장음표시 사용
81쪽
quem postea puerilis aetas usurpavit . eadem ergo erat praetexta Pueris, ac magistratibus , quibus habitus debetur honoris .ao. Insuper haec addit ad rem Saturnalium scriptor I : Tam quinius Priscus de Sabinis etit triumphum : quo bello flium suum annos quatuordecim natum , quod hostem manu percusserat, pro concione laudavit , et praetexta donavit; insigniens puerum , ultra annos fortem , pra miis virilitatis et honoris : atqui praetextam puero tradens Tarquianius . praemia dedit honoris : ergo eamdem puero , quae propria erat magistratuum , praetextam adtribuit . Quae vero sequuntur Macrobii verba causam hanc omnino faciunt peroratam; ita enim a ait : hine deductus mos, ut praetexta in usum puerorum nobilium usu
paretur ad OMEN ET CONCILIANDA UOTA VIRTUTIS .
nam autem modo usurpata ad virtutis omen vestis illa fuisset, nisi habitus fuisset honoris, ac magistratus Eadem ergo praeteXta pueris , ac magistratibus. 2I. Praetextam quidam existimant vestem fuisse triumph
Iem , moti ex eo Tullii 3) loco , magnus praetextatus eo die fuit: quia bus et favere videtur Suetonius , qui de Tiberio haec habet umbem praetextatus , et Iaurea coronatus , intraῬit. Verum non ita facile id auserim assirmare: locus enim Tullii triumphalem habitum liquido non designat; poterat enim Pompejus, vir egregius, modesti ri praetextae habitu, quam triumphali ludis interesse ; licet palm tae togae , seu triumphalis induendae jure polleret. Verba vero Suetonii contrarium probant, si contextum , qui sic s se habet. legamus : triumphum distulit, moesta ciυitate Clade Variana, nihilom
nus Urbem praetextatus, et laurea coronatus intravit: si vero triumphum egisset, palmata veste , ac triumphali insignis ornatu, non praetextatus, egisset .
22. Diversam itaque vestem dixerim triumphalium: cui quidem nostrae sententiae adstipulari videtur 6) Tacitus, qui de Britanico haec ait: Britanicus in praetexta , Nero triumphalium teste transvecti sunt, ut spectaret populus hunc decore Imperatoris . Optime etiam nostrae sententiae favet Plutarcus in Mario 7 , dum ait peracto triumpho indixit senatum Marius in Capitolium ; atque sive sui oblitus ,
sive fortuna elatus, assuit triumphalium veste: mox vera senatum id aegre ferre sentiens abiit, assumptaque statim praetexta , reversus est . 23. Trium-
6ὶ meit. Annal. I. R. c. m. Plutare. in C. Mario a
82쪽
23. Triumphalis itaque vestis a praetexta dissimilis : illa enim alba purpureis intexta limbis ut supra g. T. atque 3. adnotavimus ; haec , a triumphalibus gestari solita , purpurea, auroque distincta fulgebat: quare haec habet in Aemilio Plutarcus si): μα- Ius Aemilius purpuream vestem intextam auro indutus : et Livius ca) : victor Paulus auro , purpuraque 'Vens: ac denique 3 Ovidius,
. Vidimus ornatos cerata per atria picta Veste triumphales occubuisse senes .a4. Vestis igitur haec proprie picta dicebatur, ut mox a Nasone habuimus; facitque ad rem Livius, qui hanc vestem pietam , ac triumphantium propriam appellat. Dicta fuit et palmata a palmis acu pictis , de qua Martialis haec sin habet :I comes , et magnos illaesa merere triumphos, Palmataeque ducem , sed cito, redde togae ;et Suetonius 6 : Crausus frugi in veste palmata: Servius itidem de hac verba facit inquiens : palmata , quod illam meruerint; qui repo tauera de hostibus palmam, ac Sidonius demum Apollinaris haec ait 8 :
meritisque laborum Post palmam palmata venit. as. Aevo Caesarum senescente non contenti consules pra texta , pictam usurpavere; quin immo consules, ac praetores, qui vera erant, simplicique praetexta , Cum libertas vigeret, ornati, pictis postea usi sunt , quae consulum , praetorumque propriae sunt factae . Perbellum ad rem afferam Lampridii locum , qui haec apte 9 confirmet: pictam tuam non umquam , nisi consul, accepit, et eam quidem , quam de Iovis templa sumptam alii quoque accipiebant aut praetores, aut consules : quare Suam merito Vestem , suumque appellans praemium , hanc pictam, palmatamque Consul Ausonius sic Gratianum Iω alloquitur : palmatae vestis meae ornamenta dispoinnis feliciter , et bono omine ; nam iste habitus , ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis : et alio si r loco Vix trabeam , pictamque togam , mea praemia , consul
Palmatamque hanc , oblita, nedum abjecta, Pene Praetexta, pr Priam consulum vestem dicunt sequioris aevi scriptores Ia . Ia a 6. Enim
slutare. in Emil. Paullo . T. Liv. a. ues. e. 49. P. Ovid. Naso Fasti s. v. 63 . T. Liv. i. 3 . e. s. Mart. l. I. ep. R. In Claud. e. a P. In reneid. II. 344c sa Carna. s. s.c93 Lamprid. in Vit. Alex. Severi e . M. io Ruson. in Panegir. Grat. 41 a via, I Auson. Idili. 4. u. 9 .caa Vida Aurel. Simmae. et Iulet. ad eumdem l. 6. epist. M. P. IS
83쪽
26. Enim vero illo senescentis, immo, et morientis Urbis aeternae saeculo , ita fluxi Romanorum mores . ita novo quodam luxuriae genere inquinati , ut , si Ammianum I consulas Marcellinum, uec a miseratione , nec a rubore censeas abstinendum :probra enim , aItaque his majora . dissimulatione jugi neglecta . ita es natius exarserunt , ut nec Epimenides ille Cretensis , si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra , solus purgare sussceret Romam ἰ tanta plerosque Iabes insanabilium sagitiorum oppressit. Itaque veteri illa Quis ritium disciplina sublata . consules sive ordinarii sive suffecti, a simplicis nedum usu praetextae abhorrebant, verum etiam, bigis invecti , novum , atque inusitatum . nullo acto bello, triumphum
agebant. Testis mihi sit ismmacus. qui natali Urbis die s quem Plinius sa) in x I. Κώ. Majas incidisse tradit in suffectum consulem
triumphali curru narrat , fracto crure , sublatum: quod pessimi ominis ostentum non sine horrore per haec ipsissima refert 3 verba : illud ante omnia interpetratio tristis horrescit, quod natali urbis svjectum consulem currus evoluit per ferociam bigarum , quae triumphum vehebant. Itaque palmata amictus , et consulari insignis ornatu fracto erure sublatus est .a7 . Non igitur mirum , si Romana gens ferro dudum, ac robore insignis, dum in haec fluxit incitamenta libidinis, suo tandem fuit proxima exitio: neque mirum , si gentium domina fuerit. quousque ad concilianda vota virtutis una et simplex praetexta vale ret . De hac dixi, ut potui : ardua insuper, et clivosa quaedam , quoad potui , explanavi . His interim universis, tu Praesul amplisissime , qui mea haec omnia nova quasi lampade lustras. vos Collegae optimi , non faveatis, sed ignoscatis, oro, atque obsecro . non enim vestrum huic operi favorem adprecor, vestram tantum depre cor iram .
Sexto Kalendas Aprilis I 77s. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .
84쪽
quoniam de aurea Bononiensis praetoris praetexta tu superiori si I s.dissertatione habita est mentio, non abs re me facturum puto, si quas habui, tam in auspicandis , quam in ponendis praetoriis Bononiae fascibus. orationes veluti eorοIlarium huic operi quoddam, nectam.
