De futuro impiorum statu libri tres ubi advers. deistas, nuperos origenistas, socinianos, aliquosque novatores Ecclesiæ Catholicæ doctrina de psnarum inferni veritate qualitate et æternitate asseritur et illustratur. Authore p.f. Jo. Vincentio Patuzz

발행: 1748년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sarios habemus , contenduntque persuasionem hanc saltem non ita constantem in haebrea gente fuisse, ut plures de ejus veritate nou addubitarent: immo expresse eamdem abnuerent; proseruntque in medium celebrem illum Ecclesiastis locum , ut vel in ea opinione Salomonem versatum esse probent: unus est interitus bominum, oe jumentorum , cI aequa uIriusque conditio: sicut moritiar bomo, ira S iIIa moriuntur, re nihil babet homo jumento amplius. Proferunt etiam Sadducaeos, qui caeteris minime contradicentibus, & resurrectionem moris tuorum, & animae immortalitatem denegabant. XIV. Sed levia haec sunt, nec veritatem tot momentorum praesidio circumseptam concutere ullatenus valent. Quod Ecclesiastae testimonium spectat , mirum profecto est adhuc esse, qui illud opponant, postquam tot saeri Expositores Salomonis mente in ita in propatulo posuerunt, ut nullum dubitationi locum reliquerint. Satis sit hue afferre, quae habet de eo Daniel Huetius in sua demonstratione Eυangeliea. Observat in primis priscos aliquos Iudaeorum Rabbinos ob objectam sententiam de eo libro repudiando, & abjieiendo deliberavisse , quemadmodum est in Talmudico tractatu Sabbati cap. 2. Apud Mai monidem in More Neυacbim, di Aben Erram: nec alia re absterritos

fuisse , quam quod initium libri, & finis optime legi consentiant. Ex quo illud colligere proclive est, quam firmiter inhaereret haebreo.

Tu in animo sententia de alterius vitae statu, ut ob aliqua verba cum illa in speciem pugnantia, librum tam antiquum, dc in canone sacrorum librorum positum repudiare cogitaverint.

XV. Quae postquam, & alia observavit vir eruditissimus, germanum sensum illorum verborum, & Salomonis mentem aperit inquiens: ,, Enim vero parum attente sunt in libri hujus lectione versati qui D ea vetrba opponunt) : in quem si altius penetrassent, non ex sua , , sententia proferre ea Salomonem reperissent. Is enim est Eccle- si astae Scopus propositus, ut de finibus bonorum , dc malorum di CD serat. Varias itaque ab initio statim prosert opiniones, easque ad D examen se suum revocasse , ac tandem repudiasse ait: & in ea deis D mum acquiescit, quae Deum timendum, ac mandata ejus obser- , , vanda esse tradit. Nam postquam prioribus quatuor capitibus aris, , gumentum id in varias excussit partes, tandem ita concludit: euis stosti pedem tuum ingrediens domum Dei, ct appropinqua ut audias: mulinro enim melior in obedientia , quam stuItorum υictimae , qui nesciκηι quid

faciunt mali .... Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuum .

neque dicas coram Angela: non est Procidentia: ne forte iratus Dominus contra fermones tuos, dissipet euncta opera manuum tuarum . Ubi multas ης somnia , plinimae sunt vanitates , ct sermo es innumeri . Tu υero Deum time . Quibus impiorum hominum sussuros , & vanas adversus, , Deum , Deique Providentiam disputationes aperte praecidit : Deir, Vero timorem, & reverentiam, tum di devoti Deo, ae simplicis

