Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ro 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

7. Gallinae dictae , quia gallo semper , et ubique pronae, vel quia pedibus omnia , quasi gallinae , spargerent; ignis vero, quia, ut hic ligna, sic homines scorta consumant: de quibus haec Plautus i in Pseudolo :Habent quoque gallinae manum . et Terentius in Eunucho a) :

Accede ad lanem huc .

Strateae vero , strativolae , ac scrupedae , quia in angiportis, a que semitulis , iisque sane scruposis , et asperis ; unde lucem ille accipit Petronii locus in satyra , ubi haec 3 in leguntur: Cum hora pene tota per omnes scrupos , saxorumque eminentium fragmental traxissemus cruentos pedes: quod verbum scrupos alii scruptos, scriptos alii inepte reddidere . 8. Nonariae etiam dicebantur, quia hora coenae adveniente prostabant, ut vel quandoque coenantibus inservirent. Quare nona Tullius hora Citer idem in triclinio sociam , atque accumbentem, non e consilio , sed casu invenit : hasque meretrices fuisse potius authumo , quam prostribulas; nam illae a merendo dictae paucis inserviebant, unicuique prostibulae morem in triviis gerebant, atque angiportis, ut proinde Lesbiam illam Catulli nostri, factam ex meretrice prostibulam , hi versus arguunt G: Illa Lesbia . quam Catullus unam Plus , quam se , atque suos amabit omnes , Nunc in quadriviis, et angiportis Glubit magnanimos Remi nepotes . 9. Puellas tandem dictas , atque uxores invenio , scilicet quae , transactis in theatro fabulis , irent nuptum , silentibus sane

auspicibus s :

Transacta fabula Argentum si quis dederit, ut ego suspicor , Ultra ibit nuptum ἔ non manebit auspices :puellarum autem nomine eas Iuvenalis appellat, Μartialis uxorum,

dum primus haec 6 habet:

Mox lenone suas jam dimittente puellas . secundus vero :

Srιmmaevianas Genet inter uxores .

122쪽

LIBER II. DISSERTATIO P. I CI

Io. Sorores suisse appellatas apud Plautum sane inveniet nemo ; passim vero apud Petronium , et pronioris aevi scriptores . Quidam tamen acrius assirmare conati sunt verbum hoc ab aurei saeculi scriptis omnino abesse ; sed in hoc sane et s alluntur et fallunt : nam Tibullus habet, habet Propertius : hic enim amatorie sua sic explicat vota , dum Cynthiam alloquitur si : Cum tibi nec frater , nee sit tibi filius ullus .

Frater ego tibi sim . alter vero repudiatam ante Neaeram uxorem . aut denuo u XOrem ,

ut sororem esse cupit his versibus sa) : Haec tibi vir quondam , nunc stater, easta Neaera Mittit, et accipias munera parva rogat :Teque suis jurat caram magis esse medullis Sive sibi conjux , sive futura soror: quos ita Lipsius 3 noster, eruditionum pater , explicat versus Haec tibi parva a me munera mittuntur, qui ut spero , vir tibi futurus

Jum, nunc autem frater , idest amator , et concubinus . II. Hactenus de innuptis, auspices non manentibus, ac Pe saepe nubentibus verba fecimus, quarum vel Plautus , vel cultioris aevi meminere scriptores. Bustuariae nunc supersunt Moechae, de

quibus nec Plautus, nec reliqui secere verbum , si unum excipias Martialem , apud quem celebris ille adest versus M: Admittat inter Bustuarias Moechas . Super quo sane Versu hae sunt ς variorum notae: Anima teras id explicari de mulieribus ad funus deplorandum conductis: quod nequaquam verum esse arbitror; quum potius significari vulgaria , et diobolaria illa scortilla existimem , inter busta , atque monumenta pene in propatula prο- stantia , de quibus lib. I. epig. 34.

Abscondunt spurcas et monumenta lupas .

II. Haec varii . In eamdem Κir mannus 6 ivit omnino sententiam, qui haec habet: Bustuarias Moechas Martialis vocat hujusmodi lupas inter busta et monumenta , pene in propatulo prostantes, uti recte explicat Tum ebus . Turnebus ille igitur Latinae eruditionis antistes hujus 7 fuit sententiae antesignanus: idemque sensit 8 Groninvius, quem Κirhmannus, et varii; et tandem suo, hoc est caec Tum more , sequitur Pitiscus 9 . a I 3. Nu

123쪽

ios URBANARUM QUAESTIONUM.

