장음표시 사용
111쪽
tere, optimo cuique , O justissimo expeditissimum. Hoc testimonium maxime observari velim : plura enim ex ipso emergunt in rem nostram admodum opportuna , nimirum tum Ciceronem firmiter assensum sui sie animorum immortalitati, di futurae in cae Io retributioni : tum hanc non suisse peculiarem ipsius sententiam, sed receptam ab antiis quis, di a maioribus suis , & a novitiis tantum quibusdam negatam: adeoque 2 Romani, qui ipsum praecesserant, idem omnino persu aissum habuerunt. Tum demum eamdem a Pithagoreis, qui magnam Graeciam , hoe est amplam Italiae regionem ill ultrarunt, di a Socrate constantissime fuisse traditam. XVIII. g. Nee illud in controversiam vocari fas est Tut Ilum, quem admodum justorum sapientumque felicem in altera vita sortem , ita di malorum infelicem admisisse . Patet id ex auctoritate jam alibi reis lata ex lib. I. quaest. Tuscul. ubi duas esse docet cum Socrate inas, duplicesque cursus animorum e corpore excedentium : di justis quidem reditum patere ad supernam felicitatem : improbis vero d iam quoddam iter ese seclusum a Concilio Deorum m. Idem habet in consol. de obitu filiae, ubi sic ait ex sapientum.consensu : non omnibus iidem illi sapientes arbitrati sunt eumdem cursum in caelum paIere. Nam υissis, ct sceleriabus contaminatos deprimi in tenebras, atque in caeno jacere docuerunt. Et in fine Somn. Scipion.: eorum animi, qui se corporis υoluptaribus dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt , impulsuque Iibidinum voluptatibus obedientium , Deorum , ct bominum jura Uies erum , corρoribus elapsi , cireum terram ipsam υMutantur , nec in hunc locum , nisi multis exagitati
XIX. Quae cum omnia certa, explorataque sint, sequitur Tullium in dogmate , quod modo duntaxat Propugnamus, apprime consenti. re : atque adeo si qua suboriri potest de mente ejus dubitatio, ea so--lum spectat poenarum qualitatem , di locum ad improbos puniendos deputatum . Qua in quaestione illud ex laudatis testimoniis colligitur, Ciceronem improborum poenam in exclusione a beata vita di consoristio Deorum potissimum posuisse : negasse inferos, sive subterlanea
Ioea plectendis impiis destinata, & pro sabulis habuisse quaeeumque
de hujusmodi locis, poenisque a Poetis dicerentur, Iqura crederetura vulgo : illos vero sive illorum animas juxta Stoicorum opinionem, sensissis satiem ad multa saecula oberrare circa tellurem , miseriis, curis, S aerumnis exagitatas.
XX. Addo tamen praeterea non ita frmiter Tullium hule inhaesita se sententiae quin etiam aliquando apud in seros puniri impios diserte asseruerit. Id compertum fit ex Phili p. I . , ubi haec habet : illi impii , quos cecidistis , etiam ad inferos poenas parricidii Iurat : υos vero qui extremum spiritum in υictoria est adlis , piorum estis sedem , locum consecuti. In libro quoque 2. de Invent. Impiis apud inferos poenas esse PraeParatas consentit. Et orat. 4. Contra Catil. it Iud urget magnope
112쪽
re, laudatque, quod ex antiquorum memoria manaverat, nempe est aliqua in ista formido improbis esset posita, apud inferos ejusmodi quaedam illi antiqui supplicia constituta esse Doluerunt ἰ quod υidelicet intelligebant , bis remotis, non esse mortem ipsam pertimescendam. Ex quibus omisnibus expedita est ad objectas Tullii aut horitates responsio, quia opus sit, ut quidpiam ulterius adjiciamus. XXI. De duobus aliis inter Romanos eximiis Scriptoribus aliquid dicendum est, Seneca nempe, di Iuvenali : quorum primum plures
alterum vero sere omnes tamquam immortalitatis animorum hostes traducunt . Senecae locus praecipuus, qui objicitur , extat in libro de con I. ad Marciam cap. I9. his verbis expressus e cogita nullis defuniarium malis asci. Illa, quae nobis inferos faciunt terribiles , fabula est
Nullas scimus imminere mortuis tenebras, nec carcerem , nec sumina sta granIta igne , nec oblivionis amnem, nec Iribunalia, nec reos ullos in ea liberἔate tam laxa , nullos iterum tirannos . Luserunt ista Poetae , ct Danis nos agitavere terroribus i. Mors omnium dolorum S soluιio S siris est , ultra quam mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua, antequam nasceremur, jacuimus, reponis. Iuvenalis vero textus petitur
X Satira 2. , ubi haec scribite e aliquos manes , S subterranea regna, Et Cootum, o Sugio ranas in gurgite nigras,
AIque una transire Dadum tot millia Umba
Nee pueri credunt, nisi qui nondum aere Iaυamur. XXII. Verum non arbitror duos hosce scriptores tamquam anim rum immortalitati adversantex jure nobis obtrudi. Fateor equidem Senecam in primis laudato loco, tum quae Poetae de inseris confinxerant, sabulosa censere, tum etiam aliqua profari, quae si sola spe inctanda forent non levem tu spicionem ingererent ipsum feci me animam interitui obnoxiam . Caeterum eum & ibidem S alibi saepe de immortali animorum sorte recte di merat , non eo in sensu citata verba intelligenda sunt , quem praeserunt : sed alio plane diverso, ita ut vel nihil aliud voluerit, quam mortem nos praesentibus hisce malis,
ae doloribus se Ivere , vel aliud quidpiam intenderiti , quod ibi satis
non explicat Supra jam dedimus egregium illud Senecae testimonium ex Epist. III., quod volum rem conficere posset, nempe : cum de antia marum immortalitate INaimur non Ime.momentum apud nos babet consensus bo num aut timentium inferos aut colentium: Clare si quidem exprimit ae commuciem consensum hominum fuisse extare inseros, atque hunc magnam apud semetipsum habere vim ut de animarum immortalitate non dubitaret . Epistola quoque 63. de mortis die sermonem habens diserte testatur , diem istum , quem tamquam extremum reformida mus , aeterni natalam esse . In libro quoque ad Polybium cap. 28. ita aperte loquitur de hac re, nihil ut enuc Ieatius dici queat . Fruitur,
inquit, nunc cFrater tuus jam e vivis sublatusὶ aperιο es libero caelo :
113쪽
tas vinculis animas beato recipit sinu e ct nunc libere vagatur , o omnia rerum naturae bona eum summa υoluptate perspicit.
XXIIL Sed quid loca alia persequimur , eum eodem ipso libro de
conses. ad Mare. expressa adeo prostent de animorum immortalitate testimonia , ut expressiora ne optari quidem valeant e Cap. 23. haee seribit : facilius ata superos iter est animis cito ab humana e υerfatione diis missis e minus enim faecis , ponderisque traxerunt. Antequam obducerenIur , ct aliiπr terrena conciperent, Iiberati, leviores ad originem suam reislant, ct facitias, quidquid est, illud transfluunt. Nec unquam magnis ingeniis cara in corpore mora est . Exire atque rexmpere gestiunt oec. Et cap. a
imago duntaxat filii tui periit, ει effigies non fimillima. Ipse quidem aeteris nus, meliorisque nunc status est , despestatus oneribus alienis, di sibi regi. Eius. Et cap. 23. 2 nou es , quod ad si Herum filii tui curras . Pessima ejus, oe ipsi molestissima sic jactat QD. . . . Integer ille , nihilque in terris
relinquens fugit, ct totus exesim : pausumque supra nos commoratus, dum EXPURGAT inbaerentia υhia, situmque omnem mortalis aeυi exemit , deinde ad excelsa subIatus , inter felices curris animas excipitque illam caetus sacer , Scipiones , Catonesque, utique contemptores VIae ct morIis bene. eis liberi: pluraque alia ibidem habet aeque perspicua , quae longum esset describerer XXIV. Ex his ergo nedum in sumum abie tota dissicuItas, quam Parere possunt objecta verba, nitideque elucet Senecae de animorum immortalitate sententia; sed etiam evidenter colligitur ipsum reapse agnovisse alterius vitae statum fel ieem, aut miserum . Et de seliei quidem statu res clara est ex his testimoniis, ubi & beatum memorae animarum sinum, S summas volaptares , quas ibi percipit animus, revirorum sapientum sempiternam societatem, & alia hujusmodi. De misero vero nihil est pariter cur ambigamus , non modo quia ex alioneeessaria illatione consequitur , quam Senecam ignorare non m tuit , sed etiam quia eoneeptis verbis illum exprimit, mentionem D. ciens de faece ac pondere in hac vita contracto a quo eximi debent antismi, antequam ad superos evolent , deque vitiorum expurgatione, situque mortalis aevi, quem prius excutere necesse est. An vero praeter Purgatorias , aeternas poenas admiserit, quibus saltem nequissimi plecterentur, alia quaestio est, nec quidpiam ex Seneca, quantum qui isdem arbitror, proferri potest, quod alterutri parti vel faveat, vel
XXV. Paucioribus me ab objecta Iuvenalis authoritate expedio Ex ea imprimis illud ut summum colligi posset fidem ipsum non praestiis risse iis , quae a Poetis de inserorum loco eonficta fuerant, nec eadem quoque tune temporis a provectioribus fuisse credita : quod citra ut alum sententiae, quam defendimus , praejudicium concedi potest. Ue rum neque hoe colligi posse videtur, si verba, quae statim sequuntur,
114쪽
eoo sideremus . Subdit enim Iuvenalis : Sed tu sera puta, hoe esl, quidquid alii modo sentiant de his locis, atque suppliciis, ea tu tam
quam vera recipias , nee a majorum tuorum fide & sententia deletisseas : utilius namque tibi erit ea credere, quam contemnere. Solum itaque videtur voluisse Poetam praecedentibus versibus exaggerare ni.
miam populi Romani vivendi licentiam, morumque ςorruptelam , quae ad Religionis sacra dogmata abjicienda , metumque suturorum excutiendum tendebat. Atque hunc legitimum esse verborum Iuvenalis sensum testatus mihi est V. CL. Antonius Uulpius Patavinus Prosetar, qui in hoe aut hore illustrando, ut & aliis pluribus, marigno Eruditorum plausu , strenuam operam adhibuit: idque etiam satis colligi merito censet ex recta, quam habuit, de divina Providen tia existimatione.
menditur nationes omnes, quae modo in Uniserso sunt, eo pirare eum antiquis in dogmate de misera impiorum post mortem conditione. suo pacto illum describant tum noυitii Judaei, tum Mubamedani . Gnensium SJapponiorum de eodem opinationes, omniumque Gentium, quae Meridionales , ac Septemtrionales incolant Asiae partes. Hine ad Africae plagas perlustrandas exereritur : ac demum ad orbem recens detectum: omnesque harum regionum populi, vel magii esserati, aliqua saltem bubus veritatis Iuce perfusi denebendun ur . I. Atis jam constare arbitror eommunem fuisse apud nationes,
quae olim invaluerunt, eorumque celebriores Sapientes, Per
suasionem , superstites esse post mortem animos , eosquo pro meritis vel praemio donari, vel plecti supplicio. Reliquum est ut videamus eamdem hodieque vigere apud nationes, quae universum orbem terrarum incolunt : ex quo & quid creditum antea fuerit firmius argumentum sumere licet , & de uni vhrsali in ea veritate consensu, certius iudicare. II. Quatuor praecipuae sunt , quae modo obtinent in mundo, hominum Sectae r Christianorum videlicet, Iudaeorum, Multam edanOrum, di eorum , qui communi vocabulo Idololatrae, aut Iasideles, nuneupantur. Christiana Religio in tota Europa dominatur, di magna etiam interioris Africae parte , plurimisque novi orbis regioni-htis. In Asia quoque non paucas Provincias sua Iuce collustrat, licet ferme omnes aliorum imperio subjectas . Muhamedana Secta ingentem occupat Asiae tractum , & littorales etiam plures Africae regi
nes. Iudaei dispersi hinc atque illine per Europam, & Asiam. Infideles demum & Idololatrae tum in Asia orientali, Meridionali, ae Septemtrionali, tum tu Americae aut novi orbis regionibus, magno Diuit iros by Cooste
115쪽
sane numero, reperiuntur. Christianos, Iudaeos ae Muhamedanos in dogmate immortalitatis animorum , aliusque vitae status vel beati , vel miseri consentire, satis exploratum est. Nihilominus haud molestum futurum puto tum recentium Iudaeorum , tum Muhamedanorum de hac re opiniones, paucis attingere.
III. Novitii itaque Iudaei in duas fere abiere factiones sa), quarum altera mimonedeorum, altera Noemnodideorκm vocatur . Horum sententia magis consona videtur Christiano do omati. Αjunt enim homines in Supremo Iudicii die itorum eorpora sumpturos, & ex Sumarat Iudi eis decreto vel ad poenas damnatum iri veI donatum praemiis . Id quoque admittunt Maimon edet , ut ex hoe articulo fidei Iudaicae apud Maimonidem cognoscere licet: ego credo fide permia, quod Creator , cujus sit nomen benedictum , retribuat bonum illis, qui custodiust praeiscepta ejus, S puniat istos, qui transgrediuntur eadem. Uerum varias ponunt stationes animae a corpore exemptae : & piae quidem felicitatem collocant in Dei cognitione & amore; impiae autem in corporis desiis derio, di radiorum divinae lucis penetrabiIi fulgore, qui summum ipsi dolorem incutiat. Supplicia haec docent vel nullo fine terminatum iri, si fuerit scelestissima , vel desitura aliquando, si nequitiae suae probiis talis aliquid adjunxerit. Porro hanc, scut etiam piam animam credunt die extremo corpus iterum subituram , quo aliquando tandem relicto, penitusque atrito, ac in pulverem redacto summae beatitudinis compos fiet in intima, & aeterna Dei contemplatione positae. Ex Leone quoque Mutinensi s b), & ex aliis discimus Iudaeos nulla hae resis eulpa infectos, aliove erimine ex iis, quae a Rabbinis indicanis
tur , purgatorias poenas ultra annum non protendi.
IV. Muhamedani , quorum absurda Religio ex Deismo , Iudaicino , S Christianismo coalescit , nonnulla habent de alterius vitae statu nostris non absimilia. Varia loca pro meritorum, graduumque diversitate fidelium & infidelium animas excipere post discessum a eorpore Multa medes docet : sed omnia sabulis immiscet, atque corrumis pit . Fidelium gradus in tres dividit classes : prima Prophetarum est , quorum Spiritus in Paradisum recta admittuntur : secunda Marorum , quos manere nugatur in vesiculis collorum acium Uridium fructibus Paradisi sescentium , ct de ejusdem sutais bibentium. De aliorum fidelium, sive credentium spiritibus controversia est inter Multam edanos, a jentibus aliis permanere ipsos in sepulcrorum atriis: quod quidem non ita intelligi volunt, quasi loco isti essent continenter addicti , verum ut inde Iibere abire poisint , quoeumque libuerit. Quam sententiam eonis firmant & dictis, & factis Multam edis, qui quotiescumque ad sepulisera prodiret , ea salutare solebat nomine habitaculi populi fidelium.
116쪽
Alii eontendunt ipsos esse in Berzacb apud Adamum in caeIo munda. no, ibique mansuros usque in diem universalis omnium resurrectio. nis, quam constanter profitentur: & ejusdem Muhamedis authori.
tale opinionem suam confirmare conantur.
V. Quoad infideles attinet, putat Muhamedes etiam horum futuis ram in fine mundi resurrectionem, ut animae denuo corporibus unitae scenas scelerum condignas luant, & in Gehennam detrudantur. Hinc in Aleorano Sura I . dicit : die quo commutabitur terra in terram aliam videndos esse reos cinculis misere constrictos . Et Sura I s. docet, inserianum esse Ioeum omnium impiorum, cui septem portas assignat ,& septem Anselos, qui eas custodiant. Et Sura 16. legitur, malas igne indefieteis te cruciandos . Sura demum II. : incredulis Gebennam praeparatam esse
tradit, igneum Iectulum, S simile coopertorium. Caetera quae in ΑIeora. no reseruntur de horrendis Gehennae tormentis, vide , si Iubet, apud Ludovieum Maraceium in insioni suo opere de refutatione Aleorani , di apud Hottingerum tom I. Hist. EccIsaflicae. VI. Μagistri doctrinam quoad principale dogma fideIiter sequuntur Muhamedani, licet in aliquibus dissentiant. AIga relus celebris inter Moste mos Sectae , quam Somisicam , seu Orthodoxam praedi eant, hune proponit sexto loco fidei articulum juxta versionem laudati Maraccii: erede8dum est etiam in die judicii, in qua disidentur Creaturae in eas . quibuscum benigne agetur : in eas quae si e ullo prorsus examine Para.disum iuredientur. Multa med ani Perse sa) septem Gehennas totidemiaque Paradisos a Deo creatos censent initio rerum , dc octavum dein is de additum. At Guebri conditum primum rentur Caelum a Deo, deis inde Insernum, ac utrumque variis distinctum esse domi ei liis, & ab hominibus pro rerum gestarum meritis incoli , impiosque torqueri quidem a Daemoniis, at aliquando in selici ergastulo lolvendos, ct ad
Dei conspectum admittendos. vi I. Sed fusiore de his tractatione praetermissa , ad aliarum gentium, ac nationum consensum explorandum accedamus. Prima quae se nobis offert in orientali Asiae parte est celebratissima Sinarum gens. Hanc, si nonnullos excipias ex ea praesertim Secta, quam Litteratorum vocant, u niversm animorum immortalitatem noste , nec ullatenus dubitare , quin post mortem probi recipiantur in caelum , improbi vero in obscuris carceribus acerbissime crucientur, tradunt
Historiei fide dignissimi Ioannes Gonetales b , Petrus Maisejus so , ct Ni eo laus Trigautius μ). Ex quibus Gongales haec ferme habet :Ajunt, ac tamqκam cerrum Urmant animas a caelo originem trabere, nec Mnquam finem babituras , cum ab eo acceperint ut aeternum υiυant . Quae
Dero juxta legum praescripta υixerint, nec mali quid fecerint, aut damnum proximo
117쪽
proximo irrogaverint, bae ducentur in caelos , atqste fient Angrii, ubi in de litiis , eg υoluptatibus aeteraeo aeυo fruentur : e contrario , qui turpiter υLram egerint , ad caIiginosos careeres deputabuntur , ubi acerbe cum daemo. nibus torquebantur. Trigautius autem loquens de Secta eorum, quam Sciequiam appellant, scribit: probis in caelo praemia , improbis apud inferos poenas assigrare , quamυis similitudinem quamdam hauserint stultae illarum opinationis , qui animas post certam annorum curriculum in mortalem visam restituendas putarunt. Persuasionem etiam de futurae vitae poenit penes eos obtinentem probant horrendae inserorum picturae, sive delineationes, quae in multis Sinarum locis visuntur : ex quibus idem Trigautius quamdam supra modum horribilem in aula primaria cujusdam optimatis a se conspectam describit, quam videsis apud ipsum. Sinensium p Iacitis adhaerent etiam Tunquinenses, dc Cocine hin enses
a vastissimo illo imperio iam pridem sejuncti. VIII. De Iapponiensibus insigne habemus in primis testimonium in Epistola a S. Franei seo Xa verio scripta sa): cujus haec sunt verba :ndem nempe Iapponiensium Bontii ad populum quiniodecimo quoque
die verba faciunt, ef inter dicendum graυi imas inferorum poenas , cruriatusque depictor in tabula Auditoribus proferunt : cujus acerbitaie spectaculi usque ad effulatus S Iacomas seminae praecipue, commoventur . His consonant , quae scribit Rogerus Anglus ib) dicens Japponienses tormentum ignis , quo cruciamur impii, erudelissime depingere, quo homines sibi ab illa e eant. Qui in harum gentium Religionem accuratius deseripsere se), observant tres sectas florere inter ipsas, antiquam scilicet, quae Sintos dicitur, cujus dogma est animas piorum separatas a corpore in locum beatum supra trigesimum tertium caelum secedere : malas vero & seeleratas oberrare tandiu statuit , donec erimina expiaverint. Secta altera , quae Budidoisiarum vocatur, agnoscit Amidam tamquam supremum sedium beatarum Numen , Patronumque ac mediatorem animarum maxime separatarum , hujusque auxilio consequi se posse autumant aeternae vitae se licitatem, & immuni ratem ab omni miseria. Tertia demum Secta, quae Sindουφstarum est, quamvis Amidam non eo lat, doctrinam tamen ejus quoad alterum vitae statum non in fietatur, ut colligitur ex caeremoniis , quas religiose observant ei rea deis functos, & ex iis , quae de iisdem fabulantur. Fateri tamen nece sum est, quemadmodum inter Sinenses, sic inter Iapponios esse pluis res Atheos, ex nobilioribus praesertim , qui nihil de futura vita coisgitant, eumdemque esse putant corporum, & animorum interitum: ut ad pertunt laudatus S. Franciscus Xa verius in eadem Epistola, Petrus M aTejus , Crassetus, & alii.
118쪽
I X. Ex his in Indiam deseedentes sententiam de animi immortalitate vigere in amplis illis regionibus , Omnium Historicorum , de Peregrinantiu in fide certo novimus . At vero non eadem perhibent omnes de statu , & conditione, quam animabus e corpore eggressis Indi tribuant: quae discrepantia ex variis sacile oritur, diversisque illarum gentium opinamentis. Ugo Linlathoilanus sa) resert Indos eredere animam esse immortaIem , sed ita ut ex uno corpore in aliud transsmigret, nec esse differentiam , si υe in bruIum, si υe in humanum corpus involet, prout quisque vel bene vel mala egerit.
X. Dominus de Mandesto in Histor. Indica μ), profitentur, inquit,
Indi Pisbagorae doctrinam . Et quidem credunt animam hominis immortalem esse : attamen antequam ad alium periingat mundum , ter aut quater teneri in alia corpora tum hominum tum bestiarum migrare.
XI. Daniel Huetius so ea , quae de Bragmanibus Indorum Magi mis collegit ex Saehino, Maifejo, aliisque, ita sere proponit : Reiscentiores Bragmanes squi veteribus in India successere in varia assuerunt doctrinae, quam a suis majoribus acceperant. Persuasum habent animas ex vitiorum , virtutumque modo in alia corpora migrare, aliquas etiam fieri Daemones , di per orbem vagari: quasdam .extra mundum cruciari ad praefinitum tempus, antequam alia subeant coris pora : nonnullas etiam ad sempiterna lupplicia illic damnatas a Tervari . Locum hunc Puteum obscurum appellant, uti Iudaei Novitii Puteum perditionis , & S. Ioannes Puteum Abis . Similiter aliquas Sanctorum animas summa & aeterna selicitate perfrui putant. XII. In his quoque finitimisque regionibus omnium Historicorum consensu, passim ingenti plausu probatur doctrina cujusdam antiquitas mi, ae celeberrimi Philosophi, nomine Buda , sive Mkia, vel apud Iapponienses , Sinenses & alios Xaha , vel Siaka. Hujus dogmata ex iis, quae tradunt Le Com te, Latoubere , Bernierius, aliique haee
I. Dari boni, S mali discrimen . E. Animas hominum S brutorum esse immortales , ejusdemque substantiae, ct tantum ratione subjectorum , quibus insunt, differre.
I. Animas bominum a corporibus morte separatas ves praemia accipere vitae bene actae in sede felicitaris , υel poenas experiri in loco miseriarum. 4. Loeum Beatorum esse sedem aeIernarum voluptatum, ideoque vocari Gohurn , quae υοx Japponica est : a Stamensibus Uocatur Nireupan. s. Differre S Deos natura sua , ct animas bominum merisis actionum suarum, ideoque gradus quoque beatitatis in illis diserre secundum gradus meritorum cujuslibet e ita tamen minininm quoque hujus felicitatis gradum abundare gaudio , S jucunditate , ut meliorem possessores non optent.
119쪽
LI AER PRIMUs ADvERsUS DE ISTAS ET C. 776. Antidam fostremum esse in bis regionibus beatis Praefectum . . Hujus felicitatis Amidae beneficio compotes fieri, qui legi a Xetbia
8. Homines omnes S saeculares , ct Ecclesiasticos υitae iniquitate , ct a-citomim perversitate indignos factos vita beata , missum irii post mortem in
lacum miseriae DBOU, ubi in carcere tormentorum crucia πι patientur, non ramen aeterros , sed ad cenum tempus, licet indeterminatum. Habere auarem baec supplicia gradus quoque suos pro criminum conditione, o occasione virtutis exercendae neglecta.
s. Praesidem Carceris squallidi miseri, se dicemque esse Rmma O, qui
actiones omnes hominum examinet, in speculo cognitionis exploret. Io. Expiatis boc modo animabus , remitti eas ex sententia Praesidis in. fernalis in Mundum , ut iIerum corpora animent, at non bamana , sed animalium immundorum , quorum natura eum vitiis illis conspiret, quibus in mundo insectae erant. II. Fieri autem deinde migrationem animarum eae corporibus vilioribus in meliora , o nobiliora gradatim , donec mereatur anima corpus iterum huis manum ingredi, in quo υisam agens υirtuti consentaneam , futura felicitate
digna possit eυadere. Sin iterum sceleribus litet , priorem fatalem poenarumperiodum alteramque migrationem subeat. XIII. Generali hac praemissa notitia , percurramus peculiares aliquas nationes per vastissimum illum terrarum tractum dispersas. Mais labarum fides, quo nomine eas omnes gentes comprehendimus, quae per imperium Moguli eum, sive Indo stanum, Bengalam , Ceylanum aliasque regiones extenduntur, tribus hisce articulis continetur U : Primus: pose mortem potes bomo per Iransmigrationem non modo brutum, sedo creatura inanimata, mo Diabesus madere. Alter est : felicitas animae post mortem partim in aliis mundis, partim in caela quaerenda est. Terint ius demum e peccata post banc vitam in inferno puniuntur : in cujus ιenebris tamen cruciatus nonnisi paucorum aeternum durat.
XIV. Peguenses, di fluenses, juxta relationem D. Davit hi in Asia b) universalem hominum resurrectionem agnoscunt, triaque Ioiaea fatentur animabus assignata post mortem. Primum vocant Saevum, locum Paradiso Multam edanorum amnem : Secundum Naetae , si isue locum tormenti : postremum Nibam quae vox totalem significat essendi privationem, corporisque & animae interitum. Docent itaque animas pro meritorum conditione diutino tempore detineri in Saeυum& Naetae, unde saepe in hunc mundum adveniunt, donee transseis rantur in Nibam, sive in nihilum reducantur . Author idem de Incolis regni Bisnagar perhibet docere eos animae immortalitatem , dc praemium bonorum, malorumque punitionem in alia vita .
120쪽
XU. Si amenses sc Caelestem beatitudinem , di ignes Tartareos in
dogmatis habent : at his finem praescribunt. Locum utrumque felliscitatis, ac sinplicii partiuntur in varias domos: cruciatuum ministros esse Daemones e redunt in infernis loeis: utrinque demitti in alia corinpora post certum tempus, & ex rerum gestarum meritis singulis soristem , suas sedes assignari. Harum gentium opinionem ita refert Salis monius sb : eos nempe credere animas, post quam plura corpora ingressae fuerint, tandem ad alium mundum deduci, ubi juxta operum rationem praemiis , vel poenis assiciantur aeternis : & probis quidem Iocum supra sidera, malis autem intra terrae viscera constituere. Idem Author de populis Acbem, sive Assemitis narrat aliam eos vitam agno scere , ubi deliciis omnibus perfruantur, qui recte vixerint: qui autem male, miseriis omnibus obnoxii futuri sint.
XVI. De Indis, qui Insulam Goam , vieinasque partes inhabitant, haee scribit Io: Ugo Linthosianus se : maxima pars Solem, S Lunam
adorat : crediant ramen pariter omπes in unum Deum Creatorem oe moderatorem Uniser i : credunt etiam post hanc, vitam aeternam, in qua unusqui1 que prout bona, Uri mala operatus est, mercedem acceρIurus sit . XUII. In amplo Nar gae regno haec de animabus vita functorum probatur opinio dine eas nimirum vel ad gloriam , vel ad poenam percipiendam deferri : bonorum praemia aeterna esse: at malorum Iormenta temporaria. Putant enim Omnium animas poenis purgari, ac defaecari. Atque idem sentiunt , qui regionem Daquea colunt se), addentes locum improborum sub terra delitescere, ac ubi animae congruo tempore in eo cruciatae fuerint , rursus in alia eorpora restitui. XVIII. Populi Langiani juxta relationes P. Marini f), nolunt ruidem de inserno audire sermonem, non quia tamen ipsum negent,ed ne poenarum metu nimium perturbetur ipsorum cogitatio minuaturque ea voluptas, quam percipiunt ex promissionibus sibi factis de meliore quadam vita. Qui Xaeae, & Talapinorum doctrinam consectantur , credunt malorum animas nullum post mortem invenire Ioeum, nisi in inferno, ubi eulpas in hoe saeculo commissas eluere tenentur gravioribus, levioribusque tormentis juxta criminum numerum , & qualitatem. XIX. Demum ne aliorum Indorum placita his, quae relata sunt, non absimilia persequamur, Formosenses ex Domini Maigroti vestimonio animas per pontem in alium orbem traduei comminiscuntur: pias illum praetergredi , & abire in amaenissima loea : noxias vero a 'ponte in subjectum amnem sordibus fluentem decidere, atque illinc Perpetuo volutari.