M animi

82쪽

o DE FUTURO IMPIORUM STATU

animi obsequium commendat. Septimo deinde capite se disserit: Iusraυi uniυersa animo meo , ut scirem S cooderarem , ct quaererem sapientiam , S ut cognoscerem impietatem suIιi , S errorem imprudenIium . . . Ecce bou i enit, dixit Ecclesiastes , unum S olrerum, ut inυenirem rationem Se. Tum cap. seq. oe apposui cor meum , ui scirem sapientiam, Sintelligerem diseκtionem , quae Wrsatur in terra Sc. ,, Ex his agnoscituris de rerum caussis , di finibus diu multumque animo suo disputasse M Salomonem : quaecumque autem mente abi averat , exposuisse in hoc libro; quorum omnium ea tandem est conclusio, inanes esse, ,, ac frivolas , damnosas etiam , ae exitiales hujusmodi disquisitio- ,, nes .' non aliter vero sedatum iri motus illos animi, ac fluctuatio, , nes, quam si nos supremo Dei arbitrio permittamus. .. Et post aliquot alia animadversa, ita pergit: ,, De exitu vero animae ejusque es immortalitate, ac futura vita quid opinatus si, diserte ipse deelais, , rat his verbis : Scito, quod de omnibus bis adducet te Deus in judicium: & istis quoque 2 antequam reverratur pulvis in terram suam, unde

erat : o spiritus redeat ad Deum , qui dedis illum: Et his denique,

is in quibus totius disputationis finem facit, & unde ipsius certa de- bet spectari opinio G : Dexm time, mandata ejus obfema : boe esserim omnis homo : S euxesa, quae fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato , e bonum , siυe malum illud sit: Quae quo majoris essent momeniati in animis legentium , doctissimos viros a se consultos esse , & ex eorum sententia librum a se conscriptum ait. Verba sapientum, sicut simuli , ct quasi clavi in altum defixi, quae per magisrarum consilium d

ra sunt a Pastore uno. Consuli iubeo super hoc argumento Gregorium Magnum Dial. 4. cap. q. cujus haec tantum asseram , caetera studio Lectoris relinquam . Hic Iiber idcirco Contionator dicitur, quia Salomoniis eo quasi tumultuantis tκrbae fuscepit IeUum , ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per tentatioηem imperisa mens fretiat . Nam quot sementias ,

quas per inquisiisum movet , quasi tot personas in se diuersorum suscepit

Sed Conrionator verax velat extensa manu omnium rumultas sedat , eosque ad unam sententiam revocat , cum in ejusdem libri termino ait e finem Ioiaquendi omnes pariter audiamus : Deum time, et mandata Se. Haec fuissus sortasse quam necesse fuerat ad sutilem objectionem diluendam sed non plane inutilia ad veritatem it Iustrandam. XVI. Quoad Sadducaeos attinet, equidem verum est illos lanima iarum post mortem generatim vel supplicia denegasse, vel honores. At quid Adversarii in favorem sententiae sui e ex his extundere possunt In primis ii non nisi post tempora Alexandri Magni sub Maccabaeo. rum imperio suborti sunt : superiore namque aevo altum de ipsis sitis lentium. Uossius sa) hanc ipsis originem tribuit, quod cum Antigonus Sochaeus dixisset non esse servire in Deo spe praemii, aut mercessis, hinc

aὶ lib. primo de origin. Idolat.

83쪽

hine Discipulus eius Sadola occasionem sumpsit docendi non esse post hanc vitam praemium,& poena me Deinde pauci admodum erant eum eae teris Iudaeis comparati, iique ferme dignitatum gradibus insignio. res , adeoque opibus, ac deliciis affluentes, ex quibus fastidium , conis

temptumque futurae vitae facile ingenerari, experientia nimium frequenti compertum est. Rudes etiam, eramque adeo erant, ut nihil praeter corpus, & materiam cogitarent, nullamque spiritualem subsantiam agnoscerent, ut tonstat ex AElibus Apostol. cap. 23. Hinc ut sibi melius cohaererent sacros omnes Iibros, praeter Pentateuchum, repudiabant, quemadmodum a firmant veteres omnes, ac praesertimorigenes, Tertullianus , S. Hyeronimus, Beda, aliique . Denique homines erant, nedum nullius Religionis , sed etiam naturalis honestatis, ae probitatis prorsus expertes, scelesti, crudeles, hypocri istae, qui Proteos agebant, seque tempori, aliorumque genio, prout sibi utile videbatur, statim accomodabant, ita ut Iudaeorum Atheos, aut saltem Epicuraeos non iniuria eos appellare Possis. Audi prae eaeis teris quibus illos coloribus pingat Iosephus Hebraeus lib. 8. Antiquit. Iud. cap. 2. Sadducaeorum opinio, inquit, cum corpore extinguit simul animar. . . Hujus sectae pauci sunt, sed fere dignitate praecipui. Ex horum tamen sententia vix qui iam agitur. Nam quoties mogistratus, licet inυiti fuscipiant, Pharisaeorum decretis assentiunt, ni facerent, πω ferendi a plebejorum multitudine. Et lib. 2. de Bello Iud. cap. 7. Sadducaei inter se

