장음표시 사용
91쪽
petiturus, pene non dissimilis sis , qui poetarum scripta pronunciant 3 An vero legum XII. tabularum expers Fabius, quas, tradente IJ Tuulio diurna, ac nocturna manu , pueri, nondum custode remoto ,
pertractabani3 An ita Fabius a Labeone distans, qui vel Labeonem videre potuit, vel ejus tepentia adhuc busta exosculari I 3. Scio, quid dicas, vir optime, quid mente, Scriptoque pervolvas. Non ita , uti Gellium , nec uti Caecilium illum, quem
tu quemdam nuncupas , Quintilianum accusas. Is porro , quem amas, quem foves , in sinu , et complexu tuo est; atqui ducis interpretandum . Qui vero In tanto verborum nitore conspicillo uteris 3 mero meridie , ut olim uxor Trimalchionis, tenebras esse dicis p at quae tua sit interpretatio videamus. Quam non laudabilem natura obaerati corporis divisionem , Romano more ait repudiatam Quintilianus, tu a membris abstrahis , et ad operas, seu addictionem , seu temporariam illam servitutem adscribis . Age vero, vir optime. Si hanc mos Romanus diυisionem repudiavit, quam tu ais ad operas pertinere, quid porro supererat λ duabus 1egem constare partibus serme omnes assirmant, capitis poena , et ope rarum semittite. Tu vero illam legi negas, hanc vero subtrahas necesse est , cum diυisionem dicat Quintilianus more publico repudiatam . Quid ergo est 3 dimidium legi negas, dimidium aufers.
Vereor, ne tibi Martialis noster ille respondeat a Ηοe tibi habe totum Postume dimidium . I 4. Quod si Fabium nostrum , immo tuum , immo jam omnium , in hac una tamen re tanti facies , quanti et Gellium , et tuum illum quemdam Caecilium putas esse faciendum , ut pene Omnes existimes aequandos esse nostratibus, vide , Vir optime , quam largo tecum animo agam : eos et ipse contemnam , nocci faciam, quia si voles, extra portam Maeviam amandandos dicam ; modo tamen mecum, Vir Clarissime fatearis, Romanos omnium ordianum , atque aetatum , serme universos, a Nerone saltem ad extremos usque Antoninos, legem hanc x II. tabularum ita, uti nos accipimus , accepisse . Quis enim Fabium, quis Gellium, aut Caecilium, aut denique Tertullianum non audacissimos homines, ne dicam fatuos, reputaret, si rem ipsi, quae facti, non juris, erat, aliter , ac traditum , acceptamque esset , nulla nec diversae opinionis proposita quaestione expossuissent 8 Si Vero mecum, vir opintime, Romanos omnes rem, uti ego accipio, ita accepisse, verum errasse authum es, illud quaeso pendas, illud mente pervolvas , an
92쪽
an post quindecim serme chiliades tua sit nostrae praeponenda se tentiae . Ego sane vel ipsum in hac re Iovem ut fictus ille Sosiae
Injurato scis plus crederet mihi, quam jurato tibi. I s. Verum tu etiam instas , Vir optime , tin m tantum imquiens XLI. tabularum legem parte Constare . Atqui scriptorum ordo universus duabus constasse partibus huc usque est arbitratus. Corporis nempe sectione , ac servitute . Tu contra sentis I hanc enim corporis sectionem non ad corpus debitoris trahis , sed ad corpus bonorum . Si haec autem sectio, bonorum corpus unice respicit, non debitoris, lex xI I. tabularum in una parte consistit, nempe in uno debitoris nexu , in una ejus servitute , in una operarum debitoris facta creditoribus adscriptione . Sententiam hanc tuam prosecto ingeniosam ita confirmas: ais nempe inter tot nexorum querelas , quae apud Livium , et Dionisium habentur, de membrorum secti ne nec vota , nec Verbum haberi; ergo callide ita subjungis nil aliud corporis sectio spectabat, quam corpus bonorum creditor,bus universis opportuna sectione adscribendum. Verba vero illa Quintiliani: Sunt quaedam non laudabilia natura , sed jure concessa, ut
in xi I. tabulis DEBITORIS CORPUS INTER CREDITORES DIVI DI LIPUIT , quam Iegem mos publicus repudiavit sa) potius quam
terreant, te sane severit, ac recreant: corpus enim debitoris, quod inter creditores DIVIDI LICUIT. tu non pro membris accipis, sed pro corpore bonorum , et divisione operarum creditoribus asscribenda ; sicque Fabium ais recte locutum . 36. Vide quaeso vir optime, ne multae te literae , ne acris ista tua ingenii vis in decipulam quamdam immittant. Si enim codipus , quod lege XI I. inter creditores dicitdi licuit, pro corpore bonorum censeas , non pro membris debitoris accipiendum , num tu postea justissimam hanc bonorum debitoris divisionem natura dixeris illaudabilem p Putes ne Quintilianum bonum jurisconsultum , Oratorem vero maximum , divisionem honorum debitoris, jure , meritoque creditoribus adscribendam , censuisse , natura illaudabilem3 Si ergo non laudabilis natura, censore ipso, est corporis debitoris divisio lege concessa , in propatulo jam est, pro Corpore debitoris . non bona dioidenda quod summa cum laude factum esset censuisse illaudabilia, sed secanda dixisse debitoris membra : quod nedum laudari, sed sine naturae horrore ferri certe non potest. IT. Adi
co Plaut. in Amphitr. ael. I. ac. r. ca Quintil. instit. L I. a. F.
