장음표시 사용
151쪽
22. Verum enim vero licet quidam ex neophitis istis imperite egisse dici possent, non eos perinde idololatriae arguendos put verim , si in cordis simplicitate haec egissent . Optime his favet
Hieronymus I qui adversus Vigilantium haec ait : Qod si a Iiqui
propter imperitiam, et simplicitatem secularium hominum , et religiosarum feminarum , de quibus vere possumus dicere : confiteor zelum Dei habent , sed non secundum scientiam : hoc pro honore martyrum faciunt, quid inde perdis Z Causabantur olim , et Apostoli, quod periret unguentum , sed Domini voce correpti sunt, neque enim Christus indigebat unguento , nec martyres Lumine Cereorum ; et tamen illa mulier in honorem Christi hoc fecit, devotioque mentis ejus recipitur : et quicumque accendunt Cereos secundum Idem suam, habent mercedem dicente Apostolo : unusquisque in sensu suo abundet. Idololatras appellas hujusmodi homines 3 Hucusque Hieronymus. 23. Quid igitur mirum , si Cereorum usum, ac Lucernarum, sanctissimi Urbis aeternae Presules sanctificaverint, atque ad verum Dei, ac martyrum cultum rite, recteque duxerint transferendum Inde igitur invecta Ceret , Luminumque paschalium a Zos imo a consecratio . Inde Cereorum usum , et Luminum per universas ec clesias receptum cum Gregorius Nissenus , tum Theodoretus 3 astirmant. Inde auctor sermonis inter Augustinianos nedum non improbat, sed morem hunc ad augendum per haec potissimum )hortatur Verba: Oui possunt, aut cereolas , aut oleum , quod in cicin- delibus mittatur exhibeant: Inde tandem variorum Urbis aeternae Pontificum ad Caesares, ac Reges epistolae, quas exhibent codex C rolinus, atque s Anastasius pro luminibus ad Petri sepulchrum diu , noctuque concinnandis . Quas ob res, quae novitatis nos a guens, evomuit potius Gallaeus, quam scripsit, non aliter sane,
quam vitrea fracta , et somniorum interpetramenta censebimus.
24. Paucissima nunc de Cereis in ecclesia distributis , ac peraedituos dono postridie missitatis, dicenda supersunt. Morem hunc Baronius , Thomasinius , Serarius, a Lupercalibus repetunt 6) . Verum quid quaeso commune habeant cum nuda 7 Lupercorum excursione , foedaque Corporum nuditate , suid cum caprina pelle , quid cum scuticis, ictibusque in obvios inflictis; quid, inquam,
tib s. Hieron. advers. Vistilant. e. 3. xxa Nieesor. hiat. Eeel. lib. 3. Cronov. t. s. v. 24 3. 33 S. Greg. Nissen. in Uit. s. Greg. Tha mat. Theodoret. de Evang. verit. I. s. in sin. 4b s. Auamlin. agem. de Tempe e ais.co Codaa Carolin. in epist. passim, Ana itas. Biblioth. in Viti Pont. passim .cs Baron. in notis ad Martyrol Thomasin. l. a. de sest. cap. tr. Serar. de Processiori. l. I. c. 3. N. 44 τὸ Cantet.de rep. Rom. de Saeris. P. I Ovid. Fastor. a. v. 267.
152쪽
cum his commune habeant Cereorum incensiones , et munera, prorsus non Video . Ego sane a Saturnalibus repeto , Conjectura tamen ductus, non argumento . Non dissicilem , ni fallor, aperit viam Macrobius, qui, a quadam edoctus homonymia , non injucundam Saturnaliorum assignat originem : ut enim tradit I ipse: cum diu humanis capitibus ditem , et virorum victimis Saturnum placare se crederent, Herculem ferunt suasisse , ut faustis sacrificiis infausta mirarent , aras Saturnias , non mactando viros , sed accensis Iuminibus excolentes ; quia non solum hominem , sed et Iumina φῶτα significat: inde mos per Saturnalia missitandis Cereis coepit: huc usque Macrobius. Si ergo Christus nedum Verus homo , sed verum etiam Patris Lumen existat; si vere φωε dicitur , immo ἐκ φωτοι, hoc est Lumen de Lumine a patribus pronunciatur uniVersis, quid aptius memoratis umquam nostris convenit solemnibus, ubi templo Christus est praesens , ubi se lumini lumen offert, quam ut laeta luminum acce sione verum hoc de Lumine Lumen , hoc , inquam Lumen ad gentium revelationem editum , devota in templum , quo se offert, supplicatione prosequamur 3 Quid magis decet, quam ut mutua Christicolarum Charitate , Ceret tamquam veri, mysticique luminis symbola, dono missilentur, et Summa cum veneratione osculentur, custodiantur Mea haec brevis est, recensque super hac re conjectura . Quod si rem , Sodales , non acu tetigerim , non laudem, sed veniam peto . Et haec de sacro Cereorum , et luminum usu , adversus Gallaeum, suosque omnes , ut potui. adnotavi; de Caeteris moribus a gentibus ad nos derivatis, breviori, faventibus Superis, oratione dicturus. Nonis Februariis IT T.