feris moribus discrepantes , ct conversatio eorum circa exteros inbumana.

Qui ab his male feriatis hominibus sibi praesidium quaerunt, ne illi

desperatam causam propugnant.

CAPUT VII.

Veterum nationum, quae olim barbarae audiebant, eommunis de alterius vitae statu consensio. Earum pIures, omnesque ferme, de quibus aliquid Iitteris proditum, in confirmationem adducuntur, praesertim Chaldaei, Persae , Indi, Pbaenices Thraces , Areades , AMIyrii, de quibus quaedam anima eriuntur: Tum deinde AEthiopes, sebiarum populi , nec non Seitae aliaeque Arctoae Gentes. I. a Iudaeis omnium antiquissima natione ad veteres alias gentes progredior, tum quae Asiam, tum quae Afficam , di Europam incoluerunt . Pauca quidem de earum Pluribus monumenta supersunt , unde earumdem sententiam de alterius vitae statu colligere possimus : cum sere o ia iniuria temporum interciderint; in iis tamen, quae adhue extant, splendula elucent veritatis vestigia, eaqtie ferme in deeretis illorum continentur, qui

84쪽

obtinuit, Barbarica, aut Barbara ab Antiquis, di a Modernis etiam appellari consuevit. Hanc longe vetustiorem esse philosophia Graeca. nica, dubitare nefas est, quidquid scribat haud aequus Graecorum Λ Tentator Diogenes Laertius, idque jam multis ostenderunt S. Iusti nus Martyr, Iatianus, Clemens Alexandrinus, Theophilus Antio. ehenus, Eusebius, Theodoretus , & alii ex Ecclesiae Patribus : Immo id etiam ingenue pro sessi sunt Sotion lib. 2. succes & Hermodorus Platonicus apud eumdem Laertium. Per omnes igitur nationes, quae barbara, ut vocant, sapientia excultae sunt, primum excurrendo

palam facio fidem, sive persuasionem apud eas semper olim celebrem fuisse , aliud post hanc extare vitae genus, probis quidem felicius, improbis vero miserimum : quamquam simplicem hanc veritatem fabulis pluribus, ac deliramentis insperserint, quae nihil eidem obesie

supra praemonuimus.

III. Λ Chaldaeis primum incipio, quos antiquissimum esse Doctorum ge-uas Cicero libro I. de Divin. aliique consentiunt . De his Pausanras lib. . eirca finem reseri, primos omnium memoriae prodidit te esse bominum animos immortales. Nec solum immortales, sed praemiis etiam, aut suppliciis pro meritis assci , ex dogma dis Zoroastri celebris Chaldaeorum Magistri discimus . De hujus aetate non eadem quidem est eruis ditorum opinio. Alii, cum S. Augustinosa , Nino veterum Assiriorum Regi eoaevum faciunt. Alii Zoroastrum alterum distinguunt, qui fio. ruit aetate Darii Persarum Regis , & antiquorum Chaldaeorum doctrinam digessit, expressit, ae illustravit. Quicumque ille si , aut quo.