93쪽
I . Atqui tecum liberalius agam; corpus, quod inter creditores Iege dividi licuit, pro corpore bonorum habitum a Fabio concedam ; fateor usque tecum hanc bonorum divisionem , si velis, fuisse, ut ait Fabius, natura illaudabilem, sed tamen lege concessam. δε-rum si haec concedam, tu mihi concedas, oportet , nullam apud populum Romanum legem, nullam circa debitares divisionem extitisse: non sane divisis membrorum; quia hanc lege constitutam negas, quia id non modo non aeditum , sed nec a lege asseris cogitatum 2 non divisio bonorum, et operarum , quia, si corpus debitoris a F hio nominatum, per te est corpus bonorum, hanc illaudabilem corporis divisionem . tradente Fabio, mos publicus repudiavit. O natos igiatur fortunatissimos , te scriptore, debitorest nulla enim juxta te premebantur injuria : non membrorum divisione , tamquam legi . ut ais, inexcogitata: non divisione corporis bonorum , tamquam repudiata more publico. Igitur ganea , vel alea , vel universis denique debitores obrui poterant libidinibus : nulla poena , addicti
nulla, nexus nusquam gentium. Atqui vir clarissime post XLI. tDbulas nexi erant, addicti erant, compediti erant. Quid ergo illud fuit . quod mos publicus, teste Fabio , repudiavit Z Non compedes repudiavit, non addictionem , non servitutem; quia haec inmnia usque ad annum Urbis conditae quadringentissimum viges,mum septimum more publico accepta, et servata, ac tantum a linge Petellia repudiata, qua cautum fuit, ne quis nervo, aut com pedibus ob pecuniam acceptam creditori serviret, ut melius infra
subjiciam . Quod conceptissimis igitur verbis Petelliae legis abrogari opus fuit, id moribus antea acceptum, servatumque , dica mus, oportet. Si ergo servitus, compedes , addictio , plura per secula XLI. tabulis suere superstites, illaudabilis illa corporis debit ris divisio , teste Fabio a lege concessa et more publico repudiata, est unice in membrorum sectisne te, licet invito, tamen fatente γcollocanda.