Quod plurimis erat sane pertimescendum clarissimis in hac republi- ea viris. praetorios fasces cum imperio auspicantibus , id hodie mi. hi est maxime optandum. Quos enim equOS, equitesque, quos clipeos, quae vexilla, quem eductum, Patres Conscripti, vidistis gladium, ea omnia praetoriae potius dignitatis ornamenta, quam munimina conspexistis. Non enim difficillima hodie video mihi agen. da bella, non agmina ducenda, hostium moenia expugnanda, nota Reges iterum post terga vinciendos. Vos, Clarissimi Patres, vetus. tae victorum gloriae non indecora pacis insignia praetulistis, vos, pacem bello praeponentes , universa haec vestra Romanae Sedis . maximi Sacerdotis potestati, et fidei, ac tutelae subdidistis; p catum Vos, obsequentemque animum erga Romanos Pontifices, numquam satis laudanda libertatis resormatione, confovetis. Alacri ego igitur vultu sceptrum, et fasces, et auream praetextatam, praetoria ornamenta, suscipio ; quippe qui Tulliana illa verba in me quasi dicta esse video , ocium mihi habendum esse cum dignit te, negotium sine periculo . Quid ergo mihi aliud superest quam vobis . atque amplissimo ordini vestro gratias apere, qui me tanto ornandum honore duxistis p Hic mihi certe haeret aqua; non enim grates oratio complecti ornando, non potest numerando percensere; ut juvet eas iusto potius silentii obsequio praeterire, quam inanis facundiae molestia describere. Si quod igitur praetereo , id melius me praestare intelligatis, nec alienae eloquentiae, nec alienae
85쪽
DICTA FDIT RALENDIS IULIIS MDCCLXXVI
Illud apud Romanos rerum dominos juris obtinuit , ut qui amplissimos magistratus pro concione adipiscerentur,constituta die eosdem pro concione riurarent. Morem hunc nostra est sapiens imbiata respublica : hic enim praetor pro concione suscipere, hic magistratus insignia ponere coram optimo Principe lege jubetur; ut, ubi summa cum laude fasces traduntur, ibi nulla cum labe restituantur . Illud vero mihi hodierna die fortunatissimum, quod non adstantes video Metellos, qui, ut olim Marco Tullio magistratum ponenti, innocuam mihi hodie concionem intervertant. Me sane recreat, ac reficit presentia optimi Principis, qui pro sua in nos elementia, atque animi magnitudine , innumeris nos in dies beneficiis auxit, ornavit. Patrum vero Conscriptorum, eXcelsique Sen tus ea fuit humanitas, ea omnium una sententia, ut in ipsis vel nostris praetoriae dignitatis initiis ad amplissima haec ipsa denuo terenda subsellia , ad hos fasces resumendos praetorem iterum I designaverint. Haec profecto tanta sunt, ut ad debitas grates age das graviorem longioremque orationem expostularent. Verum si ad amplitudinem beneficii praedicandam vires omnino sunt impares, ipsa tamen accepti benificii amplitudo satis est atque super, ut
extet ad memoriam nedum nostram , verum etiam posteritatis sempiternam .
Dicta Kalendis Quintilibus MDCCLXXXVI.
c 3 Lieet designatus, praetor iterum ea. elo reqendam , evento . legationis est faetus men auetor esse non potuit e ab Ostimo enim generalis auditor e quo in munere , quadrien-srineipa Ignatio Bonaompagnio , ad xu uram nia iam eonfecto , versatae adhue superi a. simul, et Bononiensem provinciam eum impe- iuvantibus . MDCCLXXXII.
86쪽
De obaeratorum dissectione ex lege XII. tabularum , in qua quaeritur quid re ipsa lex in obaeratos indixerit.
Quod erat mihi maxime pertimescendum, hodierna die accidit, optime Princeps , in qua cum clarissimo viro milii video esse decertandum, quem tu, bonique omnes , atque ego potissimum sus fragiis universis , eruditorum aetatis nostrae facile principem judicamus . Mihi autem cum eo, tamquam cum hoste congredi, cum injucundum ob communem amicitiam . tum vero ob eximiam ejus virtutem , atque elegantiam ita periculosum videtur, ut facile causesam desererem . nisi me ad eam tuendam jura omnia tam pietatis, quam honestatis impellerent. Novam enim, et ante hunc diem p ne inauditam , novique generis criminationem clarissimus vir ad te, Princeps optime, detulit: juris consultos omnium generum, aeta tum , ordinum , ab Augusto ad nos usque , si duos, aut tres, neque sane Latii, aut Italici littoris , Binchersoechium nempe, Haeraldum, ac Robertum I excipias ita desipuisse, ut eorum ferme caput nec tribus anticyris umquam sit sanitati suae restituendum . Iudicium autem esse vides, optime Princeps, non de Gellii litteris quod serendam sane haberet jacturam sed de juris consultorum pene omnium fama , indigna criminatione accusatorum , ut proinde saluos veteres, stultissimos hic reputet recentiores , nosque in eam velit sententiam adducere, ut clariora illa nostri senatus lumina, Criacios, inquam , Hottomanos, Gothostedos, Gravinas , Caeterosque ejus notae viros, in XII. tabularum legibus explicandis vel maximas nugas egisse vel somno saltem indulsisse dicamus. Turpem autem , ne dicam impium , plerique fortasse judicarent , si ego homo jurisconsultus jurique dicendo plurimis abhinc annis addictus causam hanc omnino desererem . Hanc igitur, Optime Princeps , Sodalesque omnes , alacriori quidem animo hindierna die tuendam aggrediar, in qua me non mediocriter recreat, ae
cia Binehemoeeh I. r. e. I. da poena Ca. Destiter. Her id. de suetorie. Ter. Iudieat. l. a. sitis , et debitorum sectione . et aiI. Eabul. a p. as. Ranaus Robari. ree. iudieat. l. a. c.4.
87쪽
ac reficit praesentia doctissimi Praesulis I , qui, licet amplissimi
sacerdotii curis distineatur, nostra tamen non despicit studia lit rarum . Ad vos igitur , veluti ad reciperatores meos , Sermonem hodie convertam , vobisque lubens caussam . quae mihi cum sortissimo est adversario , dijudicandam exponam . Quod si ars illi, et natura dedit, ut quidquid velit suadere valeat, semperque valeat, mihi caussa dat, ut hodie valeam . m agnisque viribus valeam. Neque vero magnam me consequi puto victoriam ; si enim rem ita, uti omnes credunt, fuisse dixerim , vitavi denique culpam . non laudem merui: te vero , qui contra censes, vir clarissime, licet rem non acu tetigeris, summis adhuc omnes in coelum laudibus evehent. a. Verum , Sodales, quae tam novae sint inspiciamus funda. menta sententiae. Negat ipse per XII. tabulas secandi corporis oba rati facultatem fuisse concessam , sed unam operarum sectionem indu tam esse contendit. Id vero I. ex verbis legis suadet; H. ex legis aequitate , a nece dicenda, saevissimaque membrorum dissectione abhorrente ; ΙΙΙ. denique ex membris ipsis numquam a legis aeditione dissectis .
3. A postrema hac nobis objecta ratione ordiar ; utque cum eo quam liberaliter agam; aequo illud animo, libentique Concedam , a legis aeditione ad nos usque numquam obaerati hominis corpus fuisse dissectum , legem ipsam numquam Romae executioni mandatam . Age Vero , Vir optime , tu, qui dialecticis disciplinis maxime polles, ubi nam gentium audisti : non moribus inducta leX, ergo non lata Z diu non serVata , ergo non aedita Tu, vir clarissime , Cui sane omnia suppetunt, quae consequi ingenio h mines aut sapientia possunt, optime nosti, quod per leges licuisset Quiritium, Romanis quandoque moribus sero filisse receptum .
quandoque moribus etiam omnino repudiatum .
. Licuit per leges Quiritium, licuit per leges XII. tabularum
filium nulla nec dicta causa, nec cognita , pro lubitu patris eXPO-nere , interficere sa), plures vero filias ob miseram patrum egestatem expositas . plures legimus Paterno judicio necatos, neminem sane patris lubitu interfectum . crudelem hanc enim licentiam, immanem hanc saeviendi pro arbitrio facultatem Quiritium mores repudiarunt . Licet autem moribus non accepta, lex tamen lata . S. Verum ad gratiora veniamus. Matronis, tradente Livio 3 ,
88쪽
pro auro ad liberandam a Gallis Romam, Collato , gratiae actae , honosque ille fuit habitus, ut earum , sicut virorum, post mortem solemnis esset laudatio. Erat enim, ut ait Plutarchus si , magna iii Urbe auri inopia. Ibi magistratibus deliberantibus, qua id rati ne confici posset, mulieres habito seorsim consilio, mundum suum omnem aureum contulerunt; fuitque auri pondus talenta octo: quas Senatus, praetio postea persoluto , remunerandas statuit, ut defunctae, perinde atque viri, in funere laudarentur; antea enim mulierem publice laudari mortuam erat vetitum . Hoc Senatus Consultum anno tercentesimo quinquagesimo octavo suit editum, post actum nempe a Camillo de Urientibus triumphum: illud autem mirum , tribus ferme a Concesso honore seculis legem conticuisse, minribus non acceptam , licet gratam , licet maxime honestam, licet summa cum laude Promulgatam. Nam Popiliam, Catuli oratoris matrem, primam omnium hoc honore affectam scribit Cicero per haec verba : In eo quidem genere scio me, et omnes, qui assuerunt . delectatas esse vehementer, cum abs te, Catule, est Popilia mater vestra Iaudata ; cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. 6. Quid , quod lege ipsa XII. tabularum res suas sibi habere uxorem vir poterat imperare Θ Contra vero per annos fere sexcentos lex illa obmutuit; neque ideo quisquam non latam asseruit, licet Tertulliano teste a , per immensum prope annorum curriculum nullum senserit domus ulla repudium . T. Verum ut propius accedamus ad nostra, a lege XII. tubularum permissam in obaeratos membrorum discissionem praeter
verba legis, de quibus inserius loquar ita nitide tradit Gellius 3 ,
ut vel unus quaestioni huic nostrae dirimendae satis esset; nisi vos Gellium persaepe, sodales, quasi hac ipsamet x D. tabularum lege in ipsum agentes, altero ad frontem sublato , altero ad mentum depresso supercilio , praeberetis in frusta lictoribus dissecandum :atqui si paulo aequiores esse velitis, vel illud admittatis oportet, Gellium in hac sane re neque a vero, neque a recto aberasse . Gellius siquidem virum jurisconsultum inducit Caecilium de hae legia hus permissa membrorum sectione disserentem . Quis autem Geulium pastoritia fistula non irridendum plane duxisset, si Caecilium in scenam protulisset XI I. tabularum ignarum, quas Romani, ut Petroniano utar vocabulo λ), pueris adhuc nascentibus induebant, quas teste s Tullio ut necessarium carmen pueri ediscebant
89쪽
8. Quid , quod Labeonis, Tiberiano aevo I XI I. tabulas exisplicantis, libros Gellius se vidisse testatur Ita ne vero Gellium . ita Caecilium nobis imposuisse dicamus, ut vel omnino mentientes , vel saltem vocum latinarum expertes fuisse arbitremur P ce tua , vir clarissime, liceat dixisse: Qui Gellium ita condemnat. is potius in suo, quam in aliorum judicio conquiescit. 9. Neque illud objicias, quaeso , cum annis Gellius plane sexcentis a decemviris vixerit legis latoribus, quanti hujus aevi nostrates, tanti esse faciendum . Nollem enim Homerico verbo utar tuorum a septo dentium verbum hujusmodi excidisset. An ignoras, quaeso, vir optime, quot, quantisque Gellius niteretur vetustatis praesidiis, quae nos uno vel inani desiderio vix complecti posse fatemur λ An nescis infinitam voluminum molem multis a Gellio seculis barbarorum excursione periisse Θ Num te latet Boetii usque, longeque post Gellium, aevo, bibliothecarum comptos , nitentes que adhuc ebore sa) , ac vitro parietes Ulpiam vero, eamque duplicem librorum immensitate bibliothecam, locatamque ibi Sidonii statuam Apollinaris extremis serme Romanorum stetisse temporibus 3 quis ignorat Verum, ut quanti sit Gellius in hac nostra maxime re faciendus, inspicias , illud advertas quaeso , in eadem Vlpia Trajani bibliotheca linteis , atque elephantinis libris v
iustissima legum Romanarum volumina fuisse recondita ; ista vero Gellium nostrum agnovisse, legisse, manibus pervolvisse . Ita enim ait: Edicta veterum praetorum, sedentibus forte nobis in bibliothera templi Trajani, et aliud quid quaerentibus, cum in manus incidissent, legere, atque cognoscere libitum est . Tu vero Gellium, veterum mon mentorum collectorem , Ulpiae diu , noctuque insidentem , post duas pene annorum miri ades , in antiquis legibus perlustrandis a des aequare nostratibus, ad quos nec Tullius integer, nec Livius, nec Naso pervenit Z Qui, nisi pauci solertes cucullati quaedam Pauca veterum monumenta servassent, an Capitolium steterit , ignorarent pIo. Verum nec unus est Gellius, cui saltem singularitas o esse dicatur. Gellio enim adstipulatur Tertullianus haec ipsissim mei verba pronuncians : Iudicatas in partes secari a creditoribus Ieges eram; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est , et in pudoris notam capitalis poena conversa est, bonorum adhibita proscriptione s) .
90쪽
II. Pluribus autem audio te , vir clarissime , reponentem. atque illud praecipue Mentem, nec tanti esse Gellium , nec tanti esse Tertullianum qui fidem sibi concilient, ct obsequelam; vel quia ambo multis quandoque scateant erroribus, Vel quia nemo non via deat , quantum uterque a Labeone XI I. tabulas explicante distaverit. Vide , . vir optime, quam tecum benigne, ac liberaliter agam: quod asseris, non aegre dissitear, lubens admittam, te licet non lateat. subduriusculam fortasse rem unicuique Videri posse . Gellium , qui Labeonis paginas se legisse assirmaverit, tamquam improbi, imp dentisque mendacii, convictum arguere . Verum si quis in scenam prodiret, et Labeoni aetate proximior, et Labeone doctrina praestantior, qui eamdem , ac Gellius, veritatem historiae propugnaret, ruis nam hodie, sublato digito, non se victum agnosceretp Pr
Felix orator quoque Maxime I . prodeas tandem, Gloria Romanae Quintiliane tuae a , his enim tui te verbis coeui Iuvenalis . ac Martialis appellant . EGee tibi , vir optime , Orator ille summus , qui , ut ejus vitae auisetor 3 observat, Prima statim juzenta celebrare forum . atque in sumismis patronorum celebrari occepit , ad eamque virtutis et ingenii commendationem repente pervenit, ut non ei solum maximae quoque caussae deferrentur , sed et notarii, qui ejus dicentis verba exciperent, vulgo a studiosis hominibus conducerentur: ecce tibi summus ille causarum patronus , qui de corporis obaerati dissectione , naturae licet legibus Iarum Consona, lege tamen XI I. tabularum permissa, haec precis eo quitur verba : sunt quaedam non laudabilia natura , sed jure concessa ,
ut in xI I. tabulis debitoris corpus dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit λ) . I 2. Age Vero, vir optime , quid his verbis clarius quid ad
rem optabilius 3 Num Fabium hunc reputabimus morum Romanorum , aut civilis juris ignarum , quem summum omnes caussarum agnovere patronum qui patroni nomen adscribit nemini morum, legumque scientiam non plene callenti Ita enim loquitur ipse s : guris civilis necessaria scientia est, AC MORUM , AC RELIGIONUM REI BLICAE, quam capesset . Quo autem modo patronum 1e caussarum non falso dixerit qui, quod est in caussis potentissimum , sit ab altero
U Ansel. Politiam in vita Quintiliani. 4 M. FAE. Qnintilian. insti l. 3. g. 6. O Idem inst. l. a. c. I.