vis tempore floruerit, instituto meo parum refert, cum etiam post Tior Zoroaster satis vetustus sic, nec praeterea aliud quidpiam docuerit , quam quod a majoribus acceperat. Summa igitur ejus doctrinae capita quoad praesens argumentum, haec erant: sbj perpetuum eje b nam inter oe malum conficium duraturum usque ad finem mundi. Tune amtem futuram omnium hominum resurrectionem, atque judicium , quo quilibet juxta opera sua vel praemium coηsequetur, vel poenam : nimirum Angelus tenebrarum, ejusque affectae in obscurum Idcum ablagabuntur aeternum cru

clandi. Angelar vero lucis, ejusque fideles Discipuli in lucidissimam sedem

abibunt, at digna retributione perpetuo perfruantur . Habemus etiam ex Psel Io in compendiaria descriptione Chaldaicae doctrinae, & PIetho in Orat. pag. 8 I. haec docuisse Chaldaeos: animus a sede prorsus lucida in Me eorpus delapsus, si bene operam suam creperi accomodaverit, in eandem rursus redit : sin mala, in sedes bas deteriores binc se recipit, pro ratione eorum , quae in vita fecerit. Praeter alia monumenta , quae fidem plenissimam faeiunt de his dogmatibu* a Chaldaeis constanter receptis habemus testes

illustres PIotinum, Porphirium, Iamblicum di Proclum, qui ea ab ipsis

sa) lib. xx. de Civit. Dei eap. a 4. bὶ vide Stans trium, Bru erum die.

85쪽

tamquam divinas voces suscepere , di in doctrinam suam transtuleiarunt, ut postmodum eonstabit.

Iv. A Chaldaeis Doctoribus non modo Babilonii, & Assyrii, ut peria hibent Aristoteles, & Sotion apud Laertium , instituti cint, sed etialam Magi , qui in Perside, Media, & Parthia inclaruerunt, quoiarumque tanta erat in iis Regnis aut horitas, ut Tullio teste a), ne. mo Persarum Rex esse posset, qui non ante Μagorum disciplinam , scientiamque percepisset. Illorum sane institutione erudicus Cyrus apud Xenophontem his verbis filios suos alloquebatur sb) : Nolite purare, filii, me, cum ab bac GIa migravero , nusquam aut nullum fore .... Nec vero clarorum virorum post mortem bonores permanerent, si nIbil eorum ipsorum animi incerent, quo diutius memoriam sui reneremus. ΛIbi quidem nunquam persuaderi potuit animos , dum in mortalibus essem corporibus, Diis vere e cum exissent ex his , emori : nec bero tunc animum esse insipientem jeum ex insipienti eorpore eυa G : sed eum omni admixtione corporis liberatus purus S integer esse caepissiet, tunc esse sapientem. Huic Chaldaeorum, Magorumque doctrinae adeo firmiter amplae illae nationes inhaesere, ut nonnullos hodieque ex Toroastri secta in Perside reperire sit, qui post tot laeuia ea dogmata intemerate retineanv citra ullam penitus

variationem.

- U. Veterum Indorum Magistri suere Gymnosophistae, ut praeter Aristotelem , S Sotionem apud Laertium tradunt Strabo, Apuleius, Solinus, Clemens Alexandrinus, Augustinus, di alii. Inter eos, qui quadam generis successione in studio Religionis, & Sapientiae praee elis labant, Bragmanes, ut & modo, nominati sunt : qui vero illud electione animi profitebantur, Samanes, sive Sarmanae, vel Germanes apud Strabonem : quorum vitam Barde sanes Babilonius describit ,

eosque repraesentat, veluti invito animo praesentis vitae cursum transigentes ob desiderium melioris vitae ad quam aspirabant, seque post obitum eonsecuturos credebant : adeo ut hae ducti opinione mortem saepenumero alacres subirent, tamquam certum ad immortalitatem iter. Generatim autem de Indis, eorumque magistris Bragmanibusseribit Strabo se) de imviortalitate animae ct de judiciis apud inferos senis fisse eadem, quae Plato. Et Diodorus Siculus de Indis resert d), quod magni faciant tribum Philosophorum , eo quod saera Diis faciant, curam babeant defunctorum , ct quae fiunt apud i seros praecipue nosse credant iaLucu Ientius de iisdem narrat Palladius se) eos nimirum docuisse reiaginem animae mentis esse eaelestem, magnamque eum Deo habere cognationem . . . . expectare redeuntes animar Deum , ut quae vitam pie insiluerunt, honoret ut Deus, illas vero , quae non obediυerum ejus Iegibux, condemnet: F a omne