I 8. Audio te ita reponentem. Quid est igitur , quod inter
tot nexorum querelas a Dionisio, ac Livio recensitas, de membrorum Sectione nec vola, nec verbum Instantiae huic tuae videbiamus infra occurrisse Gravinam IJ dicentem : Metu poenae neminem plus aeris contraxisse, quam suae substantiae tolerarent; proindeque neminem in eam poenam incurrisIe. Ego vero addam, nullam accidisse debit rum Transtiberinam venditionem : et re quidem vera tuo argumen to utor inter tot querelas nexorum , quae apud Livium, ac Di in
94쪽
nisium leguntur, non magis ulla de hujusmodi Transtiberina venditione, quam de capitis supplicis occurrit . Addicti enim, nexique omnes,
servitutem , et servitutis incommoda, cruciatus, tormenta, vinc la, carnificinam, increpant, arguunt, inclamitant, nusquam avitem de uti Tiberina venditione conqueruntur. Ergo Transtiberina venditio non erat lege Concessa Z Ergo mendax decemviralis lex, dum ait: uls Tiberim venundata Z Mendax Gellius, qui Antoninorum temporibus ex Ulpia exscripsit Z Mendacissimus vero Flaviorum aevo Quintilianus, qui vel Labeonem in x . tabulas scribentem audi re potuit Nos autem immensa post secula veracissimi, qui an decemviri fuerint ignoraremus, nisi veteres tradidissent 3 Ignoscat mihi genius tuus , si sequar ego mendaces . I9. At reponit secundo argumento vir clarissimus , si hanc sensu nostro legem accipiamus, permagna Romanos inuri labe sa vitiae, nec minore nota crudelitatis leges illas xi I. tabularum tota fronte suffundi, quas omnes irriguum aequi bonique sontem fatentur . Non istud sane Vir optime inficior, a xo. tabulis, a Quiritium legibus non leVia scatent crudelitatis indicia, quae, nisi civitatis , humanitatis saltem jura Contaminant . An parum , quaeso, tibi videtur a ratione juris naturae, ab humanitate, a pietate a
horrere jus illud vitae, necisque, illam exponendi, vendendi, ah dicandi, mancipandique potestatem patribus familias a x I r. tabulis omnino I) attributam Z Non te sane latet, vir optime, tirania, cam eam a Simplicio appellatam a) in ipsismet Persis a Peripatet, corum principe reprobatam s3 , immanem vero, ac plane dispoticam a duobus illis melioris notae viris B in chersoehio quidem tuo , meo autem Vinnio repertam λ . Quid , quod recentiora ipsamet
jura Quiritium x M. tabulas crudelitatis arguunt, atque Saevitiae Ita enim ait humanior juris consultus ς): Necare videtur non tantum is, qui partum perscat, sedetis, qui abicit, et qui alimonia denegat, et is , qui publicis locis exponit , ea misericordiae causa , quam ipse non habet. Horum autem alio loco 6 rationem divus Hadrianus assis gnat , inquiens , quia patria potestas in pietate debet, non in atrocitate
ao. At quid de filiis loquar Immanem hane, foedamque Omni ex parte seritatem, leges tuas, in servos damnandam , Omnino exercuisse contendam . Quid enim crudelius dari , aut excogitari
95쪽
umquam Valet , quam quadrupedes , qui pecudum numero sunt, servis hominibus, ut ait Cajus I juris consultus, omnino exaequatos 3 Quid natura illaudabilius, quam hominem hominis lubitu uri. vinciri, verberari, serroque necarit Quid porro inhumanius, quam homines, vel una voluptatis causa, bestiis objici discerpendos 3 Ταvero justas hasce , vir optime, leges dices 8 hoc tu, ut immanitate debitorum legem eximas, jus necis in filios quid filios dicam i vox enim faucibus haeret tu has aequas in servos fuisse leges, tu humanas esse fatebere Si haec assirmas, tu ita syllaturis, ut incertus non sim, Phalarim ne, an Pisistratum, sis hodie imitaturus. ai. Contrarium Vero suadent, vir Clarissime, tanta ista tua morum suavitas, tantus ingenii lepos, tanta universis literarum disciplinis lenitas comparata , ut seroces Quiritium leges, ut decemviralem illam potestatem Licurgo crudeliorem , atque, ut ait a Tacitus biennio assumptam , nedum fateri, sed et mecum damnare videaris .aa. Feritas vero illa , ac sane agrestis vetustiorum Quiritiura
natura dominata est, quousque Quirites mollioribus imbuti sunt Graecorum disciplinis , ut ad rem feliciter ille audax Horatius observavit, dum dixit 3 ,
Graecia capta suum victorem caepit, et artes
Intulit agresti Latio :quam ob rem asperi, durique Romanorum mores mitigari paulatim caeperunt Graecorum condimentis , a quibus , cum bonas literas accepissent, ad laudandam sunt morum mansuetudinem revocaisti . Hinc servos necare Barbarorum reputatum ; filios vero interficere pene sacrilegum s): hinc ad felicia illa ventum est Tra-jani , ac Caesarum tempora Antoninorum, quibus uberes pueris , Iuellisque alimentariis 6 collatae sunt fruges , ut nemo tunc jurisu mani videretur oblitus: tunc sane illa XLI. tabularum Decemvis Talis atrocitas , quae subagrestes vetustiorum Quiritium latebat oculos, apparuit, reprobata, correcta est: tunc prosecto Tertulli nus consensu publico XI I. tabularum crudelitatem erasam esse perhibuit : tunc denique Fabius Quintilianus quaedam non laudabilia natura, a xii. tabulis concessa legit, consessus est, re
