpitudinem, quae esset cum dolore, derideret, id tale ridiculum non esset desumptum a turpi non turpiter, sed a turpi turpiter; quoniam inhumanitatem se peret. Verum c a dictumst, turpitudinem, si dolor apparens eidem iungatur, minime risum mouere, ab instituto nostro nequa quam alienum uidetur explicare, tria esse hominum genera, mini. me digna ut derideantur pauperes , scelestos, ct probos. pauperes enim misericordia tu non se iactent, atque insolentes sntὶ non au. tem irrisione digni sunt . scelesti non contemptum, sed odium me/rentur. eos uero, qui probi sunt θ habentur, deridere , ά bonis mobribus alienum esse uidetur. Redeuntes itaque , unde nostra diuer, tit oratio, dicimus admirationem, si risum excitare debet, necessa. rio turpitudini iunctam esse oportere. Admiratio autem duobus modis contingit. uel enim turpitudo per noua est, uel ratione modi exprimendae turpitudinis noua censetur. Exemptu primi si Cicero- . nis illud: Crassus inquit) per tuam nobilitate,per uestram familiam. . quid aliud fuit,in quo concio rideret, nisi illa uultus,& uocis inii, . tatio p per tuas statuas uero cum dixit: ct extento brachio paulumi etiam de gestu addidit: uehementius rismus.Turpitudo igitur illa noua Crassi, ex deprauata imitatione, risus causa fuit. non enim

deprauati illi gestus erant Crasso proprii ac familiares, sed ficti ac

noui. unde orta est admiratio : admirabatur enim concio fictam illam ex deprauata imitatione turpitudinem in Crasso. Est quoque nouitas penes modum,quo exprimitur turpitudo: cuius exemplum, sit Ciceronis illud, cum ait: Ridiculum est illud Naeuianum uetus, in surace sermo: solum esse, i domi nihil st,nec obfgnatum, nec, occlusum. in quo exemplo no ratione turpitudinis serui, risus mo/uetur . nam si dixisset seruum habeo voracem ac gulosum. hoc

enim significatur per illa uerba solum esse, cui domi nihil sit, nec obsignatum, nec occlusum serui quidem turpitudinem dixisset,

risum tamen non excitasset. sed quoniam est quidam taxandae voracitatis per amphibologiam modus, iccirco turpitudo est cum nouitate quadam expressa, ex qua nascitur admiratio, quae necessario risum mouet. In hoc autem exemplo illud unum animaduer, tendum est quod si Naeuianum id in seruo uere furace dictum ecset, qui monilia, uestes, nummosque iuraretur, huiusmodi sane turpitudo non risu, sed odio digna dubio procul extitisset . quod si ci λDi ac potus furacem ipsum intellexerimus, recte sane turpitudo haec risu potius, quam alia maiori poena digna uidebitur. Clim autem turpitudo uerbis interdum propriis exprimatur, ut Him aliquem gulosum

336쪽

gulosum, timidum,mendacem,ct huiusmodi nominibus nuncupamus:interdum uerb uelut in aenigmate,atque pictura eam exprimamus: eiusmodi turpitudinem, quae uerbis, sed non propriis expri/mitur , commodioris doctrinae gratia pictam appellabimus: quae etiam in uerbo appellari potest . Ex laoc autem duplici exprimen. dae turpitudinis modo,uidelicet uel nominibus propriis , uel quasi per picturam , ut supra ostendimus,ridiculum , dummodo cum eo nouitas coniuncta sit, excitari poterit: quae nouitas,si in re ipsa non reperiatur, ex dicendi modo accersenda est; ut ex eo ridiculo,quod

est in furace seruo,patet . nam cum gulos tas, ac voracitas in seruores noua non esset, Naevius quodammodo furacem seruum expresst.unde statim risum commouit . ex quo etiam uideri potest aper. te, ad risum ciendum necessario adluctam admirationem esse oportere. Patet igitur ex dictis,ris uni ex turpitudine sne dolore profici. sci. quae ut allatinus aut corporis.aut animi, aut rerum extrinlccus contingentium est: atque horum turpitudo,aut uera , aut sinulata, aut caui est . cui turpitudini,si ab ea risus excitari dcbet, admiratio necessario comes esse debet: quae necessario a nouitate pendet. no/uitas autem aut in re,aut in exprimendi modo c5sistat,oportet. hoc autem tantundem ualet,ac si diceremus turpitudinem risum moue. re aptam,nouam esse debere: aut per rem ipsam turpem nouam,aut s haec noua non sit,per nouum exprimendi,atque depingendi m dum . utro uis autem modo st, risunt excitare poterit.

, T autem,quae diximus, uera esse ostendamus, ct ea quae inini. tio scriptionis huius polliciti sumus,praestemus, ridicula Cicoronis percurramus,atque ea in iam enumerata genera, tanquam in locos ac sedes communes,extra quas nullum ridiculum est, reduca.mus: simulque ollendamus, quomodo in omnibus turpitudo sit cum admiratione. Ac primum illud si, quod olim a Crasso in Me, mium dictum suilla apud ipsum Ciceronem legimus : nimirum ut audientes lepida narratione recrearet, comedisse eum lacertu Largit,cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus, atque ob id in. icriptas fuisse literas omnibus in parietibus.tria .LLL. duo. MN ; quae, ut oppidanus illi dixit, hoc significabant: lacerat lacertum Largii mordax Memius quod facetum admodum, atq; salsum fuisse dicit. Primum igitur inquirenda est in hoc ridiculo turpitudo,unde risus prouenit. certum autem ell, quod Memii turpitudo, quod scilicet Largii brachiu mordicus lacerauit,risum non mouet quonia Cras/

337쪽

sus, ct non Memius suit, qui risum concitauit. erit ergo Crassi tur, pitudo: quae, ut antea dictum est, triplicitcr dicitur,aut corporis,aut animi, aut rerum extrinsecus contingentium . in hoc Crassi dicto nulla nec corporis , nec rerum extrinsecus contingentium apparet turpitudo : relinquitur igitur, quod animi fuerit. sed animi tur, pitudo trifariam contingit, aut re vera, aut ficta, aut casu . clarum autem est, quod casu non suit;quoniam ex proposto Crassus id dixit: nec uera est turpitudo;quoniam Crassus non laudaretur; ex turpibus enim rebus laus non prouenit: relinquitur igitur, ut sit animi ficta turpitudo, mendacium scilicet: quoniam dixit in parietibus inγscriptas et literas illas, quae tamen scriptae non erant. Hoc autem, quod nos diximus, ex Ciceronis uerbis eodem loco facile conu in ,, citur, cum inquit: Perspicitis hoc genus quam si facetum, quam H elegans, quam Oratori v. sue habeas uerc,quod narrare possis,quod ,, tamen est mendaciunculis aspergendum: sue fingas. Vnde hic iure quaerimus, quomodo huiusmodi dictum elegans, atque oratorium et se possit,cum turpitudo, nec elegans, nec oratotia uideatur. aut igitur erit risus citra turpitudinem, aut nec erit elegans, nec oratoγrium. Diximus praeterea animi turpitudinem ignorantiam esse . at Crassus Cicerone hac in re tanquam prudens, sapiensque celebratur. His ut faciamus satis, illud in primis animaduersione dignum est, fictam animi turpitudinem superficietenus turpitudinem prae se serre, re tamen atque intrinsecus animi pulchritudinem fgnincare. nam scientis est apte scire ignorantiam Ongere, siue ea negationis, si/ue ex deprauata ratiocinatione sit. quo ita posito, dicimus Cicerone Crassi dictum recte laudare, perinde ut elegans, ac oratorium, hoc est tanquam acutum, atque ingeniosum . mendacium enim quanquaanimi turpitudo sit, quatenus tamen quiddam apte fictum est, ingenii acumen ostendit . quare ficta animi turpitudo cum cognitione, atque uera animi praestantia non pugnat. hinc fit, ut eos, qui in hac excellunt,elegantes, urbanosque merito nuncupemus . Quod igiatur in hoc ridiculo, quod offertur a Cicerone,turpitudo st, ct cu, iusmodi satis dictum est. reliquum est, ut unde si comparata admi, ratio demonstremus. Dicimus itaque admirationem ea ratione contingere in antea dicto ridiculo: quoniam Crassus nouo atque

insolito modo Memii turpitudinem expressit,fingens in parietis usesse literas inscriptas, de quibus superius dictum est . est igitur in Crasso animi ficta turpitudo mendacii, quo novo quodam modo Memii turpitudine expressit. nam illis literis, ueluti pictura quadaeam expressit: unde risus est necessario consecutus . diximus enima turpia

