장음표시 사용
141쪽
potissimum reddito, languentem, ac pene morientem Consessum vestrum conservatum , ac restitutum puto ; metu illo intercaepto, ac ferme sublato, ne princeps vir, rebus natus minimis , atque
amplissimis, humilia haec nostra studia esset forte despecturus. Τantam enim in eo, tamque inusitatam, inauditamque Cleme tiam intuemur , tantam in summa potestate comitatem , tantam denique , tamque his omnibus admixtam incredibilem sapientiam. ac pene divinam , ut alacres nobis animi, additique recentes quia dam stimuli , ac novae quasi Vires suppeditatae videantur . Antequam vero novarum Virium experimentum exhibeamus, vitio nobis
Vorti facile poterit, nisi te, optime Princeps, ob maximam istam adeptam in tam florenti aetate dignitatem , gratulatione aliqua pro
sequamur . In qua quidem re non mihi tam Copla , quam Inodus esset quaerendus , nisi oratio haec nostra nutu , ductu , auspici
que tuo alio flecti deberet . Haec igitur pauca dicam : assiduum ibium tuum in negotiis laborem , in agendo industriam , in conficiendo celeritatem , iri providonAc, consilium . quae singula maximos
viros decent, in te uno collecta id effecisse, ut in tenero aetatis flore, in primo ad honores ingressu, non modo te Pius VI. Pontifex maximus , sed et Clemens XIV. sanctae memoriae princeps dignissimum existimaverint , qui in amplissimum Romane Ecclesiae senatum reserreris . Quid vero tam novum , quam Bononiae protega tum inter rerum Romanarum patres conscribi quid tam inaud, tum , quam quod bis putaverint conscribendum 3 Quae vero laudes quae populorum de re testimonia p Constat ne , Sodales, anteactis umquam ullis purpuratorum patrum inaugurationibus, Urbem hanc tanto omnis generis hominum , aetatum, ordinum plausu , vocibus, aut laetitia gestiisse Z Omnes, mihi crede , optime Princeps, omnes inquam boni, non obscurum de te , de tuis maximis in rempublicam meritis judicium , decretumque esse voluerunt. Nullum fuit enim in Urbe collegium , nullum sodalitium , nulli cives, nulli ferme pagani, aut montani, qui non amplissima pro salute, ac reditu tuo vota Divis exolvenda existimaverint. Nuncium vero illum, qui te in amplissimum relatum ordinem dixit , Omnes sic accepiamus , ut post discessum illum tuum , qui tanto dolori fuit , lucem , salutemque nobis redditam , ac restitutam acciperemus. Itaque i te unus dies tantae mihi jucunditati, nedum solatio fuit, ut non modo acerbissimus ille mihi discessus tuus non lugendus, verum etiam fuisse videretur optandus. At nimis urgeo : tua mihi videtur modestia commoveri. Revertor itaque ad nostra.
142쪽
LIBER III. DISSERTATIO I. I 27
a. Ad memoriam , optime Princeps, Sodalesque omnes, ut revocetis oro , quam de antiquis Ethnicorum jejuniis, sive, ut Gelbliano utar vocabulo , de flaminum castibus sententiam si dixerim. nedum rejecta , verum etiam explosa Gro novit, Lipsit , Pitisci, et reliquorum sequioris aetatis interpretum Gellianorum, opinione. Plura tunc de ciborum apud gentes abstinentia , de castimoniis, supplicationibus nudipedalibus verba feci: ex quibus multa apud nos etiam vigent quin idololatriae, aut superstitionis accusari Ecclesia Romana possit, quippe , sicuti Hente Hieronymo sa): Virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli ; ita nee veris jejuniis alienae imitatio abstinentiae .
3. His pro viribus jam pertractatis, de variis nunc, pluribusque
religionis nostrae Romanae ritibus , ac Ceremoniis sermonem instituam , quibus germanam nemo adhuc originem adsignasse videtur , nec ego sorte adsignabo , sed mea qualiacumque proferam argu
menta, eaque libens doctiorum judicio sub ij ciam . De sacris igitur vestibus verba faciam , de insignibus pontificalibus, de sacerdotum antequam ipsi rem divinam facerent, ablutionibus, de aqua lustrali , de sacris choreis, de hymnis, et cantu , de manuum impositione , de panum fractione, ae interdicta sacerdotibus bigamia , de homicidio pontificatum prohibente , de virginibus, et continentubus , de sacris conviviis, de seralibus epulis, ac si licerniis, de primitiis Divis oblatis, de sacerdotum seriis , de die a media nocte auspicanda , de templorum dedicatione , de clandestinis nuptiis, de
vigiliis anniversariis, de religioso Cereorum , ac Lucernarum usu , deque aliis gentium ceremoniis, quae in nostros ritus , superstitione remota, traductae censentur, quarum ceremoniarum diligens inquisitio, et collatio , nec usu sertasse nec fructu carebunt Suo. Quod si ullo umquam tempore magnam egimus causam , haec prinsecto tanta est, ut Sed is Romanae dignitatem , consilium, aequit Ptem , ac sapientiam serme singularem ostendat . Itaque universa haec aequissimo sane jure sanctissimos Urbis aeternae Praesules si a gentibus ad nos serte deduxerint, sordibus ea de ecasse , atque omnibus absoluta numeris sanctificasse , vobis probabo , simulque vesanas blaterantium in Romanos ritus novatorum calumnias re- sellam . Verum ne vestra videar abuti benignitate, Sodales, certos mihi quosdam brevitatis cancellos, terminosque Constituam , quos egredi nequeam , si maxime velim . Rem igitur omnem ita dividam ut peculiares ceremonias, quae apud gentes etiam obtinuerunt, pe-
143쪽
culiari in dies distributa oratione conseram , atque perpendam deque sacro Cereorum usu , aC Lucernarum hodierna die verba unice faciam , quem novatores, atque ex his praecipue Gallaeus in suis ad Lactantium notis non tam diris vovent, quam cachinnis excipiunt.
4. Cum igitur in Farnesiano hoc sacello postridie kalendas Februarias magna celebritate, plurima hominum omnis generis frequentia viderim ingentem Cereorum copiam cultui summi Numinis solemni subsecuta supplicatione distributam; deinde per templorum sere omnium aedituos Cereos itidem ipsos qua graciles , qua ponderosos magistratibus, ac patronis , dono missitatos inspexerim , dubitavi referret ne aliquam mos iste illius Saturno dicati mensis imaginem:
Cereique 0 ; ut Martialis riebat noster: non alia mihi dubitatio incessit, num
invectus apud nos Cereorum usus , ac Lucernarum , a gentibus.
vitio procul, fluxisse dicendus sit. Utrumque vobis probare con Dhor: et licet adhuc mihi haereat aqua, dum de Lucernis loquor.
quarum usum ab Hebraeorum Candelabro . repeti posse non inficior, attamen non aspernenda vobis argumenta subiiciam, quibus meam fulciam et in hac parte sententiam. Cereos sane a gentibuS ad nos derivasse probabo : morem denique Cereorum, Lucern-rumque, rite recteque a templis in ecclesias invehi potuisse ostendam , cum nullo jure haec, quae idolis olim dicata suerant, in Dei
optimi maximi cultum transferri prohiberentur. Si enim aurea, et argentea vasa Aegyptiorum quorum erat adeo profana mens, Ut nova quotidie , ac praesentissima nasci putarent in hortis numina in sacrum usum a Deo per Hebraeorum ducem translata sint; si templum Agrippae a pantheo demonum cultu ad unius veri Numinis obsequium magna sit bonorum omnium gratulatione commutatum ; si vestes denique, si odoramenta , sussitusque , sd religiosa ipsa Convivia a gentibus in perversum usum detorta ad eleCtos summa cum laude deducta esse negabit nemo, quis post haec ibit inficias , Cereorum , ac Luminum copiam , coecis olim Sacram numinibus, rite, recteque luminis Datori, atque auctori potuisSe, correctis gentium erroribus, consecrari s. Illud sane persaepe soleo ante ocuIos ponere, quod in his, quae religionem attingunt, Urbis eternae Praesulibus ratum suerit, una omnium sententia esse comprobandum . Quod cum ita sit .
144쪽
quis erit rerum ita Romanarum ignarus, qui nesciat nedum Sicula , Verum etiam externarum longe , lateque provinciarum patrimonia Romanis Praesulibus per Caesares , atque Augustos luisse collata ad Lumina quotidiae Petri sepulchro concinnanda , quae barbaro sane I vocabulo luminariam appellabant Z Quis pontificalis tam expers historiae, qui sedulam Gregorii , ac Ioannis curam , Operamque non calleat, qua contenderent, ut natali martyrum die cuncta undique Cereis sa) Lucernisque fulgerent 3 Quis denique rerum adeo sacrarum rudis, qui Cereorum usum , ac Lu Cernarum , in ecclesias invectum, nesciat vero fuisse Numini acceptum , ut magno 3 reserente Gregorio, Deus optimus maximus prodigiis id usque duxerit comprobandum Θ6. Verum enim vero quae in hunc apud nos morem rite susceptum impii novatores, quae maximorum hostes Pontificum, quae
Ietulantissimus demum , licet acris ingenii vir , Servatius λ)Galaeus congesserint, aut potius evomuerint, Sodales optimi, Vobis ducimus proponenda ; ut ex iis nempe , quae reponam , argumen' iis , monumentisque vetustatis, a me collectis, optime dignoscatis, eos aequissimo sane jure aqua, et igne fuisse interdictos. Igitur hodierna hac oratione primum ingenue a gentibus ad nos deductum Cereorum usum ostendam , ad statuas numinum incensorum , quinet hominum vita functorum : argumenta deinde reseram uniVersa , quibus impius contendit suadere Gallaeus, morem hunc ab Ecclesiae patribus fuisse improbatum : tandem luce clarius , inspiciatis,essiciam , morem hunc ad nos usque derivatum, suisque per Urbis aeternae Praesules defaecatum erroribus , nec a vero , nec a recto summi Numinis cultu abhorrere . Haec autem eo vobis confido sore gratiora , quo non manibus certe plenis tam a priscis, quam a re centioribus rerum nostrarum scriptoribus, pertractata invenietis.
7. Intimam hujus moris originem ad primos sortasse homines orbis incolas reserre non absurdum putaverim , innata quadam im pulsos religione, qua Deo externis quibusdam indiciis laetum , gratum , devotumque animum significarent. Ea enim , meo quidem sensu ingenita quaedam apud homines religio viget, ad quam uni versi non tam instituti, quam nati potius esse videamur; ut proinde homines aut propitia precantes, aut infausta deprecantes, aut pro acceptis gratias agentes, sive demissam , sive passam , sive alacrem
145쪽
Ostenderent mentem , qua superum indulgentiam , aut favorem fiabimetipsis conciliarent. Itaque morem hunc luminum incendendorum , ut laeto simul , ac religioso cultu deos observarent , primi i Aegyptii docuisse perhibentur, qui tradente Plutarcho a , et recentius Vossio, et Blanchinio s3 a Kamo Noemi filio promanasse dicuntur; quosque omnium primos cultum numinum reperisses utant Herodotus, Diodorus, ac Lucianus M . Quare innumeras uminum miri ades, statutis annuis solemnibus, summoque intuentium stupore nedum in urbe Sattica , ubi festum agebant diem . Verum etiam per totum AEgyptum narrat Herodotus cs incendi
notae Attici, penes quos tria constituta luminum sesta certis temporibus , nempe Panatheneis, Vulcanalibus, Prometheis C; praeter mysticam illam Eleusiniorum pompam , in qua initiati ob dol rem amissae a Cerere filiae absque luminibus procedebant , sive , ut secretiori utar vocabulo , demeabant et cum copia luminum remeabant, ut ait proprie Apuleius , a paucis sane intellectus, his
verbis T) : Per currum rapacem , et terram tenacem , et illuminarum Proserpinas nuptiarum demeacula , et luminosarum fliae in Uentionum remeacula, et cetera quae tegit Eleusinis Atticae sacrarium .
ligiosa fuit luminum ceremonia propagata . Itaque Ceret diis appensi , et adpositi, suisque ad pedes simulacrorum , candelabris incensi . Inde religiosi homines, ac devoti , deos , tamquam patronos , deorumque pedes et genua incerare dicebantur : et hinc clientium mos in Saturnalibus Cereorum 8 patronis dono missitandorum ; ut sicuti Cereis colebant numina , ita suam erga patronos Cereis clientelam significarent.
hi numina, verum etiam homines, hominumque simulacra cereis honorarent: Tullius enim de Mario nitidum nobis 9 hoc exhibet testimonium : omnibus viυis statuae factae sunt; ad eas thus, et cerei: et de Iulio sici Suetonius haec habet: Ascendisse Capitolium ad Lum na , quadraginta Elephantis dextra , atque sinistra , lychnucos gestantibus :
146쪽
LIBER III. DISSERTATIO I. I 3I
Tandem sequiori Romanorum aevo conflagratum Antiochiae tem-slum Apollinis tradit I Ammianus Asclepiadis incuria, qui simu-acrum deae coelestis ante pedes statuit Apollinis, accensisque C reis ex usu , cessit, qui causam incendio praebuere.
tyrum caussa ritus videtur innocue derivasse , quem acrius notavit his sa verbis apud Hieronymum Vigilantius : Prope ritum Gentilium videmus sub praetextu religionis introductum in ecclesiis , Sole adhuc Druiente , moles Cereorum accendi Magnum honorem praebent hujusmodi omines beatissimis maryribus , quos putant de vilissimis Oreolis esse iliu- strandos , quos Agnus , qui est in medio throni, cum omni fulgore suae majestatis illustrat. Et licet Hieronymus Vigilantium insectans, istum ab idololatriae labe morem absolvat, ab idololatris tamen deductum his ingenue fatetur 3 verbis : Non dijteor: omnes, qui in Christo eredimus, de errore idololatriae venisse ; non enim nascimur , sed renascis mur Christiani . Et quia quondam colebamus idola , num colere Deum non debemus, ne simili eum videamur cum idolis honore venerari Illud febat idolis , et idcirco detestandum ret: hoe si martyribus, et idcirco
ut quam agimus, causa perorata esse videatur, non pauca tamen explicanda supersunt, quae prima nobis fronte non levem impietatis erroris impingunt. Tertullianus enim Christianos sui temporis arguens , quod nedum Ethnicos imitarentur, sed et sorte superarent, his eos verbis insequitur : At nune lucent tabernae , et jantiae nostrae : plures jam Ethnicorum sine lucernis, et laureis , quam Christian rum . Quam ob rem in apologetico de persectioris notae Christicolis sermonem habens, quasi ab Ethnico hoc more abhorrens, notanda ista s) protulit verba: Nee Lucernis DIEM infringimus : Te relliano Eliberitanum adstipulatur concilium, ubi haec 6 habentur : Cereos PER DIEM placuit in tameterio non accendἱ .
qui cum de vero cultu verba facit his gentes coarguit 7 : Mactant igitur opimas , ae pingues hostias Deo , quasi esurienti: profundunt Sina , tamquam sitienti; accendunt lumina quasi tu tenebris agenti. Si coeleste Lumen, quod dicimus Solem, contemplari velint, jam sentiant, quod non indiget Iucernis eorum Deus , qui ipse in usum hominis tam claram , tamR a cam
147쪽
candidam lucem dedit. Num igitur ineutis suae compos putandus est, qui Auctori , et datori luminis, candelarum , et Cerorum lumen cleri pro munere Aliud ille a nobis exigit lumen , et quidem non fumidum , sed liquidam atque clarum , mentis scilicet, quod a poetis nuncupatur , quod exhibere non potest , nisi qui Deum agnoverit. Illorum autem dii,
quia terreni suut, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores, quia coeleste nil sapiunt, etiam religiones , quibus deserviunt, ad terram reuocant: in ea lumine opus est , quia ratio , et natura tenebrosa est:
Hisce sane Lactantii verbis sibi plaudit Gallaeus, hisce nos consessos esse Catholicos gloriatur: haec demum in nos verba i) sunditat : Perpendant haec Gerba ponti ii , videantque , quomodo tueri possint
novum illum , ac superstitiosum cultum Deo , ac sanctis , tamquam in tenebris agentibus , cereos accendentes. Haec sane satis evidenter demonstrant,
Lactantii aeυο non obtinuisse morem illum Candelas accendendi , qua enim fronte ausus fuisset culpare in gentilibus, quod et ipsi Christiani fa-etitabant Θ Concedo quidem Christianos usos fuisse lacernis , et lampadibus ; sed dira illos non ceremoniae , sed necessitatis causa illas habuisse: solui enim erant, ut patet ex Plinis , stato die ante lucem convenire . Sed an non est stulta consequentia . ergo etiam Christiani de die debent accende. ra Θ Huc usque Gallaeus. I 4. Ita ne vero novum apud nos, Galleae , morem appellas quem quindecim ab hinc seculis in utraque tam nostra, quam rientali Ecclesia, nec sola necessitatis causa, diu , noctuque Viguisse centena fortasse vetustatis monumenta demonstrant Z Ita ne tibi plaudis, ita ne tibi bellus esse videris , qui te tuosque omnes noctuas vere lucifugas non agnoscas Z Ut autem rem nullam hac tua esse nobis objecta moris novitate insaniorem inspicias, Athanasium illum Ecclesiae columen , Lactantiique sin chronum quaeso pervolvas ; ipsiusque Cereos deplorantis Deo , et martyribus per Catholi, eos oblatos , ab Arianis ablatos a , querimonias invenies . Vide igitur Galleae immane quantum tua discrepet a veritate sententia, quae nostrum novitatis morem insimulat .
1 s. Quod si primis ipsis Ecclesiae nascentis initiis septem notissimi ordines suerunt, ad ipsam et nascentis Ecclesiae initia Ce-
Teorum ac Luminum usum revocemus oportet . Distincta si quidem
in concilio quarto Carthaginensi de septem Romanae 3) Ecclesiae ordinibus doctrina recensetur . Acolytos ergo in ipsismet rerum
148쪽
LIBER III. DISSERTATIO I. I 33
nostrarum initiis propria ministrasse munia fatendum erit : horum autem meminit Cyprianus ubi per acolythum ad Cornelium Urbis aeternae Pontificem i) se litteras mississe significat: quin immo et ipsemet magnus antistes Cornelius, ad Fabium scribens a , pra
sulem Antiochenum , quadraginta duos in Romana Ecclesia testatur acolythos ordinari consuetos. Si ergo tantus erat in ipsis nascentis Ecclesiae incunabulis acolythorum numerus, qui certo ritu C reos , et candelabra deserrent, nemo est, qui non videat Cereorum usum ad ipsamet Ecclesiae incunabula esse revocandum . I 6. At reponit Gallaeus haec noctis unice conticinio obtinuisse . Age vero Galleae , nonne Vigilantius ipsemet , tui ceteroquin similis, Sole adhuc rutilante , ait, in ecclesia introductum moles Cereorum accendendi morem Morem is arguit, non certe inficiatur.
Verum quem arguit Vigilantius , approbat Nazian Zenus , qui sanctam paschatis diem Luminarium 3ὶ nuncupat diem ; laudibus vero summis Paulinus extollit, et tibi Gallaee , tuisque aeternum ,
et dedecus, et silentium imponit, dum Felicis martyris diem his
versibus natalem eXOrnat. Aurea nune niveis ornantur limina velis,
Clara coronantur densis altaria lychnis , Lumina ceratis adolentur odora papyris :Nocte dieque micant : sic nox , splendorque diei Fulget, et ipsa dies , celesti illustris honore Plus micat, innumeris lucem geminata lucernis M. I . Verum qui uno tandem ictu Vigilantium, teque , o Gallae e , tuosque confodit omnes, adest Hieronymus, qui ne dum ad martyrum reliquias, verum etiam ad Evangelii lectionem Cereos testatur incensos, non sane ut tenebrae pellerentur, sed ut, quam animo concepissent, laetitiam Christicolae demonstrarent: ita enim ait ς : Absque martyrum reliquiis per totas orientis ecclesias , quando legendum est Evangelium , accendunt Iriminaria , jam Sole rutilante, non utique ad fugandas tenebras , sed ad signum Ietitiae demonstrandum .
I 8. Quid autem magis letitiae convenit, quid aptius, Gallaee, laetam, sestivamque animorum significationem ostendit, quam lux undique micans, atque innumeris geminata lucernis Iulium legimus Caesarem, cunctis plaudentibus Quiritium agminibus, Capitolium
ad lumina, elephantibus lychnucos gestantibus 6 ascendisse; Ne
aaee. Raptismo .ca s. Patilin. de Nat. tertio s. Felie .mari. O S. Hieron. a. vers. vigilant. e. 3.
149쪽
roniano vero ad Urbem reditu , si Dioni fidem adhibeamus , Urbs est universa Lucernis repleta , sussilibus , et sesta fronde I) . Theodosio tandem , per Emonam in Alpibus Iuliis sitam ingredienti.
honoris gratia conspicuos veste nivea senatores, purpura flamines, apse eibus saeerdotes, Pacatus ait a occurrisse : Letitiae vero eausa, subdi idem , portas sertis coronatas , undantes auleis plateas , ACCENSIN UE
FUNALIBUS AUCTUM DIEM . Sed ut propius accedamus ad
nostra , nulla alia laetitiae significatione usos esse suos erga Fulgentium Afrum episcopum ab exilio redeuntem , cives, quam laeto per omnes prolixi itineris vias 3 occursu cum Cereis , Lucernis, et arborum festa fronde . Ex quibus sane universis quanta cum Hieronymi verbis juncta sit veritas, neque Gallaeus ipsemet fortasse pinterit dissiteri. I9. At favet Gallaeo Lactantius. Quid inde Neque hic primus erit error Lactantii, neque postremus. Mitto enim libens, quae Gallaeo et Lactantio objici possent: Lactantium nempe indicato loco ullum nec verbum de Christianis fecisse , sed gentium unice morem lumina diis incendentium damnasse. Mitto etiam haec: cum Gallaeo liberaliter agam : fatebor Lactantium, quae in gentibus damnasset, in Christicolis fuisse improbaturum. Verum quae scripsit oratoria sermonis volubilitate Lactantius, dialecticam quaeso ad trutinam revocemus. Non Suae mentis compotem Lactantius appellat, qui Datori luminis Cereorum Lumen offert pro munere: Fatuos igitur censet : Qui Deo accedunt Iumina, tamquam in tenebris agenti , cum non indigeat sucernis eorum Deus . Bona verba , Lactanti . Quid nam quaeso in universa hac mole terrarum praetiosus dari, aut excogitari Valeret, quaenam auri , aut argenti, quae marga ritarum, aut lapillorum dives linea, quae tandem Coelo, Terra, Marique gigni, aut procreari umquam possunt, quorum Deus indigeat Ergo ne quia nullius sane rei Deus indiget, sacrificia omnia exulabunt 3 nullo Deus externo signo colendus Θ nullo thure honorandus nulla penitus oblatione demulcendus p Si vera essent ista Lactanti, neque ulla omnino gentes divos suos oblatione coluissent, quippe quae satis recte callerent nulla superos mortalium munerum largitate indigere. Quin et ipsum audies entem Senecam s): nee lumine deos indigere , neque homines quidem fuligine delectari: nullas tamen gentes, licet morum expertes, immanitate barbaras, te ris
150쪽
LIBER III. DISSERTATIO I. I 3ς
ris disjunctas, invenies, quae superos non crediderint externa quadam animi significatione conciliandos. Devotam hanc vero , La tanti, animorum significationem nonne Deum metipsum optimum
maximum plurimi olim secisse constat Respexit Dominus I ad Abel,
et munera ejus, ad Cain vero, et ad munera illius non respexit. Non igitur Lucerna, nec Cereo, neque ullo egit alio aut lumine, aut munere . qui luminum, et munerum omnium Auctor , et largitor est optimus; verum a laeto luminum obsequio, ab humili, devotaque animorum significatione, oculos non avertit. Nec refert idem
idolis fecisse gentes; non enim eas quod id fecerint, sed quod idolis fecerint detestamur: ut ait Hieronymus sa .ao. Enim vero neque primus, ut dixi jam, neque postremus hic error Lactantii, qui tantam Gallaeo valuerit conciliare fiduciam. Ut enim reliquos mittam , risu potius quam venia dignum , Sodeses, putabitis, quod de Servatore Christo ait, ideo crurifragio, cruci,
riis obvio , non affectum , ne laesum , ac dimidiatum corpus, ad rosurgendum 3 inhabile redderetur: illud vero omnino impium, quod de eodem Servatore nostro contra Evangelii fidem subdidit: Nee umquam se ipsum Deum dixit; quia non servasset fidem, si missus ut
deos tolleret, et unum assereret, induceret alium , preter unum . Hoc erat non de uno Deo facere praeconium , sed suum proprium negocium gerere, et se ab eo, quem illustratum venerat, separare ἰSpectatum admissi risum teneatis amici ς .a I. Enervatis nunc Gallaei a Lactantio mutuatis argumentis, Tertulliani, et synodi Eliberitanae perpendenda sunt verba. Tertutilianus sane aegre fert: Pluribus 6 Christianorum januas lucernis ornari , quam Ethnicorum et et licet proprie Tertullianus fulgentes lucernis januas dixerit Christianorum, non reserta coemeteria, aut Ornatas ecclesias ; attamen de coemeteriis Eliberitana loquitur syn dus , cui placuit: Cereos per diem 7 in coemeteris non accendi . Non equidem , Sodales, inficior primis illis nascentis ecclesiae temporibus neophilos quosdam, ad fidem conversos, a quibusdam superstitiosis ritibus aegre divelli potuisse, de quibus peculiari agam in Posterum oratione. De his sane Tertullianus 8 , de his patres Elibe- Titani locuti sunt. Prohibenda ergo erat occasio neophitis illis, qui
gentium consuetudinem non omnino bene defaecabant, sed morem vetustum ita, uti in gentibus acceperant, retinebant.