D Leg. a. ae ad len. Aquiliam . at Taeit. annal. l. I. In Princ. In epist. ad Pisonea. M vinnius loc. tit. D Leg. vniea Cod. de servor. emendat. ε) Ea famo, is tab. Placentinis . τὸ In Asologetico. 8a Iratit. l. 3. e. 6
96쪽
a 3. Verum magnus inter Collegas vir hanc sustinere a nobis consutatam contendit partem : potestatemque , a XII. tabulis p tribus attributam , tamquam justam tuetur atque ita ab omni penitus atrocitate Romanos absolvit. Ast ille liceat mihi Luciani verbis uti acris ita est ingenii, ut sibi fr) non defensio, sed mstendendae orationis petita esse occasio videatur : ignoscat igitur, si me facit debito prolixiorem . Unus mihi sane in hac re Grotius erit satis sa , qui auctoritate Sexti 3 Empirici tyrannicam arguit patriam in filios potestatem atroci lege concessam . 24. Neque dicat vir summus leges Romanas hanc potestatem in patribus pati potius , quam tribuere ; nam verba legum Romanarum , ita perspicua sunt, ut nemo atrocitatem non videat, ea Gellio sic referente : Utique ei etitae , necisque potestas siet, UTI
PARIENDO FILIO EST : quae magis verba lubitum valent me
Tum ostendere pas. Idem ipse Binchersoehius , primus fortasse, aut secundus adversarii nostri antesignanus , veterum adhuc legum atrocit tem nequit inficiari , illamque vetustiorum morum, atque agres tium crudelitatem declinare non potuit , dum fassus est in haec verba : Rigorem juris veteris videntur primum subegisse mores, deinde leges , quo magis exculta sunt humanitatis, eι mansuetudinis studia . qua plus operae datum est philosophiae morali, eo maeis omnis severitas rem
sit . Atque HAEC UNA RATIO EST REMISSAE SEVERITATIS,
non ea , quod majestas patria non satis conveniret majestati principum s). Gerardus autem Noodi, in amica ad Binchersoehium responsione, non sane severam 6 , sed foedam , atque impiam fuisse ait Romanorum consuetudinem. ia 6. Foedam hanc autem impietatem idem ille populus Romanus Neronis usque aevo agnovit, iudicavit, suisque punivit munibus ; hisque idem verbis testatur Seneca : Erisonem equitem Romanum memoria nostra , quia filium suum sagellis occiderat, populus infra graphiis confodit 7 .aT. Quare jus vitae, necisque, pro lubitu , circa Hadriani tempora omnino cessasse docent nedum Gothos redus 8 , verum etiam Papinianus, dum ait: Divus Trajanus , situm quem pater male contra pietatem sciebat, coegit emancipβre 9)- L s phr
97쪽
28. Enim vero legum Romanarum rigor neque sub mitissimis Antoninis omnino conquievit ἱ erat enim id servatum Caesar, hus sacro sente renatis . Quare Quirites Paganos increpans optimo jure Lactantius sI haec ait: non enim de nostro, sed de illorum numera semiper existunt, qui natos ex se pueros aut strangulent, aut, ii NIMIUM
PII FUERINT exponant; quod et Iustinus , et Minucius Felix, et
Arnobius una voce confirmant M.
a 9. Idem Lactantius pro voluptate habitam Quiritium saeviistiam aureo sic notat penicillo: sitia enim sale tam horribile, tam terraGn , quam hominis trucidatist Ideo severissimis legibus vita nostra munitur , ideo bella execrabilia iunt. Inventa tamen consuetudo est, quateis
xus homicidium sine bello , ae sine legibus faciant, et hoc sit voluptas 3). Qui ergo tam immanem XII. tabularum lege Concessam patribus potestatem, qui tam atroces Quiritium consuetudines sustinet, tu, tur , absolvit, is ut modo Gebam potius ostentandae orationis, quam tuendae veritatis occasionem arripuisse dicendus est. 3o. Causa esset omnino perorata , ni ex verbis legis x II. ta. hularum perpendenda quaedam superessent, tertiumque seret diluendum adversarii nostri argumentum. Mitto hic, vir Clarissime, quae ex Collegis alter juxta crassioris grammaticae regulas pedestri sermone adnotavit in illud legis verbum : Secanta : quod uni tibi, et Binchersoehio post hominum memoriam , ad operarum ΔυisDuem placuit detorquere . Verum quae de verbo illa non jurisconsultus , sed cucullatus collega conticuit noster , jurisconsultus ipse praeterire non possum . Quaero itaque abs te primum, num potius seeandas operas diceres, quam dividundas , distribuendas, emciscundas p Ego sane familiae erciscundae , communis dividundi te. ges pervolvi, secandarum vero operarum nec vola, nec verbum s): Stycum servum Crio, et Sco , legatum audivi; servi autem hujus communis, vel praetii soluta aestimatione, partem condomino asscribi. vel operas ipsas Q communis dividundi judicio venire moenitus sui: uno verbo erciscundam familiam, communia dividunda legi, secandam familiam, communia secanda nunquam legi. Sec re autem actio est, quae ferris exercetur, ut ait Paulus jurisconsubtus 7ὶ: inde discrimen inter eum, qui caedit, et qui secat juriscon.