86쪽

4 DE FUTURO IMΡIORUM STATU

.mue esim jaestum judicium apud eum esse, S υitam aeternam apud eum paωratam rise. Ab iisdem Bragmanis praemia , di poenas, quae quemlibet manent in inseris didicisse Pithagoram refert Apulejus lib. 2. . Alia plura de his, ut & de Sinensibus, ac sapponiis infra producam, cum de nationum, quae modo obtinent , in eadem veritate consensu dis

seretur .

VI. Ejusdem sententiae fuisse Phoenices, populum antiquissimum , qui colonias suas in plures Europae Affricaeque partes invexit, mulista sunt, quae convineant. In primis Thales Milesius , qui, ut postea videbimus, animi immortalitatem defendit, selicemque aut mi is serum ipsius statum satis prodidit, a Phaenicibus originem traxit, &Niletum inde commigravit, ut apud Laertium. Phaerecidem itidem, qui Pithagoram docuit, quae de immortalitate animorum scripsit , Phaenicum commentaria nactum esse, & ex his sua dogmata hausi Lis memorant Suidas , di Hesichius Milesius de Philos. . Immo non desunt, qui putent Grum vocari s quomodo di Strabo vocat in non a Syra Cycladum una, sed Syria regione Asiae inclyta, cujus etiam pars Phoenicia. Zeno pariter Cittiensis, juxta Laertium in Zenone , ex Cypria quidem suit Civitate Graecanica, sed quae Phoenices haberet incolas. Itaque & dictus est Pboenix, ut ait Suidas, idemque train die Cicero a . Phoenices etiam fuere ex eadem Zenonis secta Antiis pater Sydonius Diogenis Babilonii auditor, di successor, & Antipater Tyrius Catonis Uticensis Praeceptor . Quos omnes statum vitae

futurum tenuisse certum est . VII. Quaenam Thracum fuerit de argumento n. ro sententia, satis cognosci potest tum ex eorum Magistro Zamolgi, qui Pithagoram praecessit, di cum quo de animae doctrina consentit, tum ex Orpheo, de quo infra, qui Thrax fuit : tum demum ex his, quae narrat He rodotus bin de Trausis , Thraciae populo, quod nempe puerum recens natum uberrimis lacrymis propinqui ejus prosequerentur, ut pote in ea Iamitosam hanc vitam profectum : bominem autem fato functum per M m, atque Iaetitiam terrae demandarent referentes quot malis liberatus in omni sit felicitate. VIII. Arcades etiam eamdem secutos opinionem, poenasque suturas agnovisse exploratissimum est ex his Papinii Statii carminibus, est ubi in sernum ex Arcadum relatione ita deseribit: Huc , ut fama , loco pallentes deυius umbras Trames regis , nigrique fotas vacua atria ditat Manibus , Areadii perbibent si vera Coloni. Stridor ibi, re gemitus poenarum, atroque tumuI:uFe et ager : saepe Eumenidum vocesque, man queri medium sonuere diem Sc.

87쪽

mum, cum a familiaribus suis interrogaretur, num libenter migraret e. vita, respondisse, se non aegre mortem obire sperare enim se consenturum

ex Philosopbis Pithagoram, ex historicis Accaraeum, ex Musicis olimpum, ex Poetis Homerum, S alios υiros in omni scientia praestantissimos. IX. His adnectere placet praeclarum testimonium Taleuci Legislatoris Locrensium , qui Graecos sapientes aetate praecessit, & habetur apud S. Maximum his verbis expressum b): Sic nobis praeceptaem esto, omnitas bujusmodi ciυibus pariter , S inquilinis : ut meminerimus Deum esse , ω iniquir poenas linigere , nisisque ponamus ob oculos re κs illud, quo unius usque futurus vitae exitus est. Quisquis enim jam moriturus est , paenitudo ejus animum incessit, eorum memorio , quae inique gessit, cunctaque.

boa , ac sancte sibi gesta esse enixe velit. X. Ab Asia finitimisque regionibus in Africam traiicio. Primi, qui

se nobis hie offerunt, iique prae caeteris notissimi, sunt AEgyptii, qui inter antiquiores orbis sapientes habentur, immo, ut inquit Herodotus, aliique, hanc sibi laudem adscribebant, quod apud ipsos nata esset sapientia. Certe Graeeorum permultos insignes viros, quos inter Thales, Pithagoras, Plato, Democritus, in aegyptum perexisse, ut a Sacerdotibus illius gentis sapientiam, haurirent, nullum dubium est. Primus eorum Praeceptor, isque sere Mosi suppar, ut serunt, suit Mercurius Trismegistus : eujus licet opera, quae ipsius nomine circumferuntur , genuinus iaetus minime censeantur ex his tamen duntaxat, quae de ipso reserunt veteres Scriptores, colligere possumus quid de re, quam versamus, ipse se n serit. Nam apud Stobaeum se legimus docuisse, dicinam iustitiam suum cuique tribuere nosse : quo ex principio plura inserebat, quae & proborum praemium, improborum inque poenam spectant . Et apud Tertullianum od de eodem haec habentur : Mercurius Alautius dicit animam digressam a corpore non refunis di in animam unisersi , sed manere determinatam , ut rationem , inquis , Patri reddar eorum , quae in corpore griseris. XI. Mercurii Trismegisti doctrinam complexos fuisse aegyptios extra controversiam est. Diodorus Siculus ita de aegyptiis 1eribit sc :AEnptis sane parvifaciendum praesentis vitae tempus esse putant: futurae vero gloriam, quae υirtute comparatur, maxime Mimandam. Domos nostras diυeroria appellaηt, tamquam is i tempore a nobis inbabitandas . Resert

deinde so impiorum poenas & campos Elysios Orphaeum ab AEgyptiis deprompsisse, prout AEgyptii testabantur, atque eadem fuisse de his

Graecorum , & AEgyptiorum placita, amboque novisse, qui alterutra noverit, praeterquam quae Orphaeus ingenio suo interpolavit. Herodotus in Euterpe de aegyptiis haec habet : Inferorum PrincipiaIum tene

88쪽

6 DE FUTURO IMPIORUM STATU

re Cererem, re Liberum Hunt: primique extiterunt sin Iroe eerte salsus est θ qui dicereat arimam hominis esse immortalem. Tacitus assirmat ca 3 eamdem de inferis esse persuasionem apud AEgyptios, quae erat apud Iudaeos. Plutarchus notat b) lacum subterraneum tu quem saegyptii) puis rant animas ferri post mortem, υocari Amen them , idemque essie apud eos Amen them, quod Grueris Adis. Concinunt his Iamblicus, & Porphirius. Prior de Misteriis aegyptiorum agens ita opus suum ex eorum sententia cone Iudit : his itaque pertractatis obsecro Deos, ut mibi, tibique υrram inteIligentiarum custodiam , observantiamque exbibeant, nullo tempore defuturam , atque in sempiternam aeternitarem aeternorum praebeant Hritatem, perfectiorumque circa Deos intesIstentiarum compotes uos esciant : iis

quibus beati mus bonorum sinis nobis est propositur me. Alter ex Euphan -

o perhibet sc) , AEuptios exanime cadaυer serentes, isa mortui hominis verbis Deos esse deprecatos . . . . Vos Dii uniυers me accipite, ac Diis aeter

uis contuberna em futurum tradis .

XII. CIariora haec sunt, omnemque sunditus de AEgyptiorum me niste dubitationem praecidunt. Negotium tamen alicui tacessere potes hMetempsyehosis, sive animarum in alia corpora transmigratio, quam ab AEgyptiis creditam narrant Herodotus lib. I. , Herathaeus apud Laertium lib. I. , & AEneas Gazaeus in Neopis lo: quae absurda opiis natio eum his plane, quae adducta sunt, nul Iatenus congruere videis tur. Equidem non desunt graves Authores, qui cum de horam conis ciliatione desperent, nodum hunc intactum relinquunt. Mos hemius, GJ utramque sententiam tamquam ab AE yptiis admissam defendi possie existimat; adeo ut inter se dissenserint AEgy ptiorum Sacerdotes, variasque opiniones tenuerint: di alii quidem migrationes & eircuitus animarum per varia corpora statuerint, alii honorum virorum animas a longis hisce erroribus Iiberaverint, di in Deorum statim consessum deduxerint: ma Iorum vero in subterranea Ioca de

turbaverint. Quae conjectatio magna gaudet verisimilitudine, & eeriste, meo facile judicio, spernenda non est . Plura eoo de hoc Μ eis tempsychoseos commento infra dicturus sum, cum de Pithagora . Tria interim, quoad AEgyptios praesertim attinet, cursim observo o Pri mum Authores, qui alterius vitae praemia vel supplicia aegyptios docuisse testantur, nulla facta de Metempsychosi mentione, Ionge & nuis mero di aut horitate potiores esse his, qui eamdem ipsis attribuunt isa. Etiam admisso, quod aegyptiorum veI aliqui tantum veI pIures figmentum it Iud posuerint, ita horum sententia aeeipi rite potest ,

immo etiam accipienda videtur , ut post aliquot animarum in terreis stria corpora revo Iuliones, eae ad aliam vel felicem vitam, vel miseram Pro meritis commigrarent: quemadmodum de aliis nationibus ν lib. s. eap. s. b de Isid. & Osirid. se de Abstin. lib. .. Zὶ spad Bruam

iam Tom. 1. lib. 2. cap. r. de Philos. AEgype.

89쪽

bus, quibus idem commentum placuit, dici oportere, manifestum fiet. 3. Tandem doctrinam de Metempsychosi nullum inserre praejudicium, praecipuae, quam modo Propugnamus veritati, ut postea

probabo .

XIII. Partes Affricae interiores permeantibus oecurrunt aethiopes, quorum de futuro animorum flatu doctrinam ex eorum Magistris

cognoscere fas est , qui teste Sancto Hyeronimo sa) Qmnosopbistae

dicebantur: quod nomen, sicut & philosophiam ex India retulere, di in aethiopiam transvexerunt, ut narrat Philostratus in vita Apol- Ionii lib. 6. Cum itaque quaenam fuerit Indorum sententia , satis ex iis , quae diximus, perspectum se, eadem quoque AEthiopes imbutos fui Te nulla ratione negari potest. XIV. Libiarum quoque gentes, quae ab Atlante Doctore, si Plinio fides U moralibus praeceptionibus instructae fuerunt, quem ad modum & Augilles populos Libiae finitimos di inter Garamantes, di Trogloditas constitutos, non ignorasse futuram hominum post obiutum conditionem dicendum eu. De his Pomponius Mela se) m.

nes Deos esse parare: per eos deserare, eos κι oracula consulere ac preca.

ri. Plinius etiam ait d : Augillae inferos tantum colunt, ubi per inforos intelligit quos manes Μela appellaverat. Quod hi de Augillis, Herodotus refert etiam de Nasamonibus Affricae item populo. XU. Ab Affricanis sentibus ad nationes Septemptrionales Pergo, de quibus non pauca habemus illustria monumenta, quae luculenter ostendunt eos quoque agnovisse post mortem mercedem, di suppIieia virtuti vitioque proposita : quaeque magni pendenda tint , cum nuspiam fortasse melius quam in populis incultis & efferatis natu. rae vox obaudiatur. Nobile in primis est testimonium , quod de Hi-Perboreis quo nomine Scytarum gentes maxime veniunt in prostat apud Platonem in Axioco, ubi Soerates se a Gobria Mago accepisse refert, avum illius missum esse Delum circa Xersis transitum ita Graeciam , ibique cognovisse ex aeneis rabalis quas Opis, S me aecius attulissent ex Hiperboreis animas s impiorum certe ) exemptas corporibus rorreri ignibus aeternis , o paenis inexpiabilibus cruciari. Herodotus quoisque memoriae prodidit Getas longe ante Pithagoram credidisse a. Nimam immortalem. Pomponius Mela scribit Gelas ad mortem Dufo paratissimos ob opinionem maxime inter ipsos obtinentem, quοὰ alii

reditiaras putarent animas obeuntium d alii non quidem redharas, sed tamen non extingui, quin potius ad beatiora transire censebant. Λddit

equidem etiam fuisse, qui easdem emori dicerent: sed valde paucos in hac extitisse opinatione eredibile est, eum praesertim caeteri Authores, qui de his, aliisque finitimis populis pertractant, de hoc alte sileant.

90쪽

TUI. Sequuntur aliae plures Arctoae Gentes, Gothi, Cymbri, Germani, Celtae, Galli, aliique. Ab iis animam habitam fuisse divinae orioinis, & immortalem, agni tamque suisse aliam vitam , qua praeam io, vel poena pro meritis assiceretur, di Graeci, di Latini Seriptores, & vetera huperborea documenta fidem faciunt. De Gallis asserie Pomponius Μela ca) eredidisse vitam ad manes , id est vita functos , di hae opinatione de aeterna vita persuasos, ut od bella forent paratissimi. Idemque habet Strabo sb). Valerius Maximus sc) memorat pecuniareos mutuas, quae apud inferos redderentur , dare solitos, quod persuasum habuerint animas hominum immortales esse:& Cymbros & Celtiberos Iauia dat qui in acie exultareηt, tamquam gloriose , es faeliciter e vita exerissuri. Id quod etiam de Hispanis, qui Celtarum colonia fuere, praedicat Silius Italicus his versibus d)Prodiga gens animae , S properare facilIima mortem, Impatiens aeυi spernit noυ4se senectam. Druidae certe, qui Celtarum di Gallarum Doctores erant, sibique

inter Europae sapientes magnum nomen & existimationem compara. verant, non aliam tenuere sententiam, ut liquet ex Strabone se ,

di Iulio Caesare η, quamquam iste Metempsychosim ab iis etiam adoptatam putet: de quo statim. XVII. At prae taeteris omnibus disertissimum est de Gothorum , aliarumque Septemptrionalium gentium hac de re sententia, monuis mentum, quod ex libro antiquissimo Edda nuncupato eruerunt viri

eruditi , Robertus Scheringi, de AMIorum origine g), & Keislerus si,). Eo in libro haec inter alia paucis collecta leguntur putasse illas se post mortem in Modeni aulam migraturos, si probi extitissent: perfuris autem , o flagitiosis omnibus in inferno destinatum esse Iocum, ubi redhegus imperabat tormentorum mirus ingeniosus artifex , qui bomines nequam miseris modis excarnificaret, atqve rorqueret, es atrocitatem sceleris immania rate poenae compensaret. Ioan . etiam P. Κolius, multis ostendit si) pri scos Cymbros tum animorum immortalitatem, tum ipsam corporum resurrectionem fuisse professos.

XVIII. Sicut AEguptiis , ita Celtis & Gallis Metem p chosis sentenistiam nonnulli tribuunt, nixi praesertim testimonio Iu Iii Caesaris , Diodori Sieuli, & Lueant . Sed absurdum hunc errorem ab iisdem amoliri pro viribus student viri doctissimi, Philippus Cluverius, Samuel Pusendorfius , Iacobus Martinus, Georgius Frixius , & Simeon Pelioutierius h), contenduntque Caesarem , & Romanos de eeptos suisse falsa hypothesi Gallos accepisse Hetempsychosim per Ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION