Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

URBANARUM QUAESTION .

DISSERTATIO VI.

De Seviris Augustalibus. Cum nudius decimus instituerim, Sodales, de Seviris Augustalibus , dextro licet non Apolline , Verba facere, numen ita inimicum

inveni, ut me ab incepto penitus deterruerit. Cum enim cruciatu maximo vexarer arthritidis ; atque ex malis omnibus omnium sane pessimus dolor esset, non Musarum ducem, non medelae arbitrum , sed Apollinem Visus sum videre tortorem ; ut non modo priscis Augustalibus, verum etiam veteribus Augustis vale dixissem universis .

a. Posteaquam convaluit animus , ad Se viros reddeo Augustales , non injucunda de his proposita quaestione , de quibus paucissima Samuel Pitiscus monumenta ex vetustis lapidum se legisse fatetur elogiis ; cum , Mente I illo , hac de re ne verbum quidem constet fecisse scriptores . Quaerens igitur Samuel, an Seviri Augustales praecipuo in municipiis , aut coloniis sacerdotio pollerent, a que a primoribus urbium eligerentur , paucis utrumque verbis audacter assirmat: ego vero illos nec ullo suisse praeditos sacerdotio , nec minima generis nobilitate claruisse contendo . 3. Verum quae Pitis cum primo in errorem induxerint explanabo . Sodalium Augustalium e primoribus civitatis sacerdotium Romae institutum a Tacito Pitiscus accepit. Haec igitur sa) inde colligit: Non improbabile illud mihi succurrebat, imitamento atque exemplo

Augusti, sodalium Romae , hos etiam in coloniis , et municipiis potuisse nuncupari. Eo referrem apparatum ludorum , qui ferme in honorem numinum edebantur . Quod si tum nomen congruit Augustalium tam Romae , quam in aliis civitatibus , tum munus non dispar rebus sacris vacandi, a Msonum minime videatur, si municipalis hic honor imitatione Romani sacerdotii sit appellatus: haec Pitiscus Minerva quidem et olida, et laeva, et invita. 4. Augustalium igitur origo, nomen , ac munus Pitisco n stro tanta sunt, tantam vetusti lapides, sodalium Augustalium s

132쪽

LIBER II. DISSERTATIO VI. III

cerdotia testantes, vim faciunt; ut multa licet de Seviris Augustulibus agentia veterum monumenta viderit, Contrarium aperte sua dentia , his tamen unice utatur Verbis : Hoc a vero abit; nam Augustales non erant magistratus , sed sacerdotes, ut ex Tacito, et vetustis elogiis iupra probatum est I). s. Ista vero immane quantum a Veritate aberrent non levia, nec pauca monstrabunt argumenta . Illud autem potissimum non inficior: sodales Augustales praecipuo suisse praeditos sacerdotio :illud Go, Seviros Augustales, nec praecipuo , nec ullo. Sodales fuisse sacerdotes pluribus Tacitus, iisque apertissimis testatur locis; et quidem in annalibus haec habet sa) : Idem annus novas ceremonias accepit, addito sodalium Augustalium sacerdotio , ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titios instituerat. Sorte ducti e primoribus ereitatis unus , et viginti: Tiberius, Drususque, et Claudius, et Germanicus a iiDiuntur: quod et aliis annalium, et historiarum locis plane confirmat .

6. Verum quaeso quid se viris cum sodalibus 3 Quid porro absurdius , quam dicere , Sacerdotio Romae sodales fungi, ergo et Seviros in coloniis Z Quid Vero aliud est Seviratus . Ipsomet 3

nec negante Pitisco , quam annuus magistratus a sex viris ita partitus , ut duobus vicissim mensibus jus dicerent singuli Quod si

ipsim et Seviri; vel, ut nomen ampliori vocabulo honestarent, Augustales dici maluerint, Vel hanc potius ab Augustis honoris accessionem acceperint, num exinde, qui SeViratus erat, Seviratum esse desiisse putemus Z Sane uti milites Augustales , praefectus Augusta- Iis , Iudi Augustales, quos veterum monumenta produnt, militum , praesecti ludorum ubique retinuere naturam , ita Se viri Augustales, non magistratus naturam posuisse, Sed magistratum, quo pollebant honestiori censendi sunt exornasse vocabulo . . Cum igitur Seviratus , non secus ac treviratus, duumviratus, decurionatus, magistratus unice indolem redoleret, quid porro commune habebit cum Sacerdotio Augustalitatis accessio ΘAt reponit s) Pitiscus : Absonum non videri, si municipalis hic honor imitatione Romani sacerdotii sit appellatus. Age vero, Pitisce: quid Augustali cum sacerdotio 8 Num sacerdos, ex quo Augustalis Mini, me gentium. Cur igitur Augustales Romae sacerdotes 8 Nempe quia sodales: quod si sodales non fuissent, nec sacerdotes. Quam sane rem

133쪽

118 URBANARUM QUAESTIONUM.

Tacitus illis aperte si) verbis indigitat: Addito SODALIUM Augu

talium sacerdotis , ut quondam Divi Tatius SODALES Titios : Cum itaque nullum penitus extet vetustatis monumentum, in quo Seviri Augustales dicantur sodales, qui sacerdotium Seviris adscribit, incassum nitendo sudat, nec proficit hilum. s. Enim vero ut in sodalitatis, non autem in angustalitatis nomine, sacerdotium insedisse probemus , vel illud Tullii de senecto te sa) protulisse sussiciat, qui haec ait: SODALITATES. quaestore Marco Catone Majore constitutae sunt, sacris Ideis magnae Matris receptis: quod evidentius res perlustranti Romanas patebit; dum ubiquci sodales inveniet divis jam factis Caesaribus consecratos; Claudiales. Flaviales, Hadrianales, Antonianos, Verianos, Alexandrinos, A relianos, Helvianos , Severianos, appellatos inveniet, ut passim

historiae, et vetusta lapidum ostendunt monumenta: verum Seviros Flavianos, Hadrianales, et similes vetustate consecratos nusquam inveniet.

9. Seclusis itaque a Seviro Augustali sacerdotum insigni is ;quae municipalem unice magistratum indigitant, proferamus. Quatuor potissimum ex causis Seviratum Augustalem nudum fuisse censeo magistratum , nempe quia Seviratus Augustalis erat ordo : erat emptitius: erat temporaneus: unius denique magistratus insignia praeferebat.1 o. Augustales igitur Seviri in suis ubique coloniis, aut minnicipiis , honestum ordinem in civitate componebant, qui sane infra decurionum esset amplitudinem, ac supra populi tenuitatem . Ita enim ex vetustis 3 Gruteri colligo monumentis: Ordo decuri num Augustalium : et plebs universa : et alio loco: ordo deeurionum , et Augustalium: et alibi : Augustalis I. D. et in decreto Pisano de obitu Caii Caesaris: per consensum omnium ordinum: nimirum dein curionum , Sevirum Augustalium , et plebis universae. Equidem ,

ipsomet nec inficiante S Pitisco , nil aliud sibi velle ordinem video, quam magistratum ἰ Ordo ait ipse dimeri a collegio, corpore,

sodalitis : ordo dignitatem , vel artem plurium designat , tit equester senatorius publicanorum , mancipum , decurionum . Non igitur ordines sacerdotia; haec enim ad sodalitia, ad collegia, spectare nemo non

videt. Quid vero clarius dici umquam potest, ut magistratum designet, quam ut in citato mox lapide ) juri dicundo praeesse Augustalem Quid ista hic agunt subsellia, si de sacerdote sit sermoΘ

134쪽

LIBER II. DISSERTATIO VI. II9

II. Mirum autem in modum haec probat Gruteri inscriptio si illa prolixior , in qua haec leguntur : Arbitrio Augustalium quo facilius strati jus publicum obire possint: In hos lapides male Pitiscus offendens, ut petricosum iter effugiat, ad jurisdictionem, qua sacerdotes in sacris pollebant sensum a) detorquet. Verum sacerdotes de jure sacrarum, non de jure publico sententiam dicebant suam. Quo ergo pacto ad sacra reser re audebit, quod juri dicundo Sevir Augustalis praesit, jusque publicum Obeat tra. At reponit Pitiscus , vel ex eo Sevirorum Augustalium probari sacerdotium quod ludorum apparatus ad eos sane vectaret, qui ferme in honorem numinum edebantur 3) . At quid ludis , si vis etiam

sacrioribus, Cum sacerdotio 3 Equidem , Pitisce , ista immo sunt , quae sacerdotium eliminant, argumenta, aedilitatem quippe , Gellio inter caeteros tradente, alterum scimus ex minoribus fuisse magistratibus, infra summum , ac medium consulum , Praetorum que fastigium constitutum; aedilem vero sacerdotibus nemo adhuc adscivit . Porro sanctiores , celebrioresque ludos , propriissima

suisse aedilis munia, aedilis vel ipse Tullius per haec praecipue s

verba testatur : Nunc sum designatus aedilis: habeo rationem quid a populo Romano acceperim : mihi Indos sanctissimos maxima cum ceremonia Cereri, Libero, Liberaeque faciendos: mihi Floram matrem populo plebique Romanae, Iudorum celebritate placandam: mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani sunt nominati , maxima cum dignitate, ac religione, Io vi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos . Seviros igitur Augustales, ex quo in divorum honorem ederent ludos , inter sacerdotes nemo dixerit adscribendos. 13. Quid, quod nec ossicio, nec auctoritate, nec nomine, Seviri cum sodalibus commune quid retinebanti Non ossicio; quia sodales sacerdotes, seviri judices: non auctoritate: quia sodales, ut ait 6 Tacitus, ex urbis primoribui, Seviri ex infimae sortis , ut moX patebit, hominibus: non demum nomine ; quia seviri a sex judicum numero, quorum singuli binis jus dicerent mensibus, nomina des

me bant I contra vero sodales, solis divorum Caesarum sacris addicti, non sex, aut decem, sed quinque fuere supra viginti, ut e Tacito cuique constat . 24. Ve

eia Grater. p. a g. n. a. 14 Sam. Pitiae. v. is Augustales .

135쪽

1ao URBANARUM QUAESTIONUM.

I 4. Verum quod seviratum a sacerdotio prorsus eliminat, emptitia erat ejus indoles, et natura . Miraculo enim prope esse discebatur seviratus nummis obtentus non presentissimis I) :

DEDIT HS. &c &c. Inde est profecto, quod in Trimalchionis sepulchro , quasi honor insolens , legeretur sa) :

HUIC SEVIRATUS ABSENTI COLLATUS EST .

Si enim Reinesto 3 credimus , eadem erat seviratus ratio absenticoIIati, ac gratuiti. Inde est, quod ipsemet Trimalchionis libertus , homo licet indignissimae sortis, se , suaque in Coelum jactans, haec proferat : Sevir GRATIS factus sum: spera sic moriar , ut mortuus non erubescam . Inde demum est, quod vetusta lapidum monumenta insuetum hunc honorem omittant nunquam S) . Itaque haec lego apud Smetium .

HUIC ORDO DECURIONUM OB MERITA EIUS HONOREM AUGUSTALITATIS GRATUITUM DECREVIT et alio loco 6 , SEX VIRO AUGUSTALI GRATUITO DD.

Iς. Ast in sacerdotiis Romanorum sordes adhibere , vel praetium , crimen erat, quod sacrilegio proximum putabatur , non vetustatis quidem monumentis consignandum , sed tenebricosa obruendum oblivione , ut ex Dionysio s7 colligimus . Non itaque monumenta produnt Iovis , Martis, Quirini, aut Cereris sacerdotium gratuito fuisse collatum , ut de Sevirorum magistratu non sineruadam elatione , fastuque loquuntur. Quam ob rem quod face otia Verres venditasset Tullius maximo Vortit vitio 8 : ea enim venditione non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium repudiavit. - L IO. Enim

136쪽

LIBER II. DISSERTATIO VI. III

I 6. Enim vero nedum emptitia Seviratus indoles Augustalis. Seviratum arcet a sacerdotio , verum etiam dies Seviratui absolvendo praefinita. Idem enim satis est, atque super, ut ne sacerdotium fuisse dicamus . Quis enim ignorat perpetua fuisse sacerdotia , nullisque temporis definita limitibus 8 et licet Plutarcus, res non semper optime callens Romanas, auguri quidem asserat I , in summis licet flagitiis affecto , sacerdotium , quandiu vixerit, non a rogari , caeteros deportatione damnatos sacerdotio destitui , vel unum id tamen satis ostendit sacerdotia nullo fuisse stato tempore definita . II. Verum de Romanis sacerdotiis longe Plutarcho instructior Plinius a haec scripsit : Sacerdotium priscum, et religiosum : hoc quoque sacrum plane, et insigne est, quod non admittitur viventi : Et Dionysius 3 idem tradit his verbis: In omnem Gitam hunc honorem concessit: quare non abs re cultioris notae vir Levinus M Torre lius universa Censet Romanorum sacerdotia fuisse perpetuitate donata . At Seviratus , juxta magistratuum indolem, anno praefini hatur, intra quem s) singuli binis jus dicerent mensibus; et qua doque ad summum iterabantur , ut in hujusmodi 6ὶ vetustatis monumento a Smetio colligimus :

FAUSTUS LIBERALIS SEVIR AUGUSTALIS ITERUM

Seviri ergo Augustales nusquam gentium sacerdotes . 18. Idem nos docent manifesta Sevirorum Augustalium inst-gnia, quae sacerdotes minime decent. Seviros quippe Augustales, non certe cum fascibus , sed cum bacillis anteibat lictor, ut a Lucio discimus Apulejo, dum 7) ait: Virgas, et habitum magistratus convenientem in te video : Quare illud Campanae superbiae Tullius fuisse 8 arguit, quod Campano magistratui, non cum bacillis, ut

par erat , sed cum fascibus duobus anteirent lictores. Immanem hanc secutus est amentiam unus ille quotquot sunt, aut suerunt

umquam , improbissimus hominum Trimalchio, in cujus postibus fasces erant, et, quod pejus est cum securibus fixi quod neque ipsimet intra Urbem 9 licebat consuli superbo cum clogio Io):

137쪽

raa URBANARUM QUAESTIONUM. C. POMPEIO TRIMALCHIONI VI. VIRO AUGUSTALI

Verum insaniam hane singularem sibi notavit Encolpius his sane ver his ab acutissimo si Lipsis ad rem belle perpensis: Et quod PRAECIPUE MIRATUS sum , in postibus triclinii fasces erant cum securibus

Di, quarum imam partem, quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat inscriptum : C. Pompejo trimalchioni N. viro Augustali ca) . Cur autem id est praecipue miratus Encolpius nisi quia fascium usus A gstali Seviro insolens , et praeter omnem morem . Verum sive fascibus Seviri uterentur , sive bacillis , haec certe , non sacerdotum, sed plane insignia erant magistratuum . I9. Hactenus dicta pellunt a Seviris sacerdotium; dicenda generis etiam claritudinem : eos quippe homines nihili semper , et ubique aestimavi ; ut quosdam sorte inter ipsos inspicias aut Chri- salos, aut Peniculis, aut etiam circuliones ; ita ultimae sortis Mosuisse Augustales. Prosecto vetustiora lapidum intuentibus monuismenta vix dabitur , ut Augustalem inveniat tergo non olim ci Cain tricoso , qui nempe Servitutem non servierit quondam : quo nil apud Romanos fuisse indignius ipsi met pueri sciunt, innuptaeque puellae . Quos itaque aut turpe in pueritia erga dominos obsequium , aut Caeca sors ad lautitias tandem extulisset et libertatem, eos plerumque Augustalitate donabant, quam in municipiis , et coloniis infra decurio natum vidimus esse constitutam . Quare For semproniensem Gruterus, et Fabrettus 3 tradidere inscriptionem libertis XIII. resertam , quorum visuntur singuli Augustalitate d nati . Item Janus Plancus alteram Sarsinatem , Senogalliensem alteram, protulit Augustalibus insculptam, iisque sane libertis; ac demum Ludovicus Muratorius , ac Scipio Maisejus, caeterique vetustatis collectores libertos ubique tradunt s) Sevirali Augustalitate donat S. ao. Cur autem indignissimae sortis homines ad magistratum, ut ut decurionatu inferiorem seligerentur non satis facile constat. Laudabili Ianus Plancus usus est conjectura, qua Seviratum Augustalem onere potius, quam honore putat affectum . Verum quia Plancus ab historico Senogalliensi relatus, nullo id profert docente 'magistro , et multa quandoque, quia ipse dixit, probata esse con

138쪽

LIBER II. DISSERTATIO VI. I 23

tendit, ideo mihi adhuc haerebat aqua : donec mihi iuris hist

riam a clarissimo Terassonio I , Gallico scriptam idiomate , pervolventi inter bellissima illa ad operis calcem Romanorum testam emtorum apposita monumenta , illud Marci Megonii Petilinorum mocipis amica sors obtulit; ex quo duo vidi scatere clarissima veritutis indicia : primum nempe, Seviratum Augustalem magistratum fuisse oneris, non honoris : secundum, ad magistratum hunc homines , in quibusdam pauperioribus maxime municipiis, compelli potius, quam invitari, aut adlegi consuevisse . a I. Marcus igittar Megonius, municipii sui utique studiosus, non aspernandam fundorum legavit Augustalibus latitudinem, nubtam sane aliam ob causam , nisi quia speravit municipes suos, dum hoc commodum ante oculos haberent Augustalitatis onus aequiori animo subituros. En verba a testamenti: Ad utilitatem reipublicae nostrae pertinere existimavi facilius subituris ONUS Augustalitatis, dum

hoc commodum ante oculos habent.

22. Quod vero ad Seviratum hunc compelli potius dicerentur homines, quam invitari , aut adlegi , vel ex illis patet ejusdem tostamenti verbis; ita enim Marcus Megonius suis cavit tabulis : Hoeautem nomine relevati impendiis, facilius erunt prospecturi, QUI AD

23. En igitur causa ad manus constans, cur indignissimae sortis homines, divitiis caeteroquin affluentes, ad munus Augustalitatis , etiam gratuito quandoque , eveherentur , ut nempe impendiosa munerum , et ludorum largitate municipes suos exhilar rent . Quam ob rem miratus non sum vestiaritim tensarium legens

apud λ Gruterum Sevirum fuisse Augustatem . Postquom enim Cerdo dedit tibi, culta Bononia , munus, fullo dedit Mutinae ς mirum profecto non erit, Seviratu adepto Augustali , tenuiarium

dedisse munera Sestiarrum .

24. Optima igitur cum ratione elegantiae arbiter , ae diligens ille morum , ac satyrae scriptor Petronius, hos lepide Seviros in- Sectatur , ac ridet . Postquam enim Trimalchionis superbissimi postes fascibus, ac securibus scripsit Encolpium vidisse fulgentes , Augustalem illum mei Trimalchionem de se ipsissimis hisce loquentem inducit 6 verbis : Tam magnus ex Asia veni, quam candelabrus

139쪽

I 24 URBANARUM QUAESTIONUM.

hic est : ad summam quotidie me soleiam ad ilium metiri ; et ut celerius rostrum barbatum haberem , labra de lucerna ungebam : tamen ad det clas femina ipsi domino annos quatuordecim fui. En hominum , deo-Tumque pudor Sevir postea Augustalis 3 as. At risu est sane dignissimum quod de lapidario Habinna Augustali Seviro subdit Petronius I : Inter haec triclinii vaIvas lictor

percussit; amictusque veste alba cum ingenti fraequentia commissator intravit : ego majestate conterritus praetorem putabam venisse ; itaque tentavi assurgere , et nudos pedes in terram deferre . Risit hane trepidationem Agamennon , et contine te, inquit, homo stultissime: Habinnas SE UIR

est . itemque LAPIDARIUS , qui videtur monumenta optima facere :et hinc Trimalchio ad Habinnam : Valde , ait, te rogo , ut secundum pedes statuae meae catellam fingas , et coronas , et unguenta sa) .a6. Denique ut explicet Arbiter singillatim Augustalium vilitatem , ineptias , et derisum , nedum libertum , servumque jam Τrimalchionem , sed et indignissimum ejus servum, libertate donatum , facit Sevirum Augustatem . Ejus perlepida quaeso audiamus 3 verba : Unus ex collibertis Trimalchionis excanduit; et quid rides, inquit , berbex An tibi non placent lautitiae DOMINI MI Tu enim beatior es , et convivare melius soles 3 Nemo mihi in foro dixit: redde quod debes : glebulas emi, lamellulas paravi , viginti ventres pasco , et contubernalem meam redemi; ne quis in illa manus taugeret , milla denarios pro capite solvi: SE UIR GRATIS FACTUS SUM.

27. Post haec si quis cum Pitisco Seviros sacerdotibus Auia gustales comparet, aut adscribat, eosque ad sodalium Romae Au gustalium imitamentum e primoribus urbium dicat assumptos l. mittatur, licebit, Anticyras . Causam ego peroraVi, Vestrum erit, Collegae sententiam dicere. Idibus Octobr. ITT . Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor .

FINIS LIBRI SECUNDI.

140쪽

URBANARUM QUAESTIONUM

De sacro apud Christianos usu cereorum , ac Lucernarum -----l UAM EX Ptabam , quam precatus sum a i. Deo immortali, auspicata illa tandem et

bl xit dies , qua vestrum , Sodales, et liter, rum, et bonorum denique omnium, prae ri Ita sidium , ac dulce decus, vobis, literis,a D' bonisque universis est restitutum . Accepimus sane, Sodales optimi, medias inter in Plausus , et laetitiae VOCes , magnum , atque incredibilem dolorem ἔ animoque nimis fracto , et amicto esse videbamur, cum erepto studiorum nostrorum duce , atque omnis elegantiae a bitro , mutum Consessum hunc , sociosque vos velut elingues intueremur . Quamquam autem Spes quaedam animum demulcerethrevi nobis optimum principem , clarioremque, fore reddendum , aliquo tamen adhuc timore angebamur , ne Romanis arcibus misgnae spem alteram Romae Quiritium sors retineret: donec illa tandem enituit dies qua nostrum et decus . et columen Urbi huic redditum vidimus. Tanto autem viro vobis, Bononiae, mihique

SEARCH

MENU NAVIGATION