98쪽
sulti notant, inter quos, non obscuri certe nominis Criacius i , et Gotholaedus . Num operae tuae vir clarissime ferro serantur
3I. Verum advertas, quaeso, quantam , cum ista tua secam darum operarum assertione in x II. tabulas, quae brevitate praecis
pue fulgent, superfluitatem inducas. Si enim . ante sectionem debit ris lege permissam, erat addictio; si debitores anterius creditoribus
addictos esse fateris, quid aliud creditoribus addici sibi vult, quam
sub eorum servitute quadam esse p esse Vero in creditorum servitute
idem esse, ac operas communis dividundi judicio erga varios creditores aequa lance distribuendas esse quis nescit Quid ergo alia uli operarum distribuendarum mentione opus erat Z Quid illis opus verbis partes secanto, si addictio ipsa hanc erga plures Operarum aequa lance distribuendarum divisionem sonabat. praeseserebat Diversum ergo aliquid, longeque diversum, posterior illa a lege sectio
ermissa sonabat, capitalem nempe creditoribus non contentis de-itoris servitute jacturam , quae post SerVitutem Una superesset. . 32. Neque vero capitali hac jactura, membrorumque secti ne permissa , summum ita crudelitatis apicem legem contigisse a bitramur, ut omnem penitus tollat lenitatis imaginem . Si enim. ut Gothosredus a intelligit, partes , modo creditores tamen vellent, Carentur , si volet, partes secanto: tunc Sane illud summum videtur lex atrocitatis remittere, cum hominis, non vero leonis , arbitrio hominis vitam committat. Dum igitur , post attributam creditori debitoris servitutem , secandum lex usque corpus debitoris,si eredit tamen volet, non abnuat, id mihi porro lex illa videtur dixisse : Si ferox ita sit creditor , si hae debitoris servitute . si tanta non sit hominis miseria contentus , si UOLET , si potis erit, si non erubescet, eorpus debitoris in partes usque secet, et partiatur: agnovit sane lex XI I. tabula rum immane quantum a pietate , ab humanitate , a philandropia,
humanorum distaret sectio membrorum : terrorem ergo atrocibus,
immanibus verbis . obaeratis incussit; atque illud : Si voIet, addudit quia neminem tanta fore atrocitate praesumpsit, qui omnem pietatis imaginem abdicare , qui pudorem Omnem, ruboremque deponere , qui denique juris humani oblivisci omnino voluisset tagnovit quod ait Quintilianus . haec non laudabilia esse natura, verum atrox adhuc illud atque terrificum permisit in obaeratos excidium, quod humanitas , quod pudor , quod mos publicus refugeret, corrigeret , repudiaret. Quam ob rem ita quisque creditorum ab hoc e-
99쪽
xercendo in corpus debitoris abhorruit arbitrio, ut nemo sectionem expostulaverit, ut factam nullam ab aedita lege sectionem a
diamus . Potius igitur ad obaeratos deterrendos ut melius infra subjiciam quam ad creditorem saevitiam excitandam, atrocia verba illa dixerim a lege prolata . 33. Quod si, vir clarissime, verbum illud : si υοIet: ad operarum sectionem reseramus , verbum hoc hyeme Gallica frigidius agnosces . Quid enim illis verbis opus est , si exclusa obaerati morte , ac discissione, nil aliud sane, quam obaerati opera superesset Vellet, nolletque, una tunc servi debitoris opera creditor contentus esse debebat ; ubi ergo illud : si volet: locum decenter habere arbitremur p34. Video tamen quid tibi lubeat reponere . Τu illud : si υο-
Iet : post permissam corporis sectionem positum esse contendis, atque ita legis : Tertiis nundinis partes secanto : si plus, minusve Fecuerit , sine fraude esto ; si Solet, uti Tiberim venumdato I . Τu , vir clarissime , communiori sane lectione uteris, et lepidiuscula crimia natione nos urges: ita enim arguis ἱ si lex , post concessam mem-hrorum sectionem, in arbitrium confert creditoris debitorem uis Τiberim venumdare, quid aliud id est, quam hominem , post A ces laqueo illisas, ad remum mittere De operis ergo legem inde Iocuta esse Contendis . Enim vero si tanta, quanta vis , antinomia lex, ita lecta, laboraret, ut ex inde monstrum informe nosceretur , vel id satis esset, cur lectionem tu potius nostram acciperes, ruam ego tuam ἱ ita enim jurisconsultorum vel ipsa elementa nos ocent . At tua sit legis verior lectio : quid inde Nullum aderit monstrum , nullum legis vitium , nulla antinomia . Non enim o jectus inde a te sensus resultat, quasi dissectum jam corpus uls Tiberim venum eat; nam illud : si volet, uls Tiberim venumdato: eumdem semper, sanissimumque continet sensum , nimirum : Tertiis nundinis partes secanto ; si plus, minusve se erit , sine fraude esto : si volet nempe , si volet non secare uls Tiberim venumdata : quid his verbis clarius quid profecto nitidius Z Ut eni in interpretes tradunt sane universi, propositionem hanc lex habet unice disjunctivam , nimirum : avt partes secanto, aut vis Tiberim venumdato: Idem igitur omnino est, ac si lex ita pronunciasset : Si volent creditores debitoris membra non secare , si a tanta volent immanitate abstinere , debitorem uti Tiberim venum dent, vel pretio ejusdem, vel operis, communis disidundi actione, inter creditores distributis .
ci Verba Iea. ara. tabul. a Gellio relata loco sum ait.
100쪽
3s. Unum superest, vir clarissime, in quo tibi etiam libuit
Iepide ludere: verba legis haec sunt: partes secanto ; si plus minusve secuerit, sine fraude esto. Tu, si ad membrorum sectionem id refero,
cachinnis effusissimis ilia rumpis, nihilque ineptius dici posse proen uncias; quare illud plus, minusve sectionis ad operas refers . Ego vero si ad operas refero nec ab ira fortasse tempero . Si enim ad
operas rei eram , quid indignius, quid hac lege injustius excogituri valebit Non erit fraudi creditori, si plus minusve secuerit Θ Poterit ergo creditor sibi plus , minusGe , pro lubitu operas obaerati dividere ξ adsignare non aequa lance distributas arripere Quid si quatuor, aut plures , iique inaequales creditores fuerint Quid
si eorum unusquisque operarum obaerati plus, minusve secuerit,
sibique adscribi pro arbitrio voluerit, id ne sine fraude erit 3 Hanc tu, Vir clarissime, legem appellas Z hoc tu jus, non injuriam, dicis
Ego vero deliramenta , quae non sani esse hominis non sanus juret Orestes . Credis ne pedibus in tuam unus, aut alter, sententiam ibit ego sane in alia omnia. 36. Age vero, vir optime, ac membrorum sectionem finge parumper, non operarum a lege permissam; et vide quaeso quamia cum ratione terrifica illa in obaeratos Verba lex nostra protul rit partes secanta ; si plus, minusve secuerit, sine fraude esto : creditori lex igitur debitoris necem permittit, crudelior, remissior, ne sit caedes illata, non curat; uno, an ternis, an centenis pereat debitor ictibus, an diris, minutisve membrorum caesuris, id ne creditori fraudi sit nostra lex cavet. At inquies: quid id referebat Ego vero summae id necessitatis suisse profitear. Nisi enim lex id
fraudi non esse cavisset, quis alterum Busiridem , aut Phalarim , aut Dionysium, aut potius immo Caligulam, cum Creditorem non reputasset, qui debitorem suum, capitis poena plectendum, non uno breviter gladio conficeret, sed, ut ait I Suetonius. crebris, et minutis ictibus ita plecteret, ut se tamdem debitor mori sentiret 8 Quis tantam tam saevo creditori crudelitatem ignosceret 8 Quis recta hunc ad crucem non raperet Quis non acerbioribus suppliciis diagnissimum judicaret Ut igitur maximum, salutaremque una simul debitori lex metum injiceret, eam usque immanem praebuit Cred, tori iacultatem, ut ei, ne fraudi esset, si plus, minusve secaret, verbis conceptissimis esse duceret eXprimendum. 37. Et re quidem vera si verba haec legis, adeo terrifica , ea majori, qua decet, sedulitate perpendamus , in illam fas erit ve