338쪽

a turpitudine sine dolore, cum ei comes est admiratio, ritum pro,

uenire. od si quis dicat, hoc esse ridiculum non posse; quoniam

' cuni dolore Largii est, cuius fuerat laceratum brachium: responde, mus lacerationem iam praestrisse,neque tunc cum agebatur iudiciv. Largium dolore amplius assici. iccirco nihil uetuit, quin risus exci, rari potuerit. Illud autem in aperto est,simulatam turpitudinem, magis quam non simulatam ridendi occasionem praebere, ea, ut arbi, tror, ratione qua de Philosophus. X I X. pari. in libro Poetices me minit: quoniam scilicet addit cero iucundum est . ficta autem turpi,

ludo est uerae turpitudinis ueluti pictura quaedam. id igitur, quod loco supra citato Aristoteles de pictura dicit, id nos ae turpitudi, ne ficta, quae picturae proportione respondere uidetur, dicere pota, mus. Est 2 aliud apud Cicetonem ridiculi exemplum in re, quod

,, ex quadam deprauata sui uitur imitatione. ut illud Crassi: per tuam is nobilitatem, per uestram familiam. quid aliud fuit, in quo cocto ri, is deret. nisi illa uultus, ct uocis imitatio ξ per tuas statuas uero cumis dixit: δ extento brachio paulum etiam de gestu addidit: uehemen λ tius rismus. In hoc ridiculo risus causa est licta Crassi corporis turpicii do .penes figuram, atque actione, quae prauam aduersarii actionem referebat. Admiratio uero erat in nouitate : quonia quatenus scia, notia erat. Erat igitur ficta cum nouitate turpitudo, quam se. uitur admiratio, perinde ac umbra corpus : unde risus prouenire

ebet. Uerum huiusnodi ficta corporis turpitudo paruam animi pulchritudinem ostendit. iccirco Cicero eiusmodi imitatione cauλtissime tractandam prudenter monet. nam sc in hoc genere iniit ri oportet, ut qui audit. plura cogitet, qu in uideat: hoc est, ut id parce fiat. 1ia ex re id elicere possumus, ritum,quem sapientes aliis mouent, a simulata potissimum corum animi duci turpitudine. atq;

ob id dixit Aristoteles in tertio de Rhetorica libro duo esse ridicu

lorum genera: alterum,quod libero homini couenit: alterum, quod seruorum, 2 scurrarum est. quod sane dictum ita intelligi debet: ridicula nonnulla ingenii acumen prae se serre, ct huiusmodi adli,

beros homines spectare: alia uero nequaquam. ct haec aut ab ani. mi turpitudine uera , vel a simulata corporis turpitudine, aut e rebus eatrinsecis deducuntur: quae ridiculorum genera seruorum,ac scurrarum propria lunt. Quoniam autem Cicero facetias ac sa. les in duo genera diducit quorum alterum re,dicto alterum tractatur: ct iam duobus illis exemplis facetias in re turpitudinem admi/ rationi adnexam habere declarauimus: in ridiculo quoque. quod in uerbo est,turpitudinem cum admiratione risus causam esse ostenis dere

339쪽

DE RIDICULIS. st

dere debemus. hoc enim declarato, sitis apertum erit, ridiculum a turpi, admirationis interuentu, necessario proncisci. uerum cum in dicto ridiculum bifariam contingat, aut uerbr, aut sententiae gra/tia, in utrisque propositum nostrum ostendemus. Exemplam igi, tur primum , quod a Cicerone in uerbo assertur, huiusmodi est. ,, Pusillus testis processit: licet inquit rogare Philippus . tum quae-- sitor properans . modo breuiter . hic ille, non accusabis, perpu/ri sillum rogabo . Ridicule: sed sedebat iudex L . Aurifex, breuioris etiam, quam ipse testis. omnis est risus in iudicem conuersus. ui, , , sum est totum scurrile iudicium . Ergo haec. quae cadere possunt ,, in quos nolis, quamuis snt bella, sunt tamen ipso genere scurrilia. Haec Cicero . Si hoc a Cicerone relatum exemplum ridiculi exacte perpendere uelimus , ex pluribus ridiculis ipsum esse compo situm uidebimus . quod ut facilius intelligatur , id in suas partes dissecabimus . Est igitur prima risus causa , quod Philippus tu Dpitudinem corporis ipsius testis, nimiam scilicet breuitatem, uoce amphibologica laxat. ritus igitur causa est, corporis ipsus testis

turpitudo cum admiratione modi eam exprimenci: quoniam an

a, phibologica uoce fuit expressa . Verum Cicero subiungit , sed se is debat L. Auri sex, breuior etiam, quam ipse testis. omnis est risus, , in iudicem conuersus. ex quibus Ciceronis uerbis aperte habetur duabus de causis ex illo Philippi dicto risum contigisse: tum gratia testis, tum uero iudicis. Verum hic animaduersione opus est , om/nem iccirco risum in iudicem conuersum esse : non quod iudicis turpitudo, quamuis testis corpore breuior esset, si causa proxima risum mouens : hoc est turpitudo corporis iudicis non est causa risus proxima, sed turpitudo animi Philippi, imprudentia inquam: quoniam illud eius dictum imprudenter cadit, in quem non uult.

Et cum animi turpitudo corporis turpitudinem exuperet, quemadmodum quoque opposito modo animi pulchritudo corporis pulchritudinem longe luperat: nil mirum erit, si maior est risus conci, latus gratia Philippi, quam gratia testis: quoniam primum ridi. culum fuit desumptum ex corporis testis turpitudine: secundum 13 ex turpitudine animi dicentis. Verba autem illa Ciceronis : om, ,, nis est risus in iudicem conuersus, ita intelligenda sunt: non qu bd iudex si derisus, sed Philippus ratione iudicis : quoniam eius dictum cecidit in quem nolebat. In hoc quoq; ridiculo est turpitudo' cum admiratione,animi scilicet turpitudo,noc est imprudentia Philippi cu nouitate: quoniam cadit in que nolebat. Philippi uero tu pitudo est sub genere turpitudinis animi , casu contingentis. suit

D d enim

340쪽

enim casus, quod iudex breuior sederet, cum ipse uellet testem pu/

D sillis irridere. Addit 2 aliud Appii dicetis: Coenabo inquit apud

D te: huic lusco familiari meo C. Sextio uni locum uideo . Est hoc ,, scurriter & quod sine causa lacessivit: ct tamen id dixit, quod inax omnes luscos conueniret . ea quia meditata putantur esse, minus,, ridentur . Placuit haec Ciceronis uerba recensere, ut ex iis potissi. muni colligeremus admirationem,etiam Cicerone auctore, turpitudini annexam risus causam existcre. nam quae est causa, cur quae me

dilata putan tur, minus ridenturi nulla sand alia, nis quoniam ea minus admiramur: quocirca minus ridemus . admiratio igitur risui conuenit. Huius autem ridiculi turpitudo sui patet) corporis est: quoniam oculi alterius desectus corporis turpitudo est . quae, quo/niam nouo quodam modo uerbis eam pingit, iccirco nouitate ac admirationem habet . quoniam tamen sui inquit Cicero) in om/nes luscos id conuenit, uidetur esse prae meditatum : quo circhminorem risum facit. Laudat ibidem Cicero .ct recte quiὰ ematisci il-- lius in Appium factam ex tempore responsionem, quae fuit: naanus his laua,& coena: denotans ut nos putamus Sextium manus lauare no posse: quoniam una tantum illi erat manus : uel quod i inmundus manibus , furque erat. Est in hoc ridiculo corporis turpitudo, d sectus inquam manus uel animi, furacitas scilicet. nouo itaque mo/do,atque ex tempore turpitudinem illius significat: quocirca mutitam habet admirationem: quoniam non dixit,& tu altera manu ca res,vel tu fur es: sed quoniam per hoc, quod dixit,manus laua, ct coena,ei imperat Operam,in qua utraq; manu opus erat; ct in memoria ei reuocat,quo δ altera carebat manu, ita eius turpitudinem pinges: ideo risum mouet. Ridiculum quoque, cum praeter expectatione aliquid audimus, turpitudinem cum admiratione habere necesse est. id Ciceronis exemplo monstratur: qu i Portium Nascam sic in bis terrogasse Catonem, qui uxore duxerat, resert: nu quid ex animi tui

is sententia uxorem habes prespondit hic: quia id ab eo no probari in, is telligebat mon ex animi tui sententia. In hoc ridiculo est animi tur, pitudo Catonis ficta. nam dissimulat se non satis intellexisse, quod

quaerebatur. θ quoniam responso praeter expectationem est, noua est,& cum admiratione. in ridiculo igitur cum praeter expectatione audimus, est turpitudo cu admiratione. Ite ridiculu, cum honesto uerbo uitiosam rem appellamus, turpitudine 2 admirationem ha, bet . quale illud Africani in centurionem , ut Cicero resere,qui cu/,, stodiae causa se in Pauli pugna non affuisse dicebat : non amo in. H quit nimiu diligentes: honesto uerbo turpitudinem ignauiae notas: quae,

SEARCH

MENU NAVIGATION