13. Nullam sane aliam asserunt universi propriae sententiae rationem , quam illam ab altero Martialis versu deductam I): Abscondunt spurcas et monumenta lupas . Ubi haec varii sa) : Summoenia veterum murorum monumenta tegunt vulgata illa prostibula . Vel intellige diobolaria illa scortilia semis , et infimis hominibus prostantia inter sepulchra , et monumenta , quas epigrammate 93. libri tertii Bustuarius appellat Moechas . I 4. Ego vero ineptissimam hanc censeo sententiam : itaque , licet unicus, in alia omnia discedo . Nego enim , et pernego scorta in monumentis ullo umquam tempore delitescentia, atque in propatulo ad sepulchra pene prostantia : nego dictas inde Bustuarias. Quod ut clarius assequar , primo Turnebianam illam , et Gr novi anam eVertam rationem qua scorta in sepulchris illi credi detre prostantia versui sane mox allegato Martialis innixam 3 :

Abscondunt spurcas et montimenta Iupas . Deinde non aspernanda rationum momenta in medium adducam. quibus somniatum hoc scortorum in sepulchris sessibulum destruam

omnino , atque evellam . .

Is . Ut late igitur pateat immane quantum erraverint, qui versu illo Martialem a Martiale explicatum putant, praestat integrum illud Martialis epigramma in medium afferre , quo Lesbiam insectatur, quod apertis semper peccaret liminibus . Ita igitur ait

Incustoditis, et apertis , Lesbia, semper Liminibus peccas ἔ nee tua furta tegis ;Et plus spectator , quam te delectat adulter ;Nee sunt grata tibi gaudia , si qua latent, At meretrix abigit testem veloque , seraque , Raraque summoeni fornice rima patet. A Chione saltem , veI ab Elide disce pudorem :Abscondunt spurcas haec monumenta lupas. I 6. Dum haec Iego, non possum , quin dicam : liceat Tu nebo , et suis , una cum Claromeniis insanire. Quid enim hic Martiali nostro cum bustis, atque sepulchris p Lesbiam increpat Vates , quod amatoria sua furta non tegat; hanc autem in Lesbiam rationem adsignat: Meretrix ipsa , o Lesbia , testem abigit nedum vela. verum et sera ; et vix ulla rima in fornice patet summoeniano: discas

124쪽

LIBER II. DISSERTATIO V. I 29

pudorem , Iicet, a Chione, vel ab Elide, a duabus nempe notis seortillis in summoenianis fornicibus moram trahentibus: haec monumenta abscondunt spurcas lupas ; hi nempe summoeniane fornices spurcas nobis lupas obducunt. Μonumenta vero ait, quia sornices arcuati erant, et hypogeorum , sive monumentorum si more constructi, ut Petronii clarissimus notat interpres in meretricem illam, assem a Peculiato Pedicone, Asclitum persequente , pro usu cellae exigentem qui haec ait: Fomicatrix est, cujus corpus publicum : hae sub ARIDATIS

prosternebantur, EVAE LOCA FORNICES dicuntur: HINC MARTIALIS MONUMENTA APPELLAT Iib. I. epigrammate 34. quia

fornices ad instar hypogeorum . IT. At quo sane modo sepulchra potuit Martialis in medium ferre, dum haec dixit monumenta Num antea sepulchra nominavi tyQuid ergo haec monumenta dixit Cur relativo utitur nomine inquiens haec monumenta 3 nempe quia fornices summoenianos protinlit . Dum ergo dixit haec monumenta , eum ad fornices , non ad sepulchra, respexisse, pueris ipsis, innuptisque puellis est notum . I 8. Sensere hanc sane dissicultatem Turnebus, atque Κirkm annus; ideoque a legendum duxere. Abscondunt spurcas et monumenta Iupas; Verum codices omnes cmendatiores , ipsiquem et varii legunt haeemonumenta , lapidemque sic quaestioni ponunt extremum . Si ergo haec monumenta, quae spurcas abscondunt lupas , summoeniani sornices sunt, non sepulchra, Martialis Martialem non explicat. Non igitur Bustuariae Moechae scorta in monumentis, et sepulchris palam prostantia. Quid , quod nemo haec dixit umquam 3 Silet enim Plautus, silet Terentius, tacent reliqui scriptores; neque Catullus, aut caeteri, amatoria , et ludrica persequentes Bustarias memorant Moechas . Si mos iste vero prostandi in sepulchris constans, cur tantum de hoc more silentium pI9. At Bustuariam Moecham busta frequentasse fatendum erit: in sepulchris ergo scorta illa prostabant. Bona verba quaeso. In monumentis, sive sepulchris nec prostabant, nec prostare , quinimmo nec stare poterant: quod si vobis Collegis optimis erit probatum. Turnebum, et varios, catomidiari sorte jubebitis. Jam vero a monumentis , et sepulchris, quam longe Moechas absuisse vel vobis illud ostendit, quod a religiosa omnino sepulchrorum sanctitate proinanat. Quis enim veteris est ita eruditionis expers, quis Romanarum ita legum ignarus , qui ea , quae tam nitide Tullius