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.
co Maerob. sammat. l. i. e. v. et e. . contra Sabellian. ibl. Totua et ex toto Deus ca) Simbol. Nie. aiva Constantinos. Prad. est de lumiaa luman .
153쪽
De quorumdam NeFbitorum ad superstitiones gentium retinendas proclivitate. Illud, Sodales, persaepe soleo ante oculos ponere . illud crebris
usurpare sermonibus, rebus cunctis quemdam velut I orbem inesse , ut, quemadmodum temporum Vices, morum ita vertam tur : nec priora omnia apud veteres aut meliora , sed et mediam . et nostram, si vultis, etiam aetatem, multa vitiorum incitamenta, multa imitanda laudis exempla contulisse. Enim vero plerique hominum enormes ita sunt acti in pueritia temporis laudatores, ut minorum sa) perpetuam ipsis censuram . et castigationem tributam esse credideris . Itaque hi, quoties nostrae audiunt laudes aetatis, tam vehementer eXCandescunt, tam severa tristitia violari aures suas, obscaeno Veluti sermone , dolent, ut ad haec non magis stupeant, quam expaveant. Contra vero pauci quidam alii ita sunt vetustatis accusatores, ut quae nostrum non sapiant morem , nigra velut caligine adflata condemnent. Mea quidem sententia neutri, et utrique falluntur ; cuique enim aetati vitia , cuique sum arbitratus inesse virtutes . Not secondo I' usanea, ait ad rem 3) Murat
e eerto e , che grandi Gems di viridi s' incontrano in que' tempi ; ma neppurmancavano aliora i vi : e la opere di Eusebis Cesariense , e de' santi Gregorio metiandeno , Giovanni Grisonomo , e GDoLmo , per tacer dialari , ei assicurano non esser stati si fortunati i ur tempi , che facetanove una ai nostri. Quas ob res, ut ad rem nostram propius accedam, fateor, primos sane Christicolas morum fuisse simplicitate. castitate, sanctitate conspicuos, animi vero firmitudine omnium nominum , aetatumque linguis omnino laudandos: verum eos non levi arbitror errore perfusos, qui primorum Christicolas temporum ita ubique commendant, ut omnia putent eorum dicta , factaque, quasi Sesamo , et papavere Sparsa ἱ graviorisque poena alios illos
154쪽
LIBER III. DISSERTATIO II. 139
damnandae novitatis amatores censeo dignissimos, qui nostrorum, atque Urbis aeternae Praesulum conviciatores, ipsiusmet antiquitatis , quam accusant, vitia tantum docent, et discunt. Nemo a tem vestrum ignorat, Sodales , remotos illos toto orbe Brittannos, iisque assines Batavos, caeterosque Calvinianae novitatis propognatores , illam nobis dies noctesque orthodoxis obflcere Ethnic rum damnandam , ut Munt rituum , ac ceremoniarum recepti nem , quam recentiori circumscribendam reformatione censuerint.
Ajunt quippe maximos Romae Pontifices eo fuisse in recipiendis v iustioribus gentium ritibus procliviores , ut religionem pene ins cerint universam . Ego vero, ut superiori descripta oratione disserui , uti aliquas non inficiarer deductas a gentibus ceremonias , defaecasse , ac sanctificasse Pontifices, ita illud hodie probare comtendam non eo fuisse Neophitis obsequentiores , ut multa permiserint , aut toleraverint, sed ea fuisse vel praecipua parcitate laudubites, ut vere damnandos gentium ritus, nedum in nostra nunquam Sacra transtulerint, verum etiam omnino abolenda Curaverint. Hoc igitur erit nostrae argumentum orationis , quo planum fiat, atque evidens, novos quosdam Veterum aetatum Christicolas Certas quandoque morum Consuetudines, unde recentius exierant, non ita rigide ahdicasse; ut proinde Romani Praesules, caeterique in eorum sollicitudinis partem assumpti antistites, quae vera damnanda erant, perpetua oratione damnaverint: quas ob res reliquos illos gentium Titus, quos defaecari, et in sacra nostra transferri posse authumaverint, magna cum ratione, summa cum laude translatas esse judiceti S . a. Ut autem pateat immane quantum a vero aberrent, qui omni reserta sanctitate nascentium reputant incunabula Christianorum , vel illud suadere potest, plures inter ipsos vetustis ita fuisse moribus, immo etiam erroribus assuetos , ut quae olim Ethnici acceperant, in quibus diu vixerant, terrena quadam religione ducisti a veri Numinis cultu non aliena reputarent. Quare quos maximus ille gentium Apostolus primos genuit , atque enutrivit ad fidem, eos uti damnanda temporum, ac dierum observatione in quia natos ita insectatur, ut timeat, ne latices in pertusum cribrum es- fuderit suos: ita IJ enim ait: Dies obsereatis, et menses, et tempora, et annos : timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Frustra vero ipsum insudasse arbitrabimini, si, ut reputat sa) Origines , festos deorum dies quosdam ex Christicolis ita observasse, ut a diebus , S a Ue.
155쪽
vero Numini consecratis, non omnino ipsi dividendos censuissent. 3. Neque sane quis putet leviores errorem hunc radices egisse, ut vel uno statim Pauli evulsum fuerit eloquio: quandoquidem vel sequiori aevo proniores in eodem servando more plures fuisse Christicolas non ignoramus. Diem enim Iovis aeque, ac Dominicum , ita observabant, ut ab operibus viri, mulieres a lanificio abhorrerent: ita enim loquitur auctor sermonis olim S. Augustino tributi si), diras in eos vovens, minasque: Audisimus, quod aliquos viros, et mulieres ita Diabolus circumυeniat, ut quinta feria nec vi ri opera faciant, nec mulieres lanificium. Itaque coram Deo, et angelis ejus contestamur, quod quicumque hoc observasse voluerit. nisi per prolixam, et duram poenitentiam tale sacrilegium emenda υerit, ubi arsurus est Diabolus ibi, et ipsi damnandi sunt : isti enim infelices, et miseri, qui in
honorem Iovis in quinta feria opera non faciunt, non dubito, quin ipsi
vera die Dominico facere non erubescant; ideo quoscumque tales esse cognoveritis , durissime castigate ; et si emendari noluerint, nec ad convivium vestrum eos venire permittite .
4. Verum in diebus hisce servandis, nec uno deorum cultu quosdam ex Christocolis serias egisse; verum etiam superstitiosa siderum observatione ita detentos esse patebit, ita praesentibus coelorum adspectibus occupatos, ut facilius ipsis suerit stellam invenire , quam numen. Itaque illos a) increpat Augustinus per ipsissima haec verba: Eos enim culpo, qui dicunt: non proficiscar hodie , quia Luna sic ferrum, vel proficiscar , ut prospera cedant, quia ita se habet
propositio siderum: non agam hoc mense commercium, quia illa stella myhi agit mensem : non plantem hoc anno vineam, quia bisextus est. s. Huc autem , Sodales, eos compello impiae novitatis asseclas, sacerrimos illos religionis resormatores, qui superstitiones pe ne omnes Praesules pronuciant recepisse Romanos. Intorto egomet circa brachium pallio gradum ad praelium componens , LeOnem , et quidem magnum ducem habeo Pontificem , superstitionum , malique cultus acerrimum propulsatorem, qui et pontificatus causam una tuetur, et meam . Is enim superstitionem Christia
colarum quorumdam increpans Romanorum 3), eos his verbis insequitur : Per istos remedia aegritudinum , judicia futurarum, placationes
daemonum, et depulsiones promittuntur umbrarum ; adduntur et illi, qui totam humanae vitae conditionem de stellarum pendere ejectibus mentiuntur . et quod est aut Divinae voluntatis, aut nostrae, indeclinabilium dicunt esse fatorum . 6. Tam
ct Serm. olim ars. de Tempore nunc O S. Leo Magnus serm. I. de Nativit. CCLV. in Appendiee . Domini P. 49.c1 S. Aug. ep. Lv. ul. CXIX. c. . n. II.
156쪽
LIBER III. DISSERTATIO II. I I
6. Tanta igitur , tamque foeda superstitio obscurioris fuit vitium aetatis, non sacratissimorum error Pontificum, quibus co di nil magis esse jam vidimus, quam ea penitus abolere, quae vel omnino non amplectenda, vel nullo saltem defaecanda medicamine judicarent. Licet autem optimi Praesules ea omnia arguerent, increparent, laterem adhuc lavare videbantur. Adeo vana siderum observatio invaluerat, ut vel in ipsis mei Christianorum sepulchris quidam recondenda Christicolae siderum monumenta censerent, Armillam enim aeneam in Gordiani, et Epimachi coemeterio repertam , duodenisque coelestibus insculptam signis nobis tradit sedulus si christianae antiquitatis ostensor Boldet tus. Eodem peribnet inscriptio illa a Christiano altero effossa monumento a atque optimo viro Blanchinio dono data, ubi coelestes siderum positiones
scrupulosa hujusmodi descriptione a Scipione Mais o 3 ita correc
PUER. NATVS DIVO. IOVIANO. AVG. ET VARRONIANO. COSS. ORA . NOCTIS. IIII IN IT . VIII. IDVS. MADIAS DIE . SATURNI S. LUNA . VICESIMA SIGNO. . . A PRIORNO. NOMINE. SIMPLICIUS.
T. Neque id quaeso conseatis, Sodales, facinus suisse. pauci Psimorum : errorem siquidem hunc vulgatissimum Augustinus λ
fuisse testatur his verbis . Vulgatissimus est error iste , ut vel in agendis rebus, vel in expectandis eventibus, negotiorum suortim ab astrologis, et Chaldaeis notatas dies , et menses , et annos , et tempora observent: quinet aevo usque infimo Nicolaus ad Bulgarorum consulta ς respondens , atque in eodem evellendo insudans errore , verba ista fundit : Praeterea consulitis . . . . an sit aliqua dies , in qua non oporteat ad praeliandum exire ... Non est ulla dies, in quibuscumque negociis incipiendis , vel exercendis penitus observanda .... cum non sit in diebus spes nο- tra ponenda nam illa quae commemorastis, idest diei, et horae observationes , incantationes, joca, et iniqua carmina , atque auguria, pompae , ac operationes diaboli sunt.
157쪽
8. Enim vero nec una, Sodales, dierum observatione veteres patebit aliquos detentos esse Christicolas: nam et ariolos, et aruspices, et somniorum interpretes, et mathematicos, et maleficos,
quin et pissiones ostendam fuisse illis maxime acceptos : denique animo ad superstitionem ita fuisse morigero,ut neque dictum eorum neque factum , non Capitis, non linguae motum damnanda vacuum religione inveniatis. Ad aurispices enim quod pertinet, ariolos, et mathematicos genus nempe hominum , Mente I Tacito, quod vetabitur semper, et retinebitur in eo constat illos fuisse receptos, ut neminem vestrum lateat, Sodales, quantas Marcellino sa) tradente, Christiani concitaverint turbas, quantas et poenas luerint, dum, qui Valenti successor esset futurus, ariolo vellent duce praenoscere: quamobrem cum in horrida illa subsecuta caede Thedosium Theodosius patrem amisisset, qui deinceps ab aruspice, ariolo, aut muthematico responsa quesissent ultore gladio , factus postea Imperator, seriendos esse, hac 3 orbi Romano lege indicta. Nemo a
vicem consulat, aut mathematicum , nemo ariolum : augurum , et vatum
prava confessio conticescat ; etenim supplicium capitis feret visore gladio prostratus quicumque jussis obsequium denegaverit . 9. At validas ita sacrilegium radices egerat, licet jamdiu gentium sacra exulassent, ut regum etiam Longobardorum, quin, et Francorum legibus opus fuerit, quae Vitium evellerent: Liuiprandi siquidem lege trigesima cautum est , nequis se conferat ad ariο- Ios , veI aruspices , ad responsum ab illis accipiendum: magni vero C roli sanctione s hoc praecipue jubetur: Nemo sit . qui ariolos suscitetur, aut somnia obsemet ; nec sint malefici, nec incantatores, nec
pithones . Io. Verum ad ineptiora veniamus . Ecce tibi alius alio irrupit abusus: aurea quippe veterum regum , atque Alexandri preciapue Magni, numismata, ad praetioso rem pedum ornatum calceis Christicolae quidem apponere consueverunt, ut perpetua illos or tione Chrysostomus increpare non desinat inquiens: Quid vera diceret aliquis de .... circumligantibus aurea Alexandri Macedonis numismata capiti , vel pedibus 8 Dic mihi, an hae sunt expectationes nostrae ut, post Crucem et mortem Dominicam in gentilis regis imagine spem sal
Leg. 4. tit. s. l. v. eod. The dos.
158쪽
LIBER III. DISSERTATIO II. I 43
11. Sed qeoniam de calceis incidit sermo . num Octaviano qui ut dirum omen horrebat, si mane sibi calceus sinister pro dextro I indueretur num Octaviano, inquam, existimatis, S dales, sapientiores illos fuisse Christicolas, de quibus haec Ilipponensis sa) narrat antistes Plerumque tam superstitissi sunt quidam , ut etiam canem , qui medius intervenerit ferire audeant .... Hine eum ille etiam limen Olcare, eum ante domum suam transit: redire ad te tum , si quis dum se calciat sternutaverit; redire domum, si procedens ossem detur; cum vestis a soricibus roditur, plus premere suspicione futuri ma- Ii, quam praesens damnum dolere . Unde illud eleganter dictum est Catonis , qui cum esset consultus a quodam . qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse , si urices a caligis roderentur .
Ia. Utinam vero illos futilia haec tantum ejus aevi Christic Ias ostenta detinuissent : gravioribus quippe sacrilegiis verum N minis cultum insecisse in ipsam et luce terrarum Roma, in ipsam et sacratiori Petri basilica , non sine magno animi angore Leo ille vere Magnus per haec praecipue verba testatur 3 : De talibus inst tutis etiam illa generatur impietas ut Sol inchoatione diurnae lucis exurgens a quibusdam insipientioribus de Iocis eminentibus adoretur : quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, tir priusquam ad beati Petri apostoli basilicam , quae uni Deo vivo , et vero est dicata, per
veniant, stiperatis gradibus , quibus ad suggestum arae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se Solem resectant, et curvatis cervicibus in honorem se 'Iendidi Orbis inclinent: quod feri partim ignorantiae vitio partim paganitatis spiritu multum tabescimus, et dolemus.
13. Quid quod indeclinabilem fatorum vim pertimescere ,
quin, et omina more quodam novo captare, fata denique ipsa dictare consueverant Z Ut enim, teste Tertulliano , in partu ab Ethnicis Lucinae culabatur, per totam hebdomadam Iunoni mensa proposita, atque ultima die fata scribunda advocabantur, ita scriben- te s Chrysostomo simili quadam Christiani mutuata superstitione
inficiebantur , sequenti omen modo Captantes , fatumque scribemtes: quidam enim, infantibus nomen imposituri, lumina multa accenden bant, suum cuique candelae nomen imponentes, Petri, vel Stephani, aut Zosimi, aut Procopii, aut similium: a candela vero, quae caeteris superviXerat, nomen puero imponebant. Omenque inde captantes, ea infanti fata dictabant. I 4. Adci Sueton. in Aug. e. 9α ca Tinnis. in l. de Anima . a S. Aug. de doet. cheiat. l. a. e. ao. si s. Io. Chrysost. in cap. 4. epist. 1. 3b S. Leo Maan. in aerni. de Nat. Dora. s. Pauli ad Corint. pag. 49
159쪽
I 4. Ad haec ea sane videntur accedere, quae Bonifacius madiur ad Zaccariam Rom. Pont. nimium dolens scribit, orans una , atque obsecrans, ut Roma eam praecipue jubeat exulare paganitutem , quae Alamanis, Bajuariis, et Francis, magnum praebebat imitandae superstitionis exemplum. Ita I) enim ait: Alamani, Bajuarii, tet Franci, si juxta Romanam Urbem aliquid viderint ex his peccatis, quae prohibemus, Iicitum, et concessum putant .... Sicut assirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe et juxta ecclesiam sancti Petri inale vel nocte quando kalendae Ianuarii intrant paganorum consuetudine choros ducere per plateas et acclamationes ritu gentilium . . dicunt quoque se ibi vidisse mulieres pagano ritu pblacteria et ligaturas in brachiis et in cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum aIii Uberre.
is. Quid vero de Longobardis dicam baptismo licet renatis, qui nefarium licet Arium tandem aliquando reliquerint, gentium
tamen mores Vix umquam abdicare voluerint: haec enim illi, media inter veri Numinis obsequia . haec sane infanda miscebant, ut arbores quasdam , quas sanctivas, sacrivasque vocabant, ador Drent , utque religioso viperae cultu detinerentur . Profecto arbores
has medio soro locatas, propriis viperam laribus asservatam, votis colebant, et sacrificiis. Eximium hujus impii facinoris monumentum sancti Barbati exhibet vita a Bollando a , et Ughellio recem sita : Beneventano enim oppido anno DCLXIII. Constantis obsidi ne liberato, Barbatus, nondum episcopus, superstitionem illam , publica ad populum repetita oratione, improbavit; donec securi
ad insandae arboris radices acta , oppidum sacrilegio exolvit; viperam vero , eamque praegrandem , auroque insignem , inter ducis Romoaldi lares servatam , Theoderada ducis uxore opem prae hente , ignibus tradit, ac mirae magnitudinis calicem , pateramque, ad Domini coenam, populo exhibendam, conflavit. Inde igitur Liuiprandus Rex eos gravi poena multandos duxit: Qui ad arborem , quam rustici sanctivam vocant, sacrilegium fecerint 3). I9. Ex usque dictis duos, haud leves, alterum Muratorii, MaD sei alterum , virorum caeteroqui clarissimorum , .nostraeque Italiae luminum , corrigo errores; et gemina insimul explico praecipua Longobardorum monumenta , quorum alterum templo adhuc I catur Ambrosiano, alterum Veronae asservatur. Aeneus igitur medium
Q S. Bonifae. mart. epiae. Maguntin. lnea ise. I 3 3. ad taceat. Rom. Pone.
160쪽
LIBER III. DISSERTATIO II. I 4g
dium circa templum , columnae insidet anguis, cuius significationem plures explicare conati sunt; mea tamen sententia adhuc nemo intellexit. Muratorius I) aeneum anguem aliam nullam ob causam putat medio templo locatum , quam ut Christi in crucem acti typum exprimeret, juxta illud sa) Joannis: sicut Myses exaltavit
serpentem aeneum , ita exaltari oportet filum hominis . 17. Ego vero silla penitus rejecta traditione , qua anguem . non aureum , atque argenteum , sed aeneum, quidam a regio BD et antii thesauro detractum anno MII. adsportatumque putarunt quam sane traditionem nec ulla dignam Muratorius animadversione iudicavit sic censeo , sic existimo, nil aliud illum fuisse anguem, quam eam viperam jamdiu a Longobardis cultam, cujus idolum, uti et alterum , sive Bacchi, sive Herculis e conspectu anguis adpositum . atque a ruderibus sorte effossum , rudes aevi medii Mediolanenses , templi ornandi , non ea colendi causa, locaverint':
idque ex pluribus conlicio . Primo enim illud adverto , Bacchi simulacrum , quod contra anguem eodem templo exhibebatur , non sane ibi religionis,sed ornatus unice causa locatum . Ergo anguis pinsitus , ut templum ornaret, non ut Christum exprimeret. Secundo
neque illiud omitto , anguem Longobardorum fuisse idolum , qu rum urbs post Ticinensem praecipua Mediolanum . Denique, quod omnium Caput est, ex commentariis Angeli Decembrii , ab eodem mei 3) Muratorio relatis , rem colligo notatu dignissimam . Licet enim Decembrius , qui seculo quarto ac decimo scripsit, plures in hoc aeneo angue invenerit fabulas, hoc nobis tamen per haec pra cipue verba largitur indicium , quod ipsemet a majoribus tradit acceptum P Anguem aeneum in medio templi super columna , laevaque adstantem sinuoso Dolumine , quod ARIANORUM IDOUUM ESSET. I 8. Rem esset Decembrius agressus sane dissicilem , si Ari, nos anguis religione detentos probare debuisset : attamen ista Decembrii verba diu , multumque erant Muratorio advertenda ; licet nec verbi a semet prolati vim Decembrius ipse calluerit. Non enim eo anguis Arianorum dicebatur idolum , quo anguem colere Arius unquam docuisset ; Sed Arianorum dicebatur , hoc est, Longobardorum , quia nempe hi Ariana rubigine inficiebantur . Quare cum Gallia , atque Italia ferme tota Arianus nemo , si Longobardos excipias , ideo hi sub Arianorum rectius vocabulo veniebant. Haec omnia evidentius comprobant vetustissima illa Mediolanensis urbis
chronica Novariae asservata, atque ab eodemmet Muratorio rerum