장음표시 사용
101쪽
ni re sententiam, eo Clementiorem fuisse legem, quo acriorem . eo mitiorem poenam, quo atrociorem . Id primum ipse idem suadet Gellius dum ait I : Tertiis nundinis rapitis poenas dabant, AUT Transtiberim PEREGRE venum ibant; sed eam capitis poenam sanciendae,
ut dixi, mei gratia horrificam ATROCITATIS OSTEN . nουisque
terroribus metuendam reddiderunt. 38. Τria hic momenta notamus. Primum in disjunctiva illa aut ponimus, per quam nostra in g. 33. exposita belle sententia roboratur. Secundum in ipsa mei Transtiberina venditione consistit; crudelior enim caeteris erat ista venditio, quippequae, ut ait Tur nebus sa , extra fines eum, qui venditus esset, amandaret, ne tu agro Romano serviret; cum Transtiberina regio extra agrum Romanum esset, et in eo agri genere, qui peregrinus diceretur, jamque attribueretur Etruriae : cum quo concordat Donatus 3 . Te tium est in atrocitatis ostentu collocatum: haec enim atrocitas , noe vis reddita metuenda terroribus, illa apprime est, quae delinquendi consilium aufert; et merito quo atrocior eo mitior fuisse videatur.39. Quod quidem evidentius constabit, si eamdem Romanis legislatoribus in aliis quoque legibus pateat fuisse mentem , idem Omnino consilium , ut, severiori poena proposita. delinquentium animos ita perstringerent, ut inviolata disciplina maneret. Presto est Posibius . qui adversus invigiles in nocturnis custodiis hanc ait his verbis poenam , legemque servatam : Tribunus fustem eapit eoque condemnarum quasi attingit solum , quo facto omnes Iegionarii qua
fustibus, qua saxis inibi intra castra , ut plurimum quidem , sontem ne cant: sed , et si quis evaserit, non tamen salvi propterea sunt. Nam quae illis salus, quibus in patriam quidem redire non licet, quos nemo ausit te. eto recipere Quamobrem qui semel in eam calamitatem inciderunt, pla nissime pereunt. Quare cum adeo vehementer , et sine spe veniae delicta
haec puniantur , DISCIPLINA NOCPURNARUM EXCUBIARUM INOFFENSO FOENORE SERUATUR.
o. Quid, quod ex ipsismet xo. tabulis falso testi saxum proponebatur, ut ne salsum ullum adesset testimonium : hoc ipsum ut membrorum sectionem, tamquam in speciem terroris indictam , excuset, ipse idem Gellius insinuat, dum s) ad Phavorinum haec ait : An putas Phavorine, si nunc quoque , ut antea ex XII. tabulis qui falsum testimonium dixisse convictus esset e saxo Tarpejo dejiceretur, mentitu
co Noet. Attie. I. ao. e. v. Polib. historiar. l. s. s. 48 .e a a Turneh. in adversar. l. M. e. 43. cs, Gellius noci. Attie. l. ao. c. I. Donat. de urbe Roma I. I. a. . s. s.
102쪽
LIBER II. DISSERTATIO III. g tituros fuisse tam multos, quam videmus p ACERBITAS PLERUMQUg PPLICII BENE , ATQUE CAUTE UIUENDI DISCIPLIDA EST .
I. optime igitur optimus philosophus aeque , ac jurisconsultus , Vincentius Gravina I , cui favent nostri duo lumina priama Senatus, Hoctomannus, inquam , et Criacius sa) in haec verba concludit : At si pluribus creditoribus teneretur, tunc crudele IN SP CΙΕΜ exemplum in eum erat constitutum : IN SPECIEM , INQDAM;
NAM REVERA NIL MITIUS EA POENA , QUAE TERRORE SUO DELINQSENDI CONSILIUM AvFERT, ut hujus legis G,
rus demonstravit; numquam enim , ea vigente , quisquam in hanc poenam incurrit; quia , metu poenae , nemo plus aeris s3 contrahebat quam suae substantiae tolerarent: acerbitas igitur pestis hujus ulciscendae m lioris inducendae fidei disciplina erat . a. Verum mollioribus Romanorum temporibus , ut et salsis testibus , ita et decoctoribus poena mitior evenit, quam tinulae XII. indixissent; et sectio membrorum in bonorum sectionem fuit commutata: quin immo nomen hoc SECTIO , quod membris , non honis aptatur a membris mutuatum est, ac derivatum in bona equod quidem ocultatissimus omnium inspexit λ) Criacius, hisque notavit verbis: QUAMOBREM proscriptio illa , distractioque bonorum
debitoris , quae fit ex edicto , APPELLATUR SECTIO ; AC SIC, UT IN XII. TABULIS SECARETUR COR S DEBITORIS IN PAR.TES SECAN R TANTUM BONA ex edicto, et fuma debitoris I borat; ET PROPTEREA HAEC PROSCRIPTIO MORTI COMPARATUR. Lex x II. tabularum volvit decoctoris SANGUINEM ERFUNDI ; at praetor maluit SANGUINEM SUFFUNDI, QUAM EFFUNDI ; idest irrorare infamiam , INIICERE P-OREM P
43. Quid vero aliud sane Tertulliani verba sonent , quam magni sonent verba Criacit In PUDORIS NOTAM s) ait ille. capitalis poena conversa est, bonorum adhibita PROSCRIPTIONE : hie vero 6ὶ: Praetorem, ait, maluisse s undi sanguinem , quam emundi ,
idest irruare infamiam . INIICERE PUDOREM PUBLICE DILTRACTIS BONIS.
44. Age vero, vir optime, et advertas , quaeso. quid sibi ista Velit poenae commutatio Quid naturalis mortis in civilem fac
103쪽
ta conversio Nihil aliud certe aptius demonstrat commutatae amterioris poenae existentiam , quam posterior poenae facta conve sio . Si usus est enim postea sanguis . qui antea sundebatur ', rubor cruori successit, infamia caedi, naturali civilis mors , sectioni denique
eo moris sectio bono num . et PROPTEREA ait Criacius HAEC i PROSCRIPTIO MORTI COMPARATUR: si ergo ideo morti com
paratur , quia morti successit: si bonorum sectio a membrorum sectione nomen accipit: si civili mors naturalis: si infamiae caedes : si rubori emor locum dedit; ergo, et caedem , et cruorem, et mortem , et membrorum sectionem adfuisse certo certius habendum est .
s. Causa nunc Omni ex parte perorata , non injucundum arbitror, Sodales, exponere quid, post hanc XLI. tabularum legem Romanis moribus repudiatam, circa obaeratos juris fuerit; ut s re nihil ad rem desiderandum supersit. De nundinis autem , de dierum praefixione, de nexis, et addictis clarissimus noster adversarius ita summa cum veritate disseruit, ut, si quid addam , ac tum agere videar. Id igitur primo ex x M. tabulis juris obtinuit a ut debitores, qui solvendo non essent, vincierentur, in carcerem
conjicerentur quod quidem postremum de Cornelio Scipione legimus apud 3 Valerium necterentur, addicerentur, capitis den, que quod repudiatum diximus poenam darent, permissamque
foret creditoribus, si tamen vellent, partiri corpus addicti; quam etiam legis partem mos publicus repudiavit Itaque consensu pinpuli universi haec crudelitas erasa est, et in pudoris notam conversa fuit bonorum adhibita proscriptione s) . In sola igitur servis tute lex illa mansit, servorum operibus , communis dividundi actione inter creditores distributis. 6. Anno Urbis conditae 427. lex Petellia lata , ne quis nervo, aut compedibus, ob pecuniam acceptam creditori serviret, ut ait 6 Livius. Deinde C o Popilio rogante . dictatore Lucio Sylla , constitutum fuit, ut , qui honorum copiam riuraret hoc est qui juraret se in bonis non habere nexus ne esset 7 : quam Iegem , pene oblitam , lex Iulia revocavit 8 , cessionis bonorumheneficio introducto. 47. Lege igitur Iulia beneficium cesssionis honorum obtinuit, solis quidem antea Quiritibus concessum , atque inde ad pro vim clas
104쪽
cias propagatum, ut codex Theodosianus nos edocet, atque Alciatus I . Sed clarius omnino ex Iustinianeo codice id patet ubi haec sa) habentur: Legis Iuliae de bonis cedendis beneficium constitutio.
nibus divorum nostrorum parentum ad provincias porrectum , ut cessio bonorum admittatur , notum est: non tamen creditoribus sua auctoritate dividere haec bona , et jure dominii detinere, sed venditionis remedio, qua tenus substantia patitur , indemnitati suae consulere permissum est . 1 demnitati ergo debitoris , ut carceres vitaret antiquo legum rigore sublato ) solemni bonorum cessione consultum erat: solemni i quam ; symbolo nempe illo a veteribus adhibito : zonam solvi : de quo 3 Horatius, ac Gellius, et recentius Petrus Gregorius. 48. Cessionem decoctio comitabatur ; multum autem a decoctione bonorum cessio distabat: qui bonis cedebat, is alieno aere premebatur , sortunae vitio , non suo . Quam ob rem bonis cedentem nulla notari infamia vi rescripsere Severus, et Antoninus per haec quidem verba: Debitores, qtii bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum venierint, infames non sunt. Verum , licet infamia minime notarentur, adhuc tamen, post emissam bonorum cessionem, decoctorum vocabulo cum veris decoctoribus licet improprie in confundebantur , nec certis fruebantnr, quibus caeteri cives, privilegiis: bonis quippe cedentes, qui, vitio licet non suo , decoxissent Lucius Roscius Otho equestribus quatuordecim interdixit ordinibus: veros autem decoctores, qui ganea, vel alea, vel tu Xu rem obsumpsissent, toto theatro abstinere iussit: quo spectat Tullii locus Antonium ita perstringentis sὶ : renes ne memoria te praetextatum decoxisse Patris, inquies, ista culpa est: concedo; illud tamen audaciae tuae, quod sedisti in quatuordecim, eum esset lege Roscia decoctoribus ceratus Iocus contitutus , quamvis quis , fortunae vitio, non suo, decoxisset:
eodemque respicit Iuvenalis, dum ait so) .
De pulvino surgat equestri. Cui res legi non susscit . Caeterum qui non suo vitio . sed casu , ad incitas forent redacti, non carcerem sane , non vincula , non verbera patiebantur, sed cum primum bonorum copiam ejurassent, id est cum propriam inopiam, non proprio vitio , sibi evenisse probavissent, carcere, ominnique corporis cruciatu liberabantur, ut Optime ad rem notarunt Hottoma unus, et Gothostedus 7 . M 49. At
105쪽
4ς. At qui vitio suo decoxissent, sicuti , reserente I Lae tio , ex Solonis lege apud Graecos, ita jure Quiritium apud Romanos notabantur a) infamia: praeterea carcere, vinculis, et verber, bus plectebantur: Hadriani vero aevo, ut tradit 3 Spartianus: caesar decoctores catomidiari in amphitheatro jussit, hoc est, sub collo inter scapulas verberibus affecit. so. Τandem qui omnem obaerati infamiam, sive poenam es fugere voluisset, licet de nexis, et addictis, decemviralis sublata lex esset, adhuc tamen Voluntaria quadam addictione juvabatur: libere nim homo pro pecunia, quam debuisset, voluntarias operas dare poterat suas, et in quamdam. Voluntariam pariter , addici servitutem , usque dum solveret M. Verum ob aes alienum coacte ingenuum , servire eo temporis leges non patiebantur ; ita enim ait s Imperator: Ob aes alienum servire liberos creditoribus jura COMPEDLI non patiuntur. 6 I. Quae cum ita sint, sola bonorum curatione, cessione , proscriptione , sola hac providentissima sanctione , primum fate, mur oportet, legis XLI. tabularum sublatam omnino esse servitutis acerbitatem: humanitate vero antea duce, ac philandropia, jamdiu membrorum proscriptam esse dissectionem : hanc autem , ad operas trahi non posse vel illud suadere , quod et a jurisconsultorum libris, et a jurisconsultis abhorret universis: tandem illam
legis crudelitatem non fuisse a x M. tabulis imperatam, sed concessam; concessam vero illis verbis: si volet: ad obaeratos potius deterrendos , quam ad creditorum saevitiam excitandam, a lege prolatis. sa. Haec sunt, Princeps optime, Sodalesque omnes, quae ad tuendam jurisconsultorum famam exscripsi, meorum charitate
ad id impellente. Si quid ommisi, aut commisi , quaeso ignoscis
te, aut veniam date. Tertio nonas Iunias ITTς.
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor . DI
cI Laert. i. a. e. . ca) Varro de lina. lat. lib. d. e. ad Gotho red. in a. Novella lit. I. csa Lea. ia. Cod. de obligat. di actio . O Sinnianua in vis. Had . c. as.
106쪽
In A. Gellij cap. xI I. lib. I. De Vesa. et Vesalibus . Antequam de Vesta, et Vestalibus , Collegae optimi . verba faciam , quaedam animadversione non indigna, quae in hoc Gellii nostri capite occurrunt , adnotabo . De Labeone primum Antistio loquitur Gellius noster , juris consultorum facile principe . Attei Capitonis coeuus fuit is, atque adversarius : Capitonem Labeo j ris scientia ante ivit, at non dignitate, nec gratia, ob nimiam nempe libertatem invisus Augusto, qui ut ait I Tacitus : Capitoni eo sulatum acceleraverat , ut Labeonem Antistium iisdem artibus praecellem tem dignatione ejus magistratus anteiret: Petronius , qui scripsit , ut senserat, de Labeone sa), ita loquitur . Atque esto quidquid Servius , et Labeo . Verum , sequiorum temporum iniquitate , scriptores , Augustis ,
qui πα παφα erant, morem gerentes , auream Labeonis Antistii libertatem atris nominibus decolorarunt; quippe quam Horatius 3 insaniam , Suetonius contumaciam , Gellius s) vecordiam appellavit.
a. Patri mos , et matrimos Gellius noster intelligit, quibus uterque parens erat superstes , ut ait 6 Festus ; quod boni erat Ominis apud Romanos . Quare cum arcem Capitolii Vitellaniarum Partium scelere incensam voluisset Vespasianus a fundamentis reficere, cum primum poneret lapidem : Ingressi milites, qκibus fausta nomina s7 cum pueris , puellisque patrimis , matrimisque : fausta hie biter noto, suisse nomina : Salvius, Felix, Fortunatus, Faustus. Constans, Statorius et similia ; infausta vero : Furius , Minutius,
Curtius , Hostilius, et alia hujusmodi 8 .
3. Vetustissimus autem est ritus, et in Sacris ipsis veteris Τestamenti libris praescriptus, quem hic Gellius noster indigitat, ut lingua debiles , surdi, aut alia corporis labe affecti, sacerdotio a
107쪽
.cerentur ; nam in Levitico legimus i) . Homo, qui de semine tuo habuerit maculam , non seret panes Deo suo . nec accedet ad ministerium ejus, si caecus fuerit, si claudus, si parvo , vel grandi , vel torto naso, si fracto pede, si manu , si gibbus, si lippus , si albuginem habens in ocu-IO , si jugem scabiem , si impetiginem in corpore, vel herniosus : omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis , non accedet erre hostias Domino , nec panes Deo suo. Plutarchus 2 nobis testatur, augurem , si ulcere assiceretur , ab augurio abstinuisse capiendo . Ad sacra enim puri puti, et integri debebant accedere : ulcus autem diminutio quaedam , aut saltem corporis pollutio est. 4. Emancipatio, de qua agit in hoc capite Gellius, juris consultis nota est universis, et sicuti quamdam manumissionis imaginem praeseserebat, ideo servilem aliquam sapere videbatur conditionem . Prior abdicatorum status erat, qui nempe graVem propter causam domo a patre pellebantur .
s. Quae sint vero sordida negotia , de quibus loquitur Geulius , docet nos 3 optime Tullius, qui haec habet : Illiberales , et
sordidi quaestus mercenariorum omnium , quorum operae , non quorum a res emuntur ἔ est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis : so
didi etiam putandi qui mercantur a mercatoribus , quod statim tendant carius ; nihil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur: opificesque omnes in sordida orte versantur ; neque vero quidquam ingenuum potest habere vicina : minimeque artes probandae quae ministrae sunt voluptatum, lanii, coqui, sartores , piscatores; adde his, si placet, utarientarios, saltatores, totum denique ludum talarium .
6. Flamen , a filo laneo , quo apex flaminis cingebatur , Pi-leoque sacerdotali erat nexum : urgente aestate solo filo caput ga-mines cingebant. Lex Flaminica haec est: Sine apice sub Dereo esse nec fas est . Flammea hinc dicuntur velamenta M. I. Augures autem dictos ab avium garritu satis constat; inspiciendorum voluminum Sibillinorum ipsis potestas erat . Septem viri Epulonum Jovi , caeterisque diis solemnes epulas indicebant, quas ut notat s) Dio Cassius, primo pontifices, inde triumviri, tandem septemviri Epulonum indixere . Salii a saltu , et saliendo
108쪽
A Numa duodecim patricio ex ordine instituti , tunicis amicti ve si coloribus , aeneisque succincti balteis, ut in palatio sacra i) curarent . Tandem tibicen sacrorum aderat , de quo Gruterus a
TUBICINES ROMANI QUI SACRIS PUBLICIS PRAESTO SUNT:
Sacram hi agebant musicam , quam testatur Censorinus suisse non mediocriter 3) divis acceptam , dum ait : Nisi musica grata esset diis immortalibus, tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus non adhiberentur: hinc anaglipha omnia , quae sacrificia intuentibus exhibent, numquam sacrorum tubicine Carent, quem sacerdotis nomine honoratum vetus habet s) inscriptio :
8. Notatu dignum Gellii nostri ordinem puto , qui primo hic diales nominat flamines sidest Iovis ministerio adscriptos inde
pontifices , tertio augures. Quare bene me acturum existimo , si sacerdotum omnium velut aciem , suis contentam ordinibus, accurate disponam . Sciant igitur, qui me audiunt, Romae patriis s eris maximum praefuisse pontificem, quindecim pontifices, qui mdecim viros sacris faciundis , augures quindecim , multos haruspices . curiones triginta , curionemque ex iis maximum, quindecim uoque deorum flamines variorum , Dialem nempe , Martialem , Uirinalem . Volcanalem , Carmentalem , Floralem , Palatealem , Falacrum, Furinalein , Vulturnalem , Virbialem , Pomonalem , L cularem, Laurentalem, et Lavinalem, de quibus Postremis inscriptus
haec habet lapis: P. AELIO P. F. PAPIRIO MARCELLOCENT. FLAMINI LUCULARI LAURENT. LAVINA L.
His addendos censeo nostras , de quibus peculiariter mox agemus, Vestales , Panis item Lupercos, Graecam Cereris sacerdotem , Martis Salios , Potitios Herculis, ac Pinarios, sodales Tatii, s dates Augustales, et fratres itidem Arvales, qui publica, ne frugum copia deesset, vota faciebant . His tandem accedunt religiosi matris magnae Ideae capillati , et Hieroceryx deae sanctae matris Ideae , Fanatici Bellonae. Parasiti Synodi Apollinis, pontifex sacrarius Iunonis Quiritis, Archibucolus dei Liberi, Hierophantes Hecatae , decuria sacerdotum Bidentalium ad expianda fulmina, du
Ο T. Lis. I Dienis. Alieaanaa. in hist. ad Chiaul. Reliq. Rom. passim. 24 Gruter. inscript p. 249. csa Apud Pitiae. in Lea. verti. Tibieea . 3J Censorinus de die Natali.
109쪽
ces mistici Tauro bolis sacri , Linteones Apollinis. Fictores poni, si cum , filii sacrori na , patres alicujus dei , sacrati alicui deo . prophetae heroum ornatores, pupae et famulae Bacchi a cymbalis, et alii, de quibus sparsim agunt Romanarum rerum antiquarum scriptores I . q. Tandem ad Gellium rediens pro coronide adverto invitorum parentum filias sortiri, offerentium capi , ut Vestae insem, rent . Parentes quippe non libenter filias dabant; ut proinde Augustus adjuraverit saὶ se neptes, si aetas competeret, fuisse oblaturum. Io. Visis jam quae tradidit Gellius. dum de Vestalium egit collegio, rem vobis gratam Collegis optimis me puto facturum , si, quae de Vesta, et Vestalibus apud veteres reperi rei Romanae
scriptores, largius eXponam .ii. De Vesta haec tradit 3 Ovidius ἰ eam nempe ex Satur no . et Ope gnatam, Cereris, ac Iunonis extitisse sororem. Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatam Semine Saturni; tertia Vesta fuit . Mystica haec sunt, quaeque sequuntur. Coelo enim mythologi ux rem adscribunt Terram : ex his omnia nata: Vestam itaque Terram interpretantur, et cum Cerere, quae et ipsa Terra est confundunt; cum hoc tamen discrimine: Ceres enim Terra illa est, quae frugis ra , quae humus dicitur ἔ Vesta vero, quae globus, quae Terra uni
Stat vi Terra sua; vi stando, Vesta vocatur, alii a Τerra distinguunt, et ignem esse volunt; haecque communior opinio, atque ipsi met maximo acceptior mythologicorum script
Nee tu aIiud Vestam . quam vivam intellige flammam. cui libenti quidem calamo adstipulantur Lipsius . Spanhemius , Graevius, atque Pan vinius 6 . I a. Culta primitus apud Ilium Vesta . et ex Ilio ab Aenea in Latium invecta, Mente ita Virgilio:
Sic ait, et manibus vittas, Vestamque potentem, Aetemumque aditis esert penetralibus ignem . Verum qualis divae imago fuerit, quale simulacrum, non ita prismo tam facile dixerim. Sic enim inter se video pugnare scriptores,
110쪽
ut mythologiae ignaris quoddam quasi monstrum efforment. Nullum quippe Naso Vestam habuisse simulacrum audacter affirmat his versibus si) :
Esse diu stultus Vestae simulacra putavi, Mox didici curvo nulla subesse tholo :quod et testatur Pausanias, qui haec sa) ait: Progredientibus in Vesetae, simulacrum nullam occurrit: ara tantum, et in ea Vestae sacri ant: nec injuria; si enim Vesta ignis est, nulla hunc praeditum patet es figie , quare hanc eamdem Naso subjicit causam 3ὶ: Ignis inextinctus templo celatur in illo: Erilem nullam Vesta , nec ignis habet. I 3. Ut ut haec tamen sese habeant nummi sane non desunt, nec marmora, quae expressa Vestae ostendunt simulacra. Plerique ex nummis sedentem divae imaginem exhibent , sinistra facem , libatoriam pateram dextra gestantem . Nummus vespasiani argenteus stantem Vestam repraesentat simpulum, hastamque tractantem: in argenteo item divae Iuliae Piae, Augusti Septimii uxoris, dextera Palladium sustinet Vesta , hastile sinistra ; et iterum in aereo Vespasiani sedens Vesta manibus pateram,hastamque tenet M. Praeterea simulacrum Vestae Puteolis inventum tradit Capaccius s mulieris habitu , infantemque gremio gestantis: denique nummi
adsunt, in quibus legitur: Vestae matri: quod Virgiliano illi cohaeret 6 emistichio :
I 4. Mei erit muneris pugnam dirimere, paucisque dissidium diluam . Si Vestam igitur communiori vocabu)o ignem accipimus cum nulla hic , ut Naso ait, polleat esegie , cumque nihil ex eo nasci possit hoc utique sensu Vesta non certe mater, sed virgo est, atque icono clastes; quare optime Lactantius haec habet: Idcim eo enim virginem putant Vestam, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo : qua etiam ratione ductus Naso rem ita cono