125쪽

11o URBANARUM QUAESTIONUM.

scripsit I , ignoret Sepulchrorum nempe sanctitatem in ipso MIo esse , quod nulla vi moveri, aut deleri posset, atque , ut caetera extinguuntur , sic sepulchra feri vetustate sanctiora Quis Catullianum illud ignorat a , Et Batti Veteris sacrum sepulcrum Quis denique cum Quintiliano 3 saeratos morte lapides fuisse dictos ignorat Θao. Quod si doctorum satis fortasse non suerint scripta Vir rum , Romanas afferam leges, ex quibus Turnebi sententiam a verbiate alienam esse intelligetis. Religiosum enim essici locum . quo quis inferretur, licet alienum, profitetur aperte juris consultus . De sepulchro item violato contra eum agi posse liquet, qui sepulchri s) tantum lapidem moverit, cespitem evellerit. Den, que si quis in sepulchro, non jam scelera perpetrasset . sed dolo quocumque malo habitandum duxisset, haec 6 Gebat praetor :Si quir in sepulchro dolo malo habitat erit, aedificiumque aliud quam de sepulchri cavsa factum sit habuerit, in eum judicium dabo. 2I. Age vero Τurnebe pugnantia te loqui non vides Si Moecharum mos erat propalam in sepulchris prostandi, quaestusque exercendi, quomodo praetor judicium dabit in id, quod sit in mores inductum Z Contra vero an ita exleges Quirites, qui manium adeo jura contemnerent λ Qui sacra, et plena religione loca, spurcissimis habitanda lupis relinquerent aa. Quid . quod undique inspicimus nedum sepulchra ipsa sacra, Verum etiam sepulchrorum ambitum in agro, et in fronte ut cippi passim indicant universi) profanis vetitum , ac sanctiatate refertum Hinc pueros ipsos, ne mingerent, monendos in s tyra duxit Persius, dum ait 7 :

Pueri, sacer est locus : extra

Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum Minxerit in patrios cineres , ac denique lapis vetus ille notissimus ς :Ηospes ad hune tumulum ne mejas Ossa precantur Tecta hominis. 23. Si ergo nefas mingere, ac sacrilegio proximum putabatur ζ

126쪽

. LIBER II. DISSERTATIO V. m

tur: si Suetonius Neronem religionis arguat contemptorem I), quod deam Siriam urina contaminasset; quo nam modo in Quiritium mores induci umquam poterat, ut contra jura sepulchrorum, Contra manium voces , contra leges sacrorum apud ipsamet sepulchra, homines rem cum scortis haberent

24. Verum his etiam missis, quid sepulchro cum bustis Quid

Bustuariae Moechae cum monumentis 3 Sepulchrum sane, ac monumentum a busto differe nemo non videt. Sepulchrum quippe, ut ait a Imperator, est, in quo corpus, vel ossa sunt deposita ; ideoque sub sepulchri nomine proprie Columbaria , hypogea, conditoria, tumuli, sarcophagi veniebant: bustum vero, Mente 3 Lipsio

pro loco accipitur , in quo cadaver combustum est, et si Servio credamus: Dra est lignorum congeries; rogus cum ardere caeperit: bvstum vero jam exustum vocatur quasi beneustum M . Inde igitur cremationis , seu combustionis in aperto locus , in abdito sepulchri. Bustuariam igitur Moecham , non a sepulchro , aut monumento quae a busto distant) sed ab ipsomet busto nomen accepisse si tuendum erit . Turnebiana igitur sententia extra portam Μoeviam

amandanda .as. Eversa sic Turnebi, et aliorum opinione meam propono sententiam: Bustuarias nempe lupas non eo dictas, quo in sepulchris propalam quaestum fecissent, sed eo Bustuarias a Martiale appellatas, quo Circa busta persaepe errassent. Non igitur Martialis innuit somniatam a Turnebo in sepulchris scortandi consuetudinem, vetustati penitus ignotam; sed furacem potius pauperiorum moecharum indolem designavit, quae nimia adactae paupertate, a bustis, quae poterant unguentorum, aromatum, serculorum , Vestium denique, suppilabant. Hujus sane moris historiam apud cujusque aetatis auctores inveni , Turnebiani moris nusquam gentium; ergo Bustuariae Moechae non in sepulchris procaces, sed Circa busta furaces fuisse duco, atque inde dictas Bustuarias censeo. 26. Quod verbum istud Bustuariae potius a bustis sit, quam a Sepulchris , repetendum, praeter ea , quae diximus , vel illud ostendit, quod de Bustuariis gladiatoribus scriptores tradunt; non

enim illi ad sepulchrum , sed ad rogum , et ad busti cineres dimicabant ; unde Servius s) haec ait: A Busti eineribus bustuarii dicti: et Florus Q : captivosque circa rogum jussit armis dimicare: et inde 73Tul.

127쪽

ria URBANARUM QUAESTIONUM.

Tullius sibi ait esse ram bustuario gladiatore decertandum; demumque Seneca I munera ad rogum memorat, et ambitiosas exequias. a T. Quod vero in rogis , ac bustis, vestes, odores, unguen ta, dapes, fercula, panes demum, atque his similia adeserentur, passim ubique legimus ; ut enim ait Maro a Purpureasque super vestes velamina nota

Injiciunt

congesta cremantur

Thurea dona, dapes , fuso crateres olivo ,

et Statius 3

Omne illic stipatum ex agmine lango Ver Arabum , Cilicumque fuit, foresque Sabet,

Indorumque arsura seges .

et Lucanus de Busto Pompei M

ollegit vestes , miserique insignia magni , Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim , Exuvias , pictasque togas , velamina summa Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni . Ex historicis vero haec de Germanico s habet Tacitus: Atrata plebs, trabeati equites, pro opibus loci, vestes, Odores, aliaque funerum solemnia cremabant : et Plinius 6 : habebat puer luscinias , psittacos , meru-Ias ἔ Omnia Regulus juxta rogum trucidavit; nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris .a8. Quod vero pauperioris viliorisque notae hominum , Qeminarumque mos esset dapes , aut vestes , odores , Vel unguenta

suppilandi, ex pluribus aetatis cujusque scriptoribus selici quadam ego sedulitate collegi. Lucillius enim omnium primus hunc videtur morem innuere in illo versu : Mordicus petere aurum ex samma , e coeno cibum :huc quoque puto reserendum illud 8 in Eunucho Terentii carmen: E samma te petere cibum posse arbitror. At melius nemo Catullo nostro si unum excipias Plautum hunc explicat morem in illis versibus C:

Uxor ne Meni, saepe quam in sepulabretis Vidistis ipso rapere de rogo coenam Cum devolutum ex igne prosequens panem A semiraso tunderetur ustore U

128쪽

LIBER II. DISSERTATIO U. II 3

Unde noto, in sepulchretis Catullum dixisse . non in sepulchris. Plautus vero meus nunc tandem graphice morem in quodam lenone designat, quem propriissime in Pseudolo appellat Bustirapum i): Psevd. impudice Bal. ita est.R. sceleste Bia. dicis vera Ps. verbero Bal. quippini Z Ps. bustirape . Bal. certe: Quid venustius ad hunc morem designandum dici, aut excogitari umquam valet pa9. Lenones ergo Bustirapi: cur ita vero Z Nempe quia pauperrimae illius puellae ad corpora linenda, et ornanda, unguen iis egebant, atque odoribus. Inde est, quod , ni ad busta aut puellae , aut leno confugissent, vilissimo ungi deberent unguento, nempe Scheno , a quo , ut vidimus , dictae schenicolae . Inde est, quod Martialis noster, divitem increpans Malchionem eum insectatur, quod suis dividat convivis Moechae pauperis capillare vile, idest unguentum , quo Moechae , meliori Carentes, ungerent ca

Nec erubescit murice aureo nobis

Dividere Moechae pauperis capillare . Quid ergo mirum si busta Moechae istae frequentarent Si Bustuuriae ab adeundis avide bustis dicerentur 3O. Verum quoniam in Turnebi sententia Martialis explicare Martialem haud potuit, videamus quaeso , an in nostra vates ipse idem Martialis explicet vatem, moremque nostrum idem ipse designet . En vobis in medium prosero versus illos, quibus nil ad morem hunc explicandum nitidius: ita enim vates bustuarium , Sseve bustirapum increpat Zoilum 3 :

Unguenta , et casias, et OIratem funera rurrham, Thuraque de medio semicremata rogo

Et quae de Stygis rapuisti cinnama lecto, Improbe de turpi, Zoile, redde sinu . Quod si mos iste apud omnes rei Romanae scriptores adeo frequens

est, atque constans , Cur novum et ignotum , atque inauditum somniant somnum Turnebus, Gronovius , atque Κirmannus

129쪽

cyato nec cerdo, nec fullo septem emerent noctes, viliorum Be- minarum morem sequentes circa busta suppilanda errasse dicendae sunt; ut scuti gladiatores, Circa busta pugnantes, bustuarii, ita Moechae circa busta harpagatis manibus decertantes, bustuariae merito sint appellatae; ibi enim quae poterant, oculis quaeritantes emissiliis , sedulo corradebant, licet a semiraso, ut ait Catullus , persaepe tunderentur ustore. Neque abs re id agi sua videbantur ; quae enim quaestum facerent, unguentis egebant, odores quaeritabant, ut olidam cum prostituti corporis, tum Spurcissimae cellae vim imminuerent . Quam ob rem cum scheno essent fereo mi es delibutae , selices sane reputabantur , si myrrham , et casias. et arsuram Indorum segetem de Stygio lecto rapuissent.

lectis , lapidem quaestioni idem ille Martialis noster ponit extremum . Vetustillam increpat vates tam vetulam , ut ei non amplius, quam tres capilli, quatuorque sint dentes; eamque admitti solitam ait in balneis, a balneatore , extincta tamen lucerna Moechas inter

bustuarias. Quid aliud id est, nisi morem illum innuere , quo balneatores vilissima , turpissimaque scorta, extincta tamen, ne viderentur, lucerna solebant admittere 3 Eo enim aucupii causa reliquiae istae alicariae, sordidioresque prostibulae conveniebant i Cum te lacerna balneator extincta Admittat inter bustuarias Moechas .

viliores, pauperioresque , a balneatore admittebatur; si in balneo. extincta lucerna , aucupii causa degebat, qua sane ratione eam insepulchris, seu monumentis palam prostasse Turnebus assirmat pBustuariae ergo dictae, non a quaestu in sepulchris faciendo, sed ab errando circa busta , sed a paupertate , utilitate , et necessitate

rei bustuariae suppillandae . Ni potius ut vobis linquam Collegis optimis conjiciendum) duplici sensu bustuariam Martialis appellaverit Vetustillam ἔ et quia adacta paupertate erraverit circa busta , petens aurum ex flamma , e coeno coenam ; et quia , diem pene agens extremum , brevi fuerit comburenda, et busto jam proxima: quod sacilius admitterem, ni Martialis bustuariarum Moecharum quasi quemdam coetum designaverit, dum dixit :Admittat inter bustuarias Moechas . A ve-

130쪽

LIBER II. DISSERTATIO VI. Iis

A vero autem, atque a verosimili nimium abest , balneatores Hecubas potius quaeritasse omnes, quam Andromedas, ut balneum eminis magis morituris explerent, quam vetulis. Libentius igitur dixerim , Moechas, quo senio proximas , atque amasiis pene destitutas , eo pauperiores, vilioresque extitisse; ut proinde, paupertate adigente , circa busta errare, et cibum . atque unguentλpetere debuissent; quam ob rem viliores has Vetulas, ac Senescentes Moechas, circa busta interdiu errare coactas, bustuarias veteres appellaverint, atque in balneis, extincta lucerna , balneat res admiserint. 34. Utcumque tamen haec se res habeat, a Turnebo, Gr novio , Κirhmanno , et Caeteris, Veritatem abesse non dubito . N

va haec, quae protuli de bustuariis Moechis assueta. Sodales, humanitate agnoscite , proserenti autem novam omnino sententiam ignoscite, ac veniam date. Quod si eam Vestra, quae summa est, auctoritate approbaveritis,

Stiblimi feriam sidera vertice rKalendis Sextilibus I 776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. PaDIS Disiti od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION