장음표시 사용
111쪽
tympanum aeque . ac Cereri, aptatur : Terrae Ogiem , ait si in Subdas , mulierem format Vestem , tamquam Terram , tympauum praefere tem , quoniam venIos intra se concludit: jure igitur Vesta , et mulier, et virgo est, si Terram. ignemque uno in hoc numine diversa rati
I 6. Templum habuit Vesta inter Capitolium, et Palatium cui
cultioris observant sa) notae homines) eoque proprie loco assu gebat , ubi nunc sanctae Mariae Liberatricis aedicula visitur: nullo vero parietum , sed columnarum subsidio . in rotundam formam erigebatur, qualem exhibent Neronis , Vespasiani, ac Faustinae nummi , optime omnium vero maximi moduli numisma Lucillae . in quo Conventus Vestalium universus exprimitur 3 Quare Tholum recte Naso appellavit ἔ tectum nempe , non parietibus, sed columnis innixum . quod . altius crescens, in fastigiatum desinebat cacumen , et cum nummorum eRgie perbelle concordat M. IT. A templo ad sacrificia transeuntes advertimus celeberrima fuisse virginum vota, et sacra, diu, noctuqtie Vestae porrecta; unde Seneca s) : Quid porro non est iniquum nobilissimas virgines ad sacra facienda noctibus excitari 3 Divam Vestales farre placabant, et vino; solemniori vero sacrificio vitulos Vestalis minima concre
Cum farre , ac viso, Vestam, Ianumque rogabant:
Igne cremat vitulos, quae natu maxima virgo est:
Homines denique in publicis epulis universi, primam , postremam que dicabant Vestae libationem , ut his tradit Homerus verbis: Ut ibi primae et vltimae Vestae incipiens libet suave vinum T . I 8. A Vesta ad Vestales veniamus. Rheam Silviam Romuli mutrem , perpetuae ab Amulio continentiae addictam , primam tradit 8 Livius fuisse Vestalem . Verum Numa Vestalium quatuor cob Iegium instituit, earumque eligendarum jus regibus 9 adsignavit: Primas a Numa sacratas sunt Plutarchi IO verba Geganiam, et Voreniam perhibent, inde Canulejam , et Tarpejam : his geminas Tarquinius addidit sil Priscus, haec Mente Dionis io : Sacris virginibus a
112쪽
stitutum Tarquinii secuti sunt reges caeteri, et usque ad hanc nostram aetatem sex designantur ministrae Vestales.
18. De senario hoc numero verba facit et Festus si) . dum tradit: Ut populus pro sua quisque parte haberet minisIrum sacrorum quia civitas Romana in sex est distributa partes: Cur ergo Faustinae nummus septem exhibet virgines 3 Cur Gallus auctor, ejusdemque Lucillae nummi relator vicenas usque a) Vestales assignat Cur Gallo Politus 3 adstipulatur 3 Brevibus me expediam . Gallus auctor , ac Politus errant, quia male . ut inferius dicam , Gellium nostrum intelligunt; nummus Faustinae non errat . SeX erant Vest DIes , septem , si maximam addas, ut plures tradunt G, inter quos haec habentur Ambrosii verba, cujus aevo finem habuere Vestales :Vix septem Vestales capiuntur puellae : en totus numerus , quem infulae vittati capitis , purpuratarum vestium murices , pompa lecticae , ministrorum circum'sa comitatu , privilegia maxima , lucra ingentia , praescripta denique pudicitiae tempora cogerunt: I9. Pulsis regibus pontifex maximus in jus regale successit, non libera tamen electione , sed suis adstrica legibus , Papia scilicet quae vetabat, ut vidimus, ne debiles , mutilae , servilis conditionis , et similes in Vestalium collegium admitterentur .ao. Ex viginti itaque puellarum sortitione id agebatur , ut sors nempe levius patres tangeret sic sparsa per plures ; et hinc mule Gellium intelligunt, qui ad vicenarium usque numerum vestales auctumant pervenisse . Virgines autem e populo s) capiebantur , a patriciis nempe , ac plebeiis, verum ingenuis. Dio tamen Cassius ait captas e libertinis , hoc est ex patre liberti filio : Quoniam haud prompte ii , qui plane nobiles erant, flias suas ad Vestale sacerdotium darent, lege statutum est, etiam a libertinis natas 6)posse capi: quam sane parentum aegrimoniam etiam Suetonius per haec 7 verba i statur : Ambirentque multi, ne flias in sortem darent. II. Cum ergo offerrentur, sortitio ommittebatur. Optime ad rem 8 Tacitus : Pontifex maximus retulit capiendam virginem in his cum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia
Vestalibus sacris praesederat; egitque grates Fonteis Agrippae, et Domitio Pollioni , quod , serendo flias , de licio in rem publicam tartarent: et praelatam Pollionis Fliam non ob aliud, quam quod mater ejus in eodem
113쪽
conjugio maneret: uxor igitur Pollionis univira ; univiratus autem et apud Romanos in honore habitus: id nobis Tertullianus egregie testatur a Lipsio I relatus : In quibusdam solemnibus, et auspiciis
prior est univirae loeus : eerte Flaminia non nisi univira est.22. Virgines autem eas esse praestabat; quia cum diu , noectuque sacris invigilare deberent, maritalibus eas curis solutas esse Oportebat ; quare ait χὶ Cicero: Vestae talendae virgines praesunt, ut
advigiletur facilius ad custodiam ignis : facilius vero dixit, quia exemPtae a viro , a sobole , a cura familiari. Quid Z quod virgo erat
Vesta, atque a nuptialibus , nedum a nuptiis abhorrebat; ideoque sponsae ductae limen Vestae non tangebant , ne res Vestae calcain Tent . Virgo igitur virgines amabat comites , unde merito dixit
Virgo est, et eo mites virginitatis amat. 23. Statim ac initiarentur , initiatarum capillus virginum d tondebatur , et ad arborem Lothon , inter faustos receptum d vectus , humo de hinc obruebatur : a quo ritu apud nostras sanci, moniales Meminas comae tondendae morem eruditissimus Gallus asserit S derivatum , quam vere, alii judicent. Nos vero meminisse eorum juvat , quae de hoc comae tondendae more superi ri 6 oratione adnotavimus ἔ hine sane nostra mirum in modum Confirmatur sententia; et clarius patet a sacris , ab initiatione , amysteriis, sere numquam detonsionem aliquam abfuisse . 24. Vestales ita captae atque initiatae, in atrium Vestae de ducebantur , de ritibus, et ceremoniis a senioribus instruendae.
Omnes autem in tres erant discentium, exercentium, docentium classes distributae : Tempus trire ais, ait Dionisius , manere eas opor tet castas , et a nuptiis vacuas, saera ex more facientes : quo tempore decem annos discere debent, decem sacris operari, decem docere 7 .as. Itaque trigesimo septimo aetatis anno fas virum quam
rere ; et quandoque nubebant, ita 8 Mento Prudentio :Nubit anus veterana , sacro perfuncta labore .
Dionisius tamen observatum resert nupsisse paucissimas , idque parum laeto , ac prospero 9 eventu. Ante id tempus nubere ne-sas omnino; ac proinde Symmacus , cum pontificatu fungeretur , sie sivi ad Vestalem scribit: Diceris ante annos , legibus definitos, ve
114쪽
stali uereto Velle decedere . Nondum credo rumori, sed assertionem tuae
26. Vestalis maxima dicebatur , quae Omnibus praeerat . quaeque ita colebatur : ut Iulius Caesar, legum licet pene omnium contemptor: Testamentum I virgini Vestali maximae demandaverit. Perbellam maximae Vestalis antistitis inscriptionem habemus, quam hic referre sa) operae praetium duximus
27. Trina erant munia Vestalium: vigilare, adservare, sacrificare. Vigilia ad ignem spectat alendum . ac reparandum: Uirgines 3J Vestales in Urbe custodiama ignem Dei publici sempiternum : hic autem ignis, non in lampade aliqua, ut quidam putant, Suspe sus , nec oleo, aut simili materia enutritus, sed lignis ardebat su atratis : Ex frigido cinere inquit Dionis ius multa per carbasum emicuit flamma: vasis autem fictilibus continebatur sequiori usque aevo Maximi s) ita dicentis : Elemae Vestae Deos fictilisus etiamnum vasis contentos. Extincto autem igne, servili virgines castigatione plectebantur, nempe flagris quae poena 6 erat servilis : Ignis in aede Vestae, ait 7 Livius est extinctus, eaesaque flagra Vestatis: tunc vero novum ignem instaurari, parari , elicique a Sole oportebat. prout per haec nobis verba Plutarchus 8 indigitat: Has Iis, quae
parantur ex latere trigone rectanguli, ut radii Solis in centrum cogantur, fomenta levissima opponunt, quae facillime per resexionem accensum ignem concipiunt .a8. Singulis annis solemni ritu novus ignis instaurabatur :Prima die Martii, ait 9) Macrobius , ignem novum Vestae aris soIent accendere ἰ ut, incipiente anno eura denuo servandi novati ignis inciperet :et Iulianus Augustus: novam, et aeternam ecce sammam de Sole concertam, sacrae apud nos virgines Ivi servant. Aliquam inter hunc . et
Zetuum ab Hebraeis asservatum ignem, notat Gallus auctor II Igiam : aliquam videre quis posset in annali nostra illa ignis re-
115쪽
novatione . quam Paschalibus solemnibus celebramus. Verum , ut nihil dicam de discrimine quod ex intima ritus natura ducitur , Η braei , ut et nos, in cereis, ac lampadibus ignem fovemus: contra Vestales substratis lignis, fomentis que levissimis , flammam a Sole mutuabantur, quamquam et in aliquibus ecclesiis olim novus ignis collectis crystallo Solis radiis accendi consueverit . 29. Diximus de primo Vestalium munere, nempe vigilia: at non vigilare tantum, sed asservare secundum erat munus Vestalium Virginum , quippe quibus arcanum erat traditum pignus imperii . Quare ait Ib Livius: Vestae aedem petitam , et aeternos ignes , et condi
tum in penetrali fatale imperii pignus: et Ovidius sa) :
Vidimus Illiacae transferri pignora Vestae. Quidam, ultra pignus Ilio advectum, esia credidere condita in Vest lium aede mysteria. Ita enim scribit 3) Dionisius: Sunt qui a 1serunt praeter ignem , arcana , et multitudini non esserenda , in Deae templo esse deposita , quorum pontifices notitiam habebant, itemque ipsae virgines ἔalii serυari sacrarum partem. e Samothracia ; alii coelo delapsum Pali dium . Tacitus de incendio Neroniano verba faciens credit suis
se penates; Livius adservatum putat Palladium s cui favet Luc nus 6 dum scribit:
Nullique aspecta virorum Pallas in abstruso pignus memorabile templo . 3O. Munus virginum Vestalium tertium erat sacrificare, de quo dictum est supra. Ne igitur actum agam haec tantum fas erit adjicere : armatam nempe dici virginem sacrificantem , cui erat gladius in dextera, et rejecta post humerum togae lacinia , ut Festus observat in verbo stobulum . Quid autem hoc proprie fuerit, idem per haec docet s7) verba: Sssibulum est vestimentum album , praetextum quadrangulum I Oblongum , quod in capite virgines Vestales . cum sacriscant, semper habere solent, idque mula comprehenditur: hoc vestimenti genus in Faustinae, ac Lucillae nummis egregie 8 exhibetur, et a pluribus exornatur cultioris notae scriptoribus 9 . . 3ia A muniis Vestalium virginum ad honores descendamus :Vivo igitur patre virgines testabantur a patria omnino solutae po
testate civi . Item juris trium liberorum privilegio pollebant, non
ctoa Plutata. in viti Numae p. ος
116쪽
a Numa ut male Plutarchus si ; non enim hoc jus adhuc extabat, sed ut bene advertit Dio sa) ab Augusto concesso. Decus additum 3
et tutela lictoris . Tantus vero erat erga virgines Vestales cultus, ut Livius vi narret Albinum, cum in Vestalem peditem incidisset, statim curru desiluisse, ut Vestalis ascenderet. Non immerito igitur s ait Seneca : Tibi magistratus fasces submittunt, tibi consules , praetoresque via cedunt; numquid exigua mercede virgo es 3 Inde est .
quod testamentum fuerit Augusti 6) apud Vestales depositum: hinc solis Vestalibus locus in theatro sepositus, et contra praetoris 7 tribunal adsignatus : hinc per virgines Vestales s8ὶ veniam reis impetratam : hinc fratrem quandoque Vestalis 9 injussu populi trium'
phantem usque in Capitolium prosecuta est ne vetare, aut interdicere , fas cuiquam tribunorum esset: hinc suasit tandem senatui Vitellius Io ut legatos cum virginibus Vestalibus mitterent, pacem , aut certe tem
pus ad consuItandum petituros ; sed licet obviam Vestales fuere virgis nes, Tacitus IIJ testatur eas fuisse cum honora dimissas. 32. Quo sane loco notatu puto dignissimum, tanto majorem militum reverentiam meruisse Vestales, quanto viliori ludibrio trudunt historici philosophos, dignioris etiam notae fuisse affectos , inter quos maxime florebat Musonius Rufus a scriptoribus Flaviarnoram temporum pene in coelum ΙΣ elatus: Miscuerat se legatiss ait i 3 Tacitus Musonius Rufus equestris ordinis , studium philosophiae, et placita Stoicorum aemu Iarus, plerisque ludibrio, pluribus tedio ἔ nec deerant qui propellerent, proculcarentque , ni ommisisset intempestivam sa
33. Idem Tacitus dum de instaurando a Flavianis loquitur Capitolio, haec ait: Ingressi r milites, quibus fausta nomina, et mirgines Vestales: et alio loco ait stς , quoties Augusta theatrum intraret, sedes inter Vestalium consedisse; utque Agrippinae fas tum insectaretur haec scripsit I 6 : Agrippina carpento Capitolium ingredi: qui mos sacerdotibus et sacris virginistis concessus οῦ contra Vercidum veniam tentaret, velletque Messalina a Claudio impetrare: ULbidiam si7 virginum Vesta Ilum vetustissimam Oravit pontificis maximi aures adire, clementiam expetere . Narcissus Vibidiam depellere nequidit.
117쪽
34. His denique aliis erant Vestales virgines donatae privilegiis, quod, si reo, ad supplicium ituro , factae essent Obviae, is poena liberaretur; jurare tamen virgo dehebat a casu, non a consilio, fuisse occursum. Item praetor debita erga Vestses reverentia ita edicebat: De edicto praetoris perpetuo virginem Verra Iem in omni jurisdictione mea sa) jurare non cogam : morte item plectebantur, qui lecticam, aut sellam . qua Vestales veherent, subirent 3 , de Superbo quarum vehiculo, haec notat Prudentius λ Ferιur per medias, ut publica pompa, platea/Pilento residens molli sedet ilia verendis Vittarum insignis phaleris
Tempora Thenistis , et Licia erinibus addunt . Stipendium tandem de publico trahebant, ut large in sua relati ne sς Symmacus; commoda vero , et dignitatem Virginum , prae
cipue auxit 6 Augustus . Nec Tiberius illiberalior ; quippe qui,
teste 7 Tacito : Corneliae virgini , quae in locum Scantiae capiebatur I S. vicies dedit, hoc est aurea quindecim millia . Haec erant vi ginitatis praemia, non levi sane mercede conductae . 3s. A praemiis aequum est ad poenas corruptae virginitatis descendere . Vetus lex est : Probrum virginis Vestalis ut capite punir tur; vis, qui eam incestavisset verberitas necaretur 8 . Vestalem itaque Stupro corruptam , specu subterraneo oblongo excavato , atque ibi lectulo composito , mensa cibo reserta , adpositaque lucerna, d ducentes mali vivam includebant, remeaculo prorsus obstructo 9 .
Sanguine adhue vivo terram subitura sacerdos .
36. Legis rigor ad postrema usque Vestalium tempora perduravit : Symmachiano enim aevo , quo fuere a Theodosio senior sublatae , haec maxima poena vigebat , teste ipsomet Symmaco , qui haec II scripsit : More , institutoque majorum incestum Primigeniae , dudum apud Auam Vestalis antistitis , collegii nostri dis visitio deprehendit . Restat , ut in eos, qui eremonias publicas abominando scelere OIluerunt, legum severitas exeratur ἔ et ideo dignaberis , reipublicae ut itatem , Issesque considerans , facinus evnctis ad hune usque diem saeculis
118쪽
severissime vindicatum , competenter ulcisci : et de Maximo , virginis corruptore, se uenti idem epistola haec habet si): Ut in Primigeniam , quae publicarum ceremoniarum maculavit arcana , corruptoremque ejus Maximum, qui quidem sagitium non negavit , severitas super his adhibita exeratur . Dignaberis igitur, consideratis confessionibus , qui nefandi tragoediam prodiderunt, injuriam castissimi saeculi reorum suppIiciis vindicare: in qua sane re illud notandum censeo, ad aevum usque
Symmachianum hujus criminis disquisitionem ad collegium pertibnuisse pontificum ; idque a Christianis permissum Augustis , ut observavit Iuretus a .
Symmaco, a veteri disciplina visae sunt aberasse . Praetextato enim Agorio statuam 3 censuere locandam . Praetextato nostro , ait Symmacus , monumentum statuae dicare destinant virgines saeri Vestalis antistites . Consulti pontifices. priusquam reverentiam sublimis sacerdotii , aut Iongae aetatis usum , vel conditionem temporis praesentis expenderet, absque paucis , qui me secuti sunt, ut ejus auspicium statuerent adnuerunt. Ego , qui adverterem neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more feri , quod Numa auctor , Metellus conserDator religio m . omnesque pontifices maximi numquam antea meruerunt, hare quidem si-Iui , ne sacrorum aemulis enunciata noxam crearent. Inusitatum censent bus exemplum modo vitandum esse rescripsi; ne res . justo orta principio,
brevi, ad indignos per ambitum deveniret: haec igitur eo laxiorem uamdam Ostendunt virginum disciplinam , quo de Symmachi in raetextatum invidia nefas sit dubitare ; quippe qui . defuncto vix Agorio , statuam ei a sacris locandam principibus procura
senioris anno , de quibus haec s Zosimus : Theodosius major, eversa Eugenii tyrannide , Romam venit, et contemptum religionis in animis omnium excitavit, publicum sumptum ultra dare ad sacri ia abnuens. Pellebantur utriusque sexus sacerdotes , et saxa , sacri iis abolitis, desemia relinquebantur : cum quo sane plerique Ο consonant melioris notae scriptores .
119쪽
In qua queritur quid proprie sint Moechae Busivariae . Credo ego vos nimium, Collegae , mirari quid sit, quod post ha-hi tam de Vesta, et Vestalibus, anteacto collegio, orationem, eum hodie sermonem instituam , quem ne Lampsaci quidem serri publice posse vestrum quispiam fortasse arbitretur . De Moechis enim acturus , iisque praesertim Bustuariis , ea quidem agere videor , quae nec res inter serias nominari fas esse quis putet . Verum non ignoscentes tantum spero me Vos habiturum auditores, sed et henevolos , si finem potius spectetis, quo meus tendit sermo, quam spurcam illam , et invenustam viam, quam hodie nostra declinare nequit oratio. Equidem de Moechis dum loquor , iisque praesertim Bustuariis, is mihi scopus est sane propositus, ut nedum quemdam clarissimorum hominum errorem detegam , quem humana parum Cavit incuria . Verum etiam corrigam , germanumque sensum pandam una , et restituam . Nihil autem prohibet, quin honos et nos imitemur medicos, qui Vel ex herbis persaepe graveolentibus, et quandoque etiam venenatis, utilia conficiunt pharmaca . Itaque vos ego auditores, quippe quos cultioris notae viros agnosco, postquam aliquandiu per scrupos asperos , et saxorum eminentium fragmenta traxero , in eam hodie viam adducam , ubi veritas, admixta nitori , doctorum hominum animos certa quadam jucundit te permulcet . a. Cum meum ego Plautum, immo vestrum , immo jam Omnium , assidua in dies manu , ac lectione versaverim , licet varia, ac plurima nostris meretricularum nomina objecta sint oculis, Bustuarias Moechas nusquam gentium a me reperisse sateor ; idemque apud Terentium , Caeterosque occurrit morum Romanorum scriptores , qui Bustuarias non agnovere gallinas . Unum excipio Mamtialis locum eas exhibentem , ut non levem nobis Plauti nostri silentium stuporem attulerit, nec tralaticiam nobis dederit causam, cur filo quodam velut indice, veram Moechae Bustuariae indolem ,
detecto aliorum errore , assequeremur .
3. Non ingratam interim me vobis rem esse iacturum puto , si varia illa scortillarum, et meretricularum , quae servavit antiquiis
120쪽
quitas, reseram nomina : non enim haec a proposito nobis scopo aberrabunt . Has igitur meretriculas prosedas, reliquias alicarias, servilicolas , sordidas , diobolares , vel diabolarias, miraculas , Strateas, strativolas, scrupedas , bliteas, luteas, scheno delibutas, sive schenicolas , limaces , gallinas , lupas , lividas, nonarias , prostibulas , sellarias, ignes , uxores, puellas denique dictas i
4. Prosedas quidem , ac reliquias alicarias a sedendo pro foribus, ab errando circa pistrina, in quibus alica conficeretur, ubia vilioribus premerentur dicae confectoribus , quae potionis vilius erat genus ex spelta, vino , pomisque compositum ; de quo Martialis , ut vilitatem exprimeret ait I): Nos alicam , poterit dives tibi mittere mulium . Inde igitur istas Plautus noster appellat in , Prosedas , pistorum amicas , reliquias alicarias . s. A lupanari lupae dictae ; sellariae vero a sella, et sess,hulo ; a stando ante stabulum appellatae postribulae, meretricibus longe inoctestiores, unde Plautus 3 :
quae tibi olant stabulum Statumque , et sellam , et sessibulum merum
Ibo ad bonam meretricem : adstat ea in via Sola : prostribula sane est. 6. Servilicolae dicebantur , quia suos, ut ait s, Petronius amplexus mittebant in crucem ; item bliteae, luteae , ac schenicolae, seu scheno delibutae , hoc est, unguento, vino consecto 6 : Blitea, et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam. Bliteae vero, luteae , limaces, ac lividae , nedum ob cretatam ita iaciem, ut parietem nimbo laborare dixisses, verum ob maciem , qua suffundebantur , limi colori quam similem . Miraculae tandem quasi monstra , et diobolares , quia hinis cuique vel obulis Obsequerentur ; unde Plautus : Non quasi, ut hae sunt hie , Iimares , lividae
Diobolares , schenicolae , miraculae.
Monstrum muIieris i tanta verba fundita . cujus ego vel nebulae cyato septem noctes non emam .
Plaut. in Cistellar. O Petron. in sat de Celaide . et Polieno. 6 Plant. Trueui. ut. 4. c. m. a Plaut. Clitellari 'ga Plam. in Paeaul.